Liber Quintus (1914)
Total Page:16
File Type:pdf, Size:1020Kb
&&& (Schema Codicis luris Canonici)? (Sub secreto pontificio). CODEX LURIS CANONICI CUM NOTIS PETRI Card. GASPARRI ROMAE TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS MDCCCGXIV. (Schema Codicis luris Canonici) (Sub secreto pontificio). CODEX IURIS CANONICI CUM NOTIS PETRI Card. GASPARRI ROMAE TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS MDCCCCXIV. Sedes Apostoliga sibi vindicat Codicis proprietatem et Petrus Card. Gasparri proprietatem adnotationum ET, SI QUA DEDERIT, COMMENTARIORUM LIBER QUINTUS DE JUDICIIS ECCLESIASTICIS Can. 1. § 1. ludicium ecclesiasticum tunc habetur, quum de re bus, de quibus Ecclesia ius habet cognoscendi, coram tribu nali ecclesiastico competenti, iuris forma servata, ea di sceptantur quae ferendam sententiam respiciunt. § 2. Si agatur de iure vindicando vel de iure aut facto declarando, iudicium est mere contentiosum, si de delicto puniendo, criminale. Can. 2. Ecclesia iure proprio et exclusivo cognoscit: 1. ° De causis quae respiciunt res spirituales et spiri tualibus adnexas; 2. " De violatione legum ecclesiasticarum deque omni bus in quibus intrat ratio peccati, quod attinet culpae defi nitionem et poenarum ecclesiasticarum irrogationem. 3. ° De omnibus causis sive contentiosis sive criminali bus quae respiciunt personas privilegio fori gaudentes ad normam can. 32, 459, 503, De personis, nisi forte pro locis particularibus aliter fuerit legitimo modo provisum. Can. 3. Salvo praescripto can. 28 § 2, Cardinales, Legati Se dis Apostolicae, Episcopi etiam mere titulares, Praelati po- — 2 — testatem episcopalem vel quasi-episcopalem habentes, su premi religionum iuris pontificii Moderatores apud iudicem laicum conveniri non possunt nisi permittente Sede Apo- stolica: item coeteri privilegiati nisi prius obtenta venia Ordinarii loci ubi causa peragitur; quam tamen veniam Ordinarius ne deneget sine iusta et gravi causa tum ma xime cum controversiae inter partes conciliandae frustra operam dederit. § 2. Si nihilominus ab eo qui veniam non impetravit conveniantur, possunt, ratione necessitatis, ad vitanda ma iora mala, comparere, certiore facto respective Romano Pontifice vel Ordinario. Can. 4. In causis in quibus tum Ecclesia tum civilis potestas aeque competentes sunt, quaeque dicuntur mixti fori, est locus iuri praeventionis inter easdem. Can. 5. § 1. Exorta controversia, partes, si velint contentiones forenses 'vitare, possunt vel in arbitros convenire vel con troversiam transigendo definire. § 2. Arbitri vel arbitrorum seu arbitratorum indicium laudum seu arbitramentum appellatur; effectus autem transactionis dicitur compositio seu concordia. Can. 6. § 1. Cum valde optandum sit ut lites inter fideles evi tentur, iudex, controversia sibi proposita iudicii forma diri menda, curabit litem per transactionem componere, si spes aliqua affulgeat concordiae. — 3 — § 2. Huic officio iudex satisfacere poterit sive antequam partes in iudicium evocentur, sive cum primum iudicio se stiterint sive denique quocumque tempore et efficacius et opportunius id tentari posse existimaverit. § 3. Convenit tamen dignitati iudicantis ne ipse per se, de regula saltem, hoc negotium suscipiat tractandum, sed ut illud alicui sacerdoti, praesertim ex iudicibus synodalibus, committat, qui ex bono et aequo transactionem suasurus ipsas partium personas, si fieri possit, convocabit. Can. 7. In compromisso in arbitros et in transactione serventur normae statutae a legibus civilibus loci in quo compromis sum aut transactio executioni mandatur, nisi iuri divino vel ecclesiastico adversentur et salvo praescripto canonum qui sequuntur. Can. 8. § 1. Nec compromissum nec transactio fieri valide pos sunt de matrimonio dissolvendo, neque de materia benefi ciaria, si de ipso beneficii titulo agatur, nisi eius, qui ea con ferre potest, interveniat auctoritas: nec de rebus spirituali bus aut quae extra commercium sunt, si interveniat solutio pretii aut cuiuscumque rei temporalis. § 2. Sed si quaestio fiat de bonis temporalibus ecclesia sticis et de iis rebus quae etsi spiritualibus sint adnexae, seorsim tamen a spiritualibus considerantur, compromissum aut transactio fieri possunt, servatis tamen, si materia id postulet, solemnitatibus a iure statutis pro alienatione re rum ecclesiasticarum. — 4 — Can. 9. Prohibentur ab arbitri munere minores, religiosi sine ve nia Superiorum, laici in causis mere spiritualibus, excom- municati et infames infamia iuris post sententiam decla- ratoriam vel condemnatoriam. Can. 10. § 1. Tribunal S. Officii suo more institutoque procedit sibique propriam consuetudinem retinet; et etiam inferiora tribunalia in causis quae ad S. Officii tribunal spectant, nor mas ab eodem traditas sequantur oportet. § 2. Cetera tribunalia servare debent praescripta cano num huius libri. — 5 — PARS PRIMA DE IUDICIIS ECCLESIASTICIS IN GENERE SECTIO L DE TRIBUNALIUM ECCLESIASTICORUM ORDINATIONE TITULUS I. De foro competenti. Can. 11. § 1. Apostolica Sedes a nemine indicatur. § 2. Quod si quis pro re temporali actionem contra eam experiendam habere censeat, ad Romanum Pontificem per supplicem libellum recurrat, qui, si opportunum duxerit, et iudicem designabit et personam quae ipsius Pontificis nomine aget. Can. 12. § 1. Sedis Apostolicae dumtaxat ius esto indicandi: 1. ° Imperatores, Reges aliosque supremos rerum pu blicarum moderatores in causis ecclesiasticis ad eorum per sonam spectantibus; 2. ° Patres Cardinales in omnibus causis etiam mere temporalibus; 3. ° Personas morales ecclesiasticas quae superiorem infra Romanum Pontificem non habent, uti religiones exem ptas, monasteria sui iuris etc. — 6 — 4.° Legatos Sedis Apostolicae, Episcopos, etiam titula res, Praelatos locorum Ordinarios et supremos Moderatores religionem exemptarum in omnibus causis quae ad eorum personam vel gubernium ecclesiasticum spectant. Sed in causis de rebus aut iuribus temporalibus ipsius Ordinarii aut eius mensae vel curiae, aut cathedralis ecclesiae, quili bet Ordinarius, etiam dignitate cardinalitia praefulgens, conveniri in prima instantia potest coram tribunali colle- giali eiusdem dioecesis, ad normam can. 42, § 1; coram quo personam constituet quae procuratorio nomine eum re praesentet. § 2. Alias quoque causas Sedes Apostolica potest ad suum avocare iudicium. Can. 13. In causis de quibus in can. 11, 12, aliorum indicum in competentia et dicitur et est absoluta. Can. 14. § 1. Exceptis causis quae Sedi Apostolicae sunt ipso iure reservatae aut quas Sedes Apostolica ad suum avocaverit iudicium, ceterae omnes cognoscantur apud diversa tribu nalia, servatis gradibus qui infra statuuntur. § 2. Quodlibet tamen tribunal ecclesiasticum, quod atti net testium examen, documentorum inspectionem, decre torum intimationem aliaque huiusmodi, poterit aliud tri bunal in subsidium rogare. Can. 15. § 1. Attamen ob primatum Romani Pontificis integrum est cuilibet fideli in toto orbe catholico causam suam sive contentiosam sive criminalem in quovis iudicii gradu, et in — 7 — quovis litis statu cognoscendam ad eundem deferre, licet penes tribunalia ordinaria nullum aliud supersit iuris re medium. § 2. Recursus ad Sedem Apostolicam interpositus non suspendit exercitium iurisdictionis in iudice qui causam iam cognoscere coepit; quique idcirco poterit, imo, si casus ferat, etiam debebit iudicium peragere et prosequi usque dum feratur definitiva sententia, nisi ex certis documentis sibi constiterit Sedem Apostolicam actorum processualium prosecutionem interdixisse et causam ad se advocasse. Can. 16. § 1. Salvo praescripto can. 11, 12, nemo in prima instan tia conveniri potest, nisi coram indice ecclesiastico qui competens sit ob unum ex titulis qui in can. 18-28 determi nantur. § 2. Incompetentia iudicis cui nullus ex his titulis suf fragetur, et dicitur et est relativa. Can. 17. § 1. Actor sequitur forum rei. § 2. Quod si reus multiplex forum habeat, optio fori actori conceditur. Caput I. De competentiae titulis. Can. 18. § 1. Ratione domicilii in paroecia aut in dioecesi qui libet conveniri potest coram Ordinario loci domicilii sui : et si quis in diversis dioecesibus plura et distincta habeat domicilia, coram quolibet horum locorum Ordinario. — 8 — § 2. Hinc uxor forum proprium habet in loco domicilii viri, durante coniugio, nisi a viro legitime separata sit; mi nor in loco domicilii patris vel tutoris; qui gravi mentis vi tio laborant, in loco domicilii curatoris; clericus beneficio residentiali investitus in loco sui beneficii. § 3. Ordinarius domicilii iurisdictionem in subditum, quamvis absentem, habet. Can. 19. § 1. Qui peregrinus est in Urbe, licet per breve tempus, poterit in ipsa tamquam in proprio domicilio citari; sed ius habet revocandi domum, idest petendi ut ad proprium Or dinarium remittatur. § 2. Qui vero annum integrum Romae commoratus sit, et adhuc in Urbe versetur, ius habet declinandi forum Or dinarii et instandi ut coram Urbis tribunalibus citetur, salvo praescripto can. 23. Can. 20. Qui quasi domicilium in paroecia aut in dioecesi ha beat, eo perdurante, ibidem conveniri potest, veluti in pro prio domicilio. Can. 21. Vagus proprium forum habet in loco ubi actu commo ratur; religiosus in loco monasterii sui. Can. 22. Ratione rei sitae pars conveniri potest coram Ordinario loci, ubi res litigiosa sita est, quoties actio in rem, vel in rem simul et in personam directa sit. — 9 — Can. 23. Sed forum necessarium habent: 1. ° Actiones de spolio, coram Ordinario loci rei sitae. 2. ° Causae respicientes beneficium, quamvis non resi- dentiale, coram Ordinario loci beneficii. 3. ° Causae quae versantur circa negotium vel admini- strationem, coram