The Holy See
Total Page:16
File Type:pdf, Size:1020Kb
Load more
Recommended publications
-
Constitutio. Exsul Familia A
1952-08-01 - SS Pius XII - Constitutio. Exsul Familia A. A. S., vol. XLIV (1952), pp. 649 - 707 PIUS PP. XII EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM CONSTITUTIO APOSTOLICA EXSUL FAMILIA DE SPIRITUALI EMIGRANTIUM CURA Exsul Familia Nazarethana Iesus, Maria, Ioseph, cum ad Aegyptum emigrans tum in Aegypto profuga impii regis iram aufugiens, typus, exemplar et praesidium exstat omnium quorumlibet temporum et locorum emigrantium, peregrinorum ac profugorum omne genus, qui, vel metu persecutionum vel egestate compulsi, patrium locum suavesque parentes et propinquos ac dulces amicos derelinquere coguntur et aliena petere. Decreverat enim omnipotens et misericors Deus ut consubstantialis Filius «in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo»1, una cum Virgine Immaculata Matre pioque Custode, in isto quoque aerumnarum ac maerorum genere primogenitus esset in multis fratribus2 eosque anteiret. Quae solaminis in adversis argumenta et exempli prolationes ne elanguescerent sed potius in exsulibus ac emigratis producerent unum in laboribus confugium spemque christianam foverent, oportuit peculiari cura sedulaque adsistentia ab Ecclesia ipsi donarentur, qua morigerae vitae aleretur praxis et integra servaretur a maioribus tradita fides; insimul novi generis obstaculis apud exteras regiones ingruentibus, antehac haud cognitis nec praevisis, paria opponerentur remedia et apta suppeditarentur auxilia, praesertim adversus insidias pravorum hominum, impie, proh dolor, quaeritantìum emigratorum consuetudinem potius ad spiritualem -
Encyclica. Meminisse Iuvat A
Cooperatorum Veritatis Societas Excerpta ex Documenta Catholica Omnia 1958-07-14 - SS Pius XII - Encyclica. Meminisse Iuvat A. A. S. L (1958), pp. 449-459 PIUS PP. XII LITTERAE ENCYCLICAE MEMINISSE IUVAT AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS, ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES: PUBLICAE INDICUNTUR SUPPLICATIONES PER NOVENDIALIA SACRA ANTE FESTUM B. MARIAE VIRGINIS CARLO RECEPTAE. VENERABLES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Meminisse iuvat, cum nova periculorum discrimina in christianum populum et in Divini Redemptoris Sponsam Ecclesiam incumberent, Nos, ut elapsis saeculis Decessores Nostri, ad Deiparam Virginem, amatissimam Matrem nostram, confugisse supplicantes, universumque gregem Nobis creditum adhortatos esse ut in eius tutelam se fidenter reciperet. Itaque cum immani bello quateretur orbis, non modo pacem civibus, populis, gentibus suadere contendimus, non modo diffractos discordia animos ad concordiam sub veritatis, iustitiae caritatisque insignia revocare enisi sumus, sed etiam - quandoquidem humanae opes humanaque consilia Nobis deesse videbantur - exhortativis litteris pluries datis et quasi sacra indicta precum contentione, caelestia invocavimus auxilia, valido interposito Magnae Dei Parentis patrocinio, cuius Immaculato Cordi Nosmet ipsos et universam hominum familiam consecravimus1. Iamvero, si bellica populorum conflagratio tandem restincta est, iusta tamen pax nondum viget, neque eam cives fraterna consensione confirmatam sentiunt, -