°'Л^ Jlrugremin
°'л^ Jlrugremin Kopernikartska b е ö z Mûnigt (Sujmnaoiuntö ju /ijdu Michaelis IS-ГІ. t *•" s » > « í ь 1. ßine 3Ibțnuiblmi£ bcá £6erkbrcré Äoflfa über bic x?/pvxeç Бе։ Homer. 2. ®фи(пафгіфкп corn ©¡rector ^rofeffor ^abian.j £і) ek, 1844. CSctriuft im tppofirapbifdjtn ^nftitutt, , . - . ? KSIĄŻNICA MIEJSKA IM. KOPEttNIKA W TOtHJNIU քնուաւ meum hoc anno programmais scribendi munus esset, dcli- beratione habita, quamnam potissimum rein explicandam mihi pro- ponerem, eiusmodi argumentum eligere malui, quod quum tra- ctassem, discipulis męis aliquantum utilitatis praeberem eorumque studia adiuvarem et excitarém. Quum eriim hi libelli, qui quot- annis a gymnasiis in vulgus edi soient, non tain eo consilio insti tui esse mihi videantur, ut praeceptoribus grata daretur occasio et locus in iis specimen aliquod eruditionis suae atque doctrinae reponendi, quam ut vel pueri, quorum ingenia in iis, quibus prae- sunt, ludis excoluntur atque vita moresque formantur et regüntur, ex iis aliquid utilitatis perciperent, vel cives et imprimis parentes cognoscerent, quid et qua ratione docerentur pueri, equidem, dis- cipulorum meorum studia spectans, antiquitatum, quaș vocant, Ho- mericarum particulam, quae est de praeconibus, •—■ ita enim interpretor nomen . paullo accuratius explicatam bis lit- teris mandare statui. Quum enim Homeri carmina legentium, im primis puerorum, animos mira quadam ratione delectare soleant, periculum est, ne pueri, rerum ïiarratarum dulcedine allecti, in le gendo solam voluptatem quaerant omnique cogitatione abiecta fere nihil fructus, nihil utilitatis ex hac lectione percipiant. Quam ad cogitationem ut commoveantur et adducantur, nihil potest eflica- cius esse, quam si. instituantur etiam in mores et instituía animos attendere, similia coinponere, diversa seimigere, itaque imaginem quandam illorum temporum, quae poeta tam mira arte carminibus- suis descripsit, animis suis imprimere.
[Show full text]