Liber Quintus (1914)
&&& (Schema Codicis luris Canonici)? (Sub secreto pontificio). CODEX LURIS CANONICI CUM NOTIS PETRI Card. GASPARRI ROMAE TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS MDCCCGXIV. (Schema Codicis luris Canonici) (Sub secreto pontificio). CODEX IURIS CANONICI CUM NOTIS PETRI Card. GASPARRI ROMAE TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS MDCCCCXIV. Sedes Apostoliga sibi vindicat Codicis proprietatem et Petrus Card. Gasparri proprietatem adnotationum ET, SI QUA DEDERIT, COMMENTARIORUM LIBER QUINTUS DE JUDICIIS ECCLESIASTICIS Can. 1. § 1. ludicium ecclesiasticum tunc habetur, quum de re bus, de quibus Ecclesia ius habet cognoscendi, coram tribu nali ecclesiastico competenti, iuris forma servata, ea di sceptantur quae ferendam sententiam respiciunt. § 2. Si agatur de iure vindicando vel de iure aut facto declarando, iudicium est mere contentiosum, si de delicto puniendo, criminale. Can. 2. Ecclesia iure proprio et exclusivo cognoscit: 1. ° De causis quae respiciunt res spirituales et spiri tualibus adnexas; 2. " De violatione legum ecclesiasticarum deque omni bus in quibus intrat ratio peccati, quod attinet culpae defi nitionem et poenarum ecclesiasticarum irrogationem. 3. ° De omnibus causis sive contentiosis sive criminali bus quae respiciunt personas privilegio fori gaudentes ad normam can. 32, 459, 503, De personis, nisi forte pro locis particularibus aliter fuerit legitimo modo provisum. Can. 3. Salvo praescripto can. 28 § 2, Cardinales, Legati Se dis Apostolicae, Episcopi etiam mere titulares, Praelati po- — 2 — testatem episcopalem vel quasi-episcopalem habentes, su premi religionum iuris pontificii Moderatores apud iudicem laicum conveniri non possunt nisi permittente Sede Apo- stolica: item coeteri privilegiati nisi prius obtenta venia Ordinarii loci ubi causa peragitur; quam tamen veniam Ordinarius ne deneget sine iusta et gravi causa tum ma xime cum controversiae inter partes conciliandae frustra operam dederit.
[Show full text]