Antholoaia LATINA
Total Page:16
File Type:pdf, Size:1020Kb
ANTHOLOaiA LATINA SIVE POESIS LATINAE SVPPLEMENTVM PARS PRIOE: CARMINA m CODICIBVS SCRIPTA RECENSVIT ALEXANDER RIESE FASCICVLVS II: EELIQVOEVM LIBEOEVM CAEMINA LIPSIAE IN AEDIBVS B. G. TEVBNERI MDCCCLXX I IiTP61A.E : TTPIS B. O. TEVBNEBI PRAErATIO Ex ingenti librorum manu scriptorum numero hic fasciculus consarcinatus est. Quorum multos ipse con- tuli, Parisinos dico plerosque et Valentianos et Bam- bergensem 787 et Turicensem 78 et, quos eximia biblio- thecae praefectorum comitas Francofurtum transmittendos curauit, Leidenses Vossianos q. 33 et q. 69. Reliquos uirorum doctorum beneuolentiae et humanitati debeo, qui auxilium suum large mihi praestiterunt. Hoiderus enim nunc quoque suam mihi operam non deesse voluit misitque et ex Leidensibus quaedam et Valentianos 396 et 389 et multa Caroliruhae nunc seruata a Scotis mo- naciiis scripta. Idem quae Noltius ex codicibus Bruxel- iensibus 1828 — 1830 et 5657 enotauerat meo usui con- cessit. Hagenus quoque ex codicibus Bernensibus multa mihi contulit, cf. c. 483, 672, al. Porro Martinus Hertz codicem Rehdigeranum S. L 6. 17 et Guilelmus Hartel Vindobonensem 2521 a me rogati inspexere Conradusque Bursian quae ex Parisinis 7533 et 8093 enotauerat mecum communicauit. J. Adert Geneuensis quas Duebneri amici collationes possidet perhumaniter ultro mihi obtulit e uti ; quibus paucis quibusdam potui, quae suis locis inuenies. Gasto Boissier denique c. 718 cum codice Parisino 13026 contulit et paucula quaedam praecipue ad c. 393 spectantia Lucianus Mueller misit. Quibus uiris omnibus gratias maximas laetissime testatas es§e uolo. IV PRAEFATIO Sed et codicem Isidori Beilouacensem statim hic memorandum puto, qui est fons carminum 690—715 hodie deperdilus. cf. praef. fasc. I. p. XXXIII sq. Ex sacerdotis cuiusdam Bellouacensis codici epistola , quae Parisino 11677 saeculi XVIII initio scripto, uarias Isi- dori codicum et quidem fol. 94 — 141 Etymologiarum S' Isidori Hyspolensis episcopi ex hibliotheca Capiiuli ecclesiae cathedralis S^ Silvj Bellouacensis circiter an- num 1715 enotatas lectiones continenti addita est, hunc codicem Isidori nono decimoue saeculo scriptum esse comperi. Quem periisse dolendum est, cum multorum carminum sine dubio antiquorum adeoque ad bona anti- quitatis tempora referendorum (equidem sane non uideo cur poetarum nomina his carminibus inscripta in su- spicionem uocanda sint) unicus fons extiterit. Dissipata est bibliotheca Beiiouacensis ex magna parte iam pro- ximo ante ciuiles Gallorum turbas saeculo hodieque unum tantum ecclesia codicem possidet. Magnus eorum numerus el partim quidem per ipsum cathedralis illius capitulum in bibliothecam Parisinam peruenit, quos Leo- poldus Delisle codicum bibliothecae praefectus officiose mihi indicauit^): sed nullus eorum Isidorum continet. Fuit autem Bellouaci codex Isidori anno 1664, id quod ex catalogo eo anno exarato constat, quem idem mihi Delislius monslrauit. Quare cum multos alios Belloua- censes codices hodie in uicinorum hominum manibus esse ille indicasset, ne quid intemptatum relinquerem, ipse m. Julio a. 1869 Bellouacum profectus comiterque a uiris eruditis exceptus, sed desiderii mei nequaquam compos factus sum, Qua occasione oblata sacerdotem Barraud laudibus iustis libenler prosequor, qui praeter ceteros officiose quamquam frustra rei meae operam dedit. Periisse autem librum nunc eo cerlius mihi con- stat, quod eo ipso tempore quo Bellouaci degebam 'ex- positio retrospectiva' in ea urbe quidquid rerum anti- 1) Sunt codices Parisini 1456 2769 8087 9429 9517 9601 9652 10861 17339 17654. PKAEFATIO V quarum in illis regionibus est omnium oculis proposuit, quae codicum quoque inde a saeculo VII scriptorum olim ecclesiae catliedralis nunc domini Le Caron de Trous- sures sat magnum numerum exhihuit; nam ibi quoque quod optaui nequidquam quaesiui. Multum et difficultatis et dubilationis habere codi- cum ordinem ad temporum quibus scripti sunt rationem redigendum constat; id quod eo magis intellexi, quod diuersis iudiciis nitendum mihi erat: modo enim oculi raei, modo bibliothecarum catalogi, modo quae uiri docti hic illic dixere iudicii ansam praebuerunt. Sed eius difficultatis euitandae uiam uidi nuilam, neque uero multum (si tamen aliquatenus) a recto me aberrasse spero. Omnia carmina omnesque carminum fontes me nosse non audeo affirmare; auxilium uirorum doctorum in re difficillima (nec ut puto inutili) olim imploraui^); gaudebo eliam si, quae forte non obtulerunt, postea succrescent; diligentiae uero laudem si qua est mihi detrectatum iri non credo. In re critica factitanda et ipse quantum potui praestare studui — nec tamen in eis praesertim quae libris recentioribus debemus ueras lectiones pro interpolatis ubique indagari posse arbitror — et insigne auxilium eo nactus sum quod Francis- cus Buecheler u. cl. singulas schedas inspexit coniec- turasque suas plurimas, inter quas esse emendationes palmares multas apparebit, mecum communicauit: cui non possum quin debitas publice quoque gratias agam. Huius praefationis duplex est consilium, primum ut de fontibus carminum quae scitu digna uisa sunt sed quae in ipsorum adnotatione non adscripsi, me- morem, deinde ut carminum quae ex anthologia expunxi rationem redderem. Sunt sane, fateor, a me quoque ^dmissa, quae ab ajitiquitate aliena putauerim, in qui- hus cum adfirmare et negare pariter in promptu sit, traditam rationem sequi maluerim. Quaenam ea sint, <locebunt indices. 2) cf. praef. I p. VIII. TI PRAEFATIO I Carmen 482 ex antiquissimo omnium fonte papyro Herculanensi deductum in initio fascicuii prioris poni ibi facere debuit; quod cum neglexerim , nunc repetere liceat. Neglexi autem, quia maioris epicique poematis huic non uidebantur at reliquiae syllogae aptae ; nunc (juia nullis recentioribus quidem noslratium exemplari- bus continetur recipiendum duxi. Auctorem erui posse non credo; nam quod Seneca dicit de benef. VI 3 ' Egregie mihi uidetur M . Antonius apud Rdbirium poe- tam, cum fortunam suam transeuntem alio uideat et sibi nihil relicium praeter ius mortis, id quoque si cito occupauerit, exclamare: Hoc haheo, quodcunque dedi!' id quidem non probat, nostrum carmen esse, de quo Seneca agat, cum a poetis plurimis primo illo Romanorum imperalorum aeuo res ex historia Romana petitae epice tractatae sint; immo quod Rabirium magni oris aestimat Ouidius ex Pont. IV 16, 5, hoc in nostrum uidetur. in incerto quadrare non ^) Sed relinquo, spe- ciosamque saltem esse coniecturam illam Ciampittii lubens profiteor. Edidit autem ille primus hoc carmen, et quidem accurate singulos papyri ductus repraesentans, in Voluminum Herculanensium tomo II Neapoli a. 1809 edito; quem sequor, nisi quod Rreyssigii, qui cum uberrimo commentario post Sallustianam commentatio- nem Misenae a. 1835 repetiuit, emendationes addidi; plurima uero Italus iam feliciter correxerat. Texlum meum cum Ciampittiano iterum contulit H. Thor- beckius amicus. Carmina 483 484 Isidoro et argumentis et in co- dicibus adiunguntur. Cur receperim, cf. praef. fasc. I. p. VI. Plura de codicibns Italis, in quibus leguntur, ex Areualiana ed. Isidori haurire licet: in Reginensi ^) Apud Velleium II 36, 3 ^maxime nostri aeui eminent princeps carminum Vergilius Rabiriusque' legendum uidetur 'Vergilius Variusque.' Quamquam alia quoque mirandi iudi- cii apud Velleium inueniuntur. PRAEFATIO VII Vaticano 1260 saec. IX posl caput libri de iiatura re- rum, quod est de monte Aelna, legi 484, deinde 483 (Areualius toni. I p. 662); in Florentino S. Marci 604 saec. IX post Isidor. origines his uerbis 'Incipit Hisi- dori presbyteri sermone nitidiori: Tu forte' sqq. inci- pere c. 483 (quod ipsum certe non esse Isidori episcopi prirai uersus docent) (ib. p. 664); in codice Albanio saec. X post caput 50 libri de nat. rerum sequi ^uersus qui uidentur esse compendium plurium capitum libri de natura rerum, usque ad caput de nominibus uentorum [c. 484]' (tom. II p. 421; tituii horum uersuum omnes indicantur tom. I p. 666 : *De sole [Sol oriens faciem stellarum euiscerat omnem sqq.], de Arcturo, de Boote, de Pleiadibus, de Orione, de Lucifero, de Vespere, de cometa, de Sirio, de duodecim signis, de tonitruo, de fulminibus, de arcu caelesti, de nube, de pluuiis, de niue, de glacie, de uentis'). Qui cum omnes Mta clare Isidori uerbis insistant, ut etiam allegorias eius mysti- cas non praetermittant', quin medii aeui essent non du- bitaui neque eos nancisci operae pretium duxi. Solum c. 484, quod in multo antiquioribus iam libris est, re- cepi. Ceterum librorum carminis 483 non antiquissi- mus Bambergensis saeculi VIII longobardicis litteris scri- ptus (nam Ouetensis saeculi VII ignotissimus est), quem et ego Heidelbergam missum contuli et meum collationem cum A. Thorbeckii amici apographo iterum com- paraui, sed Parisinus 7533, quamquam decimo demum saeculo exaratus esse uidetur, optimus est: cum in plerisque et fere omnibus anthologiae carminibus eam regulam certissimam esse expertus sim, libros quo ue- tustiores eo meliores, quo recentiores eo deteriores esse, eamque normam non ad maxima tantum temporum in- terualia sed saepe uel ad singula saecula pertinere intel- lexerim. Carmen 485 ex Halmii rhetorum latinorum edi- I tione 63 cf. ib. VI. De codice Pari- p. sqq. sumpsi, p. sino litteris longobardicis scripto, ex quo primus hoc c. edidit, cf. Quicheratius (bibl. de Tecole des chartes ser. I VIII PRAEFATIO tom. 1 p. 51 sqq.) ct Ecksteinius in Anecdotis Parisinis rhetoricis Halis Sax. a. 1852 editis. Versus 1 — 3. 33. 93 primus edidit L. Delisie in iisdem annalibus IV III 161. Sequitur carmen de ponderibus et mensuris, in quo totus (exceptis