Notes Du Mont Royal ←
Total Page:16
File Type:pdf, Size:1020Kb
Notes du mont Royal www.notesdumontroyal.com 쐰 Cette œuvre est hébergée sur « No- tes du mont Royal » dans le cadre d’un exposé gratuit sur la littérature. SOURCE DES IMAGES Google Livres XPHZMOI a ZIBYAAIAKOI. ORÂCULAw . SIBYLLINA. EXCUDEBAT -AD. LAINÉ, VIA [NOTA DE! SAINTS-PÈRES, 19. XPHEMOI ZIBYAAIAKOI. «.- ORAÇULA SIBYLLINA, ü BDITIO ALTEBA EX PRIORB AMPLIORE CONTRACTA, INTEGBA TAMEN ET PASSIM AUCTA, MULTISQUB LOGIS RETRACTATA, emmure C. ALEXANDBE, 1115111111 auner, un mon: Amnnu INSCRIPTION" 1:1 Lit-mulon accro. PARISIIS , APUD FIBMIN DIDOT FRATRES, vu JAcon, 56. laI pace Lynx, IlbLlOÏHEGUt 5. l. I I La Fontamu ŒLÛHMKLV PRÆFATIO NOVÆ EDlTIONIS. Quum Sibyllinorum priorem editionem meam penitus ex- haustam viderem, præter exemplaria nonnulla Excursuum, quos bibliopola copiosius excudendos curaverat, statui novam parare editionem ’e priore contractam, quæ plerisque lectorum, quo brevior, eo commodior; eruditis autem propter elaboratum magls textum et novam mterpretationis recensionem nec in- grata esset nec inutilis. Hoc fuit hujus libri consilium. Quod si quis me roget, cur, qui olim tandiu istis immoratus sim va- ticiniis, sero nunc, tanquam unum cancre edoctus, ad idem redeam argumentum, dicam ad merendum bene de scientia suam cuique opellam sufficere; pauperi colono satis esse si parvum agrum probe colat. Addam, exiguum licet, hune fun- dum proventu non carere, et habere, quas præcipue metere juvet, sacræ etiam doctrinæ fruges. Hue enim redit quod in Præfatîone scripsi prioris editionis, ad pemoscendas christianæ religionis origines multum tribuendum esse apocryphis primo- rum temporum’, inter apocrypha vero Sibyllinis. In quo me recte vidisse, argumenta est, quad, ubi mea prodiit editio, multi docti et. graves viri, neque in Gallia tantum, sed etiam ac multo magis in Germania, philologiæ domicilio, qui aliter nunquam fortasse de Sibyllinis cogitassent, animum ad hæc studia ad- verterunt : e quibus præcipui possunt temporum ordine recen- seri,II.-H. Friedlieb, in Introductione ad suam horum carmi- pnum editionem græco-germanicam, Lips. 1852; Ricardus Volkmann, in utraque sua de Sibyllinîs elucubratione, Stettin, 1854 et 1861 ; H. Ewald , in tractatu de Origine et tenore et ,pretio librorum Sibyll.,Gôtting. 1858; Ed. ReuSs, in epimenide religiosa doctrinæ reformatæ, Argentan, april. et mai 1861. li omnes, quum de tata re Sibyllina, tum’præsertim de unius- v1 ’ PRÆFATIO. cujusque libri origine et ætate disseruerunt. Qui si mecum non usque consenserunt, adeo me non piget istius dissidii ut contra multum inde profecturas putem positas in media quæstiones. Quum autem singulis contradicentibus respondere nec locus nec tempus sinat, 9mnibus me satisfacturum puto, si cum una rem agam, qui et plenius banc materiam tractavit, et sæpius, quad ægre fateor, a sententia-mea discessit. Ewaldus, vir in utraque philologia sacra profanaque cla- rissimus, idem in judicando sagacissimus, sed interdum pro- perantior et, si fus dicere, confidentior (quanquam hoc illi præ ceteris hominibus condonari æquum censeam), disserta- tianem de Sibyllinis supra citatam ac sæpe infra memorandam, primum inter acta Sacietatis Regiæ Gôttingensis insertam, deinde separatim publicandam curavit. In qua quum multa, immo pæne omnia reperiam a sensu meo remota, quid præ ceteris discutiendum aggrediar, non diu quæram, quia primus occurrit ætate et pretio liber tertius, de quo mihi maxime litem movit doctus adversarius. Ætate primum nuncupavi hunc librum, exceptis tamen duabus partibus, unit scilicet, III, 5 Il, cunctarum eruditarum consensu a sequentibus recidenda, et, quantum quidem mihi videtur, media, 5 3, serius interpo- lata, de qua præcipue lis agitur.. Nam quad ipsam non cum duabus utrinque proximis, S a et 4, eadem aevo scriptam cen- , suerim, vitia mihi venir. clarissimus vir. Nota me in his quæ dixi et quæ dicam, designandis singulorum librorum partibus sive sectiouibus cos adhibere numeros, quos primus in editio- nem invexi meam, quosque video nunc a plurimis admitti. Atenim, dicet aliquis, quantulum interest, hoc an illa mada libri istius tertii partes distribuantur? Quantulum, inquis? Immo multum. Quum enim, ut dixi, antiquissimus omnium hic sit liber in iis saltem partibus quas genuinas habet , ideoque ceteris libris condendis præfuerit, necesse est, quad re ipsa monstratur, complures ab ipso pendere alios, cum iisque partent baud exiguam Sibyllinæ compositionis. Sed priusquam ad eam sectionem acoedam quæ mihi cum vira docta litigiosa est, oportet recte statui ceterarum æta- tem, quæ ab omnibus genuinæ censentur. Designat eam Sibyl- lista ipse duabus lacis, ac primum s a, v. 192, sq.: PRÆFATIO. - . vu Proies dum septima regnet Ægypti regum qui Græca ab origine surgent; iterum vero, fi 4, v. 608, sqq. : Quum novus Ægypti rex septimus arva tenebit, Septimus a regno Grapcorum, quad grave terris Imponet quondam Macedum hello inclita virtus. Tertium de ea re testimonium, prorsuscum istis unum sonans, quia ex controversa sectione sumendum, alibi discutietur. Nec multum refert septimus bic Ægypti rex Græcus uter sil: intelli- gendus, Philometor, qui prior fuit regni campos, an ejus frater natu minor Evergetes Il, vulgo Physcon appellari solitus :Iquia septimus uterque jure dici potest, sive regum seriem ordiatur Alexander Magnus, Græcæ in Ægypto dynastiæ conditor, sive numero excludatur. Præterea constat ambos fratres simul ali- quandiu regnasse inter aunas 170-164; sed unus antea Philo- metor, quo tempore Ægyptum Syrus rez. Antiochus, infra non semel memorandus, accupavit. Quare plerique Philometara malunt hic agnoscere : cur alii diverse senserint, infra, ubi opus erit, disquiretur. At expressior est apud Sibyllam temporis designatio, ubi, post alterum illum de septima rege lacum supra citatum, statim ita procedit, 81 1 , sqq. : Quum vero ex Asia rex ingruet iste, rapaci Par aquilæ, qui totam equitum peditumque catervis Obducet terram, franget qui cuncta ruetque, -Et regnum Ægypti prosternet, et omnia secum . Aspartans, vastum discedet prædo per æquor. An melius definiri poterat Antiochi Epiphanis Syriæ regis ex- peditio major, annorum 170-169, qua sub Philometore Ægyp- tum invasit, totam regionem, excepta Alexandria, regemque ipsum sui juris fecit,postremo Victor discessit, exuvias auferens terræ per biennium a se possessæ direptæqué? Expeditionem ejus indico majorem : nam secundam omitto dicere anni 168, quæ vix incepta Romanes legationis adventu fi’ustrata est, quæque a Nostro plane reticetur. Ipsa, quam retulimus, prædictio scriptam se docet Antiocho Ægyptum tenante, dum ab ipso vel obsidetur Alexandria vel imminentem quotidie obsidionem timet : paulo autem serins divulgatam necesse est, quum rex vu! PRÆFATIO. idem circa finem anni 169, concassa ad tempus Alexandrini pace, discederet. Quidni autem serius aliquanto, siquidem baud dubie post eventum? Quia ab istius expeditionis tempore mutanda omnia in Ægypto et in Judæa prædicuntur : in Ægypto nova omnino gentis fata, quin et vetus religio deserenda, hominesque ad judaïca sacra convertendi, 545, sqq.; 562, sqq.; 606, sqq.; 624, sqq.; 732, sqq.; 766, sqq. :in Judæa, amissa diu cum libertate felicitas electo populo restituenda, 573, sqq.; 702, sqq.; 766, sqq., oriturumque Messiæ regnum, 652, sqq. Quœ omnia post Antiocbi expeditionem irrita manserunt z tandiu fartasse exspectanda , donec redituri sævissimi regis metus perseveravit, qua terrore præaccupatas aliquandiu fuisse homi- num mentes vel ipse testatur Danielis propbetæ locus, cap. 1 1 , v. 44, sq.; post illius vera tyranni mortem, quæ anno 164 consecuta est, ita demum eventu delusa falsique manifesta, ut facilius retineri a credulis oraculorum captatoribus, quam ab ullo, nisi prorsus deliro, pseudo-vate excagitari potuerint. At hæc dactissimi Ewaldi mentem adeo non permoverunt, ut borum carminum originem, ab quasdam dicendas infra causas, etiam quadraginta annis prorogare minime dubitaverit, usque ad extremum pæne Physconis ævum, ad annum certe 124. Quid vero tum promissus Ægypto Judææque novus rerum status? quid mutanda Niligenarum sacra? quid paratus Abra- midis triumpbus? quid speratum Messiæ regnum? Et alia multa buic docti viri conjecturæ infra objicientur. Constituta nunc partium tertii libri genuinarum ætate, di- cendum cur ab ea remaverim originem suspectas partis, S 3, neque aliquot tantum annis, sed tribus fere sæculis, usque ad Cæsares et Antoninos : bæ meæ fiierunt rationes. Primum a versa 295 usque ad finem sectionis 5 3 agnoscere mihi visus sum argumenti tenorem omnino diversum a duabus utrinque partibus, S 2 et 4. Nam in bis Romæ mentio bis tantum aut vix ter occurrit, apertissime quidem, 175, sqq.; 520, sqq.; obliquius paulo et obscurius, 638, sqq.; in summa versibus 39 ex 516. Mediam vero partem, 5 3, animadverti continuo fere ad illam Romanam spectare materiam, nunc diserte expresso Romæ tipsius nomine vel ltaliæ vel Italidarum vel Æneadarum (confer 350, sqq.; 356,PBÆFATIO. sqq.; 364; 412; 464, sqq.); .11 nunc involuto magis, sed tamen baud dubia sensu, sicut lacis suis astendetur, 324, sqq.; 33a, sqq.; 381, sqq.; in summa versibus fere 38 ex 194, id est, quinta fere carminis parte. Hæc mihi prima fuit dubitandi et suspicandi origo. Deinde non eumdem de istis rebus agnovi sententiarum colorem. N am in partibus 5 2 et 4, Romœ mentio fit tanquam præpotentis sane, nondnm tamen tanquam unius saliusque orbi terrarum imperantis. Immo superba illa gens vix aliter memo- ratur quam 0b avaritiam (id sæpe Romanis par omnes Sibyl- linos libras exprobratur) et o’b rapinas intra Græciam perpe- tratas, bellis nempe Macedonicis et Acbaïcis,