Marci Marvli Spalatensis Evangelistarivm
Total Page:16
File Type:pdf, Size:1020Kb
MARCI MARVLI SPALATENSIS EVANGELISTARIVM Neven Jovanović praeparavit Iuxta editionem Marko Marulić, Evangelistarium, Split: Književni krug, 1985. Iesus Christus. Venerabili Presbytero Francisco Lucensi Cantori ecclesiae Venetae sancti Marci M. Marulus. S. P. D. Librum, quem de imitatione Christi ędidi, Tibi mittere pollicitus fueram, et certe misissem, sed is mihi (ut nosti) ab illo fuit interceptus, cui reluc tari non potui neque si possem debui. Scriptum est enim: In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica! Ne uero ista tua expectatione a me omnino frustratus uideare, mitto Tibi aliud opus, quod nuper composui, similis quidem cum illo materię, sed tamen multa, quę ante non attigeram in se habens et licet nonnullis in locis eadem quę in illo tractari contingat, non tamen iisdem uerbis expressa habentur, necui stomachum moueat iuxta Gręcum prouerbium repetita crambe. Eo quoque magis a me Tibi satisfactum iri confido, quod illud etiam quo Te fraudatum quereris, tandem aliquando sis habiturus, nisi aliquid pręter spem euenerit. Interim hoc ipsum Euangelistarium meum Tibi commendo et si sua dignum inscriptione iudicaueris, ut quam primum imprimendum cures oro; hac etiam de causa, quod magis e re librariorum Tuorum erit, si prius ista inLucem uenerint quam illa alia, quę mihi inuito (ut dixi) necdum satis emendata de manibus exciderunt. Ex libris autem, quos imprimi feceris, aliquot ad me nihil moratus transmittas uolo. Tunc enim me Tibi satisfecisse putabo, cum impressos intellexero. Interim archetypum meum Tibi habe, Tibi utere. Quando quidem mea quęque non parum Te delectant. Delectare autem ista quę mittimus debent non tam quia mea sint, quam quod salutaria doceant ac de rebus ad religionem spectantibus ratiocinentur. Sancta quippe lectio sanctum decet sacerdotem, qualem Te esse non dubito Vale. Index librorum capitulorumque Euangelistarii. Liber I. fidei De fide Deo pręstanda c. 1 De fidei constantia et uirtute c. 2 De fide sine operibus c. 3 De perfidia c. 4 In illos qui de miraculis quę scripta sunt dubitant c. 5 De Ecclesia fide fundata c. 6 In eos qui in ecclesia nequiter se habent c. 7 De Lege et Euangelio c. 8 In contemptores Legis uel Euangelii c. 9 De conuersis ad Deum c.10 De auersis a Deo c. 11 De animi constantia c. 12 De animi inconstantia c. 13 De animi fortitudine c. 14 De animi imbecillitate c. 15 De contemptu glorię c. 16 De glorię appetitione c. 17 De mortis conditione c. 18 De uitę cupiditate c. 19 De perfectione uitę c. 20 De uita solitaria c. 21 De bono sacerdote c. 22 De malo sacerdote c. 23 De studio lectionis c. 24 De auditionis cura c. 25 De contemplatione c. 26 De loco et tempore contemplationis c. 27 De prauis cogitationibus cauendis c. 28 Liber secundus spei De spe uenię c. 1 De desperatione c. 2 De decem pręceptis c. 3 De mandatorum consyderatione c. 4 De pręuaricatorum poena c. 5 De uigilia c. 6 De malo somnolentię c. 7 De somniis c. 8 De oratione fructuosa c. 9 De oratione infructuosa c. 10 De peccatorum poenitentia c. 11 Qualem oporteat esse poenitentiam c. 12 De obstinatione non admittentium poenitentiam c. 13 Ad desperantem exhortatio c. 14 De peccatorum confessione c. 15 De iis qui confiteri negligunt c. 16 De sacramento corporis Christi c. 17 In eos qui sacramentum male sumunt c. 18 In eos qui sacramentum sumere recusant c. 19 De ieiunio et refectione c. 20 Quale debet esse ieiunium et quanta sit eius uirtus c. 21 De uitio uictum delicatiorem exigentium c. 22 De uitio male ieiunantium c. 23 De uitio ieiunare nolentium uentrique indulgentium c. 24 De remedio crapulę c. 25 De perseuerantia uirtutum c. 26 De leuitate ad uitia relabentium c. 27 Liber tertius Spei De prudentia et simplicitate c. 1 De prudentia uitiosa et simplicitate stupida c. 2 Quid sit sapientia et ubi quęrenda c. 3 De scientia diuinitus tradita et sapientis officio c. 4 Quod sapientia donum Dei sit et uera sapientia Christum imitari c. 5 Quod sola Dei sapientia efficit beatos c. 6 Quę sapientia est uitanda c. 7 Quod sapiens docere alios debet c. 8 De demonum natura c. 9 Quare creatus diabolus c. 10 De nominibus demonum propriis c. 11 De nominibus demonum brutalibus c. 12 De nominibus demonum publicę dignitatis c. 13 De nominibus demonum priuatę conditionis c. 14 De denominatione demonum a rebus inanimatis c. 15 Quod tentationes pati necesse sit, maxime circa principia conuersionis c. 16 De duobus tentationum generibus c. 17 Quod diabolo imminutę sint uires c. 18 Quomodo uincitur tentatio diaboli c. 19 De tentationibus carnis c. 20 De remediis contra carnis tentamenta c. 21 De reparatione lapsi c. 22 Oratio contra tentationes carnis: et post uictoriam actio gratiarum c. 23 Quod oportet nos conformari Christo c. 24 De consortio fugiendo c. 25 De consortio habendo c. 26 De paupertate colenda c. 27 De diuitiarum confidentia c. 28 De diuitiarum malo et paupertatis bono c. 29 Nequis timeat necessaria sibi defutura c. 30 Liber Quartus charitatis. De charitate erga Deum c. 1 De charitate erga proximum c. 2 De charitate erga inimicos c. 3 De malo odii c. 4 De pace publica et priuata c. 5 De pace seruorum Dei c. 6 De pace animę et corporis c. 7 De pace simulata c. 8 De bonitate c. 9 Quod bonitas et perfectio donum Dei sit c. 10 De moderatione uirtutum c. 11 De fructibus bonitatis c. 12 De pręmio iustorum c. 13 De peccatis principalibus per septem leprę genera significatis c. 14 De peccatorum differentia c. 15 Quę mala peccato accedant c. 16 Quę peccata sunt pręcipue damnabilia c. 17 Vnde tanta peccantium multitudo c. 18 De quinque sensibus c. 19 De uisu c. 20 De auditu c. 21 De odoratu c. 22 De gustu c. 23 De tactu c. 24 De remedio contra sensuum uoluptatem c. 25 Liber V. charitatis. De temperantia c. 1 De uirginitate c. 2 De castitate uiduali c. 3 De consortio diuersi sexus uitando c. 4 De remediis aduersus tentamenta libidinis c. 5 De matrimonio c. 6 De uiri uxorisque officio c. 7 De coniuge diligenda temporeque continendi c. 8 De coniuge eligenda c. 9 De filiorum educatione familiaque regenda c. 10 De fornicatione uitanda c. 11 De triplici elemosinarum genere c. 12 Quibus danda est elemosina c. 13 Quantum pauperi sit largiendum c. 14 Pro quibus facienda est elemosina c. 15 De elemosinę utilitate c. 16 De uitio auaritię c. 17 De uana diuitum spe c. 18 Quod auaritia multorum causa sit malorum c. 19 Ad diuites exhortatio c. 20 De beneficiis conferendis, ut Deo similes simus c. 21 De beneficiis dispensandis c. 22 Qualiter nos gerere debemus in dandis beneficiis c. 23 De beneficiis accipiendis c. 24 De beneficiis reddendis c. 25 Vtrum debemus pro beneficio, cui successit iniuria c. 26 Liber sextus Charitatis Vtrum Deo reddi possit beneficium c. 1 De gratis erga Deum in Testamento Veteri c. 2 De gratis erga Deum in Testamento Nouo c. 3 De ingratis ante diluuium c. 4 De beneficiis Iudeis collatis post diluuium c. 5 De ingratitudine Iudeorum in Deum et quę pro idolatria passi sint c. 6 Mala decem tribuum c. 7 Mala duarum tribuum c. 8 Mala Iudeorum post Christi passionem propter incredulitatem c. 9 De ingratitudine hereticorum et Iudę proditione c. 10 De officio catholici prędicatoris c. 11 Quid potissime prędicandum sit c. 12 Qui prętermittendi et qui docendi et qualiter corripiendi c. 13 Vt prędicator ab adulatione procul sit et prędicandi tempora obseruet c. 14 De prędicantium meritis c. 15 De prędicantium beatitudine c. 16 Quantum prodest habere prędicatorem c. 17 Quantum nocet prędicatorem non habere c. 18 De corporis manuumque labore c. 19 De ocio inutili et infructuoso c. 20 De humilitatis uirtute c. 21 De exaltatione humilium in Lege c. 22 De exaltatione humilium in Euangelio c. 23 De humilitate Christi c. 24 De humilitate uitiosa c. 25 Liber septimus Charitatis De superbię uitio c. 1 Quanta mala pariat superbia c. 2 In eos, qui sanctitatis ostentatione alios carpunt c. 3 Quod superbi succumbant passionibus et quę sint illa per quę notantur superbi c. 4 Quod alii dignitate, alii humilitate laudari appetunt, alii Deo quoque se audent comparare c. 5 Quod sancti quandoque lapsi sint per superbiam c. 6 De superbia diaboli et superborum damnatione c. 7 De superborum poena c. 8 De obedientia Deo pręstanda c. 9 Quorum imperio parendum sit c. 10 De obedientium pręmio c. 11 De inobedientię poena c. 12 De patientia calumnię c. 13 De patientia persecutionis c. 14 De patientia ingratitudinis, percussionis et bonorum ablationis c. 15 De patientia morbi et aduersitatum c. 16 Quantum prosint res aduersę c. 17 De patientia Iob et quare bonis accidant mala c. 18 De patientia martyrii c. 19 De exhortationibus ad patientiam martyrii c. 20 Verba sanctorum martyrum ad tyrannum in ipsos sęuientem c. 21 Quod non debemus ultro se offerre suppliciis c. 22 Quod multum prodest in calamitatibus recolere passiones Christi c. 23 De impatientię uitio erga Deum c. 24 De impatientię uitio erga proximum c. 25 De ira non uitiosa sed utili. et de ira Dei c. 26 De remediis iracundię c. 27 De benedicendi studio c. 28 De maledicendi nequitia c. 29 De calumnia et detractione c. 30 De delatorum malignitate c. 31 De maledicentię uitandę cura c. 32 In fine operis peroratio c. 33 Cantilenam Beatę Marię virginis. FINIS M. Maruli Praefatio in Suum Euangelistarium. Quemadmodum inter marmora ophites, inter gemmas adamas, inter metalla aurum ęstimatione precioque pręstare putantur, et sicut sol omnium syderum fulgentissimus pulcherrimusque habetur, ita supra omnes scientias eminet illa, quam ethicen uocant, quia de morum uitęque cultu pertractat. Cum enim nihil in homine laudabilius uirtute sit, nihil uitio detestabilius, quid ea doctrina magis egregium magisque amplectendum uideri debet, quę hominem ipsum instruit ac erudit, qua ratione et a malicia declinet et studeat probitati? Sed licet in isto tam pręclaro docendi genere multa quidem sapienter et acute a philosophis inuenta tractataque ferantur, quis tamen tanta desipit temeritate, ut illa cum his, quę nobis diuinitus tradita sunt, ulla ex parte audeat conferre? Errare utique ipsi philosophi potuere, sicuti et errarunt in plurimis, quoniam homines erant Deus autem quia solus consumatissimę sapientię est, falli aut errare nullo modo potest.