Acta Apostolicae Sedis
Total Page:16
File Type:pdf, Size:1020Kb
An. et vol. XCV4 Iunii 2003 N. 6 ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM OFFICIALE Directio: Palazzo Apostolico – Citta` del Vaticano – Administratio: Libreria Editrice Vaticana ACTA IOANNIS PAULI PP. II LITTERAE DECRETALES quibus Alfonso de Orozco sanctorum honores decernuntur. IOANNES PAULUS EPISCOPUS servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam. « Qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam » (Gal 6, 8). Spiritus Sanctus qui in Christi amicorum cordibus residet eosque ad Deo Ecclesiaeque serviendum per vitae operaeque sanctitatem impellit, illumi- navit etiam et direxit beatum Alfonsum de Orozco, qui Iesum contuens, auctorem et consummatorem fidei (cfr Heb 12, 2) Evangelii lumine mundum collustravit, Dei Verbum nuntiando, misericordiae opera praestando ac spi- ritalitatis doctrinaeque catholicae magni momenti scripta edendo. Fidelis hicS. Augustini discipulus die xvii mensis Octobris anno md Oropesae Toletanae provinciae diviti e familia religiosaque ortus est, quae eum Dei semitas tenere docuit. Puer fuit aliquandiu cantor cathedralis templi Toletani atque artem musicam magno cum emolumento didicit. Dum adulescens studiorum Universitatem Salmaticensem adibat, S. Tho- mae a Villanova captus est sermonibus. Animadvertit ideo se a Domino ad vitam consecratam presbyteratumque vocari atque Ordinem Sancti Augusti- ni ingressus est. In pervigilio Pentecostes anno mdxxii religiosum vestimen- 378 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale tum induit atque die ix mensis Iunii subsequentis anni vota religiosa nuncu- pavit. Philosophiae theologiaeque expletis curriculis anno mdxxvii sacerdotali ordine auctus est. Insignis cum esset concionator, praedicationis ei ministe- rium commiserunt superiores. Definitor quoque fuit provincialis, visitator et variis in coenobiis Hispanicis prior. Prudenter aequabiliterque talia sustinuit officia atque sodalibus probos per mores fuit exemplo. Ut evangelicum nun- tium inter gentes diffunderet, navem conscendit Mexicum petiturus, sed re- pentino morbo correptus in Hispaniam remigrare est coactus. Cum prior esset coenobii Vallisoletani, quae urbs erat tunc princeps regni, concionator regis nominatus est. Matriti, quo cum ceteris aulicis venerat, sibi humile cubicu- lum postulavit et se superioribus subdidit, licet immediata iurisdictione suum propter officium solveretur. Etsi compluribus detinebatur officiis, infirmos, captivos pauperesque subinde invisebat, quos sollicite paterneque confirma- bat et iuvabat. Cum insignis esset humanitatis litterarum, sacrorum biblio- rum, patrum reique spiritalis cultor, complura scripta edidit, ut Christi vita ac normae morales liturgicaeque Ecclesiae latius cognoscerentur. Sensum momentumque orationis et Marialis devotionis explicavit, annales spiritali- tatemque sui Ordinis collustravit, Dei misericordiae magnitudinem extulit. Grato animo Concilii Oecumenici Tridentini doctrinam recepit. Complura condidit coenobia Augustinianorum Augustinianarumque contemplativae vi- tae. Constanter perfectionis semitam tenuit. In omnibus vitae condicionibus fidem in Christum palam manifestavit virtutesque per sacrae Eucharistiae, Virginis Mariae devotionem aluit. Cum Domino coniunctionem coluit, Dei verba meditanda, assiduas precationes curavit, sibi plane conscius « precatio- nem magnos bonorum spiritalium thesauros de Dei manibus impetrare ». Cunctis rebus in adversis tranquillus mansit, Providentiae fidens. Maiorem Dei gloriam et Regni Christi amplificationem affectavit. Senex etiam in viis ambulans universis Redemptionis bonum exhibebat. Cum Iesum diligeret indigentes homines corporis spiritusque praesidiis iuvabat ipseque regis fa- miliam, nobiles humiliorisque ordinis personas studiose curabat. Augustiniano in Ordine sapienter acriterque reformationis operam praestitit. Licet vitae severitatem persequeretur, humaniter benigneque officium gubernandi gessit. Religiose Ecclesiae leges ac Sancti Patris Au- gustini tenuit normas. Patienter infirmitates toleravit, parabili cibo potu- que usus est, quietem solummodo necessariam adhibuit, sensus per volun- tarias castigationes continuit. In paupertate et oboedientia cum viveret, castitatem insigniter servavit, cum per praedicationem doceret, hoc evan- gelico consilio servato artius cum Domino coniungi fidelem. Mense Augu- Acta Ioannis Pauli Pp. II 379 sto anno mdxci vehementi febri est correptus, quem infirmum primarii homines inviserunt, quorum sibi aestimationem conciliaverat. Matriti die xix mensis Septembris eiusdem anni e vita excessit, cum usque in finem Dei amorem testaretur. Latam propter sanctitatis apud omnes ordines invalescentem famam an- no mdcxix Processus Informativus incohatus est. His iure statutis perfectis rebus, Decessor Noster Leo XIII die xv mensis Ianuarii anno mdccclxxxii eum in Beatorum numero reposuit. Die xxiv mensis Aprilis anno mmi Nobis coram decretum de miraculo prodiit. Consentientibus exinde Patribus Cardi- nalibus Episcopisque, in Consistorio die xxvi mensis Februarii coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus Romae die xix mensis Maii anni mmii cele- braretur. Hodie igitur, una cum ingenti coetu Pastorum et Christifidelium ex multis populis et regionibus pie sollemnitatem celebrantes Pentecostes, invocato Spiritus Sancti auxilio, in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam: « Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli acNostra, matura deliberat io- ne praehabita et divina ope saepius implorata, acde plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Alfonsum de Orozco, Ignatium a Santhia`, Humi- lem a Bisignano, Paulinam a Corde Iesu Agonizanti et Benedictam Cambia- gio Frassinello Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Operositatem doctrinamque insignis huius Christi ministri extollere placet, qui sua opera luculenter in sodales colendos, in hominum salutem persequendam contulit. Exoptamus igitur ut huius caelitis testificationi- bus incitati homines qui nunc sunt ad superna ac caelestia certo gradu contendant. Deinde Ipsi Nos libentes venerati sumus novum Sanctum, extollentes virtutes et merita eius, praesertim sane proponentes hominibus nostrae aetatis veluti exemplar authenticae vitae evangelicae, genuinae eius hu- militatis, promptae oboeditionis et voluntariae paupertatis propter Chri- stum. Quae autem decrevimus, volumus nunc et in futurum tempus vim ha- beant, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus. 380 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Maii, anno bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto. EGO IOANNES PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Loco e Plumbi In Secret. Status tab., n. 517.190 CONSTITUTIONES APOSTOLICAE I MUVATTUPUZHENSIS Nova eparchia in India constituitur Muvattupuzhensis appellanda. IOANNES PAULUS EPISCOPUS servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam. Communitates terrarum in orbe ecclesiales multiplices variasque prae se ferunt formas condicionesque, quas legitimas Nos tueri volumus, atque con- tendimus et studemus, ut floridiorem statum per proprium ritum illae adi- piscantur. Nunc de Tiruvallensi eparchia cogitamus ac de eiusdem amplo territorio fideliumque efficaciori cura. Itaque, postquam de hac re Congrega- tionis pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus rettulit, iudicavimus opportunum Acta Ioannis Pauli Pp. II 381 nonnulla loca ab eadem distrahere et novam eparchiam condere. Quapropter Apostolica Nostra de auctoritate novam eparchiam constituimus ab urbe « Muvattupuzha » Muvattupuzhensis appellandam, ubi eparchialis sedes loca- tur, quae regiones in districtis Ernakulam, Thrissur, Palakkad in Statu Ke- ralensi, necnon Coimbatore et Tiruchirappalli positas complectitur, quamque metropolitanae archieparchiae Trivandrensi suffraganeam facimus. Huius provisionis exsecutionem absolvent Excellentissimus Episcopus Tiruvallensis una cum Excellentissimo Episcopo Muvattupuzhensi. Ad haec tandem perfi- cienda consuetudines iuraque congrua serventur et quae a Codice Orientali praecipiuntur, quibusvis rebus minime officientibus. Novensilem tandem ad hanccommunitatem benignum animum Nostrum convertentes, exoptamus, ut novum spiritale iter animose ipsa suscipiat, quae per translaticias consuetudines et fervidam pietatem magnum progres- sum consequatur et fidelibus salutifera largiter afferat beneficia. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis De- cembris, anno Domini bismillesimo altero, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo. e Angelus card. Sodano e Ignatius Moussa card. Daoud Secretarius Status Congr. pro Eccl. Orientalibus Praef. Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost. Laurentius Civili, Protonot. Apost. Loco e Plumbi In Secret. Status tab., n. 534.864 II IDDUKKENSIS Nova constituitur in India eparchia Syrorum-Malabarensium nominata « Iduk- kensis ». Maturescens Catholica fides ac pietas et maximis quidem auctibus intra fines Indiae non sinit tantum verum quodam modo poscit ut singulis inibi communitatibus efficientius consulatur, novis etiam passim excitandis eccle- siasticis dicionibus. Cum igitur eparchia Kothamangalamensis Syrorum Ma- labarensium ita tum christifidelium creverit numero tum apostolatus coti- 382 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale diani necessitatibus, haec quae sequuntur