Acta Apostolicae Sedis
Total Page:16
File Type:pdf, Size:1020Kb
An. et vol. XCV 3Maii 2003 N. 5 ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM OFFICIALE Directio: Palazzo Apostolico – Citta` del Vaticano – Administratio: Libreria Editrice Vaticana ACTA IOANNIS PAULI PP. II LITTERAE DECRETALES quibus Ignatio a Santhia` sanctorum honores decernuntur. IOANNES PAULUS EPISCOPUS servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam. « Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem » (1Cor12,7). Pauli Apostoli memor doctrinae beatus Ignatius a Santhia` (saeculari nomine Laurentius Mauritius Belvisotti appellatus) conscius gratusque Do- mini dona suscepit,quae ad maiorem Dei gloriam Ecclesiaeque utilitatem lucrosa reddidit. Ipse enim omnino Christo vocanti respondens ac Francisci Assisiensis persequens spiritalitatem,Dei verbi proclamationi,Sacra mento- rum administrationi,misericordiae operibus in indigentes collatis ass idue studioseque se tradidit. Dei Servus die v mensis Iunii anno mdclxxxvi in oppido Santhia`,intra Vercellenses fines sito,e locupleti religiosaque domo est ortus. Patre mortuo,mater eum curae demandavit pii doctique presby- teri,quo moderante in pietate crevit atque sacerdotalem vocationem est persecutus. Presbyterali ordine anno mdccx auctus,primum ad Vercellen- sem urbem est destinatus,post ad oppidum Santhia`,ubi studio eminuit concionandique popularium missionum tempore facultatibus. Praestabile curriculum insignes eius dotes prae se ferebant. Sed ipse intellexit sibi a Domino aliam viam demonstrari,quam tenens minus esset consecuturus honorum,sed plus meritorum. Vitam igitur consecratam complecti institu it atque Fratrum Minorum Capuccinorum Ordinem est ingressus. Mensis Maii 298 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale die xxiv anno mdccxvi vestimentum religiosum induit atque in Cheriensi claustro novitiatum incohavit,nomen sumens Ignatium. Vota religiosa nuncupavit atque iter suscepit precationis spiritu,quod distinguebatu rin- tegra Superioribus oboeditione,bonorum terrestrium repudiatione,fru gife- ro apostolatu variis in locis explicato. Deo suam oculorum infirmitatem obtulit atque quamvis hac difficultate impeditus cappellanus est destinatus exercitus regni Sardiniae. Curiose militibus sauciatis assedit. Usque fidem est testatus,quam assiduam per precationem,erga sacram Eucharistiam Virginemque Mariam devotionem,Dei verbi lectionem meditationemque aluit. Cum in Divina Providentia confideret,perpetuam tranquillitatem etiam in difficillimis condicionibus servavit. Continuatam servavit cum Domino coniunctionem,quem prae omnibus amavit. Beneficus fuit in so- dales et in cunctos qui innumeri ad eum decurrebant. Bello expleto,ad Claustrum Montis Capuccinorum Augustae Taurinorum missus est,ubi po- stremam suae vitae partem exegit,frugiferum sustinens apostolicum opus . Progrediente iam aetate aegrotationibusque adstantibus,ostiatim paup eres infirmosque invisebat,qui ab eo consolationis verbum ac benedictionem requirebant. In reconciliationis ministerium multum temporis conferebat. Fideles de peccati gravitate ac simul de divinae misericordiae granditate monebat. Spiritalis moderator prudens fuit ac sapiens ita ut ad eum com- plures decurrerent consilia petituri. Ecclesiae leges Regulaeque Ordinis nor- mas ad amussim observavit. Iustitiam coluit et se continuit suasque pro- clivitates. Austerus fuit atque a terrestribus honoribus alienus,ad aet erna intentus. In claustro humiliter ac servitii spiritu opera sibi demandata ge- rere solebat. Religiose evangelica consilia servavit. Patienter diuturna acer- baque tolerata aegrotatione,suo in cubiculo die xxii mensis Septembris anno mdcclxx e vita discessit. Sanctitatis fama omnino patente,paulo post eius mortem Causa incohata est. His iure statutis peractis rebus,Decesso r Noster Paulus VI die xvii mensis Aprilis anno mcmlxvi eum in Beatorum album rettulit. Die xx mensis Decembris anno mmi Nobis coram Decretum super miraculo prodiit. Patribus Cardinalibus Episcopisque faventibus,in Consistorio die xxvi mensis Februarii superioris anni coadunatis,statuimus ut canonizationis ritus Romae die xix mensis Maii anni mmii celebraretur. Hodie igitur,una cum ingenti coetu Pastorum et Christifidelium ex multis populis et regionibus pie sollemnitatem celebrantes Pentecostes,invoc ato Spiritus Sancti auxilio,in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimu s formulam: Acta Ioannis Pauli Pp. II 299 « Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis,ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum,auctoritate Domini nostri Iesu Christi,beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra,matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata,ac de plurimo- rum Fratrum Nostrorum consilio,Beatos Alfonsum de Orozco,Ignatium a Santhia`,Humilem a Bisignano,Paulinam a Corde Iesu Agonizanti et Be- nedictam Cambiagio Frassinello Sanctos esse decernimus et definimus,ac Sanctorum Catalogo adscribimus,statuentes eos in universa Ecclesia int er Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Deinde Ipsi Nos libentes venerati sumus novum Sanctum,extollentes virtutes et merita eius,praesertim sane proponentes hominibus nostrae aetatis veluti exemplar authenticae vitae evangelicae,genuinae eius hu mi- litatis,promptae oboeditionis et voluntariae paupertatis propter Chri stum. Quae autem decrevimus,volumus nunc et in futurum tempus vim habeant, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus. Datum Romae,apud Sanctum Petrum,die undevicesimo mensis Maii, anno bismillesimo secundo,Pontificatus Nostri vicesimo quarto. EGO IOANNES PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Loco e Plumbi In Secret. Status tab., n. 514.586 300 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale CONSISTORIA Feria vi,die vii mensis Martii a. mmiii fuit Consistorium ordinarium pu- blicum. SS.mus D.N. Ioannes Paulus II,auditis audiendis peragendisque peractis,coram omnibus de more vocatis haec verba ad Sanctorum caelitum honores propositis Beatis decernendos protulit: Auctoritate Dei Omnipotentis, Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, decernimus ut beatus Petrus Poveda Castroverde, beatus Iosephus Maria Rubio y Peralta, beata Genovefa Torres Morales, beata Angela a Cruce, et beata Maria a Mirabilibus Iesu, die quarta Maii anno bismillesimo tertio; beatus Iosephus Sebastianus Pelczar, beata Ursula Ledo´chowska, beata Maria de Mattias, et beata Virginia Centurione vidua Bracelli, die decima octava Maii anno bismillesimo tertio; beatus Daniel Comboni, beatus Arnoldus Janssen, et beatus Iosephus Freinademetz, die quinta octobris anno bismillesimo tertio in Sanctorum album referantur. Protonotarii Apostolici solio adstantes de actis in Consistorio publi- cum instrumentum ad perpetuam rei memoriam se confecturos esse pro- miserunt. Acta Ioannis Pauli Pp. II 301 ALLOCUTIONES I Ad quosdam episcopos Brasiliae.* Venerados Irma˜os no episcopado 1. Formados para uma fe´ adulta,os discı´pulos do Senhor sa˜o chamados a anunciar e promover no mundo,dominado hoje por crescentes incertezas e temores,as transcendentes realidades da vida nova em Cristo. Ao mesmo tempo,eles devem sentir-se empenhados em contribuir ativamente para a promoc¸a˜o integral do homem,para a afirmac¸a˜o do dia´logo e da compreensa˜o entre os indivı´duos e os povos,para o progresso da justic¸a e da paz. Como recorda a Carta a Diogneto,os crista˜os sa˜o « a alma do mundo».1 Que todo fiel compreenda,com renovada conscieˆncia,a sua tarefa de ser alma do mundo! Esta e´ a vossa preocupac¸a˜o priorita´ria,carı´ssimos Irma˜os,Pastores das diletas Igrejas dos Regionais Sul 3 e 4. A ela voltais insistentemente nos vossos planos pastorais,vendo nisto um exigente desafio missiona´rio pelo qual toda a comunidade se deve sentir seriamente interpelada. Enquanto vos exprimo aprec¸o pelo vosso generoso trabalho aposto´lico,dirijo a cada um a minha fraterna e grata saudac¸a˜o. Agradec¸o em particular a D. Dadeus Grings,Arcebispo de Porto Alegre e Presidente do Regional Sul 3,os senti- mentos cordiais que me expressou em vosso nome; envio um pensamento afetuoso tambe´m aos Bispos que ja´ deixaram o ministe´rio pastoral direto. O Senhor da messe,que vos chamou para trabalhar no seu campo,cumule todos vo´s da sua benevoleˆncia. 2. Num ambiente em que na˜o raramente a liberdade de palavra e´ usada como arma para difundir mensagens contra´rias aos ensinamentos da moral crista˜,na˜o falte a franca presenc¸a pu´blica do pensamento cato´lico. Fiel ao mandato de Cristo,a Igreja insiste em que a verdadeira e perene « novidade das coisas» prove´m do poder infinito de Deus: e´ Deus que faz novas todas as coisas.2 Os homens e mulheres redimidos por Cristo sa˜o participantes desta novidade e seus dinaˆmicos colaboradores. Uma fe´ socialmente insignificante ja´ na˜o seria a fe´ exaltada pelos Atos dos Apo´stolos e pelos escritos de Paulo e de Joa˜o. * Die 26 Novembris 2002. 1 6,1. 2 Cf. Ap 21,5. 302 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale A Igreja na˜o pretende usurpar tarefas e prerrogativas do poder polı´tico; mas sabe que deve oferecer tambe´ma` polı´tica sua contribuic¸a˜o especı´fica de inspirac¸a˜o e de orientac¸a˜o acerca dos grandes valores morais. A imperiosa distinc¸a˜o entre Igreja e poderes pu´blicos na˜o deve fazer esquecer que uma e outros se dirigem para o homem; e a Igreja,« perita em humanidade»,na ˜o pode renunciar a inspirar as atividades polı´ticas a fim de orienta´-las ao bem comum da sociedade. Uma missa˜ota˜o comprometedora requer auda´cia,pa- cieˆncia e confianc¸a; na˜oe´ uma empresa fa´cil,na˜ooe´ sobretudo nos dias de hoje,porque,como vo ´s pro´prios