<<

COMMENTARIUM OFFICIALE

ANNUS XXIV - VOLUMEN XXIV

ROMAE TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS

M • DCCCC • XXXII

ps?**

0 Annus XXIV - Vol. XXIV 20 Ianuarii 1932 Num. 1 A. E SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA. PP XI

LITTERAE DECRETALES

SANCTI ALBERTI MAGNI O. P. CONFESSORIS PONTIFICIS CULTUS UNIVERSAE

PRAECIPITUR ECCLESIAE, ADDITO DOCTORIS TITULO.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

« In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas »1 habentur. Qua re et Salomon illuminatis verbis profundissimam exhibet rationem, qua a Deo ipse sapientiae possessionem petierit,2 quia nempe sapientia ipsa intime animum cum Deo coniungit, bonaque universa superat iisque antecellit. Ampliore adhuc prorsus et clariore modo ex hac unione vitae perfectioris simulque sapientiae studii corda fidelium sursum eriguntur, utpote qui « instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intel­ lectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Iesu, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi».3 Ideo, quo quis magis per sapientiam ad Deum graditur, eo altius spi­ ritus dominium evehit in se; sapientia « doctrix enim est disciplinae Dei, et electrix operum illius ».4 Divinae autem Sapientiae exemplari homo eo propius accedit quo magis et vivendi et agendi Salvatoris exemplum imi-

1 EcclL, I, 26. 2 Sap., VIII, 2. 8 Coloss., II, 2-3. * Sap., VIII, 4. 6 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale tatur, enuntiantis: «Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum».1 Haec quidem Domini Nostri Iesu Christi vestigia persequens, prae­ clarissima gloria efliuMt, Albertus ille, Ordinis Praedicatorum alumnus, in theologia magister, episcopus quondam Batisbonensis, qui, vitae con­ templativae atque activae rationes miro modo consocians, aetatis suae hominibus posterisque vere magnus apparuit, sicut quoque ob doctrinae eminentiam ac multiplicem rerum omnium peritiam Magni cognomento insignitus est. Is quidem, saeculo decimo secundo exeunte, Lauingae in Suevia, in Augustana dioecesi, ex familia militaribus rebus addicta, ortum habuit. B patriae solo perficiendorum studiorum causa discedens, in Italiam profectus est, ut Patavii in liberales disciplinas, medicinam ac scientias naturales sedulo incumberet. Ibi et nascentem Fratrum Praedicatorum Ordinem cognovit et adamavit, quem, avunculi sui devicta reluetantia, hortante Beato lordano de Saxonia, eiusdem Ordinis Magistro generali et fervidissimo Iesu Christi praecone, amplexus est, ac inter Sancti Domi­ nici filios adscriptus. In omnibus Deo deditus atque tenera erga Beatis­ simam Virginem devotione emicans, Albertus mox Coloniam Agrippinam ad explenda theologica studia missus est. Quo tempore animi puritati ingenioque excolendo, de virtute in virtutem proficiens, quasi gigas ad currendam viam impense vacabat. Oratione studium mature praeveniendo, intellectum totamque vitae consuetudinem ita disposuit, ut, ad praedi­ cationem atque animarum salutem, apostolicae Fratrum Praedicatorum religionis membrum ideoneum fieret. Igitur ad fores sapientiae excubans, ita inter aequales excelluit, ut omnium saecularium scientiarum vértices facillime apprehenderet et « de divinae legis fonte adeo salutiferae fluenta doctrinae potaret, quod eiusdem in suo pectore vigeret plenitudo », prout Praedecessor Noster Alexander IV de eo asserere non dubitavit. Sacerdotio auctus, ut contemplationis et scientiarum lumina ac the­ sauros aliis traderet, Albertus lector Hildeshemii, Friburgi, Batisbonae, Argentorati primum constitutus est. Incredibilem mox ubique terrarum existimationem sibi comparavit, cum in melita Parisiensi Universitate sacrae facultatis cathedram summo plausu teneret et theologiae magi­ sterio ornaretur. Deinde iuvenum ingenia instituere Albertus Coloniae prosecutus est, ubi Superiorum iussu Studium generale sui Ordinis condidit et est moderatus. Tunc temporis inter plurimos alios celebres celeberrimum habuit discipulum Thomam Aquinatem, cuius praeclarissimum ingenium ipse

1 MATTH., V, 19. Acta Pii PP. XI 7

primus perspexit ac praedicavit, eidemque per totam vitam amicissime in sanctitatis studiorumque aemulatione iunctus perstitit; ipsiusque, iam e vivis erepti, doctrinae puritatem strenue defendit, ac mentis alti­ tudinem merito celebravit. Cum insuper prudentiae atque iustitiae virtutibus Albertus apud omnes inclaruerit, mirum non est, quod saepe saepius ipse arbiter in publicis privatisque quaestionibus ac contentionibus delectus fuerit, quas rectissimo semper aequitatis sensu eximiaque dexteritate et forti­ tudine composuit. Eius autem mirabilis in rebus gerendis alacritas, reli­ giosae observantiae cultui atque christianae perfectionis amori coniuncta, causa fuit, cur Fratres Praedicatores Germaniae in capitulo provinciali, in urbe Wormatiensi congregati, in eo spem collocantes, Albertum prio­ rem provincialem votis suis designarent. Optime noverant Patres capitulares, saeculi vanitatem ob rerum temporumque adiuncta, vel apud claustrales viros sensim aliquando irrepsisse, ita ut ad eos in perfecta vita servandos regimine opus esset viri corde sancti, firma voluntate, prudenti consilio, omnigena virtute praediti. Spes eos non fefellit. Albertus namque indefessam et uberrimam dedit operam, ut officio prioris Teutoniae provinciae, quae ab oris Elan- driae per Germaniam ad Poloniam usque et Hungariam latissime patebat, studiosissime fungeretur: et non modo coenobia saepe perlustrare, verum et comitia celebrare solebat, ut exemplo quidem suo et voce ad virtutis et regularis observantiae viam sequendam suis subditis stimulos inii- eeret, sublime imitatus Divini Magistri exemplum, qui «coepit facere et docere ».1 Beatissimi viri Alberti in rebus gerendis prudentia eiusque in civilibus negotiis peritia et doctrinae ac sanctitatis fama ad ipsos Eomanos Ponti­ fices pervenerunt, qui gravia atque praestantia officia eidem committere non dubitarunt. Illud speciali mentione dignum, quod ab Alexandro IV Papa ipsi Alberto, provinciali Priori, demandatum est, ut una cum confratribus viriliter in catholicae religionis defensionem ac propagationem inter Livoniae ac Borussiae paganos auxilium praestaret. Et alia quidem munia idem Alexander in regione Brandenburgensi ipsi concredidit. Cum autem is, ab Ordine suo deputatus, religiosorum mendicantium causam simulque Apostolicae Sedis iura vindicare deberet, ad Curiam Pontificiam, tunc Anagniae commorantem, profectus est, ubi in consi­ storio adversariorum impetum retudit atque tam fulgenti doctrina animos

1 Act. Apost., 1, 2. 8 Acta Apostolicae Sedis - Ohmmentarium Officiale

commovit, ut non solum, Pontificis praecepto obsecundans, publica dispu­ tatione Averroistarum errores profligaverit, sed etiam in Curiae Ponti­ ficiae schola evangelium secundum Ioannem lucidissime expîanaverit. Memoriam etiam mirae suae eruditionis et fulgidissimae virtutis tantam Albertus in ipsa Eomana retíquit, ut idem Summus Pontifex Ale­ xander IV, cum Ecclesiae Eatisbonensi, in spiritualibus et temporalibus tunc multipliciter deformatae, pastor novus praeponendi esset, Albertum Magnum selegerit, qui commissum sibi gregem doctrina et exemplo pa­ scerci et regeret et episcopalem sedem aere alieno gravatam sublevar et.

In episcopali dignitate consistens, Albertus paupertatem eo libentius servavit, quo eam ad disciplinam ecclesiasticam restaurandam moresque reformandos efiicacissimam agnosceret. Inexhausto studii amore et con­ templationis prorsus retento, sanctus praesul vel in vitiis exstirpandas indefessus, in collapsis moribus erigendis sedulus, in componendis dis­ sensionibus discretus, in administrandis Sacramentis diligehtissimus, a scriptione sacra non destitit, ita ut pari tempore doctrinam promoveret simulque credito sibi gregi prospicèret. Episcopatus Batisbonensis abdi- catione, quam ab Urbano Pp. IV effiagitaverat, obtenta, ad ipsius Summi Pontificis nutum, suam navavit operam moxque Apostolicae Sedis aucto­ ritate Crucis praedicator per Alemanniam et Bohemiam pro subsidiis Terrae Sanctae corrogandis renuntiatus fuit. Quo munere apprime perfunctus, ad regularem sui Ordinis consuetudinem ultro rediit, ac reliquos vitae annos praedicando, docendo, scribendo transegit, ac per dioeceses quamplurimas ubicumque rogatus pontificales ritus aliaque episcopalia munia explevit, ita ut,-difficillimis; susceptis itineribus, in varias regiones abiret, ad diver­ sas quoque civitates, idest Neomagensem, Antverpiensem, Basileensem aliasque religionis ac pietatis causa accederet, et postquam Argentorati et Herbipoli commoratus fuit, Coloniam Agrippinam rediit, ubi postrema sibi quies erat obventura. Speciali affectu impulsus erga utriusque sexus religiosos, impensam pro eis curam gessit eorumque conventus ac monasteria de episcoporum mandato saepius cum magno disciplinae religiosae emolumento visi­ tavit, sanctitatis ardorem ac contemplationis lumen ubique incendens. Devota insuper pietatis et religionis provehendae officia ad omnes chri­ stifideles profuse extendebat, nulli consilium vel auxilium denegans. Neque ' praetereundum ipsum Albertum cum Sancto Ludovico Francorum Bege concordi pietate coniunctum vixisse. Licet Albertus plerumque reverentiae causa Dominus appellaretur, tamen patrem potius se praebuit omnium in se filialem fiduciam conver- Acta Pii PP. XI

tens, iuxta Pauli Apostoli exemplum, qui libentissime se impendebat et superimpendebatur1 pro proximorum suorum animabus. Quamquam iam senio confectus, ad secundum Lugdunense Conci­ lium accessit, in quo Graeci, emissa fidei professione, doctorum exposi­ tionibus praemissis, divina gratia ad unionem Ecclesiae feliciter redie­ runt. Eius etiam Concilii occasione Praedecessor Köster Beatus Grego­ rius Pp. X, Alberto intercedente, Bodulphi de Habsburgo, Eomanorum Eegis, electionem probavit. Qua re Albertum utrique ordini societati» tum ecclesiasticae tum civilis denuo consuluisse procul dubio affirmari potest.

Verum immensa utique haec negotiorum quae inspeximus moles parvi facienda veluti videtur, si cum ingentibus studiorum laboribus institutis ac voluminibus ab eodem doctissime conscriptis conferatur, in quibus eius ingenii acumen et vis eximia, mentis amplitudo atque altitudo, dives eruditionis copia, ornandae ac defendendae fidei indefessus ardor emi­ nenter elucent. Quapropter histöriographi et eius vitae scriptores iure meritoque eum propter singularem intellectus universalitatem extollunt, qui non solum divinas res contemplatus est vel philosophicas veritates, sed etiam omnes alias scientias humanas attigit atque illustravit, quae hodie natu­ rales vocantur. Imprimis iam Bartholomaei Lucensis, coaevus, episcopus Torcellanus, affirmavit Albertum, quod ad scientias universas excolendas et docendi methodum attinet, inter doctores maxime excelluisse. Ee quidem vera Alberti Magni operum paene innumerorum titulos iam inspi­ cienti subito evidenter apparet, nullam particularem scientiam effugere ingenium eius, cum de astronomia, cosmographia, meteorologia, clima­ tologia, physica, mechanica, architectura, chimia, mineralogia, anthro­ pologia, zoologia et botanica luculentissime disseruerit. Quibus insuper scriptis varia de practicis artibus opera, utpote de texendi, navigândi peritia, sicut etiam de agricultura hisque similibus sunt adiungenda. Constanti autem mentis intentione Magnus Albertus, sicut verus doctor catholicus, non sistit in huius mundi adspectabilis contempla­ tione, prout modernis rerum liaturalium investigatoribus quam frequenter accidit; sed ad spiritualia et supernaturalia ascendit, omnium scientiarum concordem, iuxta tamen subiecta varie sibi subordinata, coordinationem statuens, ab inanimatis ad viventia, a viventibus ad spirituales crea­ turas, a spiritibus ad Deum mire progrediens.

1 Gorinth., XII, 15. 10 - Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Et re vera Deus ipse, omnium bonorum munificentissimus Dator, Albertum indole atque necessariis auxiliis ad tantum opus perficiendum ditaverat. Ipsi enim inerat veritatis insatiata cupiditas, indefessa ad res naturales attentio earumque investigatio, imaginatio fervida simul cum firma memoria, erga sapientiae antiquae monumenta amor, et praecipue religiosa mens qua admiranda Dei sapientia, in ipsis creaturis relucens, clare percipitur. Unde sacer Psaltes ad Dei laudem omnia mundi elementa invitabat, et in Iob sicut et in libro Sapientiae atque in Ecclesiastico ad munificentissimum talium bonorum Largitorem benedicendum et exal- tandum Spiritus Sanctus homines impellit. Hoc autem potissimum est mentione dignum, quod veteris quemque sapientiae florem laboriosissimo studio ipse collegit, et quidquid veritatis humana ratio innata vi acute investigaverat, expurgatis quidem erro­ ribus, subtiliter meditatus est, atque ad fidei veritatem illustrandam eamque a variis impugnationibus tuendam saepe feliciter adhibuit. Quod praecipue subsidium ex Aristotelis operibus, quae tunc temporis latius evulgari in Europa coeperunt, aptissime deprompsit. Falsis namque Ari­ stotelismi interpretationibus reiectis, impendens catholicae doctrinae periculum non solum ipse propulsavit, sed veteris philosophiae telum ex hostium manibus veluti ereptum ad revelatae veritatis defensionem valide retorsit. Eo igitur praeprimis auspice, Scholastica, sanioris Aristotelismi genuinis thesauris sibi additis, expeditiorem viam inivit- ut miram quae adest rectae rationis cum fide cohaesionem maiore luce illustraret. Al­ berto praeeunte Thomas deinde Aquinas, dilectus eius discipulus, perennis philosophiae culmina atque altissimos sacrae Theologiae vértices felici ausu conscendit. Itaque eius labore et opera, philosophia tota, sed praecipue Aristo­ telica, Theologiae christianae validum quidem et aptissimum instru­ mentum sub revelationis supernaturalis lumine evasit. Hoc enim supremum et constans fuit totius vitae intellectualis Alberti propositum; quare quidquid veri, quidquid pulchri, quidquid sublimis, in ethnicorum sapientia invenitur, discere et ipsi Creatori, qui est prima Veritas, summa Pulchritudo et essentialis Perfectio, offerre et fere con­ secrare voluit. Sicque Albertus vincula disrupit, quibus naturalis scientia in gentilium, mahumetanorum ac iudaeorum potestate tenebatur, vel a quibusdam tunc temporis piis hominibus, ob abusus qui irrepserant, cum diffidentia quadam respiciebatur, quasi magnum pro fidelibus peri­ culum in seipsa occultaret. Verus Theologus nullum ipse damnum in natu­ rae vel naturalis rationis operibus recte investigatis pertimuit, cum eadem ipsius Creatoris lumen in se ferant. Acta Pii PP. XI 11

Ita inter medii aevi Doctores, praecipue Albertus sui temporis scholis scientificae antiquorum culturae divitias, modo vere organico, in sua magna encyclopaedia, quae ab infimis notionibus usque ad sacram Theo­ logiam extenditur, egregie transmisit. Nil mirum igitur, si apud antiquos in confesso sit, Albertum Magno « totum scibile scivisse, nullum doctrinae genus ignorasse » (Pius II) « ac sui temporis stuporem et miraculum congrue dici posse » (Ulricus de Argentina). Ml mirum etiam eumdem apud antiquos « Doctoris universalis » titulum et « philosophorum omnium totius christianitatis solis praeclarissimi » (Henricus de Hervodia) famam fuisse adeptum. His autem encomiis viri docti, etiam acatholici, nostrae aetatis suffra­ gari non dubitant, dum in eo maximum totius medii aevi naturalium rerum investigatorem extollunt. Ex quibus opportune quidam scriptor eximius Albertum vocat «studii naturalis in Occidente antesignanum perspicacissimum, qui primus religioni christianae adsimilavit atque iniunxit sublimes illos Graecae sapientiae fontes, qui primus naturalem historiam doctrinae ecclesiasticae parem posuit, qui primus res naturales germánicas ex arte descripsit, qui primus rerum creatarum formas ad rationes morphologicas revocare conatus est, denique qui primus atque unus historiam totius naturae per omnes explicuit partes » (Carolus Jessen). Praeterea hunc sibi vindicavit nonorem, quod neque in philosophia nec in Theologia nec in Scripturarum interpretatione fere ullus alius doctor, excepto Sancto Thoma exstitit, qui tantam auctoritatem sibi oomparaverit. Nimis utique longum est Alberti Magni pro theologicae scientiae incremento merita ostendere et enucleare. Ut enim Theologiae operam navaret, animus ipse suus eumdem im- pellebat. Auctoritatem, quam in re philosophica sibi comparaverat, mi­ rum in modum amplificavit, cum, ut diximus, philosophia, ad Theologiam scholastico systemate recte explanandam, velut instrumento usus est. Quapropter et ipse huius quoque Theologiae methodi prae primis auctor dicitur, quae in Christi Ecclesia ad nostram usque aetatem clericis regula a>c norma tutissima permansit.

Beati Alberti theologica opera amplissima, sicut et perspicua eius in Sacra Scriptura commentaria, nedum lucidissimam mentem ac profundam de catholica doctrina cognitionem, verum etiam tam suavem pietatem animasque Christo adiungendi vehemens desiderium produnt, ita ut procul dubio Sanctum de rebus sanctis disserentem in istis operibus sum­ mopere dignoscamus. 12 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Hic recolere praestat eius Summam Theologicam, quae pietatem ac sapientiam pariter redolet; Commentarium in Evangelium Sancti Lucae, quod eum sacrae paginae peritum interpretem ac securum demonstrant; dulces suavesque Tractatus de laudibus Beatae Virginis, in quibus eius amor affectusque ardentes erga Dei Matrem panduntur; scripta illa incom- parabilia De Sacrosancto Altaris Sacramento, in quibus ipse sinceram suam fidem in Deum et fervidam devotionem in divinae Incarnationis mysterio colendo luculenter ostendit. Mysticae denique elucubrationes eommemorandae sunt, ex quibus eum per Spiritus Sancti gratiam ad infusae contemplationis altitudinem elevatum comperimus, et ex quibus saeculo decimo quarto in Germania mystice vivendi normam principium et originem duxisse conspicimus. Omnia denique ista Alberti auctoritatis in theologica scientia monu­ menta sunt numquam interitura. Quinimo et cum Praedecessore Nostro f. r. Leone XIII de tota Alberti Magni doctrina iure affirmare possu­ mus: « Quamquam post Alberti aetatem incrementa cuivis scientiarum generi complura attulit dies, eius tamen vis et copia doctrinae, quae Thomam aluit Aquinatem et aequalibus eorum temporum miraculo fuit, non potest vetustate ulla consenescere ».

Quae hucusque diximus sufficiant ad magnitudinem aliquatenus adumbrandam tum eximiae sanctitatis vitae, tum mirabilis Alberti doc­ trinae, qui, post tot ac tantos labores in vinea Domini exantlatos, de Ec­ clesia catholica omni ex parte optime meritus, die decimaquinta mensis Novembris anno millesimo ducentésimo octuagesimo hanc peregrinatio­ nem placidissime deseruit, ut beata aeternitate frueretur. At post tanti luminis occasum numquam tamen eiusdem splendidus fulgor defecit. Albertus Magnus revera in Christi Ecclesia adhuc illucescit scientiae suae eminentia; illucescit vitae sanctitate virtutibus omnibus adornata; illucescit et prodigiorum fama quae in vita et post mortem ab ipso patrata fide digni scriptores omni quidem tempore asserunt, ita ut et Nos cum Sancto Petro Canisio, Ecclesiae Doctore, qui illum Germaniae lumen appellat, hoc de Alberto Magno affirmare possimus: «vitae munditia, sapientia et sublimibus scientiis excellens » fuit... «Honorem eius et san­ ctitatem Dominus Deus plurimis miraculis ostendit ». Nemini igitur mirum videatur, quod Beato Alberto, post eius mortem ecclesiasticus ac publicus cultus tributus est, cuius manifestationes et praerogativae tot sunt ac tanti momenti. Et in hoc laetamur, quod plures Praedecessores Nostri, «attentis Beati Viri in Ecclesiam praeclaris meritis » (Clemens X), ad eius cultus extensionem pretiosos contulerint favores. Acta Pii PP. XI 13

Innocentius nempe VIII anno miUesimo quadrigentesimo octuagesimo quarto Fratribus Ordinis Praedicatorum Coloniensibus ac Eatisbonensi- bus, ut in Beati Alberti honorem altaria érigèrent ac festum liturgicum peragerent, benigne concessit; quae concessio beatificationi vere aequi­ valet. Gregorius XV autem privilegium hoc cathedralis Eatisbonensis Capitulo et clero anno millesimo sexcentésimo vigesimo secundo vivae vocis oraculo tribuere dignatus est. Urbanus VIII Beati Alberti litur­ gicum festum civitati Lauingae anno millesimo sexcentésimo trigesimo primo indulsit ac postea, anno millesimo sexcentésimo trigesimo quinto Romanorum Imperatore instante, ad totius Germaniae Fratres Praedi­ catores extendit. Alexander VII idem indultum Fratribus eiusdem Ordinis in ditione Veneta degentibus anno millesimo sexcentésimo sexagesimo quarto elargitus est; ac denique Clemens X, anno millesimo sexcenté­ simo septuagesimo benigne annuit, ut in1 toto Praedicatorum Ordine Festum Beati Alberti Magni cum Officio et Missa solemni ritu quotannis in perpetuum perageretur. Praeterea Pius IX toti archidioecesi Colo­ niensi anno millesimo octingentesimo quinquagesimo sexto sub ritu semi­ duplici huiusmodi festum, postea anno millesimo octingentesimo septua­ gesimo ad ritum duplicem elevatum, celebrari permisit. Tribus post annis idem Pontifex in ecclesia S. Elisabeth prope Curiam Biariam quon­ dam exstante, in qua catholicorum virorum Germanicae nationis societas in Urbe erat constituta, ut Missa de Beato Alberto Magno a sacerdotibus ibi celebrantibus legeretur, indulsit. Postremis hisce temporibus autem aliis Germaniae dioecesibus, uti Monacensi, Frisingensi, Friburgensi, Eatis- bonensi, Augustanae, Herbipolensi et Bottemburgensi, et, in Gallia, Pari­ siensi archidioecesi liturgicum B. Alberti festum indultum est. Nec obli­ vioni relinquendum est quod indulgentia plenaria in eiusdem festo hac illae, immo hac ipsa in Urbe, a nostris Praedecessoribus gratiose concessa est; neque etiam praetereundum de quodam templo Eigae in Sancti Alberti honorem dedicato, sicuti etiam de plenaria indulgentia in perpetuum pro idem templum visitantibus ex benigna largitione a Leone XIII.

Quare nil mirum, quod ob tantam huius viri sanctitatis doctrinaeque praestantiam, de eius canonizatione ac etiam de Ecclesiae Doctoris titulo pro eo ab Apostolica Sede obtinendo iampridem cogitatum est. Praecipue vero post sacri ipsius corporis solemnem translationem, anno millesimo quadrigentesimo octuagesimo tertio peractam; et iterum ac ardentius sub sub saeculi xvn initio, saepe ad hoc impense adlaboratum est; quod tamen propter bellorum calamitates, et commercii epistolaris cum hac Eomana Curia difficultatem, ad felicem exitum pervenire nequivit. u Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OMciale

Piissimam itaque ac saeculare votum solvere cupientes Sacrorum Ger­ maniae Antistites, Concilii Vaticani tempore, Beati Alberti Magni causam reassumendam instanter ab hac Apostolica Sede efflagitarunt; sed ob notas Ecclesiae procellas, sive in Italia sive in Germania exortas, expleri hae preces nullimode valuere. Denuo, solemni modo, diebus nostris S. B. E. Cardinales, Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi Praeïatique quam plurimi ex omnibus orbis parti­ bus, simul ac Abbates et religiosarum Sodalitatum Praesides, praecipue Studiorum Universitates ac Facultates, Seminaria et collegia, virorum doctorum Societates, totius Germaniae catholicae viri ac mulieres nobili­ tate, scientia ac in rei publicae administratione praestantes, instantissime supplices Nobis preces porrexerunt, Ut Beatum Albertum Magnum Sancto­ rum aureola Doctorisque Ecclesiae titulo decoraremus. Bern itaque, profecto votis quoque Nostris consentaneam, mature perpendendam duximus, eo vel magis, quod Alberti Magni glorificabo ad animas suavissimo Christi iugo aptius subiiciendam hodie praecipue oppor­ tuna videatur.

Albertus Magnus talis quidem est Sanctus, in cuius exemplum aetas nostra, pacem ardenter quaeritans et a scientiae inventis mira sibi repro- mittens, intentis oculis maximo cum emolumento intueri potest. Quamvis enim hodie populi omnes pacem vehementer exoptant, tamen de ratione et via ad eam consequendam aptioribus minime conveniunt: imo ipsa verae pacis fundamenta, iustitiam scilicet et caritatem, reapse praetermittant. Ad Sanctum igitur Albertum Magnum confidenter respiciant omnes. Ipse namque totis visceribus adhaesit gloriosissimo Deo, qui utique non est dissensionis Deus, sed pacis,1 illius nempe pacis quae exsuperans omnem sensum fidelium corda et intelligentiae custodit.2 Hic Albertus, qui in vita sua ad pacis foedera inter civitates et principes, populos singulosque homi­ nes ineunda felici exitu strenue adlaboravit, perfectum nobis veluti typum exhibet arbitri pacis, pro ea qua pollebat ad conciliandos animos auctori­ tate, ex eius doctrinae et sanctitatis fama profecta una cum tanta digni­ tate personae, sacro sacerdotii charactere nobilitata. Equidem ille in se vividam expressit Christi Salvatoris imaginem, qui Princeps Pacis in Sacris Litteris salutatur. Scientia quoque quam maxime ad pacem stabiliendam conducit, si rectae vero rationi ac fidei supernaturali subiiciatur. Quae quidem subiectio

1 I Cor., XIV, 33. 2 Phil, IV, 7. Acta Pii PP. XI 15 ad ipsius scientiae nobilitatem, soliditatem ac veritatem omnimode fir­ mandam necessaria videtur. At quam frequenter nostra praecipue aetate subiectio huiusmodi in investigationibus scientificis negligatur ac despicia- tur plane compertum est. Immo contra fidem rectamque rationem ipsa quidem adhibetur scientia; quae, Deo scientiarum Domino derelicto, suis tantum viribus confidens, in illum numquam satis deplorandum materiali- smum procul dubio incidit, qui, neminem latet, profecto morum dissolu­ tionis totque in re oeconomica maiorum causa est, quibus fere totius orbis populi infeste pervertuntur acriterque cruciantur. In Alberto Magno autem i. scientiae humanae divinaeque radii mirabiliter conveniunt, ac circa ipsum lucentem aureolam efformant. Ipse suo praeclarissimo exemplo omnes admonet, inter scientiam et fidem, veritatem inter et bonum, inter doctrinam et sanctitatem, nullam exsistere oppositionem, intimam potius cohaesionem adesse. Ita etiam, sicuti Sanctus Hieronymus e deserto, ipse Albertus suis mutabilibus scriptis tamquam potenti voce, fortiter conclamai atque uberrime demonstrat, scientiam veri nominis et fidem vitamque ex fide sancte aetam concorditer in hominibus vigere posse, immo debere, cum fides supernaturalis comple­ mentum perfectionemque scientiae validissime communicet. Neque enim, ut athei diebus vel nostris circumferunt, per christianam disciplinam et christianae perfectionis studium destruuntur vel franguntur hominis indoles aut robur voluntatis* civilis actuositas, humani ingenii nobilitas; sed contra evincitur gratia naturam perficere, eamque evolvere evehere ac mire nobilitare.

Quibus omnibus mature perpensis, quo Magnus hic Albertus iure meri­ toque Sancti appellatione honoribusque ab omnibus christifidelibus magis magisque colatur, idemque, veluti lucerna super candelabrum posita* in universa Ecclesia clariore luce elucescat, ac ita illud suppleremus quod ad eiusdem Alberti gloriam adhuc deesse videretur, desiderium quoque No­ strum in dies succrescens, per aequipollentern canonizationem, tandem explendum duximus. Cum igitur ad tantum eventum tempora nostra satis matura videantur, cumque in hoc negotio omnes conditiones reperiantur ab antiquissimo Ecclesiae usu ac iure in similibus adiunctis requisitae, specialem normam viamque adhibere decrevimus, quam plures Praedecessores Nostri iam pro aliorum Servorum Dei canonizatione nonnumquam adhibendam censue­ runt. Itaque rem totam SS. Bituum Congregationi expediendam commisimus; ac proinde dilecti filii Nostri S. E. E. Cardinales eidem Sacrae Congrega- 16 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium, Officiale

tioni praepositi, in ordinario coetu die decima quinta mensis huius Decem­ bris habito, audita dilecti filii Nostri Francisci Cardinalis Ehrle, Causae Ponentis, relatione; attenta historicae Sectionis de vitae sanctitate Beati Alberti et de cultus legitimitate eidem exhibiti inquisitione ex officio peracta; nec non sententia, scripto data, pariter ex officio, a duobus doctis viris, in operibus eiusdem Beati apprime versatis, super eius doctrina; audito quoque Officialium eiusdem Sacrae Bituum Congregationis Praela­ torum voto, momentis omnibus sedulo perpensis, matureque discussis, unanimi consensu quotquot frequentes aderant, Nobis consulendum pro gratia concedenda censuerunt. Nos autem, die sequenti, idest hodie, de his omnibus relatione attente audita per dilectum filium Salvatorem Natucci, Fidei Promotorem generalem, Nobis exhibita, in omnibus an­ nuentes, Sacrae Congregationis votum libentissime excipiendum duximus. Suprema itaque Nostra Apostolica auctoritate praecipimus, ut Sancti Alberti Magni festum cum Officio et Missa de Confessore Pontifice, addito Doctoris titulo, sub ritu duplici minori, die eius natali, hoc est die decima quinta mensis Novembris, in universa Ecclesia singulis annis celebretur. Quamplurimae ergo benignissimo Deo gratiae agantur, qui mirabili suae Providentiae consilio, per humilitatem Nostram coram militanti Ecclesia, Alberti Magni gloriam perficere dignatus est, ipsum nostra potis­ simum aetate veluti « lucernam luminosam corpus totius Ecclesiae tam­ quam sidus matutinum sua fecunditate illustrantem »* ostendens, qui vere non soli sibi laboravit, «sed omnibus exquirentibus veritatem».2 - Adsit igitur Sanctus Albertus Magnus adprecator, qui sapientiam vir- tutemque a prima inventate exquirens, iugum Domini libenter ferens, instar Pauli Apostoli nihil sanctius habuit quam in captivitatem redigere omnem intellectum in obsequium Christi.3

Omnibus itaque, quae inspicienda erant, bene perpensis, certa scientia, apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine, omnia et singula quae supra diximus confirmamus, roboramus, iterum statuimus ac praecipimus uni­ versaeque Ecclesiae catholicae denunciamus; mandantes ut earumdem praesentium transumptis sive exemplis, etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii Apostolici subscriptis ét sigillo munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Nostris Litteris haberetur si exhibitae vel osten­ sae forent. Si quis vero has Litteras Nostras declarationis, decreti, mandati,

1 Anonym. Ord. Praed., saec. xix. » Eccli, XXIV, 47. » II Cor., X, 5. Acta Pii PP. XI 17

et voluntatis, infringere vel ausu temerario contraire aut attentare prae­ sumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se noverit incursurum. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo non­ gentesimo trigesimo primo, die decima sexta mensis Decembris, Pontifica­ tus Nostri anno decimo.

EGO PIUS, Catholicae Ecclesiae Episcopus.

FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH CAMILLUS CARD. LAURENT!, Cancellarius S. B. E. S. B. C. Praefectus.

Vincentius Bianchi-C agliesi, Ioseph Wilpert, Deo. Coli. Prot. ApMcorum. Cancellariae Apost. Begens. Alfonsus Carinci, Protonotarius Ap.licus.

Can. Alfridus Liberati, Cane. Apost. Adiutor a studiis. Georgius Stara Tedde, Conc. Apost. Adiutor a studiis.

EXPEDITA die trigesima mensis Decembris, anno decimo ALFRIDUS MARINI, Plumbator.

Reg. in Cane. Ap. vol. XLV, n. 3. - M. Riggi.

ACTA, vol. XXIV, n. 1. — 20-1-932. 18 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

CONSTITUTIO APOSTOLICA

INDICITUR SACRA PASTORALIS VISITATIO APOSTOLICA IN URBE

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

UNIVERSO CLERO

POPULOQUE ROMANO

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Cum providentissimus Deus rebus omnibus atque inceptis, quae ab inito Pontificatu pro fidelium salute ex animo gerenda suscepimus, auxi­ lium nullo non tempore benigne tulerit atque incrementum dederit, auspi­ cium inde sumimus fore ut, quod aggressuri sumus magni profecto pon­ deris negotium, id quoque praesenti ope sua ad felicem exitum adducat. Siquidem de caussa acturi sumus, quae cum spirituali Eomanae Ecclesiae utilitate coniungitur quam maxime; Eomanae Ecclesiae dicimus, cuius Nos cum episcopali munere fungamur, idcirco et Beati Petri Cathedram obtinemus et dominici gregis universi gubernacula tractamus. Nobilissimum hanc catholici orbis partem, quam paene infinita mar­ tyrum multitudo cruoris sui purpura decoravit, quamque tam eximia sapientiae sanctitudinisque lumina per saeculorum decursum conlustra- runt, Nos quidem, ut omnes norunt, veluti in oculis ferimus paternaque voluntate Nostra complectimur. Quapropter, ut optatissimum Iesu Christi Begnum, e quo in mortalium animos profluit veri nominis pax atque iustitia, hac alma in Urbe potis­ simum in exemplum omnium constabiliatur atque triumphet, ut scilicet in sacro laicorumque ordine catholica fides magis magisque revirescat, christiana virtus adaugeatur, ac divina conroboretur caritas, quod Deces­ sores Nostri opportuno tempore fecerunt, id Nos renovandum putamus; videlicet pastoralem Eomanae Ecclesiae visitationem suscipiendam decer­ nimus, eamque ad maiorem Dei gloriam et ad catholici nominis emolumen­ tum per praesentes Litteras indicimus. Quae a sacrosancta Lateranensi Basilica, ut fas est, inchoabitur; in ceteris postea tam patriarchalibus, quam conlegiatis ac paroecialibus aedibus earumque Capitulis et perso­ nis, itemque in monasteriis, in religiosis domibus, in conlegiis, piis soda­ litatibus, aliisque locis ecclesiasticae potestati subiectis peragetur. Nobis profecto in votis est sacram huiusmodi Visitationem per Nosmet- ipsos instituere atque perficere; at quandoquidem instantia quotidiana ac Acta Pii PP. XI 19

SOLLICITUDINE omnium Ecclesiarum praepedimur, Decessorum Nostrorum vestigiis inhaerentes, dilecto filio Nostro Francisco S. R. E. Presb. Card. Marchetti Selvaggiani, pro eo, quo fungitur, Nostri in Urbe Vicarii gene­ ralis munere, hoc tanti momenti negotium committere statuimus: quem proinde eligimus ac deputamus ut hanc Visitationem Nostro nomine No­ straque auctoritate exsequatur eique praesit; quique in hoc obeundo mu­ nere a venerabili fratre Iosepho Palica, Archiepiscopo titulari Philippensi atque in Urbe Vicesgerente, adiuvabitur. Volumus praeterea ut idem dilectus filius Noster Franciscus S. B. E. Presb. Card. Marchetti Selvaggiani, aliquot alios etiam Antistites seu Praelatos, aliosque e clero saeculari vel regulari sacerdotes, doctrina ac rerum usu praestantes, sibi adsciscat, qui eum hac in re opportune adiu­ vare valeant, et quibuscum, tamquam ab se delegatis, eas omnes f acuì- tates, tam per modum actus, quam habitualiter communicare queat, quas per Apostolicas Litteras in forma Brevis largituri sumus. Quae vero, in tanto opere peragendo, maioris ponderis res procul dubio occurrent, Nos, derogantes, quatenus opus sit, contrariis quibuslibet constitutionibus, ordinationibus ac dispositionibus specialissima etiam mentione dignis, has volumus ad Nosmet ipsos directo referri, ut ea decer­ nere possimus, quae magis expedire in Domino iudicaverimus. At quoniam « omne datum optimum, et omne donum perfectum desur- sum est, descendons a Patre luminum », 1 cupimus ut publicae in hanc rem habeantur in patriarchalibus Basilicis aliisque templis supplicationes prout ab eodem dilecto filio Nostro, sacra vice Urbis Antistite, opportuno tempore statutum erit. Atque omnino confidimus clementissimum Deum Nostris hisce indu­ stries Nostrisque studiis benigne adfuturum; deprecantibus quidem Dei­ para Virgine Maria, cuius divinae maternitatis munus per elapsum annum — millesimum ac quingentesimum ab Ephesina Synodo celebrata — pecu­ liari cultu christifideles omnes prosecuti sunt, itemque beatis Apostolis Petro et Paulo, aliisque Caelitibus, qui sua ope suoque patrocinio almam hanc Urbem protegunt atque tuentur. Placet denique apostolica ea mutuari verba, quibus Decessor Noster f. r. Pius X hac in eadem caussa usus est: « Hortamur... romanum cle­ rum et populum ne in vacuum gratiam Dei recipiant; sed, optatis Nostris studiosissime obsecundantes, ad felicem exitum sacrae Visitationis, pro sua quisque conditione, adlaboret. Utinam, emendatis moribus, aucta sacrarum aedium reverentia, festis diebus sancte servatis, omnique vir-

1 IAC, I, 17. 20 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

tutum genere exculto, Urbs, quae Petri Sede illustratur, sit universo ter­ rarum orbi dux et magistra sanctitatis! »1 Datum Eomae apud Sanctum Petrum, die sexta mensis Ianuarii, in festo Epiphaniae Domini, anno millesimo nongentesimo trigesimo se­ cundo, Pontificatus Nostri decimo.

FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH E. CARD. PACELLI Cancellarius S. B. E. a Secretis Status.

Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus. Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus. Loco ^ Plumbi

Reg. in Cancellaria Apostolica, Vol. XLV, n. 15. - M. Riggi.

LITTERAE APOSTOLICAE

AD EMUM P. D. FRANCISCUM SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE TITULI SANCTAE MARIAE NOVAE, PRESBYTERUM CARDINALEM MARCHETTI SELVAGGIA!*!, IN URBE EIUSQUE DISTRICTU VICARIUM IN SPIRITUALIBUS GENERALEM: AMPLISSIMAE FACULTATES PRO PASTORALI APOSTOLICA VISITATIONE URBIS CONCEDUNTUR.

PIUS PP. XI

Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Ut hac Alma in Urbe, quae Nobis divina Providentia peculiari modo commissa est, Iesu Christi regnum, pax et iustitia augeantur, in eademque commo­ rantes christifideles divina corroborentur caritate, religiosisque auxiliis opportunis apte ac tempestive adiuventur, Litteris Apostolicis Nostris Cum providentissimus Deus die vi huius mensis Ianuarii sub plumbo editis, pastoralem Visitationem hac Alma in Urbe eiusque districtu in diximus. Tibi vero, dilecte fili Noster, eum Nos prohibeant continentes Ecclesiarum omnium cura ac sollicitudo ut per Nosmetipsos sacram huiusmodi Visita­ tionem instituimus ac perficiamus, magni momenti munus eiusdem Visi­ tationis Nostro nomine peragendae in Domino committendum decrevimus. Ne quid tamen frugiferum huiusmodi tuum ministerium impediat, immo ut tibi, dilecte fili Noster, praesto sint omnia quae ad illud sancte ac feli­ citer obeundum conferre possint, vestigiis Decessores Nostros Eomanos

1 CONST. AP., Quum arcano Dei, XI FEBR. MDCCCCIV. Acta PU PP. XI

Pontifices secuti, te peculiaribus facultatibus instructum volumus, quas hisce Litteris Apostolicis in forma Brevis nunc tibi, dilecte fili Noster, largimur; nimirum: I. Mandata quaecumque circa ipsam Visitationem, eaque durante etiam vivae vocis oraculo, per te, dilecte fili Noster, a Nobis accepta, illis, ad quos ea res pertinet, referendi vel oretenus per Nos ordinata mandandi, quibus relationi tuisque mandatis Nostro nomine editis plenam et indubiam adhiberi fidem firmiterque obtemperan tanquam Apostolicis Nostris man­ datis volumus et iubemus. IL Decernendi, faciendi atque exsequi iubendi quaecumque mandata et praecepta, quae necessaria sint atque opportuna illis in rebus, quae visitationis praeparationem, statum, progressum exsecutionemque con­ cernunt. III. Personas quaslibet, tam ecclesiasticas saeculares et regulares cuiusvis Ordinis atque Instituti, quam laicas, ad Te vocandi et ad perso­ naliter coram Te comparendum citandi opportunisque iuris et facti reme­ diis compellendi pro rebus et negotiis, quae ad Visitationem pertineant. IV. Personas easdem et tanquam principales et tanquam testes, seu tanquam principales quoad se et tanquam testes quoad alios, examinandi, atque ut veritati testimonium perhibeant admonendi atque etiam cogendi, iuramenta eis deferendi et ab ipsis exigendi ac recipiendi secundum prae­ scriptum sacrorum canonum, recusantes vero per ecclesiasticas censuras aliasve poenas tibi benevisas compescendi. V. Libellos supplices ac memorialia, quae etiam Nobis inscripta et directa sint, atque instructiones, relationes, delationes, querelas, etiam secretas, contra quascumque personas accipiendi et Nobis referendi, seu alias, prout rerum personarumve qualitas requiret, iuxta ordinationes Nostras, ex auctoritate tibi tradita providendi. VI. Congregationes faciendi aliquarum personarum, quae tibi in con­ silium super praemissis adhibendae videbuntur, easdemque personas auc­ toritate Nostra vocandi et cum eisdem de Visitationis negotiis tractandi, consultandi et deliberandi. VII. Unum sive plures officiales et ministros, quibus utaris in Visita­ tionis opere, eligendi ac deputandi; electum sive electos removendi et alium sive alios subrogandi toties quoties tibi videbitur. VIII. Quotiescumque tibi, dilecte fili Noster, qui Nostro nomine Visi­ tationem peragis eidemque praeesse debes, videbitur, iteratis vicibus quo­ rumvis Almae huius Urbis, seu extra illam, intra tamen illius districtum consistentium ecclesiarum omnium, etiam quae ab ordinaria ipsius Urbis Vicarii iurisdictione exemptae sint, sublatis, ad hunc dumtaxat effectum, SÌ Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

sacrae nempe Visitationis, abrogatisque quacumque veteri consuetudine sive Apostolicis constitutionibus, nec non universim quibuslibet iuribus privilegiisque speciali vel etiam specialissima mentione dignis, patriarcha­ lium, conlegiatarum seu aliarum ecclesiarum, quae etiam Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus ratione tituli aut denominatione eorum Cardinala­ tus et alias quomodolibet vel ^quavis causa sint J subiectae, sive cuiusvis capellae vel ¡Oratorii, nec ¡non monasteriorum tam virorum quam mu­ lierum, prioratuum, domorum et locorum saecularium, seu cuiuslibet Ordinis etiam mendicantium, Congregationis aut Instituti regularium, aut hospitalium quantumvis exemptorum, Nobisque et ^Apostolicae huic Sedi immediate subiectorum, et generaliter quorumcumque locorum atque operum piorum, quae quomodolibet nuncupata sint, et quocumque pri­ vilegio, exemptione atque immunitate suffulta, etiam si de iis specifica atque individua mentio habenda foret; eorumque Capitulorum, Conven­ tuum, Universitatum, Seminariorum, Conlegiorum, Congregationum, Ar- chiconfraternitatum, Confraternitatum etiam laicorum, nulla quoque alia speciali Nostra exspectata ordinatione vel mandato, aut etiam requisito consensu vel licentia, Visitationem faciendi, utque illa et quaelibet illo­ rum visitandi, inque illorum statum, formam, regulas, instituta, regimen, statuta, consuetudines, vitamque, ritus, mores, disciplinam, doctrinam et idoneitatem singularum personarum coniunctim vel divismi, et tam in capite quam in membris, nec non circa divinum cultum, religiosas func­ tiones, ecclesiarum decorem, fructuum et redituum dispositionem, regu­ larem Eeligiosorum tam virorum quam mulierum observantiam, aliaque omnia et singula ad actum huiusmodi Visitationis quomodolibet spectan­ tia, diligenter inquirendi, et ad hunc effectum quaecumque illorum archiva, bibliothecas et quaecumque in illis continentur documenta atque instru­ menta authentica, scripturas, libros rationum dati et accepti, computa et ratiocinia perlustrandi, inspiciendi, perscrutandi; praesertim vero Sanctis­ simum Eucharistiae Sacramentum et sacras Eeliquias nec non ea, quibus ipsum Augustissimum Sacramentum et sacrae Eeliquiae ac res ad alia ecclesiastica Sacramenta pertinentes continentur, sacra vasa, pyxides, thecas, tabernacula; nec non indumenta, ornamenta atque instrumenta, utensilia et supellectilem ecclesiasticam etiam pretiosam diligenter accu­ ratoque inspiciendi, et ad praedicta exhibenda quascumque personas co­ gendi et compellendi; atque in praemissis omnibus et singulis quaecumque correctione, emendatione et reformatione indigere cognoyeris, corrigendi, emendandi et reformandi, uniendi, transferendi, in melius immutandi, processusque necessarios desuper faciendi, et Nobis referendi, seu iuxta ordinationes Nostras in hisce opportune providendi, mandata, decreta, Acta Pii PP. XI

statuta et ordinationes exsecutioni demandandi, et custodiri atque obser­ vari praecipiendi, demum omnia alia et singula, quae huiusmodi Visita­ tionis negotium, ulteriorem progressum, exsecutionem, et in ea facta et facienda mandata, decreta, statuta atque ordinationes concernunt et concernent, seu ad ea quomodolibet spectant et spectabunt, faciendi, gerendi, exsequendi, mandandi et ordinandi. IX. Contradictores et tibi, dilecte fili Noster, in praemissis inobedientes ac rebelles, eisque auxilium, consilium vel favorem publice vel occulte, directe vel indirecte quomodolibet praestantes, per suspensionem atque etiam per beneficiorum privationem et officiorum ecclesiasticorum, ac per censuras et poenas ecclesiasticas et temporales, aliaque opportuna iuris et facti remedia, appellatione postposita, compescendi. X. In Visitatione huiusmodi eum tenendi ordinem quem commodio­ rem, utilioremque iudicabis, quin praecedentiam inter ecclesias, mona­ steria et loca quaecumque per te visitanda servare adigaris. Nos enim ex hac agendi ratione nulli ecclesiae, monasterio vel loco, neque ulli Capitulo, Conventui, Confraternitati aut personae, tam coniunctim quam divisim, seu alias quomodolibet in aliquo etiam minimo quoad praecedentiam, cete­ rasque praerogativas quascumque praeiudicari, aut quidquam novi iuris acquiri decernimus et declaramus. XI. Volumus autem ut documentis illis ac scripturis, quae de rebus gestis in Visitatione ab officialibus ad id legitime deputatis conficientur, eorundem officialium subscriptione signoque Visitationis munitis, plena atque indubitata fides nunc et perpetuis futuris temporibus tam in iudicio, quam extra illud, omnino habeatur, neque ad id probationis alterius admi­ niculum requiratur. XII. Quascumque querelas, accusationes, denunciationes contra quas­ cumque personas tam ecclesiasticas sive saeculares sive regulares, quam laicas, cuiusque status, gradus, dignitatis ac praeminentiae exsistentes, recipiendi et audiendi, causasque exinde aut alias quomodolibet ex dicta Visitatione vel illius causa emergentes tam ecclesiasticas quam profanas ex officio audiendi, cognoscendi ac secundum mandata Nostra, seu alias, prout iustitia suaserit ac rationis ordo dictaverit, illas decidendi ac termi­ nanda Contra vero cuiuscumque criminis detectos dictae Visitationis occasione reos et delinquentes, eorumque complices ac fautores, cuius­ cumque status, dignitatis, ordini et condicionis fuerint, per viam accusa­ tionis etiam summarie, simpliciter ac de plano sine strepitu et figura iudicii, soli facti veritate inspecta, inquirendi et procedendi, reosque, prout canonicae requirunt sanctiones, puniendi; itemque contra inobe­ dientes quoscumque censuris ac poenis ecclesiasticis animadvertendi, Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale omni et quacumque appellatione postposita, omniaque in praemissis et «irca tum necessaria tum quomodolibet opportuna faciendi, mandandi et exsequendi; etiam quae mentionem magis specialem requirerent et sub generali concessione non venirent, iis tamen limitibus servatis, quo« tu ipse, dilecte fili Noster, adhibito Antistitum seu Praelatorum aut alio­ rum consilio, praescribere iudicaveris, ac iugiter exceptis maioris momenti causis, quas Nobis referendas cerisueris. Utque vero liberius denunciatio­ nes, querelae atque accusationes causaeque quaecumque ad dictam Visi­ tationem pertinentes ab omnibus deferri possint, indulgendi ut nemo ex illis, qui quomodolibet in huiusmodi causis instituendis sive parandis aut decernendis partem habuerint, vel se ingesserint, ulla propterea poena vel censura seu molestia mulctari queat. XIIII. Mandamus autem omnibus et singulis, ad quos spectabit, qua­ cumque dignitate, auctoritate, potestate ac praeminentia fulgentibus, ut tibi, dilecte fili Noster, in praemissis omnibus ac singulis prompte pareant atque obediant; alioquin sententias seu poenas, quas rite tuleris seu sta­ tuens in rebelles, ratas habebimus, ac faciemus, adiuvante Domino, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Non obstantibus ecclesiarum, monasteriorum, hospitalium, Ordinum, Congregationum, Archiconfraternitatum aliorumque locorum atque operum piorum huius­ modi etiam iuramento, confirmatione Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus etiam immemorabilibus, stabilimen- tis, usis et naturis ac stylo Curiae; privilegiis quoque, indultis, exemptioni­ bus ac Litteris Apostolicis praemissis, et cuiusvis illorum, ac Superioribus et personis eorum quomodolibet nuncupatis et qualificatis, sub qui­ buscumque verborum tenoribus ac formis et cum quibusvis etiam deroga- toriarum derogatoriis ceterisque efficacioribus, eifìcacissimis atque inso- litis clausulis et decretis irritantibus quoque in genere vel in specie, etiam vel ad catholicorum Principum quorumlibet preces et instan­ tiam, seu eorum contemplatione et intuitu, atque etiam consistorialiter «eu alias quomodocumque et quandocumque concessis, confirmatis ac pluries innovatos. Datum 'Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die x m. Ianuarii an. MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. Supfema Sacra Congregatio S. Officii

DECRETUM

DE CAUTIONIBUS IN MIXTIS NUPTIIS PRAESTANDIS

Contingit aliquando mixta, quae vocant, matrimonia inter catholicum et acatholicum,sive baptizatum sive non baptizatum contrahi, praestitis quidem requisitis cautionibus, eo tamen modo ac forma ut earum observan­ tia, praesertim quod spectat ad catholicam prolis utriusque sexus educa­ tionem, aliquibus in regionibus, adversantibus legibus civilibus, effica­ citer urgeri non possit, imo tum a locali auctoritate laica tum a mini­ stro haeretico, invitis quoque parentibus, facile queat impediri. Ne lex tam gravis, naturalis ac divini iuris, magno cum innocentium animarum detrimento, frustrata maneat, Emi ac Revmi Dñi Cardinales fidei ac morum integritati tutandae praepositi, in plenario conventu habito feria IV die 13 Ianuarii 1932, prae oculis etiam habentes recentes Ssmi

Domini Nostri Encyclicas Litteras, quarum initium Casti connubii, stricti sui muneris esse duxerunt, omnium Sacrorum Antistitum nec non paro­ chorum aliorumque, de quibus in canone 1044, qui super mixtae religionis ac disparis cultus impedimentis dispensandi facultate aucti sunt, atten­ tionem excitare et conscientiam convenire, ne dispensationes huiusmodi unquam impertiantur, nisi praestitis antea a nupturientibus cautionibus, quarum fidelem exsecutionem, etiam vi legum civilium, quibus alteruter subiectus sit, vigentium in loco actualis vel (si forte alio discessuri praevi­ deantur) futurae eorum commorationis, nemo praepedire valeat, secus ipsa dispensatio sit prorsus nulla et invalida. Hanc vero Emorum Patrum resolutionem feria v die 14 eiusdem mensis et anni Ssmus D. N. Pius divinae Providentiae Pp. XI confirmavit et publici iuris fieri iussit, mandans ad quos spectat ut eam servent ac ser­ vare faciant.

A. Subrizi, Supr. 8. Congr. 8. Officii Notarius. Ii. ® S. AS Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

PEOVISIO ECCLESIAE™

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI, succes­ sivis decretis Sacrae Congregationis Consistorialis, singulas quae sequuntur Ecclesias de novo Pastore dignatus est providere, nimirum:

29 Octobris 1931. — Metropolitanae Ecclesiae S. Pauli de Minnesota praefecit E. P. D. Ioannem Gregorium Murray, hactenus Episcopum Portlandensem. 27 Novembris. — Cathedrali Ecclesiae Campecorensi, E. D. Aloisium Guizar, parochum ecclesiae cathedralis Chihuahensis. 11 Decembris. — Metropolitanae Ecclesiae Quebecensi, E. P. D. Eode- ricum Villeneuve, hactenus Episcopum Gravelburgensem. 16 Decembris. — Cathedrali Ecclesiae Aversanaê, E. P. D. Carmelum Oesarano, hactenus Archiepiscopum-Episcopum Campaniensem, servato titulo Archiepiscopi ad personam. — Titulari episcopali Ecclesiae Nyssenae, E. D. Hadrianum Bernareggi, parochum S. Victoris ad corpus, Mediolani, quem deputavit Coadiutorem cum iure futurae successionis E. P. D. Aloisii M. Marelli, Ep. Bergomensis. 18 Decembris. — Cathedrali Ecclesiae Ibarrensi, E. D. Alexandrum Pasquel, Decanum Capituli cathedralis Ibarrensis. — Cathedrali Ecclesiae Insulae Grandis, E. D. Stanislaum Bona, pa­ rochum Sancti Casimiri in urbe Chicagiensi. — Cathedrali Ecclesiae Cliftoniensi, E. D. Guillelmum Lee, Praeposi­ tum Capituli cathedralis Cliftoniensis. — Titulari episcopali Ecclesiae Miletopolitanae, B. D. Ambrosium Iacobum Moriarty, Vicarium generalem et Praepositum Capituli ­ lis Salopiensis, quem deputavit Coadiutorem cum iure successionis E. P. D. Hugonis Singleton, Episcopi Salopiensis. 19 Decembris. — Metropolitanae Ecclesiae Elorentinae, E. P. D. Eliam Dalla Costa, hactenus Episcopum Patavinum. 11 Ianuarii 1932. — Titulari episcopali Ecclesiae Antipyrgensi, E. D. Ioannem Tchang, vicariatus apostolici de Chengtingfu sacerdotem, quem constituit Vicarium Apostolicum de Choashien in Sinis. 12 Ianuarii. — Titulari episcopali Ecclesiae Mallotanae, E. P. Geor­ gium Weld, S. I., quem constituit Vicarium Apostolicum Guyanae An­ glicam. Sacra Romana Rota 87

ACTA TRIBUNALIUM

SACRA ROMANA ROTA

Citatio edictalis

VRATISLAVIEN.

NULLITATIS MATRIMONII (MALCZEWSKA-OLSZANSKI)

Cum ignoretur locus actualis commorationis Floriani Olszanski, in causa conventi, eumdem citamus ad comparendum, sive per se, sive per procuratorem legitime constitutum, in sede Tribunalis S. R. Rotae (Roma, via della Dataria, 94) die 26 Aprilis 1932, hora 12, ad concordandum de dubio disputando, vel infrascripto subscribendum, et ad diem desi­ gnandam, qua habebitur Turnus Rotalis pro causae definitione:

An constet de nullitate matrimonii in casu.

Ordinarii locorum, parochi, sacerdotes et fideles quicumque notitiam habentes de loco commorationis praedicti Floriani Olszanski curare debent, ut de hac edictali citatione ipse moneatur. *

L. Pg S. A. Wynen, Dec. Ponens,

Ex Cancellaria Tribunalis S. R. Rotae, die 20 Ianuarii 1932.

Adv. T. Tani, Notarius.

* Etant inconnu le lieu de la demeure actuelle de Mr Florien Olszanski, dé­ fendeur en cette cause, Nous le citons à comparaître, par propre personne ou par un procureur légitimement constitué, au siège du Tribunal de la S. Rote Romaine (Roma, Via della Dataria, n. 94), le 26 Avril 1932, à 12 heures, pour concorder ou souscrire le doute ci-dessous rapporté, et fixer le jour de la cause devant la Rote.

Conste-t-il de la nullité du mariage dans ce cas?

Les Ordinaires des lieux, les curés, les prêtres, les fidèles ayant connais­ sance du lieu de la résidence du dit Mr Florien Olszanski, devront, dans la mesure du possible, l'avertir de la présente citation. Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

DIARIUM ROMANAE CURIAE

Lunedì, 16 Novembre 1931, la Santità di Nostro Signore ha ricevuto in solenne Udienza S. E. il Sig. LUIGI BAIROM, Inviato Straordinario e Ministro Plenipotenziario della Repubblica di Haiti, per la presentazione delle Lettere Credenziali.

SACRA CONGREGAZIONE DEI RITI.

Martedì, 17 Novembre 1931, nel Palazzo Apostolico Vaticano, si è tenuta la Congregazione Particolare dei Sacri Riti, nella quale gli Eoli e Rmi Signori Cardinali ed i Rmi Prelati Officiali, componenti la medesima, hanno dato il loro voto sopra le seguenti materie:

1. Intorno alla validità del Processo Apostolico costruito nel vicariato apostolico di Hankow in Cina sopra un miracolo per la Causa di Beatifica­ zione e Canonizzazione della Ven. Serva di Dio Maddalena Marchesa di Canossa, Fondatrice dell' Istituto delle Figlie della Carità. % intorno alla validità dei Processi Ordinario ed Apostolico costruiti nella Curia Vescovile di Liegi per la Causa di Beatificazione e Canonizzazione della Ven. Serva di Dio Maria Teresa Hazé, Fondatrice e prima Superiora dell'Isti­ tuto delle Figlie della Croce. 3. Intorno al culto, in ossequio ai Decreti di Urbano VIII non mai pre­ stato al Servo di Dio Stefano Pernet, Sacerdote della Pia Società degli Agosti­ niani dell'Assunzione e Fondatore dell'Istituto delle piccole Suore dell'Assun­ zione. 4. Intorno al culto, come sopra, non mai prestato al Servo di Dio Giovanni Battista da S. Michele Arcangelo, Sacerdote professo della Congregazione dei Chierici Scalzi della Passione e Croce di Nostro Signore Gesù Cristo. 5. Intorno al culto, come sopra, non mai prestato alla Serva di Dio Fran­ cesca Saveria Cabrini, Fondatrice e prima Superiora Generale delle Suore Missionarie del S. Cuore di Gesù. 6. Finalmente intorno al culto, come sopra, non mai prestato alla Serva di Dio Paolina Maria Jaricot, Fondatrice delle Opere della Propagazione della Fede e del Rosario vivente. 29

Martedì, 24 Novembre 1931, presso l'Emo e Revmo Signor Cardinale Ales­ sandro Verde, Ponente della Causa di Canonizzazione del Beato Andrea Uberto Fournet, fondatore dell'Istituto delle Figlie dei la Croce, dette Suore di S. Andrea, si è tenuta la Congregazione Antipreparatoria, per discutere su due miracoli che si asseriscono da Dio operati per intercessione del medesimo Beato, i quali vengono proposti per la sua Canonizzazione.

Martedì, 15 Dicembre 1931, nel Palazzo Apostolico Vaticano si è tenuta la Congregazione Ordinaria dei Sacri Riti, nel quale al giudizio degli Emi e Revmi Signori Cardinali componenti la medesima, sono state sottoposte le seguenti materie: 1. Concessione ed estensione alla Chiesa Universale dell' Officio e Messa e del Titolo di Dottore in onore di Santo Alberto Magno Confessore, dell'Or­ dine dei Predicatori e Vescovo di Ratisbona. 2. Introduzione della Causa di Beatificazione e Canonizzazione del Servo di Dio Gennaro De Rosa, Sacerdote e Canonico Penitenziere maggiore della Chiesa metropolitana di Napoli. 3. Concessione ed approvazione dell'Officio e Messa in onore della Beata Vergine Maria di Czçstochowa. 4. Concessione ed approvazione dell'Officio e Messa in onore dei Santi Giovanni de Brebeuf, Isacco Jogues e Compagni Martiri della Compagnia di Gesù. 5. Concessione ed approvazione dell'Officio e Messa in onore dei Beati Giovanni Fisher e Compagni Martiri Inglesi. 6. Concessione ed approvazione dell'Officio e Messa in onore del Beato Roberto Southwell e Compagni Martiri Inglesi della Compagnia di Gesù. 7. Concessione ed approvazione dell'Officio e Messa in onore del Beato Giovanni Felton, Martire. 8. Concessione ed approvazione dell'Officio e Messa in onore del Beato Baldassare da Chiavari, Sacerdote professo dell'Ordine dei Frati Minori.

Martedì, 22 Dicembre 1931, presso l'Emo e Revino Signor Cardinale Ales­ sandro Verde, Ponente della Causa di Beatificazione e Canonizzazione della Ven. Serva di Dio Maria De Mattias, Fondatrice delle Suore del Preziosissimo Sangue di N. S. G. C, si è tenuta la Congregazione Anlipreparatoria dei Sacri Riti, nella quale dai Revmi Prelati Officiali e dai Consultori teologi della mede­ sima, si è discusso il dubbio sopra l'eroismo delle virtù esercitate dalla stessa Ven. Serva di Dio. 30 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

NOTA DELLE CONGREGAZIONI DEI SACRI RITI

DA TENERSI NELL'ANNO 1932

1.-12 Gennaio. Congregazione generale sulle virtù del Servo di Dio Vin­ cenzo Pallotti. 2. - 26 » Congregazione antipreparatoria sopra i miracoli della Beata Giovanna Antida Thouret. 3. - 16 Febbraio. Congregazione generale sulle virtù della Serva di Dio Assunta Pallotta. 4. - 23 » Congregazione antipreparatoria sopra i miracoli della Ven. Serva di Dio Maria di S. Eufrasia Pelletier. 5.-1 Marzo. Congregazione ordinaria particolare. 6. - S » Congregazione antipreparatoria sopra i miracoli della Ven. Serva di Dio Vincenza Gerosa. 7. - lo » Congregazione generale sulle ;virtù della Ven. Serva di Dio Alice Le Clerc. 8.-5 Aprile. Congregazione antipreparatoria sopra i miracoli del Ven. Servo di Dio Giuseppe M. Pignatelli. 9. - 12 » Congregazione ordinaria. 10. - 26 » Congregazione antipreparatoria sopra i miracoli della Ven. Serva di Dio Gemma Galgani. 11. - 3 Maggio Congregazione generale sopra i miracoli del Ven. Servo di Dio Antonio M. Claret. 12. - 10 » Congregazione antipreparatoria sopra i miracoli della Ven. Serva di Dio Caterina Labouré. 13. - 24 » Congregazione preparatoria sopra i miracali del Beato Salvatore da Horta. 14. - 7iGiugno. Congregazione antipreparatoria. 15. - 14 » Congregazione preparatoria. 16. - 28 » Congregazione antipreparatoria. 17. - 5 Luglio. Congregazione ordinaria. 18. - 12 » Congregazione antipreparatoria. 19. - 26 » Congregazione preparatoria. 20. - 2 Agosto. Congregazione antipreparatoria. 21. - 25 Ottobre. Congregazione antipreparatoria. 22. - 8 Novembre. Congregazione preparatoria. 23. - 22 » Congregazione antipreparatoria. 24.-5 Dicembre. Congregazione preparatoria. 25. - 13 » Congregazione antipreparatoria. Diarium Romanae Curiae 31

DATARIA APOSTOLICA NOMINA Con Biglietto di Sua Eminenza Revma il Signor Cardinale Luigi Capotosti, Pro-Datario di Sua Santità, in data 5 Gennaio 1932, il Revmo P. Giovanni M. Restrepo, S. L, è stato nominato Teologo della Dataria Apostolica.

SEGRETERIA DI STATO

NOMINE Con Biglietto della Segreteria di Stato, il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare: 10 Novembre 1931. L'Illmo e Revmo Monsig. Alberto Canestri, Canonista della Sacra Penitensieria Apostolica. 18 Dicembre » Il Revmo P. Emilio Hermann, S. I., Preside del Pontificio Istituto Orientale.

ONORIFICENZE Con Brevi apostolici il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di conferire: La Commenda dell'Ordine Piano : 21 Ottobre 1931. Al sig. Girolamo de Avellar Figueira de Mello (Brasile).

La Gran Croce dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 2 Settembre 1931. A S. E. il marchese Edoardo Persichetti Ugolini di Castel Colbuccaro, dell'archidiocesi di Aquila. 31 Ottobre >> Al sig. conte Adeodato Hutten Czapski, dell'archidiocesi di Gnesna.

La Placca dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 2 Ottobre 1931. Al sig. comm. Luigi Gille, dell'archidiocesi di Malines.

La Commenda con Placca dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 6 Settembre 1931. Al sig. Luigi Galata (Italia).

La Commenda delVOrdine di S. Gregorio Magno, classe civile: 28 Agosto 1931. Al sig. ing. Alfonso Cuomo, della diocesi di Nola. 21 Ottobre » Al sig. Silvano Gerardy Capelle (Francia).

Il Cavalierato dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 19 Giugno 1931. Al sig. Carlo Grassi, del vicariato apostolico dell'Egitto. 29 Luglio » Al sig. Giancarlo Scolari, dell'archidiocesi di Milano. 32 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

1 Settembre 1931. Al sig. dott. Luigi W. Alland, della diocesi di Great Falls. •2 » » Al sig. not. Enrico Soret, della diocesi di Autun. 3 Settembre » Al sig. Elia Bayon, della medesima diocesi. 1 Ottóbre » Al sig. avv. Giuseppe F. Bartìey, della diocesi di Peoría. 7 » » Al sig. Livio Dassetto, della diocesi di Madrid. 28 » » AI sig. Giorgio W. Schlindwein, della diocesi di Erie. » » » Al sig. Giovanni J. Meade, della medesima diocesi.

La Commenda dell'Ordine di S. Silvestro Papa: 27 Marzo 1931. Al sig. ing. Giosuè Formenti, dell'archidiocesi di Milano. le Ottobre » AI sig. Achille Cattaneo, della medesima archidiocesi. 29 » » Al sig. marchese Alvaro Silvela de la Viesca del Castagnar (Spagna). 31 » » Al sig. Giuseppe Zamanski, dell'archidiocesi di Lione. » » » Al sig. dott. Giovanni Emmanuele Hurtado Machado (Vene­ zuela).

B Cavalierato dell'Ordine di S. Silvestro Papa: 25 Febbraio 1931. Al sig. avv. Antonio Ferrari, della diocesi di Ventimiglia. 24 Ottobre » Al sig. Luigi Costa, della diocesi di Alessandria.

Con biglietto di S. E. Revma Maestro di Camera, il S. Padre Pio XI felicemente regnante, in data 10 Giugno 1931, si è degnato nominare L* Illtìio e Revmo Monsig. Enrico Remiddi, Cappellano Segreto di Sna Santità.

NECROLOGIO 14 Ottobre 1931. Monsig. Teodoro Gordaliza, Vescovo tit. di Andera. 29 » » Monsig. Pietro Fayolle, Vescovo tit. di Lampo. 27 Novembre » Monsig. Giovanni M. Bourchany, Vescovo tit. di Adrumejto. 29 » » Monsig. Giovanni Vittore Emilio Chesnelong, Arciv. di Sens. » » » Monsig. Francesco Borgia Sedej, Arcivescovo tit. di Egina. 39 » » Monsig. Agostino Dontenwill, Arcivescovo tit. di Tolemaide di Fenicia. 7 Dicembre » Monsig. Carlo Fritz, Arcivescovo di Friburgo di Brisgovia. 15 » » Monsig. Pietro Paolo XIII Terzian, Patriarca di Cilicia degli Armeni. 18 » » Monsig. Gustavo Waffelaert, Vescovo di Bruges. 24 » » Monsig. Elia Pietro Huayek, Patriarca di Antiochia dei Maroniti. 25 » » Monsig. Luigi Scarano, Vescovo di Tivoli. 26 » » Monsig. Domenico Mannaioli, Vescovo tit. di Pomario. Annus XXIV - VOL. XXIV 5 Februarii 1933 NUM. 2 ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. xi

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE I

DE DIOECESIS QUILONENSIS IN INDIIS ORIENTALIBUS DISMEMBRATIONE ET

DE NOVAE DIOECESIS KOTTARENSIS ERECTIONE.

PIUS EPISCOPUS SEB,VUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad pastorale ministerium facilius exercendum et ad catholicam fidem latius propagandam maxime prodest recta dioecesium circumscriptio, quae temporum et locorum adiunctis magis respondeat. Quod prae oculis habentes Eomani Pontifices summo studio semper curaverunt ut dioeceses quae ob nimiam vastitatem vel ob auctum christifidelium numerum ab uno tantum Episcopo regi nequeant, arctioribus coarctentur limitibus et novae inde ac distinctae dioeceses erigantur. Cum itaque pars meridionalis dioe­ cesis Quilonensis in Indiis Orientalibus prosperum in spiritualibus, Deo propitio, susceperit incrementum, ac proinde venerabilis frater Aloisius Benziger, eiusdem dioecesis Episcopus, enixe ab Apostolica[Sede postula­ verit ut pars illa a sua dioecesi dismembraretur et in novam ac distinctam dioecesim erigeretur, cleri indigenae curis committendam: Nos, praeha­ bito favorabili voto venerabilis fratris Eduardi Mooney, Archiepiscopi titularis Irenopolitani in Isauria, Delegati Apostolici in Indiis Orienta­ libus, de venerabilium fratrum Nostrorum S. E. E. Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositorum consulto, omnibus mature perpensis, oblatis precibus annuere censuimus. Quare, suppleto quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua interesse praesu­ mant consensu, ea quae sequuntur, Apostolicae potestatis plenitudine, decernimus ac statuimus. 1) A Quilonensi dioecesi partem separamus quattuor complectentem hodiernos districtus civiles, vulgo talulcs regni

ACTA, vol. XXIV, n. 2. - 5-2-932. 3 34 Acta Apostolicae Sedis - CotnmenfSHum Officiale

Travancorensis, quibus nomeu Valavanlcode, KalTculam, Towala et Agastis- varam, parva portione excepta-districtuum de Towàla et de Agastisvaràm ultra summitates montium Gats sita, quae dioecesi Tuticorensi pertinet, atque excepta parva portione districtus de Valavanlcode, inter canalem Puttanar et mare Arabicum sita, quae dioecesi Ooccinensi pertinet. Terri­ torium hoc a Quilonensi dioecesi ut supra seiunctum in novam ac distinc­ tam erigimus dioecesim, quam de «Kottar seu Kottarensem» a vico Kottar nuncupari volumus, eamque cleri indigenae curis committimus. 2) Huius novae dioecesis sedem et cathedram episcopalem in vico Kottar consti­ tuimus; ecclesiam vero in eodem vico exstructam, Deo in honorem S. Fran­ cisci Xaverii dicatam ad cathedralis dignitatem et fastigium extollimus, ac ei eiusque pro tempore Episcopis iura omnia, honores, insignia, favores, gratias et privilegia tribuimus, quibus ceterae cathedrales Ecclesiae earum­ que Antistites ex iure communi vel legitima consuetudine in Indiis Orien­ talibus gaudent; Kottarensem vero cathedralem eiusque Episcopos iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri per orbem Episcopi et cathedrales Ecclesiae subiiciuntur. 3) Hanc novam dioecesim Kotta­ rensem suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Verapoli- tanae, eiusque pro tempore Episcopos metropolitico iuri Archiepiscopi Verapolitani subiicimus. 4) Cum vero temporum adiuncta prohibeant

QUOMINUS canonicorum Capitulum modo erigatur, indulgemus ut interim, pro canonicis, dioecesani Consultores ad iuris normam eligantur. 5) Cum insuper in hac nova dioecesi Seminarium in praesens erigi nequeat, volu­ mus ut interim eiusdem clerici in dioecesis Quilonensis Seminarium insti­ tuendi mittantur. 6) Mandamus etiam ut clerus indigena qui nunc in missionibus et quasi-paroeciis illius dioecesis Quilonensis partis, ex qua dioecesis Kottarensis est efformata, operam impendit, huic novae dioecesi maneat adscriptus. 7) Episcopalem mensam noviter erectae dioecesis con­ stituent reditus bonorum mobilium et immobilium ipsi a dioecesi Quilo­ nensi pro rata parte tribuendorum, oblationes fidelium in quorum bonum dioecesis ipsa erecta est, atque ad Episcopi arbitrium impo­ nendum. 8) Documenta omnia et acta, quae novae dioecesis territorium respiciunt, a cancellaria dioecesis Quilonensis extrahantur et cancellariae Kottarensis dioecesis quam primum fieri poterit tradantur ut in eius ar­ chivo asserventur. 9) ïiobis denique et Apostolicae Sedi facultatem reser­ vamus novam ineundi circumscriptionem modo erectae dioecesis quan­ documque id iri Domino expedire visum fuerit.

Rebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni man­ danda deputamus praefatum venerabilem fratrem Eduardum Mooney, Delegatum Apostolicum in Indiis Orientalibus, eique propterea necessarias et opportunas facultates tribuimus tum omnes dirimendi controversias Acta Pii PP. XI 35 in exsecutionis actu quomodolibet orituras, tum etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur alium virum in officio vel ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus imponimus authenticum exemplar peractae exsecutionis actus intra sex menses ab his litteris acceptis ad Sacram Con­ gregationem de Propaganda Fide transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet, quorum interest, vel eorum qui sua interesse praesumant, auditi non fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si expressa et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio licet substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari posse; sed eas tamquam ex certa scientia ac pote­ statis plenitudine factas et emanatas perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere; et si secus super his a quo­ cumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus. Volumus deni­ que ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincia­ libus, generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus vel genera^ libus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus cete­ risque contrariis quibuscumque. Nemini autem has Litteras Nostras dismembrationis, assignationis, erectionis, evectionis, concessionis, sta­ tuti, derogationis, mandati et voluntatis Nostrae infringere vel contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indigna­ tionem omnipotentis Bei et beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo non­ gentesimo trigesimo, die vigesima sexta mensis Maii, Pontificatus Nostri anno nono.

Fu. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH G. CARD. VAN ROSSUM Cancellarius S. B. E. S. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus. Dominicus Spolverini, Protonotarius Apostolicus.

Loco >-p Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XLII, n. 11. - M. Riggi. 36 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

II

DE DISMEMBRATIONE DIOECESIUM KUMBAKONAMENSIS, PONDICHERIENSIS

ET MISURIENSIS ET DE NOVAE DIOECESIS « DE SALEM » ERECTIONE.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad maius religionis incrementum et animarum bonum in Indiis Orien­ talibus procurandum maxime iuvare videtur dioecesium nimis territorii vastitate praestantium divisio et novarum ecclesiasticarum circumscrip­ tionum erectio. Quod sane contuens venerabilis frater Augustus Chapuis, Episcopus titularis Gurzensis et dioecesis Kumbakonamensis Admini­ strator Apostolicus, enixe a Nobis postulavit ut ab eadem dioecesi Kumba- konamensi pars, ad districtum civilem cui nomen de Solem spectans, dis- membraretur, eaque, reliquis unita portionibus continuis eiusdem districtus archidioecesi Pondieheriensi et dioecesi Mysuriensi nunc pertinentibus, in novam erigeretur dioecesim, curis committendam sacerdotum Semi­ narii Parisiensis pro Missionibus ad exteras gentes; dioecesis vero Kumba­ konamensis, illa territorii parte imminuta, cleri indigenae curis commit- teretur. Nos itaque, quibus quam maxime cordi est christifidelium bonum in dissitis illis regionibus degentium, de venerabilium fratrum Nostrorum S. E. E. Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepo­ sitorum consulto, praehabita dilecti filii Ioannis Baptistae de Guébriant, praefati Seminarii Parisiensis Superioris generalis sententia, attenteque favorabili voto venerabilis fratris Nostri Eduardi Mooney, Archiepiscopi titularis Irenopolitani in Isauria, in Indiis Orientalibus Delegati Aposto­ lici, omnibus mature perpensis, oblatis precibus annuere censuimus. Qua­ propter, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, de Apostolicae potestatis plenitudine ea quae sequuntur statuimus ac decernimus. 1) E Kumbakonamensi et Mysu­ riensi dioecesibus et ex archidioecesi Pondieheriensi portiones territoria­ liter continuas, civilem districtum de Solem efformantes — portionibus idcirco non continuis omnino exclusis — una cum territoriis diversae qui­ dem forte civilis iurisdictionis sed in eodem districtu inclusis, distrahimus, atque territorium hoc ita constitutum in novam erigimus dioecesim, quam a praefati districtus nomine de Solem vocari volumus ac mandamus. 2) Noviter ita erectae dioecesis de Solem sedem et cathedram episcopa- Acta Pii PP. XI 37 lem Salem in urbe constituimus, ecclesiamque principem actualis Missionis de Solem vel, si hoc magis opportunum videatur, novam ecclesiam, una cum aedibus episcopalibus funditus erigendam, ad cathedralis Ecclesiae gradum et dignitatem evehimus, ac ipsi eiusque pro tempore Episcopis iura omnia, honores, insignia, favores, gratias et privilegia tribuimus, quibus ceterae cathedrales Ecclesiae earumque Episcopi iure communi vel legitima consuetudine in Indiis Orientalibus pollent et cum omnibus oneribus et obligationibus iisdem adnexis. 3) Ipsam vero cathedralem Ecclesiam de Salem suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Pondicheriensis, eiusque pro tempore Episcopos metropolitico iuri Pondi­ cheriensis Archiepiscopi subiicimus. 4) Cum autem praesentis temporis adiuncta haud permittant quominus in nova hac dioecesi canonicorum Capitulum modo erigatur, indulgemus ut interim, pro canonicis, dioecesani Consultores ad tramitem iuris constituantur. 5) Mandamus insuper ut, quam primum fieri poterit, saltem parvum Seminarium pro indigenis pueris ad sacerdotium educandis, iuxta Codicis iuris canonici praescripta; erigatur. 6) Episcopalem mensam novae huius dioeceseos curiae episco­ palis emolumenta constituent et ceterae oblationes, quae a fidelibus in quorum bonum dioecesis erecta est, praeberi solent. 7) Volumus autem ut documenta omnia et acta, novam de Solem dioecesim eiusque clericos et fideles respicientia, quamprimum fieri poterit, a cancellariis archidioe­ cesis Pondicheriensis et Kumbakonamensis et Mysuriensis dioecesium tradantur, ut in proprio archivo serventur. 8) Decernimus denique ut noviter erectae de Solem dioecesis cura sacerdotibus Seminarii Parisiensis pro Missionibus Exteris demandetur; dioecesis vero Kumbakonamensis curam clero indigenae committimus, ac statuimus ut clerici indigenae, qui nunc in dioecesi Eumbakonamensi arctioribus, ut supra diximus, finibus coarctata, in praesens spiritualiter adlaborant, etiamsi forte ex parte dismembrata oriundi, eidem indigenae dioecesi adscripti maneant; sacerdotibus vero indigenis propinquarum dioecesium facultatem facimus, ut dioecesi Kumbakonamensi, si petierint, incardinari possint. 9) Quod autem attinet ad novae dioecesis de Salem regimen et administrationem, ad Vicarii capitularis seu Administratoris, , electionem, ser­ vanda iubemus quae sacri canones decernunt. 10) Nobis denique et Sedi Apostolicae facultatem reservamus novam ineundi circumscriptionem huius novae dioecesis, quovis tempore, Nostro eiusdemque Sedis arbitrio, si id in Domino expedire visum fuerit, peragendam. Quibus omnibus ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni man­ danda praefatum venerabilem fratrem in Indiis Orientalibus Delegatum Apostolicum deputamus, eidemque necessarias et opportunas facultates 38 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale tribuimus etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eique onus imponimus ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide intra sex menses, ab bis Litteris receptis computandos, fidem authentica forma exaratam transmittendi peractae exsecutionis actus. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum interest, vel eorum qui sua interesse praesumant, auditi non fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio licet substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac pote­ statis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere; et si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit atten­ tari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus, universalibusque conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Roma­ norum Pontificum praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque contrariis quibuscumque. Nemini autem quae hisce Litteris a Nobis decreta sunt infringere vel eis contraire liceat. Si quis autem ausu teme­ rario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Bei ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo non­ gentesimo trigesimo, die vicesima sexta mensis Maii, Pontificatus Nostri anno nono.

FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH C. CARD. VAN ROSSUM Cancellarius S. R. E. S. C. de Propagando, Fide Praefectus.

Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus. Dominicus Spolverini, Protonotarius Apostolicus.

Loco •£< Plumbi

Reg. ih Cane. Ap., vol, XLII, n. 10. - M. Riggi. Seta PU PP. XI 39

LITTERAE APOSTOLICAE I

PRAEFECTURAE APOSTOLICAE DE SINU NOMEN FIT A SANCTO GEORGIO

PIUS PP. XI Ad futuram rei memoriam. — Constitutione Apostolica Nostra, die xn mensis Iunii an. MDCCCCXXIV data, intra fines Reipublicae Columbia- nae praefecturam apostolicam creximus, cui tunc de Sinu nomen feci­ mus. Cum vero eadem « de Sinu » denominatio minus apta videatur, Prae­ fectus Apostolicus hodiernus, Nostro apud Rempublicam Columbianam Apostolico Nuntio ultro suffragante, enixas preces Nobis adhibet, ut prae­ fecturae quam ipse nunc moderatur, a Sancto Georgio nomen tribuamus. Quibus supplicationibus ut concedamus, Nos, conlatis consiliis cum vene­ rabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus qui negotiisjPropagandae Fidei praepositi sunt, omnibusque rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deli­ beratione Nostris deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore edicimus et mandamus, ut deinceps loco « de Sinu» praefectura eadem appelletur praefectura apostolica Sancti Georgii; Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effec­ tus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari conti­ gerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xn mensis Ianuarii an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri nono.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

II

SEPARATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO CAMERONENSI NOVA ERI­

GITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE DOUALA. PIUS PP. XI Ad futuram rei memoriam. — Apostolicum munus, quod in terris gerimus, Nos instanter admonet, ut rebus christianis provehendis conti­ nenter in Domino ubique terrarum prospiciamus. Hoc quidem ducti con* Y • 40- Acta Apostolicae Sedis r- Commentarium Officiale silio, ex hodierno quoque vicariatu apostolico Cameronensi in Africa centrali, cum ipse latissime pateat, aliquam territorii partem separandam atque in missionem condendam censemus, ut in longinquis illis regionibus tam Fidei propagandae quam saluti christifidelium magis opportune apteque consulamus ac pro videamus. Conlatis itaque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardi­ nalibus qui Sacrae Congregationis de Propaganda Fide negotiis praepositi sunt, omnibusque rei momentis attento seduloque studio perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, regionem quae vergit ad occidentem et ad meridiem a vicariatu aposto­ lico praedicto Cameronensi seiungimus sive dismembramus, eandemque, ita per Nos separatam, in novam apostolicam erigimus praefecturam cui nomen facimus de Donala. Haec autem nova praefectura apostolica de Douala ex nunc et in posterum constabit e tribubus principalibus de Bas- sas, Boulons, Bannen, Douala et M ab ea, e districtibus administrationis civilis e circumscriptionibus nempe de Douala, Edea, Kribi, e sub-divisione de Ndihi (Soms), et a parte illius de Yabassi. Novam denique praefecturam apostolicam de Douala, sic per Nos constitutam, ad Nostrum sive S. Sedis beneplacitum, curis Patrum Congregationis a Spiritu Sancto committimus. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effec­ tus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant sive spectare poterunt nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritum que ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari conti­ gerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxxi m. Martii an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

HI

DISTRACTO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO DE KWANGO, NOVUS

ERIGITUR VICARIATUS APOSTOLICUS DE KISANTU IN CONGO BELGICO. PIFS PP. XI Ad futuram rei memoriam. — Expostularunt a Nobis Delegatus Apo­ stolicus Noster in Congo Belgico et Vicarius Apostolicus de Kwango, item in Congo Belgico, ut e vicariatu apostolico Kwangensi qui ob nimiam Acta Pii PP. XI 41

territorii amplitudinem atque ob incolarum numerum gubernari facile nequit ab uno eodemque Ordinario, quandam partem a proprio pastore regendam separemus. Nos autem cum iugiter sollicito studio ea decer­ nenda censemus quae rei sacrae procurationi melius gerendae conducant, potissimum in regionibus longo terrarum marisque tractu ab hoc religionis centro seiunctis, votis memoratis annuendum in Domino existimavimus. Conlatis itaque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus qui negotiis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide praepositi sunt, omnibus rei momentis attente ac reli­ giose perpensis, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Lit­ terarum tenore, e memorato apostolico vicariatu de Kwango regionem occi­ dentalem distrahimus sive separamus, eandemque in novum apostolicum vicariatum erigimus, cui ex nunc nomen tribuimus de Kisantu. Novum propterea vicariatum constituit illa territorii plaga, quae sita est ad occi­ dentem fluminis Kwango (in loco ubi flumen Lubizi in ipsum Kwango influit ad locum ubi amnis Wamba in idem Kwango immittitur), et ad meridiem lineae rectae quae incipiens a loco ubi flumen Wamba in Kwango confi­ citur, finem habet in loco ubi «Rlack-Rivière» cum flumine Congo confluit. Sic constituti novi vicariatus apostolici de Kisantu curam committimus ad Nostrum seu Sanctae Sedis beneplacitum Patribus e provincia belgica Societatis Iesu, cum iam ipsa benemerita Societas vicariatus quoque apo­ stolici de Kwango regimen huc usque habuerit. Haec statuimus, praecipimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque píenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum iugiter suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quid­ quam secus super his a quovis, auctoritate quolibet, scienter sive ignoran­ ter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die i mensis Aprilis an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. \ 4á Acia Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

IV

VICARIATUS APOSTOLICI CAMERO WEN SIS NOMEN IN APPELLATIONEM DE

YAOUNDE IMMUTATUR. PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Sub anulo Piscatoris datis die xxxi mensis Martii huius anni, Litteris Apostolicis Nostris ex quadam territorii parte vicariatus apostolici Cameronensis in Africa Centrali novam consti­ tuimus apostolicam praefecturam, cui nomen de Douala imposuimus. Nunc autem valde opportunum videtur ut reliquae eiusdem vicariatus Cameronensis parti aliud proprium nomen tribuatur. Quapropter, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui rebus Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibus adiunc­ tis sedulo studio perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, cum a territorio vicariatus apostolici Cameronensis pars novae praefecturae apostolicae de Douala nunc exclusa maneat, volumus ut idem vicariatus apostolicus iam non Cameronensis sed de Yaounde posthac nomen habeat. Haec mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare pote­ runt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die in mensis Aprilis MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E."CARD. PACELLI, a Secretis Status.

V '

SEPARATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE TSINAN ERIGITUR NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA DE LINTSING CLERO QUE INDIGENAE COM­ MITTITUR. PIUS PP. XI Ad futuram rei memoriam. — Cum, aucto pastorum numero christi­ fidelium saluti melius prospiciatur, Nos, hoc ducti consilio, territorii partes aliquando a vicariatibus iam exsistentibus, cum id expedire in Do- Acta Pii PP. XI 43 mino videatur, opportune distrahimus, sacrorumque Antistitum nume­ rum augemus. Libenter propterea votis Vicarii Apostolici de Tsinan, quae auget etiam suffragiis suis Delegatus Apostolicus Noster in Sinis, conce­ dendum et ex parte territorii vicariatus eiusdem de Tsinan novam sui iuris missionem erigendam existimavimus; idque eo libentius, quod iam Provincia Saxoniae et Coloniensis Ordinis Fratrum Minorum congrua dotatione eandem noviter constituendam missionem liberaliter ditaverit. Oonlatis itaque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Ro­ manae Ecclesiae Cardinalibus qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibusque rei momentis sedulo studio perpensis, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, terri­ torium quod complectitur civiles sub-praefecturas de Lintsing, Kwantao, Kwanhsien, Kiuhsien, Wucheng, Siatsing, Tungchang, Tangyi, Sinksien, Cheping, Tsingping, Poping, Kaotang, a vicariatu apostolico de Tsinan separamus sive dismembramus, easdemque tredecim civiles sub-praefec- turas sic per Nos disiunctas sive dismembratas, in novam praefecturam apostolicam erigimus, cui nomen facimus de Lintsing; fertur enim Beatum Odoricum a Portu Naone, cuius nunc sextus saecularis annus a morte cele­ bratur, in Lintsing Evangelium olim praedicasse. Novam autem eandem apostolicam praefecturam de Lintsing sacerdotum saecularium indige­ narum curis atque sollicitudini ad Nostrum ac Sanctae Sedis beneplaci­ tum in Domino committimus. Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras armas validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, sive perti­ nere poterunt, amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac defi­ niendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari conti­ gerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Aprilis an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. 44 Acta Apostolicae Sedis - Otomm&ntarium Officiale

NOVA MISSIO SUI IURIS DE GAMBIA CONDITUR EX TERRITORIO PRAEFECTU­

RAE APOSTOLICAE SENEGALENSIS.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Noster Africae Delegatus Apostolicus ut res catholica maius habeat incrementum in regionibus coloniae angli- cae de Gambia, a Nobis exposcit ut regiones easdem a praefectura aposto­ lica Senegalensi separemus atque in missionem sui iuris erigamus. Nos autem ad animorum salutem procurandam iugiter pia caritate intenti, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui rebus Propagandae Fidei praepositi sunt, memoratis votis concedendum ultro libenterque existimavimus. Quae cum ita sint, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Littera­ rum tenore, regionem de Gambia a praefectura apostolica Senegalensi seiungimus sive dismembramus, illamque, sic per Nos separatam, in novam independentem seu sui iuris Missionem erigimus, cui nomen facimus de Gambia. Novam vero Missionem, quae iisdem finibus ac colonia anglica de Gambia constituta erit, ad Nostrum seu Sanctae Sedis beneplacitum Patrum e Provincia hibernica Congregationis a Spiritu Sancto curis in Domino committimus. Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudican­ dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vi mensis Maii an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. Acta PU PP. XI

VII

TERRITORIO SEPARATO E VICARIATU APOSTOLICO DE FOOCHOW ERIGITUR MISSIO SUI IURIS DE KIENNING IN SINIS.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Quae ad religionis incrementum et ad maius animorum bonum spectent ea provide et sollicite decernenda cura- mus. Quare cum Vicarius Apostolicus de Foochow in Sinis a Nobis humi­ liter enixeque exposcat, ut e vicariatus sui territorio quandam partem di- strahamus in Missionem sui iuris constituendam, quo melius in eodem operi Evangelici explendo prospiciatur, Nos huiusmodi votis annuendum quamprimum censemus. Conlatis igitur consiliis cum venerabilibus fra­ tribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibusque rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi, territorium complectens sex civiles sub-praefecturas Kien- ning, Kienyang, Chungan, Pucheng, SungM, Chengo ab apostolico vica­ riatu de Foochow dismembramus, idemque territorium, sic per Nos sepa­ ratimi, in sui iuris seu independentem Missionem erigimus. Huic vero novae Missioni ex nunc nomen facimus de Kienning, eandemque Patrum Praedicatorum Provinciae Sancti Ioseph, ad Nostrum seu Sanctae Sedis beneplacitum, curis committimus. Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, sive perti­ nere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quid­ quam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive igno­ ranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet. Batum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris die vi mensis Maii, an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. 46 Acta Apostolicae Sedis ? Commentarium Officiale

VIII

E VICARIATU APOSTOLICO DE OHANGTEH, NOVA ERIGITUR PRAEFECTURA

APOSTOLICA O. E. S. A. CURIS CONCREDITA, CUIQUE NOMEN FIT.DE

LICHOW, IN SINIS. PIUS PP. XI Ad futuram rei memoriam. — Cum, anno quintodeeimo saeculari ab obitu Saucti Augustini Ecclesiae Doctoris, ad augendam eventus sollemni­ tatem, Ordo Eremitarum Sancti Augustini novas missiones erigere cupiat, quibus in longinquis ab hoc religionis centro regionibus melius aptiusque bono animorum prospiciatur, Vicarius Apostolicus de Ohangteh in Sinis, Prior generalis Ordinis Eremitarum praefati, Prior denique provincialis Philippinarum ex eodem Ordine, suffragante quoque Delegato Nostro Apostolico in Sinis, humiliter a Nobis exposcunt, ut a vicariatus apostor liei de Ohangteh territorio, quod nimia amplitudine nitet, quandam par­ tem subtrahamus in Missionem sui iuris condendam, cui necessaris Pro­ vincia Philippinarum ex Ordine Eremitarum suppeditabit. Conlatis igitur consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibusque rei momentis attento seduloque studio perpensis, Antistitum, quos nomi­ na vimus, votis ultro libenterque concedendum existimavimus. Qua re motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apo­ stolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, a vicariatu apostolico praedicto de Ohangteh sex sub-praefecturas civiles, nempe de Lichow, Ansiang, Anfu, Ohihmen, Tzeli, Tayung seiungimus sive separamus, eisdemque sex sub-praefecturis, sic per Nos a vicariatu prae­ dicto separatis, novam constituimus apostolicam praefecturam, cui nomen de Lichow ex nunc facimus. Statuimus autem ut ad Nostrum seu Sanctae Sedis beneplacitum nova eadem apostolica praefectura de Lichow curis Patrum ex Ordine Eremitarum Sancti Augustini concredita maneat. Haec ' edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare et fore; suosque plenos atque inte­ gros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudi­ candum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vi mensis Maii, an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. Acta Pii PP. XI 47

IX

E VICARIATU APOSTOLICO DE CHANGTEH SEPARATO TERRITORIO NOVA CON­

DITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE YOCHOW IN SINIS.

PIUS PP. XI

j¿Ad futuram rei memoriam, R—Ob nimiam latitudinem territorii vica­ riatus apostolici de Changteh in Sinis, qui nunc Patribus ex Ordine Eremi­ tarum ^Sancti Augustini concreditus est, tam Vicarius Apostolicus de Changteh, quam Prior generalis Ordinis laudati, suffragante quoque Dele­ gato Apostolico Nostro in Sinis, humiliter expostularunt, ut a vicariatu eodem quandam partem separemus propriis Evangelii praeconibus com­ mittendam. Nos autem, tum spirituali animorum bono ut prospiciamus in regionibus eisdem, tum etiam ut Sancto Augustino Ecclesiae Doctori, anno saeculari ab eius obitu quintodecimo, peculiarem tribuamus honorem, eonlatis consiliis cum Venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibusque rei momentis attente perpensis, memoratis postulationibus annuendum existimavimus. Quapropter motu proprio, certa scientia et matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, e vicariatu apostolico de Changteh quattuor ¡sub-praefecturas civiles, videlicet de Yochow, Pin- kiang, Linsiang, Hwajung distrahimus ac separamus, earumdemque territorium in novam praefecturam apostolicam erigimus, cui ex nunc de Yoçhow nomen tribuimus. Porro volumus, ut nova eadem de Yochow praefectura apostolica, ad Nostrum vero et ad Sanctae Sedis benepla­ citum, curis concreditajmaneat Patrum Ordinis Eremitarum Sancti Augu­ stini. Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, seu perti­ nere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudi­ candum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fiorisi quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vn mensis Maii an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. 48 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

EPISTOLAE

I

AD E. P. D. AUGUSTINUM HENNINGHAUS EP. TIT. HYPAEPENUM, VICARIUM

APOSTOLICUM DE YENCHOWFU, QUINQUAGESIMO APPETENTE ANNO AB

INCHOATA PRAEDICATIONE EVANGELII IN REGIONE VICARIATUS EIUSDEM.

PIUS PP. XI

Venerabilis frater, saluti m et apostolicam benedictionem — Appetente anno quinquagesimo, ex quo pia tuorum e Divino Verbo Societas in istam Scianton meridianam regionem evangelii lumen inferre coepit, temperare Nobis non possumus, quin vehementer gratulemur de laetissimis christianae vitae istic incrementis, quibus tu quidem, benigno Dei consilio, plurimum contulisti. Ipse enim per quadraginta quinque annos operam sollertiam - que tuam in bonum sinensium animarum constanter impendisti, idemque apostolici istius vicariatus regimen septem et viginti annos mira pruden­ tia atque alacritate sustinuisti. Neque latent profecto huiusmodi labo­ rum fructus; immo vero res ipsae splendide loquuntur. Nonne parva illa Christi fidelium communitas, quam olim invenit vestra Societas in Scianton ingressa, magna nunc piaque multitudine laetatur, veluti ingens arbor e grano sinapis effecta? Plura autem exstant egregiaque caritatis opera, ut illud recens leprosorum valetudinarium, hoc temporis spatio inter tot diffi­ cultates rerumque perturbationes tuo consilio instituta. Bina praeterea fierent clericorum Seminaria, maius et minus, in quibus haud pauci sacer* dotes sinenses sacram doctrinam virtutesque laudabiles sunt consecuti; quin etiam ipsi pastores, qui munere Vicarii aut Praefecti Apostolici hodie in Sina perfunguntur, omnes ex tua disciplina atque institutione prodierunt. Nihil igitur mirandum quod non solum Christi cultores, sed ipsi quoque infideles admiratione et observantia te prosequantur. Nos autem, qui plane perspectum habemus apostolatum maxime omnium laboriosum fru- gif erumque in sacris missionibus obiri, ut Nostrae benevolentiae et existi­ mationis peculiare tibi tuaeque Societati, tam bene de Ecclesia meritae, praebeamus testimonium, commodam nacti opportunitatem ex ea, quam diximus, anniversaria die, inter sacrorum Antistites Nostro adsistentes Solio te recensere constituimus, cuius quidem honoris testes Litteras Apo­ stolicas in forma Brevis ad te quam primum perferri curabimus. Interea tibi, venerabilis frater, universae e Divino Verbo Societati cunctisque fidelibus tuis omnia fausta felicia adprecantes, in auspicium divinorum Acta Pii PP. XI munerum praecipueque caritatis Nostrae pignus, apostolicam benedi­ ctionem tibi peramanter in Domino impertimus. Datum Eomae apud sanctum Petrum, die m mensis Decembris in festo sancti Francisci Xaverii, anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

PIUS PP. XI

II

AD EMUM P. D. PETRUM TIT. BASIL. XII APOSTOLORUM S. R. E. PRESB. CARD.

LAFONTAINE, PATRIARCHAM VENETIARUM, VIGESIMO QUINTO APPETENTE

NATALI EPISCOPATUS EIUS. PIUS PP. XI

Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Suavis- simae iucunditatis fructus, quos quidem viginti quinque abhinc annos ex episcopali consecratione percepisti, mox, ut libenter didicimus, sub Nata­ lem Domini Iesu iterum persenties. Quum autem in ista magnificentissima basilica, sancto Marco dicata, propediem inter sacras pompas caelestem hostiam immolabis, perspicies profecto filios carissimos in circuitu mensae tuae gratiam Deo tecum habentes, quod diuturnum tibi frugiferumque episcopatum benigne concesserit. Neque enim levi caritatis vinculo, sed arctissima prorsus coniunctione commissum tibi gregem animo tuo devin- xisti. Tu quidem parvo contentus, quaeque tibi non necessaria videntur omnia largiris, sive pauperibus sublevandis, sive piis consulendo institutis sacroque praesertim clericorum Seminario. Tum vero maxime enitet paterna tua sollicitudo, quum calamitas quaedam filios tuos invisit, ut illa clades, quam horribilis terrae motus Calabris Siculisque intulit, te quidem Eccle­ siam Cassanensem regente, nec non acerbissimum bellum tota fere saeviens Europa, quum isti ipsi Venetorum civitati proxime immineret. Egregia autem pietas tua in Deum semper coruscavit. Ex hac enim virtute decor quoque ille emanat atque religio, quibus Deum adprecando sancte venera- ris; hinc divini cultus ardor, hinc ceremoniis sacris obeundis devota maie- stas. Neque latet praeterea sedula opera, quam ipsis Romanae Curiae Con­ siliis navasti, praesertim quum munia a secretis in Congregatione sacris ritibus cognoscendis obiisti, idemque Consilio praefuisti de Breviario Ro­ mano reformando. Mirifico autem studio quaerendarum Deo animarum exardescens, populum ubique sacris concionibus infiammare numquam desiisti. Neque sermo tuus nititur « in persuasibilibus humanae sapientiae

ACTA, vol. XXIV, n. 2. — 5-2-932. 4 50 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale verbis, sed in ostensione spiritus christiani » christianaeque virtutis perspi^ cne refulget. Verbis enim salutaribus opera tua, quae supra attigimus, plane respondent. Quapropter libentissimo animo de sollemni ista faustitate Nosmet ipsi gratulamur, illudque vehementer gaudemus, non defuturas tibi, sicut iubet officium, a fideli populo et a sacro ordine singulares honoris et benevolentiae significationes. Quibus Nostras equidem adiicere volumus, simul impense ominantes, ut diu te adhuc sospitet Deus, ac pastorales curas magis magisque fortunet. Quo autem proxima sollemnia uberiores afferant fidelibus fructus, tibi damus, ut adstantibus pontificali Sacro auctoritate Nostra Nostroque nomine benedicas, plena iisdem proposita admissorum venia, usitatis condicionibus lucranda. Interea caelestium donorum auspicem, caritatisque Nostrae peculiaris testem, tibi, dilecte fiili Noster, et universo clero populoque tuo apostolicam benedictionem peramanter largimur. Datum Romae apud sanctum Petrum, die xvi mensis Decembris anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

PIUS PP. XI Sacra Congregatio Consistorialis 51

ACTA SS, CONGREGATIONUM

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

i

FULDENSIS et MOGUNTIAE

DE FINIUM DIOECESIUM IMMUTATIONE

DECRETUM Ioseph Damianus Schmitt, Episcopus Fuldensis, et Ludovicus Maria Hugo, Episcopus Moguntinus, de communi consensu supplices preces Apostolicae Sedi obtulerunt, ut limites inter duas memoratas dioeceses, pro utiliore fidelium regimine, ita mutentur, ut fines earumdem dioece­ sium plene congruant respectivis finibus politicis, prout nunc exsistunt, inter Borussiam et Hassiam. Porro Ssmus Dominus Noster Pius div. Prov. Pp. XI, rei opportunitate perpensa, praehabito quoque favorabili voto R. P. D. Caesaris Orsenigo, Archiepiscopi titularis Ptolemaidensis in Lybia ac Nuntii Apostolici in Germania, precibus benigne annuens, hoc Consistoriali decreto statuit, ut a territorio dioecesis Fuldensis seiun-

gantur: enclave Treis ad Lumdam, loca Dorheim, Schwalheim et Eödgenr districtus loci Massenheim, districtus silvae demanialis inter loca Altenstadt et Bönstadt sitae, pars districtus loci Mittel-Gründau et Bühnerhof, pars districtus Hüttengesäss-Neuwiedermus; et huiusmodi loca dioecesi Mogun- tinae aggregentur. Itemque decernit, ut pars districtus loci Altwiedermus a dioecesi Moguntina avellatur, et dioecesi Fuldensi incorporetur. Ad haec autem exsecutioni mandanda Sanctitas Sua deputare dignata est eumdem R. P. D. Caesarem Orsenigo, eidem omnes tribuens facultates necessarias et opportunas, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, facto onere remit­ tendi, intra sex menses, ad Sacram Congregationem Consistorialem, authen­ ticum exemplar actus peractae exsecutionis. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, dì© 5 Decembris 1930.

Fr. RAPHAEL C. CARD. ROSSI, Secretarius. L. © S. V. Santoro, Adsessor, Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

II

PROVISIO ECCLESIARUM

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI, succes­ sivis decretis Sacrae Congregationis Consistorialis, singulas quae sequuntur Ecclesias de novo Pastore dignatus est providere, nimirum :

13 Novembris 1931. — Titulari episcopali Ecclesiae Eleuthernensi praefecit R. P. Innocentium Verriet, Ordinis Fratrum Praedicatorum, quem constituit Vicarium Apostolicum Curacaènsem. 14 Decembris. — Titulari episcopali Ecclesiae Adraenae, R. P. Leonem Desmedt, e Congregatione a Corde Immaculato B. M. V., quem consti­ tuit Vicarium Apostolicum de Siwantze. — Titulari episcopali Ecclesiae Petinessensi, R. P. Gasparem Schotte, e Congregatione a Corde Immaculato B. M. V., quem constituit Vica­ rium Apostolicum de Ningsia. —- Titulari episcopali Ecclesiae Hadrumetinae, R. P. Carolum Re, ex Instituto Missionum a Consolata, quem constituit Vicarium Apostolicum de Nyeri. — Titulari episcopali Ecclesiae Mosynopolitanae, R. P: Renatum Graffin, e Congregatione Spiritus Sancti, quem deputavit Coadiutorem cum iure successionis R. P. D. Francisci Xaverii Vogt, Episcopi titu­ laris Celenderitani, Vicarii Apostolici de Yaounde. 15 Decembris. — Titulari episcopali Ecclesiae Castoriensi, R. P. Ben- venutum de Chuches, Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum, in saeculo Ioachim Alcaide y Bueso, quem constituit Vicarium Apostolicum Goajirensem. — Titulari episcopali Ecclesiae Ptolemaidensi in Phoenicia, R. P. Arse- nium Turquetil e Congregatione Oblatorum B. M. V. Immaculatae, quem constituit Vicarium Apostolicum de Hudson. 15 Ianuarii 1932. — Cathedrali Ecclesiae Agrigentinae, R. P. D. Ioan­ nem Bapt. Peruzzo, hactenus Episcopum Oppidensem. 28 Ianuarii •— Titulari episcopali Ecclesiae Aspendiensi R. P. Alphon- sum M. Ferroni O. Fr. M., quem constituit Vicarium Apostolicum de Laohokow. 29 Ianuarii. — Titulari archiepiscopali Ecclesiae Aeginensi, R. P. D. Ioannem Mitty, hactenus Episcopum Lacus Salsi, quem deputavit Coa­ diutorem cum iure futurae successionis R. P. D. Eduardi Hanna, Archie­ piscopi S. Francisci in California. Sacra Congregatio Consistorialis 53

— Cameralibus Ecclesiis Terracinensi, Setinae et 'Privernensi, B. P. B. Pium Leonardum Navarra, hactenus Episcopum Eugubinum. — Cathedrali Ecclesiae Matagalpensi, B. B. Alexandrum Gonzalez, archidiaconum Ecclesiae cathedralis Leonensis in America Centrali. 30 Ianuarii. — Cathedrali Ecclesiae Patavinae, B. B. Carolum Ago­ stini, Bectorem Seminarii theologici Tarvisini.

III

MONITUM

Sacerdos Ioseph Marazzi, ex archidioecesi Salernitana, commorans in civitate Neo Eboracensi, a Sacra Congregatione Consistoriali suspensus fuit a divinis, atque declaratus excommunicatus et inhabilis ad omnia officia et beneficia ecclesiastica. Batum Romae, ex Secretaria Sacrae Congregationis Consistorialis, die 20 Ianuarii 1932.

V. Santoro, Adsessor.

SA CEA CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

NOMINATIONES

Decreto Sacrae ' Congregationis de Propaganda Fide diei 16 Novem­ bris 1931 B. D. Ioannes Odendahl, C. M., nominatus est Praeses Pontificii Operis a Propagatione Fidei pro Honduras in America Centrali.

Item decreto diei 23 Novembris 1931 B. J. M. Yan Oers nominatus est Praeses Pontificii Operis a Propagatione Fidei in Hollandia. Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

SACRA CONGREGATIO RITUM

LUOEK. m ITALIA

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI GEMMAE GALGANI, VIR­

GINIS SAECULARIS.

SUPER DUBIO

An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximum, nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine earumque adnexis, in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur.

Ineffabili divinae misericordiae oeconomia fieri conspicimus, ut, quo magis mundus, qui totus in maligno positus est (I Io., V, 19), homines impie a Deo avertit et ad terrena, morum corruptione, deprimit, eo magis ex Ecclesiae sinu lectissimi filii exsurgant, qui, angelicis viventes moribus, quasi fragrantia lilia Christi bonus odor effecti, vitae potius exem­ plo, quam verbo, mundi pravitatem redarguant, errores profligent, et ad vitae sanctitatem instaurandam homines impellant. Inter hos Serva Dei Gemma Galgani merito recensetur, cuius ne nomen quidem vacuum laudis est (S. Ambr., de Virg., 1. 1). Orta est die 12 Martii anno 1878 in oppido Camigliano non longe a Lucensi urbe, ex piis honestisque parentibus Henrico, de genere B. Ioan­ nis Leonardi, et Aurelia Landi, atque insequenti die in parochiali ecclesia, S. Michaeli Archangelo dicata, sacro baptismate est abluta, et Gemma vocata. A piissima matre, prima religionis et pietatis rudimenta aeque ac virtutum germina, praecipue vero amorem erga Iesum crucifixum, ita alte animo accepit, ut iam a tenella aetate in Christi Domini meditan- dam immo et contemplandam passionem inexplebili desiderio traheretur. Pater tantam infantulae pietatem, obedientiam, animi candorem ac tam angelicam modestiam, ut vel eius ipsius blandimenta et oscula devi- taret, tacitus admirans, peculiari eam supra ceteros septem filios prose- quebatur amore, et de ea magna portendebat. Lucam Henricus cum familia se transtulit, ubi Gemma septennis die 26 Maii anno 1885 Confir­ mationis sacramentum accepit. Paucos post menses orbata matre, puel­ lula traditur educanda et litteris instruenda Helenae Guerra, quae Insti- Sacra Congregatio Bituum

tuti Oblatarum Spiritus Sancti, vulgo Sororum Sanctae Zitae, Fundatrix fuit. Ea magistra, miros non solum in litteris addiscendis, sed et in pietate progressus fecit. Tam vehementer autem ad eucharisticum panem acci­ piendum anhelabat admitti, ut prae desiderio deficere videretur. Voti •compos mox facienda decem voluit praemittere dies, spiritualibus apud S. Zitae Sorores exercitationibus vacatura: quos dies tum in contem- planda dilecti sui passione, tum in recolenda mira animae cum Christo in eucharistico mysterio supernaturalis vitae communione, totos insumpsit: die autem 17 Iunii anno Domini 1887, qua Sacratissimo Cordis Iesu sol­ lemnia celebrabantur, ineffabili animi gaudio angelico pane primum refecta, suum explevit desiderium. Intentiore exinde in virtutes proiiciendi studio exaestuans, arduas, divino Magistro duce, perfectionis semitas animosa arripuit. Quum sanctorum vitam sigillo crucis necesse sit notari, totus Gemmae mortalis vitae cursus doloribus fuit repletus. Vere de ea dici potest fuisse lilium inter spinas (Cant., II, 2): lilium suavem virtutum effundens odorem inter multiplices tribulationum spinas, quae eam undequaque perstrictam dire pupugerunt. Re quidem vera pater eius, variis calamitatibus in ege­ statem redactus et immatura morte praereptus, in summa paupertate filios reliquit. Gemma in Deo tantum confisa parentis excessum et suo­ rum bonorum iacturam forti pertulit animo. Vicennis gravissimo fuit morbo ad mortem usque tentata, a quo, ut videtur, non naturali modo convaluit. Attamen licet mortis faucibus tunc erepta, et officiis suis qua- dantenus reddita, iugibus adhuc, iisque acerbissimis vexabatur doloribus, quos inexplebili animi voluptate, veluti pretiosa Christi dona, amplexa- batur, sive ut similior suo caelesti Sponso fieret, sive ut pro peccatoribus ab aeterna morte praeservandis debitas divinae iustitiae poenas generosa lueret. Anno 1900 a piissima familia Giannini, quasi filia, humaniter fuit re­ cepta. In novo hoc domicilio ad vacandum spiritualis vitae exercitiis Ube­ rior facta, toto animi ardore in contemplanda Christi passione se dedit: quin immo desiderium iampridem conceptum se Deo vovendi inter sacras Virgines a Passione Domini nuncupatas, quae conditorem suum habent S. Paulum a Cruce, vehementius persensit. Ast divino consilio factum est ut pluribus difficultatibus eius voto adimplendo adversantibus, ipsa in saeculo, praeter voluntatem, vivens, mirandum religiosae vitae spectacu­ lum mundo redderetur. Non enim ideo minus Gemma S. Pauli a Cruce spiritum hausit, quem veluti eius sanctitatis ducem ac magistrum merito dixeris. Porro qua aetate falsa encyclopaedistarum, quos dicunt, philo­ sophia mentes aeque ac mores hominum a christiana disciplina devio» 56 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale novo impetu agebat, teterrimam illam praemoliens rerum conversionem,, quae tot clades Ecclesiae ac civili societati postea intulit, novus hic Paulus vexillum Crucis, ceu victoriae signum, sursum sublime efierens, apostolica voce late intonuit, ut ruenti in praeceps mundo, praedicaret « Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum,- gentibus autem stultitiam: ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapien­ tiam » (I Cor., I, 23-24). Quam ille praedicationem sanctissimo vitae suae . exemplo comprobans, vere de se cum Apostolo dicere poterat: « Christo confixus sum Cruci; vivo autem iam non ego: vivit vero in me Christus (Gal, II, 19-20). Hoc autem erga Christi passionem flagrans caritatis studium, quod ille legifer Pater filiis, filiabusque suis in sacram hereditatem reliquit, purissimae Lucensis virginis animum totum incendit, vividamque in ipsa Christi Crucifixi imaginem expressit. Carnem, monente Paulo, cru- cifigens cum vitiis et concupiscentiis suis, omnes devios naturae motus fortiter compescuit; unde in ea profundissima humilitas, summa et volun­ taria paupertas, mundi omnium oblectamentorum despectus, angelica puritas, ingenua animi simplicitas, perfectissima obedientia, filialis in Deo sine limite fiducia, mira aequanimitas vel erga illos qui acerbe eam tracta- bant, ac praesertim vehementissima in Deum et proximum caritas. Filiali prorsus in beatam Virginem Dei Matrem dilectione ferebatur, eique sub Cruce Domini perdolenti se in planctu sociare vehementer optabat. Prae­ ter alios Sanctos, Angelum quoque sui Custodem peculiari devotione colebat, ut aemula cum eo puritate mereretur nitere; et in terris quidem corpore degebat, sed animo eius conversatio in caelis erat: eo enim cari­ tatis fervore innocentissima puella ferebatur in Deum, ut iam veluti cor­ porei gravaminis expers, caducis omnibus mundi rebus videretur extranea. Iamque ad aeterna tabernacula properabat. In pervigilio Dominicae Resurrectionis, die .11 Aprilis anno 1903, post acerbissimos in similitu­ dinem patientis Christi toleratos animi corporisque cruciatus, amore in Deum magis quam morbo consumpta, ad caelestem evolavit Sponsum. Super sanctitatis fama septem post annos ab eius obitu in Lucensi Curia constructus est processus. Peracti quoque rite processus sive super scriptis sive super non cultu. Servato iuris ordine Commissionem intro­ ductionis Causae die 28 Aprilis anno 1920 Benedictus XV, fel. rec, sua manu signare dignatus est: decreta quoque approbationis scriptorum et super non cultu fuerunt edita. Apostolicus processus super virtutibus Pisis fuit confectus, et antepraeparatoria comitia coram Rmo D. Cardi­ nali Ianuario Granito Pignatelli di Belmonte, Episcopo Albanensi, Causae Ponente seu Relatore die 28 Iunii anno 1927 fuerunt habita: praepara- Sacra Congregatio Rituum 57 toria vero ad Vaticanas aedes die 24 Aprilis anno 1928: generalia demum coram Ssmo D. N. Pio Papa XI die 4 Decembris anno .1928. In quibus Emus D. Cardinalis Eelator dubium proposuit discutiendum: An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proxi­ mum, nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Forti­ tudine earumque adnexis, in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur. Porro qui convenerant tum Patres Cardinales, tum officiales Praelati et Consultores suum quisque protulerunt suffragium; verum San­ ctissimus Pater in re tanti momenti suum iudicium proferre distulit eo fine ut Sibi aliisque divini luminis implorandi copia suppeteret. Hanc vero diem, Dominicam primam Adventus, quo sacro tempore ad praeparandas vias Domini cordis puritate et dignis poenitentiae fruc­ tibus invitamur, feliciter elegit ut super heroicis virtutibus huius innocentis aeque ac poenitentis puellae suam mentem panderet, nullo tamen per praesens decretum (quod quidem numquam fieri solet) prolato iudicio de praeternaturalibus Servae Dei charismatibus. Quare ad Se arcessiri iussit Brnos Cardinales Camillum L aurenti, S. B. C. Praefectum, et Ianuarium Granito Pignatelli di Belmonte, Epi­ scopum Ostien. et Albanen., Causae Ponentem seu Belatorem, nec non E. P. Salvatorem Catucci Fidei generalem Promotorem, meque infra­ scriptum Secretarium, sacraque Hostia pientissime litata, edixit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in pro­ ximum, nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Forti­ tudine earumque adnexis, Famulae Dei Gemmae Galgani, in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur. Hoc. autem decretum publici iuris fieri et in acta sacrae Bituum Con­ gregationis referri mandavit die 29 Novembris anno Domini 1931.

C. CARD. LATJRENTI, S. R. C. Praefectus.

L. ©S. A. Carinci, Secretarius. 58 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ACTA TRIBUNALIUM

SACRA ROMANA ROTA

Citatio edictalis

ORARENT.

NULLITATIS MATRIMONII (ROUQUETTE-CRETEAUX)

Cum ignoretur locus actualis commorationis Luciani Greteaux, filii Caroli et Aemiliae Vidros, n. Parisiis a. 1894, in causa conventi, eundem citamus ad comparendum, sive per se, sive per procuratorem legitime constitutum, in sede Tribunalis S. R. Rotae (Roma, via della Dataria, 94) die 1 Aprilis 1931, hora 11, ad concordandum de dubio disputando, vel infrascripto subscribendum, et ad diem designandam, qua habebitur Turnus Rotalis pro causae definitione:

An constet de nullitate matrimonii in casu.

Ordinarii locorum, parochi, sacerdotes et fideles quicumque notitiam habentes de loco commorationis praedicti Luciani Creteaux, curare de­ bent, ut de hac edictali citatione ipse moneatur.

L. ijg S. I. Grazioli, Ponens.

Ex Cancellaria Tribunalis S. R. Rotae, die 1 Februarii 1932.

Adv. T. Tani, Notarius.

* Etant inconnu le lieu de la demeure actuelle de Mr Lucien Creteaux, fils de Charles et d'Emile Vidros, né à Paris l'année 1894, défendeur en cette cause, Nous le citons à comparaître, par propre personne ou par un procureur légitimement constitué, au siège du Tribunal de la S. Rote Romaine (Roma, Via della Dataria, n. 94), le 1er Avril 1931, à 11 heures, pour concorder ou sous­ crire le doute ci-dessous rapporté, et fixer le jour de la cause devant la Rote.

Conste-t-il de la nullité du mariage dans ce cas? Les Ordinaires des lieux, les curés, les prêtres, les fidèles ayant connais­ sance du lieu de la résidence du dit Mr Lucien Creteaux, devront, dans la mesure du possible, l'avertir de la présente citation. Diarium Romanae Curiae 59

DIARIUM ROMANAE CURIAE

Mercoledì, 20 Gennaio 1932, la Santità di Nostro Signore ha ricevuto in solenne Udienza S. A. I. Merede Azmatch ASFA WOSSEN, Principe Ereditario di Etiopia.

SACRA CONGREGAZIONE DEI RITI

Martedì, 12 Gennaio 1932, nel Palazzo Apostolico Vaticano, dinanzi all'au­ gusta presenza del Santo Padre, si è tenuta la Congregazione Generale dei Sacri Riti, nella quale gli Emi e Rmi Signori Cardinali, i Rmi Prelati ed i Consultori teologi, componenti la medesima, hanno discusso e dato il loro voto sul dubbio delle virtù in grado eroico nella Causa di Beatificazione e Canonizzazione del Venerabile Servo di Dio Vincenzo Pallotti, sacerdote romano, Fondatore della Società delle Missioni.

Martedì, 26 Gennaio 1932, presso l'Emo e Revmo Signor Cardinale Granito Pignatelli di Belmonte, Ponente della Causa di Canonizzazione della Beata Giovanna Antida Thouret, Vergine Fondatrice dell'Istituto delle Suore della Carità, si è tenuta la Congregazione Antipreparatoria dei Sacri Riti, per discu­ tere sopra due miracoli che si asseriscono da Dio operati per intercessione della medesima Beata, i quali vengono proposti per la sua canonizzazione.

SEGRETERIA DI STATO

NOMINE Con Biglietti della Segreteria di Stato, il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare : 16 Gennaio 1932. Il Revmo P. Antonino dell'Assunzione, Ministro generale dell'Ordine della Ssma Trinità; il Revmo P. An­ tonio Maria Santarelli, dei Frati Minori ; il Revmo P. Giulio Saubat, dei Preti del S. Cuore di Gesù di Bétharram, Consultori della Sacra Congrega­ zione di Propaganda Fide. 26 » » Il Revmo P. Ildebrando M. Calvani, dell'Ordine dei Servi di Maria, Consultore della Sacra Congregazione dei Religiosi. 60 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Con Brevi apostolici il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare : 3 Novembre 1931. L' Emo Sig. Cardinale , Protettore dell'Istituto delle Benedettine del Ssmo Sacramento di Ronco di Ghiffa (Novara). 16 » » L'Emo Sig. Cardinale Francesco Marchetti Selvaggiani, Protettore dell'Istituto delle Suore della Risurre­ zione di N. S. G. C. (Roma). 16 Novembre 1931. L'Emo Sig. Cardinale Eugenio Pacelli, Protettore dell'Isti­ tuto delle Suore Minime del Sacro Cuore. (Pog­ gio Cajano: Pistoia). 3 Dicembre » L'Emo Sig. Cardinale Alessio Enrico Lépicier, Protettore dell'Istituto delle Suore Serve di Maria Santis­ sima Addolorata (Firenze). 9 » » L'Emo Sig. Cardinale Francesco Marchetti Selvaggiani, Protettore dell'Istituto delle Suore Adoratrici del Preziosissimo Sangue (Roma). » » » L'Emo Sig. Cardinale Bonaventura Cerretti, Protettore del­ l'Istituto delle Madri Pie di Ovada (Acqui). » >• » L'Emo Sig. Cardinale Alessio Enrico Lépicier, Protettore dell' Istituto delle Suore di Nostra Signora del Calvario (Gremat, Cahors). 10 » » Monsig. Giuseppe Mori, Prelato Chierico della Rev. Camera Apostolica. 20 » » Monsig. Giuseppe Malusardi, Prelato Chierico della Rev. Camera Apostolica. 22 » » Monsig. Pietro Borgia, Prelato Chierico della Rev. Camera Apostolica. » » » L'Emo Sig. Card. Gaetano Bisleti, Protettore dell'Istituto delle Suore del Divin Salvatore (Roma). » » » L'Emo Sig. Card. Alessio Enrico Lépicier, Protettore delle Suore della Piccola Compagnia di Maria (Roma). 14 Gennaio 1932. L'Emo Sig. Cardinale Bonaventura Cerretti, Protettore del­ l'Istituto delle Suore di S. Giuseppe del Terzo Ordine di S. Francesco (Stevens Point, Wisconsin).

Assistenti al Soglio Pontificio: 7 Dicembre 1931. Mousig. Costanzo Castrale, Vescovo tit. di Gaza. 11 » » Monsig. Pietro di Maria, Arcivescovo tit. di Iconio, Nunzio Apostolico in Svizzera.

Protonotario Apostolico ad instar participantium : 21 Dicembre 1931. Monsig. Alfredo Ottaviani, Sostituto della II Sezione della Segreteria di Stato. Diarium Eomanae Curiae 61

ONORIFICENZE

Con Brevi Apostolici il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di conferire: L'Ordine Supremo di Cristo:

2 Gennaio 1932. A S. M. VITTORIO EMMANUELE III, Re d'Italia. » » » A S. A. R. UMBERTO di Savoia, Principe di Piemonte - Principe Ereditario del Regno d'Italia.

L'Ordine dello Speron d'Oro. 6 Gennaio 1931. A S. E. Benito Mussolini, Primo Ministro del Regno d'Italia.

La Gran Croce dell'Ordine Piano: 24 Dicembre 1931. Al sig. marchese Patrizi Naro Montoro, Vessillifero di S. R. C. 5 Gennaio 1932. A S. E. Costantino Argetoianu, Ministro delle Finanze e Ministro degli Interni ad interim di . » » » A S. E. il principe Demetrio Ghika, Ministro degli Esteri di Romania. 7 » » A S. E. il conte Cesare Maria De Vecchi di Val Cismon, Ambasciatore d'Italia presso la Santa Sede. » » » A S. E. Dino Grandi, Ministro degli Esteri d'Italia. 21 » » A S. A. I. Merede Azmatch ASFA WOSSEN, Principe Eredi­ tario d'Etiopia.

La Commenda con Placca dell'Ordine Piano: 21 Gennaio 1932. A S. E. Dedjazmaztch Desta Damten, di Etiopia. » » » A S. E. Dedjazmaztch Abrea Kassa, di Etiopia. » »• » A S. E. Lidje Yohenes Hailu, di Etiopia.

La Commenda dell'Ordine Piano: 17 Dicembre 1931. Al sig. Arno De Robrik, Consigliere di Legazione. 22 » » Al sig. dott. Federico Menshausen, Consigliere di Legazione.

Il Cavalierato dell'Ordine Piano: 21 Gennaio 1932. Al sig. Barambaras Abathum (Etiopia).

La Gran Croce dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 14 Novembre 1931. A S. E. il senatore Mario Lago, Governatore delle Isole dell'Egeo. m Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

La Commenda con Placca dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 21 Gennaio 1932. Al sig. Blaten Gheta Wold Mariam (Etiopia).

La Placca dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 25 Novembre 1931. Al sig. comm. Pio Pagliucchi (Roma).

La Commenda dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile:

19 Novembre 1931. Al sig. avv. Luigi Angelini Rota (Città del Vaticano). 24 » » Al sig. Napoleone Roca, Direttore del Protocollo nel Mini­ stero degli Esteri di Bolivia. » » » Al sig. cav. Roberto Didier, dell'archidiocesi di Parigi. » » » Al sig. Alberto Jossa (Roma). 21 Gennaio 1932. Al sig. cav. Ato Tesfaé Tegueu, Incaricato d'Affari d'Etio­ pia a Parigi.

La Gran Croce dell'Ordine di S. Silvestro Papa: 3 Novembre 1931. Al sig. comm. Eugenio Delcourt-Haillot, dell'archidiocesi di Lione. ô Gennaio 1932. Al sig. Giovanni Pangal, Sottosegretario di Stato al Mini­ stero degli Esteri di Romania. 21 » » A S. E. Negadras Haile Welde-Rufe, Ministro del Commer­ cio in Etiopia.

La Commenda con Placca dell'Ordine di S. Silvestro Papa: 30 Novembre 1931. Al sig. Augusto Iturzalde Chiuel, Capo sezione al Ministero degli Esteri di Bolivia. 5 Gennaio 1932. Al sig. Giovanni Lahovary (Romania).

Con biglietti della Segreteria di Stato, il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare:

Camerieri Segreti Soprannumerari di S. S.: 16 Giugno 1929. Monsig. Guglielmo Kinsella, dell'archidiocesi di Chicago. » » » Monsig. Francesco Khestl, della medesima archidiocesi. 16 Gennaio 1930. Monsig. Guglielmo J. Anthony, dell'archid. di Cincinnati. 27 Novembre » Monsig. Pietro Asua Mendia, della diocesi di Vitoria (Spa­ gna). 19 Marzo 1931. Monsig. Vincenzo Malfitano, della diocesi di Policastro. Diarium Romanae Curiae 63

23 Agosto 1931. Monsig. Eliseo Iroide, dell'archidiocesi di Siracusa. 3 Settembre » Monsig. Francesco Kolb, dell'Amministrazione Apostolica di Innsbruck. 1 Ottobre » Monsig. Vittorio Lan ari ; della diocesi di Arezzo. 8 » » Monsig. Domenico Colelli, della diocesi di Lecce. 8 » » Monsig. Giuseppe Mocavero, della medesima diocesi. » » » Monsig. Gregorio De Giorgi, della medesima diocesi. 15 » » Monsig. Giuseppe Palous, della diocesi di Hradec Kralové. Monsig. Giuseppe Korner, della diocesi di Timisoara. Monsig. Giuseppe Waltner, della medesima diocesi. 10 Novembre » Monsig. Vittorio Bartoccetti (Roma). 12 » » Monsig. Andrea Hamvas, dell'archidiocesi di Strigonia. » » » Monsig. Francesco Donato, della diocesi di Alba. 19 » » Monsig. Francesco Morbiducci, dell'archidiocesi di Fermo. » » » Monsig. Giovanni Battista Piccardo, dell'archidiocesi di Genova. Monsig. Paolo Botto, della diocesi di Chiavari. Monsig. Francesco Gazzolo,'dell'archidiocesi di Genova. 22 » Monsig. Mario Nasalli-Rocca (Roma). 26 » Monsig. Carlo Pakocs, della diocesi di Satu Mare. Monsig. Giorgio Matern, della diocesi di Warmia. » » Monsig. Pietro Bailéis, della diocesi di Augusta. Monsig. Giovanni Battista Bloedt, della medesima diocesi. Monsig. Francesco Chramosta, della diocesi di Budejovice. s Monsig. Stefano Sponar, della medesima diocesi. » » Monsig. Giuseppe Smejkal, della medesima diocesi. Monsig. Giovanni Timr, della medesima diocesi. » » Monsig. Teodosio Clemente de Gouveia (Roma). Monsig. Nazareno Fontana, della diocesi di Acquapendente. » » Monsig. Costanzo Fralleone, della diocesi di Segni. 10 Dicembre Monsig. Giovanni Zaniol, del Patriarcato di Venezia. » » Monsig. Guglielmo Carozzi, della diocesi di Bergamo. » » Monsig. Enrico Laufen, della diocesi di Treviri. 17 » Monsig. Pietro Stoppani, dell'archidiocesi di Milano. 19 » Monsig. Angelo dell'Acqua (Roma). 24 » Monsig. Giovanni Pepe, della diocesi di Gallipoli. » » Monsig. Enrico Cacciaguerra, della diocesi di Bertinoro. 14 Gennaio 1932. Monsig. Giuseppe F. Croke, della diocesi di Savannah. 21 » » Monsig. Floriano Mrázek, dell'archidiocesi di Olomouc. » » » Monsig. Filippo Pospisil, della medesima archidiocesi. » » » Monsig. Giuseppe Otava, della medesima archidiocesi. Monsig. Carlo Fadrus, della medesima archidiocesi. Monsig. Carlo Fritscher, della medesima archidiocesi. 64 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Camerieri Segreti di Spadß e Cappa Soprannumerari di S. S.:

20 Agosto 1931. Il sig. conte Francesco Kwilecki, della diocesi di Wladi- slavia. 3 Settembre Il N. U. Generoso Ludomillo Pulaski, della medesima dio­ cesi. 29 Ottobre Il sig. Emanuele Francesco de Barros, Visconte di Santa- rem, del Patriarcato di Lisbona. 5 Novembre Il sig. Martino H. Carmody, della diocesi di Grand Rapids. 19 » 11 sig. Gedric Baxter, dell'archidiocesi di Liverpool.

Camerieri d'onore in abito paonazzo di S. S. : 23 Aprile 1931. Monsig. Annibale Giordani, della diocesi di Concordia. 24 Settembre » Monsig. Ildebrando Antoniutti (Roma). 1 Ottobre » Monsig. Sebastiano Fracassi, della diocesi di Arezzo. » Monsig. Ladislao Kaufmann, della diocesi di Gurk. » Monsig. Ottone Rainer, della medesima diocesi. 5 Novembre » Monsig. Pietro Oppi, della diocesi di Pontrenioli. 19 » » Monsig. Carlo Grazioli, dell'archidiocesi di Fermo. 26 » » Monsig. Rocco Barbèra, dell'archidiocesi di Reggio Calabria. 24 Dicembre » Monsig. Giovanni Lombardi, della diocesi di S. Agata dei Goti. » Monsig. Alfonso Megna. della medesima diocesi. 6 Gennaio 1932. Monsig. Adelmo Loreti (Roma). 21 » » Monsig. Giuseppe Pier vincenti (Roma).

Camerieri d'Onore extra Urbem di S. S. : 26 Novembre 1931. Monsig. Alfredo Puccinelli, dell'archidiocesi di Lanciano.

NECROLOGIO

4 Gennaio 1932. Monsig. Antonio Gisler, Vescovo tit. di Milevi. U » » Monsig. Maria Desiderato Ippolito Paget, Vescovo di Va­ lence. 14 » Monsig. Luigi Fantozzi, Arcivescovo tit. di Darà. 22 » Monsig. Salvatore Scanu, Vescovo di S. Marco e Bisignano. 28 » Monsig. Isidoro Sain, Vescovo di Fiume. Annus XXIV - Vol. XXIV 5 Martii 1932 Num. 3 ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP, xi

ALLOCUTIO

HABITA IIST SACROSANCTA PATRIARCHALI BASILICA VATICANA POST PERACTAM SOLLEMNITER CAPPELLAM PAPALEM, DIE CORONA­ TIONE SANCTITATIS SUAE, XII FEBRUARII MDCCCÜXXXII.

Ad Christi fideles universos

Ë piaciuto alla divina Bontà e Misericordia di farci pervenire ancora una volta, dopo dieci anni di pontificato, a questo anniver­ sario che il vostro pio concorso e devoto contegno rendono a Noi tanto più solenne e consolante, dolce e prezioso sollievo all'enorme peso di gratitudine e di responsabilità di cui il compiuto decennio €i costituisce debitori verso Dio e verso gli uomini. E dispose la divina Provvidenza che tutto questo avvenisse in un momento di universale angustia, di così gravi sofferenze per le masse dei popoli, di così gravi preoccupazioni per i loro reggitori, di così angosciosa ricerca di pace e dei mezzi che val­ gano ad assicurarla. Sappiamo che appunto per l'incontro di cotali circostanze molti dei Nostri figli della grande famiglia cattolica, anzi, dell'in­ tera umana famiglia, desiderano udire pur da lontano sull'onde eteree, come voi da vicino, la voce del Padre, ed avere dal Vi­ cario di Cristo una parola di luce e di conforto. La Ssma Vergine

ACTA, vol. XXIV, n. 3. - 5-3-932. 5 66 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Immacolata, della quale ieri celebravamo la tanto benefica Appa­ rizione a Lourdes, Ci ispirava di soddisfare al pio desiderio, invi­ tando tutti, vicini e lontani, a rivolgersi con la preghiera a Dio, Creatore, Signore e Supremo Reggitore del mondo e delle genti, ricordando e deplorando in ispirito di'penitenza i peccati nostri che armano la divina Giustizia, rappresentando le nostre tribola­ zioni alla Sua infinita Misericordia, a Lui ed alle Sue ispirazioni chiedendo quella pace e di essa quei mezzi che sembrano sfuggire alle ricerche degli uomini. Yi invitiamo a farlo colle parole stesse che nella Sacra Litur­ gia la Santa Chiesa, incomparabile Maestra di preghiere, ci mette sul labbro e nel cuore, e raccomanda alla nostra meditazione. Preghiamo, dunque, in perfetta unione delle menti e dei cuori — questa la pace prima e la più necessaria — preghiamo. Oremus!

« Oremus: Deus refugium nostrum et virtus; adesto piis Ecclesiae tuae precibus, auctor ipse pietatis, et praesta: ut, quod fideliter petimus, effi­ caciter consequamur. « Deus qui culpa offenderis, poenitentia placaris, preces populi tui sup- plicantis propitius respice; et flagella tuae iracundiae, quae pro peccatis nostris meremur, averte. « Deus, qui nullum respuis, sed, quantumvis peccantibus, per poeni­ tentiam pia miseratione placaris: respice propitius ad preces humilitatis nostrae, et illumina corda nostra; ut tua valeamus implere praecepta. « Ineffabilem misericordiam tuam, Domine, nobis clementer ostende: ut simul nos et a peccatis omnibus exuas; et a poenis, quas pro his me­ remur, eripias. « Ne despicias, omnipotens Deus, populum tuum in aiflictione claman- tem: sed, propter gloriam nominis tui, tribulatis succurre placatus. « Exaudi, quaesumus, Domine, supplicum preces, et confitentium tibi parce peccatis; ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. « Deus, a quo sancta desideria, recta consilia et iusta sunt opera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et, hostium sublata formidine, tempora sint, tua protectione, tranquilla. Per Dominum nostrum ». Acta Pii PP. XI 67

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE DISMEMBRATIONE ARCHIDIOECESIS VERAPOLITANAE AC DE NOVAE DIOE­

CESIS DE VIJAYAPURAM ERECTIONE.

PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad Christi nomen in orbe propagandum et ad dominicum gre­ gem per sacrorum Antistites facilius ac salubrius pascendum magnopere iuvare videtur recta Ecclesiarum circumscriptio. Supremae vero Nostrae auctoritatis est dioeceses nimio territorio et fidelium numero praestantes in partes dividere et novas erigere et constituere dioeceses, si id in Domino melius expedire visum fuerit. Cum itaque, Dei opitulante gratia, ultimis hisce annis in archidioecesis Verapolitanae vastissimo territorio fidelium numerus, ob conversionem potissimum ad catholicam fidem plurium paga­ norum millium, adeo increverit, ut nova huius gregis pars eidem archidioe­ cesi adiecta peculiarem sui Pastoris curam exquirat, venerabilis frater Maria Perez y Cecilia, istius metropolitanae Ecclesiae hodiernus Archiepiscopus, iterum atque iterum a Nobis expostulavit, ut a suae archi­ dioecesis territorio pars meridionalis dismembraretur et nova ex ea erigere­ tur dioecesis. Nos autem, de venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositorum consulto, omnibus mature perpensis, oblatis precibus libenter annuere censuimus. Quare, suppleto quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, certa scientia ac de Apostolicae potestatis plenitudine, haec quae sequuntur decernimus ac statuimus: I. Ab archidioecesis Verapolitanae territorio seiungimus ac separamus infrascripta regni Travancoridis territoria, scilicet: quinque divisiones civiles (vulgo pakuthies) ad districtum (vulgo taluk) Kunnatnad pertinen­ tes, quibus nomen Asamannur, Perumbavoor, Vengoor, Rayamangalam et Cheranallur; integros districtus civiles (taluhs) de Muvattupuzha, Todupuzha, Devicolam, Peermade, Minachil, Kottayam et Changanacherry; portiones illas civilium districtuum (taluks) de Tiruvalla, Pathanamtitta et Amabala- pulai, quae, ad orientem et septentrionem Pambiyar fluminis sitae, hucus­ que eidem Verapolitanae archidioecesi adscriptae erant; integrum distri­ ctum de Yaïkam, excepta civili divisione (paTcuthy) de Manakunnam. — II. Praedicta territoria novam dioecesim efformabunt, quam de Vijaya- puram a suburbani vici de Kottayam nomine nuncupandam esse volumus, 68 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale eamque in cathedralem Ecclesiam erigimus et Carmelitarum Provinciae Navarrae curis committimus. —III. Huius novae dioecesis sedem et cathe­ dram in praefato vico de Vijayapuram constituimus, eiusque ecclesiam principem, aut novam ad hunc finem a fundamentis exstruendam, ad cathedralis Ecclesiae dignitatem evehimus,, ac ei eiusque pro tempore Episcopis iura omnia, honores, insignia, favores, gratias et privilegia tri­ buimus, quibus ceterae cathedrales Ecclesiae earumque Antistites iure communi vel legitima consuetudine in Indiis Orientalibus gaudent; iisdem­ que eos adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri per orbem Episcopi et cathedrales Ecclesiae subiiciuntur.-—IV. Hanc novam dioece­ sim de Vijayapuram suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Verapolitanae eiusque pro tempore Episcopos metropolitico iuri Archiepi­ scopi Verapolitani subiicimus. — V. Mandamus insuper ut clerus indigena, qui in territorio novae huius dioecesis animarum curae vacat, eidem dioe­ cesi maneat adscriptus. — VI. Cum vero peculiares circumstantiae modo prohibeant, quominus canonicorum Capitulum in nova dioecesi erigatur, indulgemus ut interim, pro canonicis, ad iuris normam dioecesani Consul­ tores constituantur.—VII. Item usque dum proprium Seminarium dioecesa­ num pro ecclesiastica clericorum formatione in nova hac dioecesi erigi nequeat, volumus ut eiusdem dioeceseos clerici ad Pontificium Seminarium Puthempalliense instituendi mittantur et ab eodem recipiantur.—VIII. Epi­ scopalem mensam noviter erectae dioecesis de Vijayapuram constituent tum bonorum immobilium pars de Verapolitanae archidioecesis huiusmodi bonis, quae ab eadem in parte dismembrata possidentur, tum fidelium oblationes, in quorum bonum dioecesis ipsa erecta est, et cathedraticum ad Episcopi arbitrium imponendum.—IX. Documenta omnia et acta, quae novae dioecesis territorium respiciunt a cancellaria Verapolitanae archi­ dioecesis quam primum fieri poterit cancellariae huius dioecesis de Vijaya­ puram tradantur ut in eius archivo religiose servetur. — X. Nobis insuperet Apostolicae Sedi facultatem reservamus novam ineundi circumscriptionem modo erectae dioecesis, si id in Domino expedire visum fuerit quovis modo et tempore eiusdem Apostolicae Sedis arbitrio, peragendam.—XI. Decer­ nimus denique ac statuimus ut archidioecesis Verapolitana, novis, quos supra diximus, limitibus circumscripta, cleri indigenae curis in posterum committatur, sub temporanea tamen iurisdictione hodierni Archiepiscopi.

Bebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda deputamus venerabilem fratrem Eduardum Mooney, Archiepiscopum titu­ larem Irenopolitanum, in Indiis Orientalibus Delegatum Apostolicum, cui propterea necessarias et opportunas tribuimus facultates etiam subdele­ gandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica digni- Acta Pii PP. XI 69-

tate constitutum, atque dirimendi controversias quae in exsecutionis actu oriri possunt, eidemque onus imponimus authenticum exsecutionis actus exemplar infra sex menses, ab his Litteris datis computandos, ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum interest, vel eorum qui sua interesse praesumant, auditi non fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, spe­ cifica et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subrep­ tionis, vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio licet substantiali et inexcogitato defectu, notari, impugnari, vel in controversiam vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quo­ cumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus. Volumus de­ nique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen ali­ cuius Notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica digni­ tate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides quae hisce Litteris tribueretur, si exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus uni- versalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum, praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque quibuscumque, etiam speciali mentione dignis. Nemini autem quae hisce Litteris Nostris dismem­ brationis, erectionis, evectionis, concessionis, statuti, derogationis, mandati et voluntatis Nostrae statuta sunt, infringere vel eis contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipo­ tentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se noverit incur­ surum. Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongen­ tesimo ac trigesimo, die quartadecima mensis Iulii, Pontificatus Nostri anno nono.

Fr. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH MICHAEL CARD. LEGA Cancellarius S. B. E. Episcopus Tusculanus.

Ioannes Zani-Caprelli, Protonotarius Apostolicus Hector Castelli, Protonotarius Apostolicus.

Loco Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XLII, n. 46 - M. Riggi. 70 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

EPISTOLA

AD E.MUM P. D. IOANNEM BAPT. TIT. S. MARIAE IN TRANSPONTINA S. R. E. PRESB. CARD. NASALLI ROCCA DE CORNELIANO, ARCHIEPISCOPUM BONO- NIENSrUM, VIGESIMO QUINTO APPETENTE NATALI EPISCOPATUS EIUS.

PIUS PP. XI Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Die sacro Deiparae Immaculatae visioni iam iamque instante, quo ipse epi­ scopalis honoris quinque lustra feliciter complebis, teneri omnino non possumus, quin tecum Nos collaetemur tibique maxime gratulemur. Re­ spicientibus enim integrum industriae tuae curriculum plures exstant causae delegationis et laetitiae. Ipsa equidem officia et opera, quae statim post sacerdotalem consecrationem propensa obiisti voluntate, sive conso­ ciationibus iuvenum adiuvandis, sive catholica fide in ipsa Urbe Nostra adservanda, sive verbum Dei fidelibus efficaciter serendo, postquam munere auctus es episcopali, non modo ea persequi non desiisti, sed acrius studuisti latiusque peragere. Tibi igitur et populus Eugubinus et ecclesia Bono­ niensis plura debent eaque praeclara beneficia. Te quidem loquuntur augusta templa arte redintegrata, te sacrorum Seminariorum aedes vel congruenter refectae vel ex integro exaedificatae, te Conventus Eucha­ risticus in ista perillustri civitate abhinc annos quinque ex tota Italia splendide celebratus; te pariter loquuntur tum Synodus dioecesana Eugu- bii iam dudum peracta, tum Concilium Plenarium ex Aemilia Flaminia- - que regione proximo Octobri mense istic inaugurandum. Neque silentio praeterire libet singulare caritatis tuae studium ad sacras Missiones pro­ vehendas vel ad paroeciales domos condendas, illudque praesertim Elee- mosynarii Secreti munus, quo, ipsius Romani Pontificis auctoritate et nomine, per plures annos egregie humaniterque es perfunctus. Quapropter tibi, dilecte fili Noster, pignus animi benevolentis plaudentisque dare cupientes, et antea-publice iubilares laetitias benigna voluntate profitemur? et eam tibi gratiam largimur, ut quo die initi episcopatus tui peregeris memoriam, populo fideli possis auctoritate Nostra benedicere, plena eidem proposita admissorum venia, usitatis condicionibus lucranda. Denique tibi exoptantes ex animo, ut benignissimus Deus incolumem te diu servet vegetumque, caelestium donorum auspicem et peculiaris benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte fili Noster, et sacerdotibus fidelibusque tuae vigilantiae commissis apostolicam benedictionem peramanter largimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die iv mensis Februarii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri decimo. PIUS PP. XI Suprema Sacra Congregatio S. Officii 71

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO. S. OFFICII

DAMNATUR LIBER LEONIS DAUDET CUI TITULUS « LES BACCHANTES »

DECRETUM Feria IV, die 17 Februarii 1932

Emi a,c Revmi Dñi Cardinales rebus fidei et morum tutandis praepo­ siti, in ordinario consessu, habito feria IV, die 17 Februarii .1932, audito DD. Consultorum voto, ad praescriptum canonis 1399 § 9 Codicis iuris canonici,* ipso iure damnatum esse declararunt atque in Indicem librorum prohibitorum inserendum mandarunt librum quam maxime obscenum Leo­ nis Daudet, cui titulus « Les Bacchantes. Roman contemporain. Ernest Flammarion, Editeur ». Et sequenti feria V, die 18 dicti mensis et anni, Ssmus D. 3S". D. Pius divina Providentia Pp. XI, in solita audientia R. P. D. Assessori Sancti Officii impertita, relatam Sibi Emorum Patrum resolutionem approbavit, confirmavit et publicandam iussit. Datum Romae, ex aedibus Sancti Officii, die 20 Februarii 1932.

A. Subrizi, Supremae S. Congr. S. Officii Notarius. it. EB S.

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

PROVISIO ECCLESIARUM

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI, succes­ sivis decretis Sacrae Congregationis Consistorialis, singulas quae sequuntur Ecclesias de novo Pastore dignatus est providere, nimirum:

8 Ianuarii 1932. — Titulari episcopali ecclesiae Tiniensi praefecit R. D. Leopoldum Butler, parochum oppidi Marcos Juárez in diocesi Cor- dulensi, quem constituit Auxiliarem R. P. D. Firmini Lafitte, Episcopi Cordubensis in America. 72 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

28 Ianuarii 1932. — Titulari archiepiscopali Ecclesiae Edessenae, E. D. Aloisium Centoz, deputatum Nuntium Apostolicum in Republica Boliviana. 5 Februarii. — Titulari episcopali Ecclesiae Cardicensi, R. D. Guilel- mum Lemmens, quem deputavit Coadiutorem cum iure futurae succes­ sionis R. P. D. Laurentii Schrijnen, Episcopi Ruremondensis. — Titulari episcopali Ecclesiae Erythraeae, R. D. Guilelmum Stock­ ums, Rectorem Seminarii theologici in civitate Bonn, quem deputavit Auxi­ liarem Emi P. D. Caroli Iosephi Card. Schulte Archiepiscopi Coloniensis. 6 Februarii. — Metropolitanae Ecclesiae Pisanae, R. P. D. Gabrie­ lem Vettori, hactenus Episcopum Pistoriensem et Pratensem. 12 Februarii. — Titulari archiepiscopali Ecclesiae Beroeensi, R. P. D. Moysen Coelho, hactenus Episcopum Cajazeirensem, quem constituit Coadiutorem cum iure futurae successionis R. P. D. Adaucti Aurelii de Miranda Henriques, Archiepiscopi Parahybensis. 22 Februarii. — Cathedrali Ecclesiae Sancti Severini cum administra­ tione perpetua Ecclesiae Treiensis, R. D. Petrum Tagliapietra parochum ad S. Petri, vici Murano in patriarchatu Venetiarum.

SACRA CONGREGATIO CONCILII

ISTRUZIONI

CERCA L'ESECUZIONE DELLA MUSICA SACRA NELLE CHIESE

Da qualche tempo, senza tener conto del carattere proprio della musica sacra che si eseguisce nelle chiese per uso liturgico, si è preteso da alcuni di assoggettarla, come qualunque altra musica, ad una percentuale a titolo di diritti di autore e di editore. Il che, oltre disdire al decoro della casa del Signore, ha dato luogo a non poche controversie ed anche a fatti spiacevoli. Allo scopo pertanto di rimuovere ogni motivo e pretesto di difficoltà e questioni al riguardo, questa Sacra Congregazione del Concilio-ha creduto opportuno di dare agli Eccmi Ordinari diocesani le seguenti istruzioni: 1. Gli Ordinari, finche si accamperanno i detti diritti di autore e di editore su la esecuzione della musica sacra nelle chiese durante le funzioni Sacra Congregatio Concilii 73 fiturgiche, cureranno che nelle stesse chiese si eseguiscano soltanto quelle composizioni moderne di musica sacra, i cui autori ed editori dichiarino in iscritto che la esecuzione delle loro composizioni non è soggetta a diritti di autore e di editore. Del resto l'osservanza di questa norma non potrà privare le sacre fun­ zioni della musica sacra. Infatti: a) Oltre il canto gregoriano e la polifonia classica, esistono molte e rinomate composizioni antiche di musica sacra che, essendo passate nel dominio pubblico, si possono liberamente eseguire nelle chiese, qualora esse siano trovate conformi alle prescrizioni del Motu proprio del S. P. Pio X del 22 Novembre 1903; b) Molti e ottimi compositori moderni ed editori hanno dichiarato che le loro composizioni di musica sacra sono di libera esecuzione, senza cioè diritti di autore e di editore. 2. Per la scelta, poi, di tali composizioni, gli Ordinari si varranno del­ l'opera della Commissione diocesana di musica sacra, istituita a norma del suddetto Motu proprio di Pio Pp. X, salvo rivolgersi, ove occorra, al Pontificio Istituto di musica sacra in Eoma per le opportune informa­ zioni al riguardo. Roma, 25 Febbraio 1932.

G. CARD. SERAFINI, Prefetto.

L. © S. G. Bruno, Segretario. 7i Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

SACRA CONGREGATIO DE RELIGIOSIS

INSTRUCTIO

AD SUPREMOS RELIGIONUM ET SOCIETATUM CLERICALIUM MODERATORES: DE FORMATIONE CLERICALI ET RELIGIOSA ALUMNORUM AD SACERDO­ TIUM VOCATORUM, DEQUE SCRUTINIO ANTE ORDINUM SUSCEPTIONEM PERAGENDO.

1. Quantum Religiones omnes ac Societates ad salutem conferant populorum, sive hi iam Christi fide sint regenerati, sive adhuc in idolo- latriae tenebris et in mortis umbra sedeant, vix poterit verbis edici. Eorum quippe alumni ii sunt qui, evangelica secuti consilia, atque mundo despecto, totos se divino servitio mancipantes, professionis suae virtute, aliud non quaerunt quam Dei regnum iii terris promovere, prout non ita pridem Ssmus Dominus Noster Pius XI testabatur:1 «Ex hac igitur tanta religiosorum Ordinum varietate, quasi ex dissimilibus arbo- ribus in agro dominico consitis, magna oritur et in salutem gentium provenit fructuum varietas; atque nihil sane pulcrius atque adspectu delectabilius quam harum complexus atque universitas Sodalitatum, quae, etsi ad unum atque idem denique spectant, habent tamen suum quaeque industriae et laboris campum, a ceteris aliqua ex parte distinctum. Eieri enim divinae Providentiae consilio solet, ut, quotiescumque novis est neces­ sitatibus occurrendum, nova item religiosa instituta excitentur ac floreant ». 2. Qui status, quam sublimis et nobilis sit, nuper eloquenter edisse- rebat idem Beatissimus Pater in nuntio radiophonico ad totum terrarum orbem transmisso, 12 Eebr. 1931, dum religiosos omnes alloquens, quos « filios et filias praedictionis Nostrae » nominabat, eos esse dicebat, « qui quaeve charismata meliora aemulantes, atque in fide sanctissimorum voto­ rum et in religiosa disciplina totius vitae nedum praeceptis sed et desideriis consiliisque divini Regis et Sponsi obsecundantes, Ecclesiam Dei virgineo odore fragrantem facitis, contemplationibus illustratis, orationibus ful- citis, scientia et doctrina ditatis, ministerio verbi et apostolatus operibus in dies percolitis et augetis. Igitur vere caelestis et angelicae vocationis participes, quanto pretiosiorem thesaurum gestatis, tanto diligentiorem

1 Ep. apost. Unigenitus Dei Filius, 19 Martii, 1924 (A. A. S., vol. XVI, pp. 133-134). Sacra Congregatio de 'Religiosis 75 adhibeatis custodiam, non solum ut certam vestram vocationem et elec­ tionem faciatis, verum etiam ut in vobis, tanquam in servis apprime fide­ libus et devotis, cor Regis et Sponsi consolationem et reparationem ali­ quam inveniat pro munitis offensionibus et negligentius quibus homines inefïabilem Eius dilectionem rependunt ». 1 3. Cum ergo religiosorum status adeo praecellens sit, nihil mirum si humanae salutis hostis nullum non moveat lapidem, ut eos, qua perversis suasionibus, qua mundanarum voluptatum adlectu, qua denique passio­ num concitatione, ab eiusdem status sublimitate deficiat. Re quidem vera, non desunt graves desertionum casus, nedum ab statu religioso, verum etiam ab ipsa sacra militia, in quam per ordinum susceptionem fuerant viri religiosi cooptati. Quod, quanto accidat eorumdem religiosorum, immo ipsius religionis, detrimento atque christifidelium scandalo, nemo est qui non videat. Quapropter, arrepta occasione Instructionis, non ita pridem a Sacra Congregatione de Sacramentis ad locorum Ordinarios missae super scrutinio candidatorum instituendo antequam ad ordines promo­ veantur, 2 Sacra haec Congregatio Religiosorum, ut muneri suo satisfa­ ciat, facto verbo cum Sanctissimo ac de ipsius speciali mandato, haec quae sequuntur, in Moderatorum Religionum ac Societatum clericalium memoriam, revocare, atque, ubi opus sit, praecipere decrevit.

I

De formatione alumnorum ad ordines promovendorum-

4. Ex ipsa rerum natura atque quotidiana experientia accipimus, Religionum prosperitatem ab alumnorum formatione, sicut a cultura pulcritudinem arborum potissimum pendere. Quod ita exponebat sanc­ tae memoriae Pius IX:3 « Cum ex diligenti tyronum admissione atque optima illorum institutione latius cuiusque sacrae familiae status decorque plane pendeat, vos summopere hortamur, ut eorum qui religiosae vestrae familiae nomen daturi sunt, indolem, ingenium, mores antea accurate exploretis, ac sedulo investigetis quo consilio, quo spiritu, qua ratione ad regularem vitam ineundam ipsi ducantur ». 5. Enimvero, mature iam prudenterque delectis adolescentibus reli­ giosae vitae candidatis, Superiores impense curabunt, ut eis una cum pietatis doctrina, ad aetatem eorum accommodata, inferiores quoque disci-

1 A. A. S., vol. XXIII, p. 67. 2 Instructio 27 Dec. 1930 {A. A. S., vol. XXIII, p; 120). 8 Litt. apost. Ubi primum, 17 Iunii 1847. 76 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

plinae tradantur, qnae in gymnasiis tradi solent;1 « ita scilicet^ ut non ante ad novitiatum accedant, quam humanitatis, ut aiunt, curriculum con­ fecerint, nisi sat gravis interdum causa aliter decernendum suadeat », 2: quo casu compleri debebit, antequam cursus philosophicus incipiatur. 6. Atqui imprimis, maxima diligentia, iam inde a primo candidatorum in Religionem ingressu, Superioribus adhibenda erit ut adolescentes, non gregatim, neve festinanter adsciscantur, 3 sed ii soli, in quibus divinae vocationis indicia deprehenduntur, et spes affulget eosdem cum fructu ecclesiasticis ministeriis perpetuo addictum iri.4 Amphores adhuc de candidatis notitias sibi procurent Superiores antequam alumnos ad novi­ tiatum admittant,5 et testimoniales litteras forsan insufficienter acceptas, per alias accuratas investigationes a fide dignis personis habitas, suppleant. Neque negligant Superiores notitias sibi assumere de illorum familiarum moribus, utrum nempe parentes fuerint ab illis vitiis immunes, quae facile in prolem redundare possent. Nimirum, in candidatis ad sacer­ dotium designandis, communia vocationis religiosae indicia minime suffi­ ciunt, sed requiruntur praeterea signa specialia clericorum statui pro­ pria. Hac ergo de causa praecipiunt sacri canones, ut novitiatus alius pro clericis, alius pro conversis habeatur, adeo ut qui pro una classe expletus fuerit, pro altera non valeat.6 7. Expleto novitiatu, alumni in iis domibus collocentur, in quibus plena legum observatio floreat, praesertim quod ad perfectam vitam com­ munem, 7 necnon ad paupertatem spectat, ubi, praeterea, cetera ita sint disposita, ut praescriptum philosophiae ac theologiae cursum fructuosius valeant peragere. Quo quidem tempore cavebunt Superiores ne iuvenes a virtutum certamine animos remittant, illos ab illorum librorum aut epheme- ridum lectione, quibus a bonis studiis praepediri utcumque possent, arcen- tes, necnon, quod ad animi recreationem pertinet, ab illis quoque exercita­ tionibus corporeis, quae clericos minime decent, iuxta gravissimum monitum Concilii Tridentini: 8 « Sic decet omnino clericos, in sortem Domini voca­ tos, vitam moresque suos omnes componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone, aliisque omnibus rebus nil, nisi grave, moderatum ac religione

1 Cod. iur. can., c. 589. 2 Pius XI, Ep. ap. cit., p. 140. 3 Pius X, Ep. Cum primum, 4 Aug. ]913, ad Mag. Gen. O. P. (A. A. S., vol. V, p. 388: Cf. Pius XI, ibid.). 4 Can. 1363 § 1. 5 Can. 544-545. 6 Can. 558. 7 Can. 587 §2. 8 Sess. XXII, c. I., De reform. S aera Congregatio de Religiosis 77 plenum prae se ferant ». Curabunt quoque Superiores ut Magistri spi­ ritus, quorum speciali curae toto studiorum curriculo illi committuntur, eorum animos ad vitam religiosam et clericalem, qua opportunis monitis, qua instructionibus atque adhortationibus, informent:1 hac enim ratione, et non aliter, tandem aliquando solidam doctrinam praeferent cum sanc­ tissima vita coniunctam. 8. Quod spectat ad sacrarum litterarum studia, gravissima verba sem­ per prae oculis habeant eiusdem Ssmi Domini Nostri Pii XI:2 « Quam quidem rerum sacrarum cognitionem cum necesse sit Ecclesiae admini­ stros et maximi facere et penitus percipere, id ipsum est hortationes Nostrae caput, ut sodales religiosos, sacerdotio vel iam potitos vel posthac initian­ dos, ad disciplinas sacras assidue excolendas excitemus, quas nisi calleant, vocationis suae munia perfecte absoluteque implere non poterunt. Cum #nim iis, qui se Deo consecraverint, aut unum aut certe praecipuum pro­ positum sit orare Deum et divina contemplari aut meditari, qui igitur gravissimo eiusmodi fungantur officio, nisi fidei doctrinam plane cognitam habeant atque perspectam? Quod velimus eos imprimis attendere, qui umbratilem in caelestium rerum contemplatione vitam degunt; errant enim, si putant, theologicis studiis aut ante neglectis aut postea depositis, posse se, copiosa illa destituios, quae e doctrinis sacris hauritur, Dei my- steriorumque fidei cognitione, facile in excelsis versari atque ad interio­ rem cum Deo coniunctionem efferri atque evehi. Ad ceteros autem quod attinet, sive ii docent, sive contionantur, sive animis expiandis pro tri­ bunali poenitentiae sedent, sive in sacras expeditiones dimittuntur, sive cum populo in cotidiana vitae consuetudine sermocinantur, nonne multi* plex ista ministerii sacri exercitatio eo plus habitura est roboris atque effi­ cacitatis, quo maiore eruditionis summa niteant ac polleant »? 9. Quoniam vero haec iuvenum studiosa formatio compleri nequit ubi dissipationi locus detur, aut iuvenibus passim per diversas domos vagari, vel apud parentes commorari permittatur, ideo non absque iusta et gravi causa, de qua re Superiorum conscientia graviter onerata manet, eosdem itinera suscipere liceat, sed in domibus ad studia destinatis constanter per­ maneant; ibique, in exercitia pietatis ac scientiae, usque ad completum studiorum curriculum, incumbant assidue. Quod valet etiam, si quando eos, de licentia huius Sacrae Congregationis, ante completum quartum sacrae theologiae annum, presbyteratu insigniri contingat. 10. Cum autem maiores scopuli initio vitae sacerdotalis occurrere soleant, caveant Superiores ne post ordinationem et completo iam stu-

1 Can. 588 § 1. 2 Ep. ap. cit., pp. 136, 137. 78 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

diorum curriculo, iuvenes sibi ipsi relinquantur, sed per aliquod tempus sub speciali cura eosdem habeant. Quod ut facilius fiat, illos in domibus ubi perfecta viget regularis observantia assignent, speciale tyrocinium, pro uniuscuiusque captu, subituros. Interim studia prosequantur et in eis iugem profectum edant ad normam sacri canonis, praecipientis ut «religiosi sacerdotes,... post absolutum studiorum curriculum, quotannis, saltem per quinquennium, a doctis gravibusque patribus examinentur in variis doctrinae sacrae disciplinis antea opportune designatis »:1 de qua re, in quinquennali relatione Sacram hanc Congregationem edoctam teneant, simul rationem reddentes de causa motiva exemptionum, si quas ipsi dare censuerint. 11. Haec autem omnia officia Superiores faciliore negotio adimplebunt, si in personis, quibus iuvenum institutio committitur deligendis, speciales impenderint curas, ut nonnisi viri prudentes, caritate ac pietatis obser­ vantia praestantes ad id muneris advocaverint. Ipsi vero spiritus Magistri necnon scientiarum Professores, alumnis suis, iam ab unguiculis, exemplo disciplinae religiosae et virtutum sacerdotalium esse satagant, scientes nonnihil verba, plurimum vero exempla ad animos iuvenum informandos conferre.2

II

De scrutinio ante susceptionem ordinum peragendo

12. Quod, vi canonicae legislationis, ad ordinationem religiosorum atti­ net, Superiores maiores vel concedunt litteras dimissorias Episcopis omi­ nantibus, 3 vel saltem alumnos ordinationi praesentant cum litteris testi­ monialibus. 4 Hisce testimonialibus litteris religiosus non solum alumnos esse de familia testatur, sed etiam de studiis peractis, deque aliis in iure requisitis fidem facit.5 Hinc liquet, gravissimam illam obliga­ tionem qua tenentur Episcopi efformandi, probandi ac seligendi proprios subditos saeculares qui sacros ordines recipere volunt, eamdem prorsus Superioribus religiosis incumbere, quorum est suis subditis ad sacros ordi­ nes accessum permittere. Et licet Episcopi valeant ad normam iuris6 testi­ monio Superiorum non acquiescere ac per sese religiosum ordinandum exa­ minare, non tamen ad hoc tenentur; sed, coram Deo ac Ecclesia, Superio-

1 Can. 590. 2 Can. 559 § 1; 588 §§ 1, 2. 3 Can. 965 et 966 § 1. 4 Can. 994 § 5. 5 Can. 995 § 1. 6 Can. 997 § 2. Sacra Congregatio de Religiosis 79

rum bono testimonio assentiri possunt, atque in ipsos plenam respondendi obligationem circa candidatorum formationem et dignitatem refundere.1 13. Cum res ita sapienter ordinatae sint, tanquam sibi iniuncta Supe­ riores existimare debent gravissima Apostoli verba, tam saepe inculcata, quibus Episcopi de strictissima obligatione admonentur, candidatos semel atque iterum probandi, antequam eos ad sacros ordines admittant: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis:2 et hi autem (Diaconi) probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. 3 Priora verba commentans aiebat S. Ioannes Chrysostomus: 4 Quid est cito % Non post primam probationem, nec post secundam, vel tertiam; sed postquam saepius circumspexeris et accurate examinaveris. Et Codex iuris canonici, Patrum Conciliorumque sententias perstringens, ait :5 Episcopus sacros ordines nemini conferat, quin ex positivis argumentis certus sit de eius canonica idoneitate; secus non solum gravissime peccat, sed etiam periculo se committit alienis communicandi peccatis. 14. Quae cum ita sint, sequentia ab omnibus religionum et societatum clericalium moderatoribus deinceps erunt observanda. Novitii, ante pro­ fessionem votorum temporalium, quae omnino praecedere debet pro­ motionem ad tonsuram et ad ordines minores, Superiori petitionem scripto deferant, in qua expressis verbis testimonium ferant de sua ad sta­ tum religiosum et clericalem vocatione, simulque firmum propositum pandant perpetuo se militiae clericali, in statu regulari, mancipandi: 6 quae petitio et declaratio in archivo asserventur. Superiores vero quem­ quam ad ordines ascendere ne sinant, quamdiu de eiusdem moribus, pie­ tate, modestia, castitate, ad statum clericalem propensione, in studiis ecclesiasticis profectu, necnon religiosa disciplina, sibi per accuratum scru­ tinium non constiterit.7 Ad quod certius obtinendum, testimonium exquirant Magistri spiritus aliorumque, quibus ob specialem cum alumnis frequentiam, horum vitam moresque pernoscere contigerit. Quae testi­ monia leviter ne recipiantur, sed sedulo ponderentur, habita ratione prudentiae, sinceritatis, iudicii maturitatis illa ferentium. De factis inqui­ sitionibus deque scrutinii exitu, iustum condatur documentum in archivo asservandum. Denique, Superior ipse, vel.per se, vel per abium scientia ac

1 Can. 970, 995 § 2. 2 i Tim., V, 22. 3 Ibid., III, 10. 4 Homil. XVI, n. 1. 5 Can. 973 § 3. 6 Can. 973 § 1. 7 Can. 973 § 1. 80 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

prudentia praeditum, sibique adolescentium fiduciae comparandae ido­ neum, hos interrogare curet, ut tandem aliquando certior reddatur, ipsos libere ac scienter ordines in statu religioso appetere. 15. Quod ad ordinum maiorum susceptionem attinet, meminisse Supe­ riores religiosos oportet, eos alumnos suos minime posse ad eosdem pro­ moveri sinere, antequam professionem sive perpetuam, sive solemnem emiserint.1 Iti Religionibus ubi perpetua vota non emittuntur, Superio­ res districte vetantur, alumnos ante triennium completum votorum tem­ porariorum ad ordines sacros promovere: in Societatibus vero sine votis, — peracta, si adsit, perpetua seu definitiva cooptatione — ante triennium item completum a prima post novitiatum cooptatione in ipsam Societatem. 16. Antequam alumni ad subdiaconatum admittantur, novam Supe­ riores inquisitionem de supradictis 2 instituere debent. Ad quod prae­ standum documenta inquisitionis iam peractae in archivo servata iterum videant, et nova testimonia de moribus, deque spiritualibus qualitatibus cum antiquis comparent; ut probe noscant quomodo iuvenes a prima pro­ fessione, tum in disciplina religiosa, tum in profectu in studiis clericali­ bus sese exhibuerint. Quibus demum peractis, si digni et idonei inventi fuerint, nullaque adsit ratio canonica cur ab ordine recipiendo arceantur, Superiores litteras dimissoriales seu testimoniales pro ordinatione ipsis concedere possunt; iis servatis quae in iure canonico propriisque consti­ tutionibus statuuntur. 17. In omnibus vero Religionibus et Societatibus, Superiores antequam alumnos ad subdiaconatum praesentent, praeter inquisitionem supra prae­ scriptam (n. 16), ab ipsis testificationem, intuitu subsecuturae, tempore suo, sacrae ordinationis, manu propria candidati subscriptam et iurisiu­ randi fide, coram Superiore, firmatam, exigere debent sequentis tenoris: « Ego subsignatus N. N., alumnus Ordinis vel Congregationis N. N., cum petitionem Superioribus exhibuerim pro recipiendo subdiaconatus ordine, diligenter re perpensa coram Deo, iuramento interposito, testificor: 1. Nulla me coactione, seu vi, aut nullo impelli timore in recipiendo eodem sacro ordine, sed ipsum sponte exoptare, ac plena liberaque voluntate eumdem cum adnexis oneribus amplecti velle. - 2. Fateor mihi plene esse cognita cuncta onera ex. eodem sacro ordine dimanantia, quae sponte amplector, ac Deo opitulante propono me toto vitae curriculo diligenter servare. - 3. Quae castitatis voto ac coelibatus lege praecipiuntur, clare me percipere testor, eaque integre servare usque ad extremum vitae, Deo adiuvante, firmiter statuo, - 4. Denique sincera fide spondeo iugiter me

1 Can. 964 §§ 3, 4. 2 N. 14. Sacra Congregatio de Religiosis 81 fore, ad normam sacrorum canonum, obsequentissime obtemperaturum iis omnibus quae mihi a Praepositis, iuxta Ecclesiae disciplinam, prae­ cipientis, paratus virtutum exempla, tum opere, cum sermone, aliis prae­ bere, adeo ut tanti officii susceptione retributionem a Deo promissam accipere merear. Sic testor ac iuro, super haec Sancta Dei Evangelia, quae manu mea tango. ...die... mensis... anni.... N.N. manu propria».

18. Notandum, in Ordinibus votorum solemnium, praedictam testifi­ cationem, manu propria religiosi subscriptam et iurisiurandi fide firma­ tam, emissioni votorum solemnium praemitti debere. 19. In dimissoriis litteris pro alumnorum ordinationibus, iuxta prae­ scripta Codicis iuris canonici, concedendis, necnon in testimonialibus litteris, Superiores de his omnibus, onerata eorum conscientia, Episcopo ordinanti testentur; cui tamen liberum sit pro lubitu interrogationes etiam privatim alumnis ordinandis facere. 20. Licet pro diaconatus et presbyteratus ordine opus non sit infor­ mationes adeo amplas atque nova requirere testimonia, advigilent tamen Superiores et videant utrum, in intervallo ab unius et alterius ordinis sacri collatione, nova acciderint, quae vel patefaciant dubiam ad sacer­ dotium vocationem, vel nullam prorsus commonstrent. Hoc in casu, per­ scrutatione perquam diligenter peracta, adhibitoque virorum prudentum consilio, novi ordinis susceptionem penitus interdicant, remque ad hanc Sacram Congregationem referant, a qua, pro singulis casibus, quod oppor­ tunius in Domino visum fuerit, decernetur. 21. Haec omnia Ssmus Dominus Noster Pius divina Providentia Pp. XI in audientia diei laemensis Decembris anni 1931, audita relatione ab infra- \ I scripto Card. Praefecto Sacrae Congregationis peracta, rata habere et con- j firmare dignatus est, mandans praeterea ut praesens instructio omnibus } Supremis Religionum et Societatum clericalium Moderatoribus notifice- \ tur, ab ipsis adamussim observanda, praecipiens etiam ut sub initio cuius­ libet anni religiosis clericis perlegatur, deque hisce praescriptionibus fide­ liter adimpletis Superiores in quinquennalibus relationibus Sacram hanc Congregationem edoceant. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae, ex Secretaria Sacrae Congregationis de Religiosis, die, mense et anno, ut supra. Fr. A. H. M. CARD. LÉPICIER, O. S. M., Praefectus. L. © S. V. La Puma, Secretarius. ACTA, vol. XXIV, n. 3. — 5-3-932. 6 82 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

SACRA CONGREGATIO RITUM

NEAPOLITANA

BEATIFICATIONIS -ET CANONIZATIONIS SERVI DEI IANUARII DE ROSA SACER­

DOTIS CANONICI POENITENTIARU MAIORIS METROPOLITANAE ECCLESIAE

NEAPOLITANAE.

SUPER DUBIO

An sit signanda Commissio introductionis Causae in casu et ad effectum de quo agitur.

Postulatorias litteras ad Causae Servi Dei Ianuarii De Rosa introdu­ ctionem obtinendam Summo Pontifici scribens, Emus ac Rmus D. Cardi­ nalis Alexius Ascalesi, Archiepiscopus Neapolitanus, ita exorditur: Ubi primum.... ad hanc Neapolitanam Sedem provectus fui, fidem populi admi­ ratus sum simulque sacerdotum Neapolitanorum zelum ac laborem pro anima­ rum salute compertum habui. JEx quorum numero permulti, quovis tempore, cum sanctitatis fama .ex hae vita migrarunt. Et recte quidem hoc Neapo­ litanus clerus honestetur elogio. Non pauci enim e saeculari clero inve­ niuntur qui, praesertim elapso saeculo, vitae sanctimonia praestiterunt, quorum Causae apud Sacram Rituum Congregationem pertractantur. Quod aperte demonstrat ab eo pietatem, immo et sanctitatem ipsam, fuisse excultam magno cum illius populi spirituali emolumento. Fulgidum cleri huius sidus fuit Ianuarius De Rosa. Die 28 mensis Iunii a. 1823 e Iosepho et Maria Raphaela Orefice, morum probitate et chri­ stiana pietate praestantibus natus est, eademque die lustralibus aquis ablutus in parochiali ecclesia S. Mariae « de' Vergini », in qua pariter S. Alfonsus Maria De Ligorio fuerat baptizatus. A piissima matre, primum, deinde quoque ab avúnculo Francisco Orefice, sacerdote virtutibus et doctrina claro, ad pietatem educatus et primis litterarum rudimentis fuit imbutus. Patrum Societatis Iesu scholas postea celebravit, in quibus non solum humanioribus litteris, sed et philosophiae ac theologiae sedu­ lam navavit operam. Miros interea in virtutibus excolendis progressus fecit. Ecclesiasticam vocationem a prima adolescentia persentiens cleri­ cales vestes decennis induit. Iam ex tunc nonnullis, suae conditioni con­ gruis, ministeriis se dedit. Curam in hospitali Incurabilium infirmis im­ pendens exteras linguas callendi necessitatem agnovit, et earum studio incubuit, quibus postea ad heterodoxorum conversionem large, maximoque Saera Congregatio Rituum 85 cum fructu, usus est. Die 29 Martii a. 1847 sacerdotio est auctus, et totus in sacri apostolatus officiis fuit. In hospitalibus, in carceribus, in serotinis sacellis, quocumque advocaretur, praesto aderat. In confessionibus au­ diendis et in verbo Dei praedicando assiduus fuit. Anno 1877 viceparochi munus ei fuit concreditum; duosque post annos parochus S. Mariae Ange­ lorum ad Cruces renuntiatus. Hoc in munere obeundo sancte se gessit, ita ut forma gregis fuerit factus, quod miro modo enituit, quum a. .1884 in Neapolitana civitate cholericus morbus maxime insaeviit. Anno 1885 metropolitanae ecclesiae canonicus Poenitentiarius maior electus fuit, quod officium sanctissime est exsecutus. Annis et laboribus fractus, die 28 Februarii a. 1905 in Christi pace quievit. Sanctitatis fama, qua vivens fuerat redimitus, post eius obitum, perpensis eius virtutibus, mire increvit. Quapropter in Neapolitana curia quinque post aun os ab eius obitu super sanctitatis fama processus fuit incoeptus et insimul alter quem diligentiarum vocant. Uterque processus in Urbem transmissus fuit, et die 18 Iunii elapsi anni decretum super scriptorum approbatione fuit editum. Quum vero, iuris ordine servato, nihil obstaret quominus ad ulteriora procedi posset, instante R. P. Augu­ stino a Virgine, Ordinis Ssmae Trinitatis redemptionis captivorum, Cau­ sae Postulatore, attentis quoque postulatoriis litteris tum Emi ac Rmi Card. Archiepiscopi Neapolitani, tum plurium Archiepiscoporum et Epi­ scoporum, nec non Rmi Capituli metropolitanae Ecclesiae Neapolitanae, Superiorum religiosarum domorum civitatis eiusdem et aliorum, die 15 mensis huius in Ordinario Sacrae Rituum Congregationis coetu, ab Emo ac Rmo D. Cardinali Alexandro Verde, Causae Relatore, propositum fuit dubium: An sit signanda Commissio introductionis Causae in casu et ad effectum, de quo agitur. Emi ac Rmi Patres, audito quoque officialium Prae­ latorum voto, scripto lato, omnibus perpensis, rescribendum censue­ runt: Affirmative seu signandam esse Commissionem introductionis Causae si Sanctissimo placuerit. Facta autem subsignata die Sanctissimo D. N. Pio Papae XI relatione a R. P. D. Salvatore Natucci, Fidei Promotore generali, Sanctitas Sua Sacrae Congregationis Rescriptum ratum habens, propria manu Commissionem introductionis Causae Ianuarii De Rosa ca­ nonici Poenitentiarii maioris metropolitanae Ecclesiae Neapolitanae signare dignata est.

Die 16 Decembris a. D. 1931.

C. CARD. LAURENTI, Praefectus.

L. © S. A. Carinci, Secretarius. 84 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ACTA TRIBUNALIUM

SACRA ROMANA ROTA

i

Causae quae in Tribunali Sacrae Eomanae Rotae actae sunt anno 1931; quarum definitiva sententia editur tantum in parte dispositiva.

I. UT. IST. - NULLITATIS MATRIMONII ob intentionem contra bonum prolis. Turnus Rotalis: H. Quattrocolo, Ponens, F. Morano, A. Wynen. Vinculi Defensor deputatus: I. Stella. Advocatus: C. Giusino. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 15 Ianuarii: « Negative ».

II. ALBPPEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: IT. Mannucci, Ponens, A. Jullien, F. Guglielmi. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Advocatus: P. Guidi. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 19 Ianuarii: « Affirmative ».

III. KIELCEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: H. Quattrocolo, Ponens, F. Morano, A. Wynen. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: S. Rzewnicki. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate in casu ». Sententia diei 27 Ianuarii: « Affirmative ».

IV. TERGESTINA. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite defectus mandati procuratorii. Turnus Rotalis: M. Massimi, Decanus, Ponens, A. Wynen, G. Heard. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: F. Fournier. Sacra Romana Rota 85

Dubium: « An sententia Rotalis diei 4 Augusti 1928 sit confirmanda, vel infirmanda^ in casu ». ' Sententia diei 28 Ianuarii: «Negative, ad prinfam partem; affir­ mative ad alteram; seu constare de nullitate matrimonii, in casu ».

V. TRANSILVANIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: M. Massimi, Decanus, Ponens, I. Grazioli, A. Wynen. Vinculi Defensor deputatus: T. Stella. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: S. Rzewnicki. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 31 Ianuarii 1931: «Affirmative».

VI. WILNEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite clandestinitatis. Turnus Rotalis: U. Mannucci, Ponens, A. Jullien, F. Guglielmi. Vinculi Defensor: I. Trezzi. Advocatus: S. Rzewnicki. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 31 Ianuarii 1931: « Negative ».

VII. N". N. - NULLITATIS MATRIMONII ob exclusum bonum prolis. Turnus Rotalis: F. Morano, A. Wynen, Ponens, G. Heard. Vinculi Defensor: I. Trezzi. Advocatus: H. Benvignati. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 10 Februarii: « Negative ».

VIII. ALGERIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: H. Quattrocolo, Ponens, F. Morano, A. Wynen. Vinculi Defensor deputatus: I. Stella. Advocatus: A. Legrand. Dubium: « An constet de nullitate matrimonii, in casu ». Sententia diei 20 Februarii: « Negative ».

IX. TRANSILVANIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: F. Morano, Ponens, A. Wynen, G. Heard. Vinculi Defensor deputatus: I. Benedetti. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: S. Rzewnicki. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 24 Februarii: «Negative». 86 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

X. N. N. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite simulati consensus. Turnus Rotalis: H. Quattrocolo, Ponens, F. Morano, A. Wynen. Vinculi Defensor deputatus: I. Stella. Advocatus: F. Bersani. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 3 Martii: «Affirmative».

XI. PISTORIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: F. Morano, Ponens, A. Wynen, G. Heard. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii : I. Benedetti. Dubium: « An constet de nullitate matrimonii, in casu ». Sententia diei 17 Martii: « Affirmative ».

XII. TOLOSANA. - CREDITI. Videntibus omnibus: M. Massimi, Decanus, Ponens. Advocati ex mandato gratuiti patrocinii: F. Fournier, B. Pellegrini. Dubium: « An sententia Rotalis diei 5 Iulii 1,927 sit confirmanda, vel infirmanda, in casu ». Sententia diei 21 Martii: « Affirmative, ad primam partem; nega­ tive ad alteram; seu sententiam rotalem diei 5 Iulii 1927 esse confir­ mandam ».

XIII. TRANSILVANIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: I. Grazioli, Ponens, F. Parrillo, A. Wynen. Vinculi Defensor deputatus: I. Stella. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: S. Rzewnicki. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 27 Martii: «Negative».

XIV. TRANSILVANIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: A. Wynen, Ponens, G. Heard, S. Janasik. Vinculi Defensor deputatus: I. Benedetti. Advocatus: S. Rzewnicki. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 31 Martii: « Negative ».

XV. LEOPOLIEN. LATINORUM. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: H. Quattrocolo, Ponens, F. Morano, A. Wynen, Sacra Romana Rota 87

Vinculi Defensor deputatus: I. Stella. , Advocatus: S. Rzewnicki. Dubium: « An constet de nullitate matrimonii, in casu ». /Sententia diei 1 Aprilis: « Affirmative ».

XVI. VINDOBONEN. - NULLITATIS MATRIM o NU ex capite metus et condi­ tionis contra bonum sacramenti. Turnus Rotalis: A. Jullien, Ponens, F. Guglielmi, H. Quattrocolo. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Advocatus: N. Patrizi. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 15 Aprilis: « Negative ».

XVII. N. N. - NULLITATIS MATRIMONII ob impotentiam viri ET DISPEN­ SATIONIS SUPER RATO. Turnus Rotalis: F. Morano, Ponens, A. Wynen, G. Heard. Vinculi Defensor deputatus: I. Brocco. Advocatus: H. Benvignati. Dubia: I. « An sententia Rotalis diei 29 Iulii 1920 sit confirmanda vel infirmanda, in casu »: II. « An consilium praestandum sit Ssmo pro dispensatione super matrimonio rato et non consummato, in casu ». Sententia diei 1 Aprilis: Ad I, « Negative, ad primam partern, affir­ mative ad alteram, seu sententiam Rotalem diei 29 Iulii 1920 esse infir- mandam ». Ad II, « Affirmative, seu consilium praestandum esse Sanctis­ simo pro dispensatione super matrimonio rato et non consummato, in casu ».

XVIII. N". N". - NULLITATIS MATRIMONII ex capite defectus consensus ob exclusum bonum prolis. Turnus Rotalis: F. Morano, A. Wynen, Ponens, G. Heard. Vinculi Defensoris Substitutus: O. Conte. Advocatus: A. Carabini. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 18 Aprilis: «Negative».

XIX. CREMONEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite defectus consensus. Turnus Rotalis: I. Grazioli, Ponens, F. Pamllo, F. Morano. Vinculi Defensor: I. Trezzi. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: C. Giusino. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 24 Aprilis: «Negatiye». 88 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

XX. TRANSILVANIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: I. Morano, A. Wynen, Ponens, G. Heard. Vinculi Defensor deputatis: I. Benedetti. Advocatus: S. Rzewnicki. Dubium: «An constet de matrimonii nullitate, in casu». Sententia diei 2 Aprilis: « Negative ».

XXI. LIMBURGEN. - CREDITI. Turnus Rotalis: U. Mannucci, Ponens, A. Jullien, F. Guglielmi. Advocati: I. Stella, A. Carabini. Dubium: « Quaenam summa ex constituto pretio marcarum 70 mil­ lium adhuc solvenda sit a Provincia Germanica Oblatorum B. M. Virginis Immaculatae, favore paroeciae de Niederlahnstein, in casu ». Sententia diei 4 Maii: «Ex constituto pretio marcarum 70 mil­ lium, adhuc solvendam esse a Provincia Germanica Oblatorum B. M. V. Imm. favore paroeciae de Niederlahnstein, in casu, summam actualium marcarum sexdecim millium tercentarum viginti novem (16329 RM.) cum foenore legali a die motae litis ».

XXII. TRANSILVANIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: A. Wynen, Ponens, G. Heard, S. Janasik. Vinculi Defensor deputatus: I. Stella. Advocatus: S. Rzewnicki. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 5 Maii: « Affirmative ».

XXIII. PANORMITANA. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus Turnus Rotalis: I. Grazioli, Ponens, F. Parrillo, U. Mannucci. Vinculi Defensor: I. Trezzi. Advocatus: H. Benvignati. Dubium: « An sententia Rotalis diei 12 Aprilis anni 1930 sit confir­ manda vel infirmanda, in casu ». Sententia diei 11 Maii 1931: « Affirmative ad primam partem, nega­ tive ad alteram ; seu constare de matrimonii nullitate, in casu ».

XXIV. MECHLINIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite defectus con­ sensus. Turnus Rotalis: H. Quattrocolo, Ponens, F. Morano, A. Wynen. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Sacra Romana Rota 8

Advocati: G. Giusino, D, Lazzarato. Dubium: a An constet de matrimonii nullitate, in casn ». Sententia diei 2 Iunii: « Negative ».

XXV. TARBIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: I. Grazioli, Ponens, F. Parrillo, U. Mannucci. Vinculi Defensor deputatus: I. Stella. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: F. Fournier. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 5 Iunii: « Affirmative ».

XXVI. BAIOCEN ET LEXOVIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: F. Guglielmi, Ponens, F. Morano, A. Wynen. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Advocatus: V. Pozzani. Dubium: « An sententia Eotalis diei 13 Iulii .1929 confirmanda sit vel infirmanda, in casu ». Sententia diei 5 Iunii: «Affirmative ad primam partem, negative ad alteram; seu constare de matrimonii nullitate, in casu ».

XXVII. PERGULANA. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: A. Wynen, Ponens, F. Morano, G. Heard. Vinculi Defensor deputatus: I. Stella. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: I. B. Ferrata. Dubium: « An sententia Rotalis diei 7 Dec. 1929 quoad caput defectus consensus sit confirmanda vel infirmanda, in casu ». Sententia diei 16 Iunii « Confirmandam esse, seu non constare de matrimonii nullitate ».

XXVIII. S. CHRISTOPHORI DE HABANA. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite defectus formae substantialis. Turnus Rotalis: F. Parrillo, Ponens, U. Mannucci, A. Jullien. Vinculi Defensor: I. Trezzi. Advocati: N. et I. B. Ferrata. Dubium: «An constet de matrimonii nullitate, in casu». Sententia diei 20 iunii: «Negative».

XXIX. ROMANA. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite clandestinitatis. Turnus Rotalis: A. Wynen, Ponens, G. Heard, S. Janasik. Vinculi Defensor: I. Trezzi. 90 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Advocatus: D. Lazzarato. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 20 Iunii: « Affirmative ».

XXX. N. N. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite intentionis contra bonum prolis. Turnus Rotalis: F. Morano, Ponens, A. Wynen, G. Heard. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Advocatus: L. Legrand. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 23 Iunii: « Negative ».

XXXI. FERRARIEN. - TITULI NOBILIARIS. Turnus Rotalis: M. Massimi, Dec, Ponens, I. Grazioli, G. Heard. Promotor Iustitiae: F. Bracci. Advocati: C. Santucci, V. Sacconi. Dubium: «An Dnus N. N. ius habeat ad titulum comitalem vi documenti ab eo exhibiti ». Sententia diei 4 Iulii: « Negative ».

XXXII. ALGERIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite defectus con­ sensus. Turnus Rotalis: M. Massimi, Dec, Ponens, I. Grazioli, G. Heard. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: L. Legrand. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 10 Iulii: « Negative »

XXXIII. BONONiEN.-NULLITATIS MATRIMONII ea? capite vis et metus (Incidentis). Turnus Rotalis: F. Parrillo, Ponens, U. Mannucci, A. Jullien. Vinculi Defensor: I. Trezzi. Advocati: V. Sacconi, A. lemolo. Dubium: « An sit concedenda nova inquisitio, in casu ». Sententia diei 13 Iulii: « Negative ».

XXXIV. N. N. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite intentionis con­ tra bonum sacramenti et contra bonum prolis. Turnus Rotalis: H. Quattrocolo, Ponens, F. Morano, A. Wynen. Vinculi Defensor substitutus: C. Conte. Advocatus: V. Sacconi. Sacra Romana Rota 91

Dubium: « An. eonstet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 16 Iulii: « Affirmative ».

XXXV. BITURICEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite defectus con­ sensus. Turnus Rotalis: F. Guglielmi, Ponens, H. Quattrocolo, F. Morano. Vinculi Defensor deputatus: I. Stella. Advocatus: V. Sacconi. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 16 Iulii: « Negative ».

XXXVI. N. N. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite impotentiae viri. Turnus Rotalis: F. Guglielmi, Ponens, H. Quattrocolo, F. Morano. Vinculi Defensor deputatus: I. Stella. Advocatus: A. D'Alessandri. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 24 Iulii: « Negative ».

XXXVII. N. N. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite conditionis appo­ sitae. Turnus Rotalis: F. Parrillo, Ponens, U. Mannucci, A. Jullien. Vinculi Defensor deputatus: I. Stella. Advocatus: N. Patrizi. Dubium: « An sententia Rotalis diei 20 Februarii 1929 sit confir­ manda vel infirmanda, in casu ». Sententia diei 25 Iulii: «Affirmative ad primam partem; negative ad alteram; seu non constare de matrimonii nullitate ».

XXXVIII. N. N. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite intentionis contra bonum prolis. Turnus Rotalis: U. Mannucci, Ponens, A. Jullien, F. Guglielmi Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Advocati: N. et I. B. Ferrata. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 27 Iulii: « Negative ».

XXXIX. NICIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite conditionis ap­ positae. Turnus Rotalis: F. Morano, Ponens, A. Wynen, G. Heard. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Acia Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Advocatus: H. Ben vignati. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 28 Iulii: « Negative ».

XL. S. GERMANI DE RJMOUSKI. - SOLUTIONIS, seu EXSECUTIONIS SEN­

TENTIAE ARBITRALIS. Turnus Rotalis: I. Grazioli, Ponens, F. Parrillo, U. Mannucci. Promotor Iustitiae: F. Bracci. Advocati: A. D'Alessandri, I. Benedetti ex mandato gratuiti patrocinii. Dubium: « An sententia Rotalis diei 19 Ianuarii 1929 sit confir­ manda vel infirmanda, in casu ». Sententia diei 29 Iulii: « Confirmandam esse iuxta modum ».

XLI. N. N. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite impotentiae viri. Turnus Rotalis: H. Quattrocolo, Ponens, F. Morano, A. Wynen. Vinculi Defensor deputatus: S. Romani. Advocatus: S. Rzewnicki. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 4 Augusti: « Negative ».

XLII. WRATISLAVIEN. -NULLITATIS' MATRIMONII ex capite clandesti­ nitatis. Turnus Rotalis: I. Grazioli, Ponens, F. Parrillo, U. Mannucci. Vinculi Defensor: I. Trezzi. Advocati: N. et I. B. Ferrata. Dubium: « An sententia Rotalis diei 16 Maii 1929 sit confirmanda vel infirmanda, in casu ». Sententia diei 7 Augusti: « Negative ad primam partem, affirmative ad alteram, seu constare de matrimonii nullitate, in casu».

XL III. URBEVETANA. - NULLITATIS MATRIMONII, éx capite amentiae mulieris. Turnus Rotalis: U. Mannucci, Ponens, A. Jullien, F. Guglielmi. Vinculi Defensor deputatus: I. Benedetti. Advocatus: H. Silvestri-Faà. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 8 Augusti: « Affirmative ».

XLIV. KATOVICEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: F. Morano, Ponens, A. Wynen, G. Heard. Vinculi Defensor deputatus: I. Stella. Sacra Romana Rota 93

Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: S. Rzewnicki. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 8 Augusti: « Affirmative ».

XL V. LODZEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: F. Parrillo, Ponens, U. Mannucci, A. Jullien. Vinculi Defensor deputatus: I. Benedetti. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: S. Rzewnicki. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 10 Augusti: « Affirmative ».

XL VI. TARNOVIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: A. Jullien, Ponens, F. Guglielmi, H. Quattrocolo. Vinculi Defensor deputatus: I. Benedetti. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: F. Bersani. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 11 Augusti: « Affirmative ».

XL VII. N. N. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus ET DI­ SPENSATIONIS. Turnus Rotalis: M. Massimi, Dec, I. Grazioli, Ponens, F. Parrillo. Vinculi Defensor deputatus: I. Stella. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: S. Rzewnicki. Dubium: « An sententia Rotalis diei 15 Octobris 1928 sit confir­ manda vel infirmanda, in casu ». Sententia diei 11 Augusti: « Confirmandam esse seu non constare de nullitate matrimonii neque de facto inconsummationis, in casu ».

XL VIII. N. N. - POENARUM (Incidentis). Turnus Rotalis: F. Guglielmi, Ponens, H. Quattrocolo, F. Morano. Promotor Iustitiae: F. Bracci. Advocatus: B. Pellegrini. Dubium: « An instructio suppletiva denegata a Tribunali secundae instantiae, decreto diei 5 Novembris 1929, concedenda sit, in casu ». Sententia diei 11 Augusti: « Affirmative ».

XLIX. AURELIANEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite simulati ac coacti consensus. Turnus Rotalis: A. Wynen, Ponens, G. Heard, S. Janasik. Vinculi Defensor deputatus: I. Stella. Advocatus: F. Fournier. 94 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 11 Augusti: « Negative ».

L. N. N. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite intentionis contra bonum prolis. Turnus Rotalis: M\ Massimi, Dec, Ponens, I. Grazioli, G. Heard. Vinculi Defensor deputatus: I. Stella. Advocati: V. Sacconi, H. Benvignati. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 12 Augusti: « Affirmative ».

LI. MONTIS ALBANI. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: A. Jullien, Ponens, F. Guglielmi, H. Quattrocolo. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: F. Fournier. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 31 Octobris: « Negative ».

LII. N. N. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite impotentiae mulieris. Turnus Rotalis: H. Quattrocolo, Ponens, F. Morano, A. Wynen. Vinculi Defensor deputatus: S. Romani. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: D. Lazzarato. Dubium: «An constet de matrimonii nullitate, in casu». Sententia diei 17 Novembris: « Affirmative ».

LUI. N. N. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite conditionis appositae contra bonum prolis. Turnus Rotalis: U. Mannucci, Ponens, A. Jullien, F. Guglielmi. Vinculi Defensor deputatus': I. Stella. Advocatus: N. Patrizi. Dubium: « An sententia Rotalis diei 16 Aprilis 1928 sit confirmanda vel infirmanda, in casu ». Sententia diei 20 Novembris: « Confirmandam esse, seu non constare de matrimonii nullitate ».

LIV. PARISIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite defectus consensus. Turnus Rotalis: M. Massimi, Dec, Ponens, I. Grazioli, G. Heard. Vinculi Defensor: I. Trezzi. Advocati: N. Ferrata, V. Sacconi. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 20 Novembris: « Negative ». - Sacra Romana Rota 95

LV. SALISBURGEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite clandestini­ tatis et defectus consensus. Turnus Botalis: A. Jullien, Ponens, F. Guglielmi, H. Quattrocolo. Vinculi Defensor: I. Trezzi. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: F. Fournier. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». /Sententia diei 7 Decembris: « Affirmative ».

LVT. PARISIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite exclusionis boni sacramenti. Turnus Rotalis: F. Parrillo, Ponens, U. Mannucci, A. Jullien. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Advocatus: A. D'Alessandri. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 10 Decembris: « Negative ».

LVII. VILNEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: U. Mannucci, Ponens, A. Jullien, F. Guglielmi. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Advocatus: V. Sacconi. Dubiumr«An constet de matrimonii nullitate, in casu». Sententia diei la Decembris: «Negative ».

LVTII. PARISIEN. - NULLITATIS MATRIMONII ecc capite conditionis ap­ positae. Turnus Rotalis: M. Massimi, Dec, Ponens, S. Grazioli, S. Ianasik. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Advocatus: H. Benvignati. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 15 Decembris: «Affirmative».

LIX. ROMANA. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: A. Jullien, Ponens, F. Guglielmi, H. Quattrocolo. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: I. Benedetti. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 16 Decembris: « Negative ».

LX. ROMANA. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite defectus consensus. Turnus Rotalis: F. Morano, Ponens, A, Wynen, G. Heard. Vinculi Defensor: I. Trezzi. 96 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Advocati: V. Sacconi, H. Benvignati. Dubium: « An sententia Rotalis diei 30 Decembris 1927 sit confir­ manda vel infirmanda, in casu ». Sententia diei 29 Decembris: Affirmative ad primam partem, ne­ gative ad alteram, seu non constare de matrimonii nullitate ».

LXI. REATINA. - CREDITI (Incidentis super competentia S. R. Rotae). Turnus Rotalis: F. Parrillo, Ponens, IT. Mannucci, A. Jullien. Promotor Iustitiae: F. Bracci. Advocati: H. Benvignati, D. Lazzarato. Sententia diei 29 Decembris: « S. R. Rotam in casu non esse compe­ tentem ».

LXII. BAIONEN. - NULLITATIS MATRIMONII ex capite vis et metus. Turnus Rotalis: I. Grazioli, Ponens, F. Parrillo, F. Morano. Vinculi Defensoris Substitutus: C. Conte. Advocatus ex mandato gratuiti patrocinii: I. Benedetti. Dubium: « An constet de matrimonii nullitate, in casu ». Sententia diei 30 Decembris: « Affirmative ».

II

Causae quae eodem anno 1931 transactae fuerunt, vel peremptae, vel quae absque definitiva Sententia, ex peculiaribus circumstantiis, finem habuerunt; quibus adduntur decreta quoad recursus contra libellorum reiectionem.

I. VERONEN. - Nullitatis matrimonii ex capite impedimenti ligaminis, coram R. P. D. F. Parrillo. Cum nullus per annum actus processualis positus fuerit, appellationem peremptam declaravit R. P. D. Ponens, die 9 Ianuarii.

II. MELITEN. - Diffamationis seu peremptionis appellationis, coram R. P. D. F. Parrillo. In Turno Rotali diei 15 Ianuarii Patres decreverunt: «Decretum R. P. D. Ponentis, diei 28 Novembris 1930, quo declaratum fuit appella­ tionem a Sac. N. N. interpositam desertam esse, et in rem iudicatam transiisse sententiam Tribunalis Meliten, diei 10 Augusti 1928, esse con­ firmandum ». Sacra Romana Rota 97

III. MEDIOLANEN. - Crediti, coram E. P. D. U. Mannucci. Cum nullus actus processualis a partibus positus sit per annum, instan­ tiam tum appellationis tum oppositionis peremptam ipso iure declaravit E. P. D. Ponens ad normam can. 1737 atque acta in archivo poni decrevit, die 15 Ianuarii.

1Y. NICIEN. - Iurium, coram E. P. D. F. Parrillo. Attenta renunciatione ab actore facta et attento voto Promotoris iustitiae, renunciationem acceptavit et causam finitam declaravit E. P. B. Ponens, decreto diei 19 Ianuarii.

V. ADRIEN. - Nullitatis matrimonii ex capite vis et metus, coram E. P. D. U. Mannucci. Cum nullus per annum actus processualis positus sit, appellationem desertam declaravit E. P. D. Ponens, die 31 Ianuarii.

VI. E OMAN A. - Nullitatis matrimonii {reiectionis libelli), coram E. P. D. F. Morano. In Turno Eotali diei 17 Februarii Patres decreverunt: « Non esse locum reiectioni libelli in casu ».

VII. TERGESTINA. - Nullitatis matrimonii ex capite impotentiae, erroris et defectus consensus, coram E. P. D. I. Grazioli. Cum ab actore nullus intra tempus a iure praescriptum positus fuerit actus processualis ad prosequendam appellationem, instantiam ad trami­ tem canonis 1736 peremptam declaravit et acta in archivo reponi iussit E. P. D. Ponens, die 23 Februarii.

VIII. PARISIEN. - Nullitatis matrimonii ex capite defectus consensus, coram E. P. D. I. Grazioli. Super quaestionem incidentalem de concessione tertiae instantiae post binas sententias pro validitate, in Turno Eotali 6 Martii, Patres decreverunt: «Visis canonibus 1903 et 1989 ulterius causae examen non esse concedendum in casu ».

IX. KIELOEN. - Nullitatis matrimonii ex capite vis et metus, coram E. P. D. I. Grazioli. Cum actrix nullum actum iudicialem infra annum posuerit ad appella­ tionem prosequendam, instantiam peremptam declaravit et acta in archivo reponi iussit E. P. D. Ponens, die 26 Martii.

ACTA, VOL. XXIV, n. 3. - 5-3-932. 98 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

X. BAMBERGEN. - Nullitatis matrimonii ex capite amentiae viri, coram E. P. D. F. Morano. Attento obitu conventi, causam finitam declaravit et acta in archivo reponi iussit E. P. D. Ponens, die 27 Martii.

XI. KATOVICEN. - Nullitatis matrimonii ex capite vis et metus, coram R. P. D. I. Grazioli. Cum actor nullum actum iudicialem infra annum posuerit ad appella­ tionem prosequendam, instantiam desertam declaravit et acta in archivo reponi decrevit R. P. D. Ponens, die 17 Aprilis.

XII. N. N. - Nullitatis matrimonii ex capite conditionis appositae con­ tra bonum prolis, coram R. P. D. A. Jullien. Cum nullus actus processualis positus fuerit per annum, ad normam can. 1736, appellationem esse desertam declaravit R. P. D. Ponens, die 18 Aprilis.

XIII. RAVENNATEN. - Nullitatis matrimonii (Reiectionis libelli), coram R. P. D. F. Parrillo. In Turno Rotali diei 25 Aprilis Patres, examinato recursu Dominae N. N. adversus decretum Tribunalis Ravennaten, diei 17 Sept. 1930 decre­ verunt: « Libellum diei 30 Octobris 1929 una cum successivis additamentis fuisse legitime reiectum ».

XIY. FLORENTINA. - Pensionis, coram R. P. D. F. Guglielmi. Cum nullus actus iudicialis infra annum positus sit, instantiam pe­ remptam declaravit R. P. D. Ponens, die 8 Iunii.

XV. PINSCEN. - Nullitatis matrimonii ex capite vis et metus, coram R. P. D. I. Grazioli. Cum R. P. D. vinculi Defensor N. S. T. declaraverit, se non esse appellationem prosecuturum, interpositam a Defensore vinculi Vilnensi adversus sententiam eiusdem tribunalis Vilnensis diei 31 Ianuarii 1929, qua sententia a Tribunali Pinscensi die 5 Novembris 1928 pro matrimonii nullitate data, confirmata est, appellationem desertam et coniugibus ius esse ad novas transeundi nuptias decrevit R. P. D. Ponens, die 10 Iunii.

XVI. LISBONEN. - Nullitatis matrimonii ex capite vis et metus, coram R. P. D. M. Massimi, Dec. Cum nullus actus processualis positus sit per annum, appellationem esse desertam declaravit et acta in archivo reponi iussit R. P. D. Po­ nens, die 10 Iulii. Sacra Romana Rota 99

XVII. S. HIPPOLYTI. - Nullitatis matrimonii ex capite vis et metus, coram E. P. D. F. Morano. Cum E. D. Vinculi Defensor penes Sacrum hoc Tribunal appellationi renuntiaverit, vi can. 1987 coniugibus liberum esse novas nuptias contra­ here decrevit et acta in archivo reponi iussit E. P. D. Ponens, die 24 Iulii.

XVIII. N. N. - Iniuriarum, coram E. P. D. F. Guglielmi. Cum actor non habeat personam standi in iudicio criminali (can. 1934), et non constet de actione E. D. Promotoris iustitiae Tribunalis dioecesani in reos, ac ideo prolata sententia laborare videatur vitio insanabilis nulli­ tatis (can. .1892, n. 2), de quo videre potest iudex qui sententiam tulit (can. 1893), Patres in Turno Eotali diei 28 Iulii decreverunt omnia acta ad iudicem primae instantiae remitti, qui, instante parte cuius interest, videat de nullitate praefatae sententiae et deinde ad normam iuris procedat.

XIX. LABACEN. - Nullitatis matrimonii ex capite vis et metus, coram R. P. D. U. Mannucci. Declarante E. D. Vinculi Defensore in E". S. T., sese appellationem a Defensore Vinculi Curia dioecesanae interpositam contra alteram confor­ mem definitivam sententiam, qua est pronunciatum « constare de nulli­ tate matrimonii in casu », non prosequi, idque prae oculis habito can. 1987; Turnus Rotalis eandem renunciationem admittendam censuit, et admisit, ad effectus quoque can. 1987, ita ut, servato canone 1988, iam coniugibus ius sit novas nuptias contrahendi, dato decreto diei 8 Augusti.

XX. CARCASSONEN. - Nullitatis matrimonii ex capite exclusionis sacra­ menti, coram R. P. D. M. Massimi, Dec. Cum nullus per annum iudicialis actus positus sit, appellationem desertam declaravit et acta in archivo reponi iussit R. P. D. Ponens, die 13 Augusti.

XXI. PINSCEN. - Nullitatis matrimonii ex capite vis et metus, coram R. P. D. U. Mannucci. Attento obitu actricis, causam esse finitam, et acta reponenda in ar­ chivo R. P. D. Ponens, die 16 Novembris, decrevit.

XXII. MELITEN. - Nullitatis matrimonii ex capite erroris, coram R. P. D. U. Mannucci. Cum nullus actus processualis positus sit per annum, peremptam declaravit instantiam appellationis R. P. D. Ponens, die 30 Novembris. 100 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

XXIII. PARENTIN. - Nullitatis matrimonii ex capite vis et metus, coram E. P. D. F. Parrillo. Cum R. D. Vinculi Defensor N. S. T. declaraverit, se non esse appel­ lationem prosecuturum, instantiam finitam et vi can. 1987 ius esse coniu­ gibus ad novas transeundi nuptias R. P. D. Ponens decrevit, die 30 No­ vembris.

XXIV. KATOVICEN. - Diffamationis, coram R. P. D. U. Mannucci. Cum nullus per annum actus processualis positus sit, appellationem peremptam ita ut ipsa impetita sententia iam transierit in rem iudicatam declaravit R. P. D. Ponens, die 30 Novembris.

XXV. ANTIÖQÜTEN ET IERICOEN. - Nullitatis matrimonii ex capite vis et metus, coram R. P. D. F. Parrillo. Cum post inquisitionem ex officio peractam nullum novum idemque grave argumentum vel documentum emerserit ad effectum concedendi ulteriorem causae propositionem duplici sententia conformi pro coniugii validitate iam definitae; cumque actor, appellatione interposita, causam prosequi neglexerit, immo per edictum quoque citatus non comparuerit, R. P. D. Ponens novum causae examen non esse concedendum declaravit et acta in archivo reponi iussit, die 7 Decembris. Diarium Romanae Curiae 101

DIARIUM ROMANAE CURIAE

Lunedì, Io Febbraio 1932, Sua Santità ha ricevuto in so­ lenne Udienza S. E. il Signor CORNELIO BOSMAN VAN OUD- KARSPEL, Inviato Straordinario e Ministro Plenipotenziario della Repubblica di Liberia, per la presentazione delle Let­ tere Credenziali.

SACRA CONGREGAZIONE DEI RITI

Martedì, 16 Febbraio 1932, nel Palazzo Apostolico Vaticano, dinanzi all'au­ gusta presenza del Santo Padre, si è tenuta la Congregazione Generale dei Sacri Riti, nella quale gli Emi e Rmi Signori Cardinali, i Rmi Prelati ed i Consultori teologi, componenti la medesima, hanno discusso e dato il loro voto sul dubbio delle virtù in grado eroico, nella Causa di Beatificazione e Canonizzazione della Serva di Dio Maria Assunta Pallotta, religiosa professa dell'Istituto delle Suore Francescane Missionarie di Maria.

Martedì, 23 Febbraio 1932, presso l'Emo e Revmo Signor Cardinale Gae­ tano Bisleti, Ponente della Causa di Beatificazione e Canonizzazione della Ven. Maria di S. Eufrasia Pelletier, Fondatrice delle Suore del Buon Pastore, si è tenuta la Congregazione Antipreparatoria per discutere il dubbio sopra due miracoli che si asseriscono da Dio operati per F intercessione della mede­ sima Venerabile, i quali vengono proposti per la sua Beatificazione.

SEGRETERIA DI STATO

NOMINE Con Biglietti della Segreteria di Stato, il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare:

7 Febbraio 1932. L'Emo Sig. Card. Pietro Segura y Saenz, Membro della S. C. della Disciplina dei Sacramenti. 9 » » Revmi P. Emanuele Suarez, 0. P.; P. Agostino Darma- nin, 0. P.; P. Michele Galluppi, O. M. Conv., Consultori della Sacra Congregazione della Disci­ plina dei Sacramenti. 102 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

COD Brevi apostolici il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare: 29 Giugno 1931. Monsig. Egidio Lari, Arcivescovo titolare di Tiro, Delegato Apostolico in Persia. 16 Novembre » Monsig. Alberto Canestri, Canonista della Sacra Peniten- zieria Apostolica. 30 Gennaio 1932. L' Emo Sig. Cardinale Bonaventura Cerretti, Protettore del- V.Istituto delle Suore Francescane della Divina Pastora (Madrid). » » » L'Emo Sig. Cardinale Bonaventura Cerretti, Protettore del­ l'Istituto delle Suore della Misericordia (Séez). » » » L'Emo Sig. Cardinale Francesco Marchetti Selvaggiani, Protettore dell'Istituto dei Missionarii della Salette (Grenoble). 3 Febbraio » L'Emo Sig. Cardinale Bonaventura Cerretti, Protettore della Congregazione delle Suore dell'Immacolata Con­ cezione (Annecy). 9 » » L'Emo Sig. Cardinale Bonaventura Cerretti, Protettore delle Benedettine di Nostra Signora della Provvidenza (Ronco Scrivia). 13 » » L'Emo Sig. Card. Tommaso Pio Boggiani, Protettore delle Suore Missionarie Domenicane del Ssmo Rosario (Pamplona). 24 » » Monsig. Francesco Strappa, Cappellano Comune Pontifìcio Soprannumerario.

Assistenti al Soglio Pontificio : 18 Novembre 1931. Monsig. Giorgio De! Rio, Arcivescovo di Oristano. 18 » » Monsig. Giovanni March, Vescovo di Harbour Grâce. 5 Dicembre » Monsig. Cesare Boccoleri, Vescovo di Terni e Narni. 3 Febbraio 1932. Monsig. Giovanni Fossa, Vescovo di Fiesole.

Protonotarii Apostolici ad instar participantium: 10 Gennaio 1930. Monsig. Ciro De Pascale, dell'archidiocesi di Napoli. 4 Agosto » Monsig. Francesco Barbato, della medesima archidiocesi. » » » Monsig. Francesco Rea, della medesima archidiocesi. 22 Ottobre » Monsig. Giovanni Pfeiffer, della diocesi di Lussemburgo. 22 Luglio 1931. Monsig. Carlo Forstner, della diocesi di S. Ippolito. 5 Ottobre » Monsig. Luigi Giuseppe Schulte, della diocesi di Davenport. 12 » » Monsig Salvatore Cordoba Zeceña, dell'archidiocesi di Gua­ temala. 20 Gennaio 1932. Monsig. Giuseppe De Noje, della diocesi di Gallipoli. 3 Febbraio » Monsig. Edoardo Leone Lamelle, dell'archid. di Cambrai. Diarium Romanae Curiae 103

Prelati Domestici di S. S.:

12 Febbraio '1931. Monsig. Aurelio Marena, dell'archidiocesi di Napoli. 21 Aprile » Monsig. Antonio Pobozy, della diocesi di Lublino. 27 Maggio » Monsig. Bernardo Murphy, dell'archidiocesi di Hobart. 28 Agosto » Monsig. Francesco Carminati, della diocesi di Bergamo. 18 Settembre » Monsig. Ernesto Lotthè, della diocesi di Lilla. 23 » » Monsig. Giacomo Foley, della diocesi di Davenport. Monsig. Guglielmo Giuseppe Mac Cormick, della medesima diocesi. Monsig. Martino Cone, della diocesi di Davenport. 7 Ottobre Monsig. Francesco Reding, della diocesi di La Crosse. 24 » Monsig. Rodolfo Tomanek, della diocesi di Katowice. 30 » Monsig. Alberto Visconti, dell'archidiocesi di Napoli. 5 Novembre Monsig. Giulio Millot, della diocesi di Versailles. Monsig. Guglielmo J. Flynn, dell'archidiocesi di Santa Fé (S. U. A.). 10 » » Monsi Vittorio Primeau, dell'archidiocesi di Chicago. 12 » » Mons] Aristo Giuseppe Lejard, della diocesi di Evreux. » » » Monsi Giuseppe Maria Soto, dell'archidiocesi di Morelia. » » Monsi Luigi Vastano, della diocesi di Alife. » » » Monsi Zefirino Giuseppe Moren vai, della dioc. di Amiens. » » » Monsi Giovanni Müller, della diocesi di Basilea. » » Monsi Roberto Maeder, della medesima diocesi. 24 » Monsi Gaetano Piluso, della diocesi di Caltagirone. » » » Monsi Enrico Casini, della diocesi di Pontremoli. » » » Monsi Giovanni Botti-Caffoni, della medesima diocesi. 5 Dicembre Monsi Giuseppe Kebis, della diocesi di Katowice. 17 » » Monsj Martino Bécsy, della diocesi di Veszprimia. » » » Monsi Geysa Csóthi, della medesima diocesi. 19 » » Monsi Luigi Benna, dell'archidiocesi di Torino. » » » Monsi Federico Angeletti, della diocesi di Orte. 9 Gennaio 1932. Mons] Giovanni Mörzinger, della diocesi di S. Ippolito. 20 » Mons Francesco Lenotte, dell'archidiocesi di Cambrai. » » » Monsi Emilio Deschrever, della medesima archidiocesi. 23 » » Mons Giuseppe D. Mitchell, della diocesi di Savannah. 3 Febbraio » Monsi Giovanni T. O'Brien, dell'archidiocesi di Liverpool. » » » Monsi Giovanni Patrizio Molony, della medesima archi- diocesi. 19 Monsig. Bonifacio Segeta, dell'archidiocesi di Olomouc. 20 Monsig. Carlo Mederico Lesage, dell'archid. di Montréal. 22 Monsig. Giacomo A. Kane, della diocesi di Savannah. » Monsig. Luigi Traglia (Roma). 104 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ONORIFICENZE

Con Brevi Apostolici il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di conferire:

La Gran Croce dell'Ordine Piano: 23 Gennaio 1932. Al sig. ammiraglio Conte Makoto Saito, già Governatore generale della Corea. 9 Febbraio » A S. E. Alfredo Rocco, Ministro della Giustizia e degli Affari di Culto nel Regno d'Italia. » » » A S. E. ADtonio Mosconi, Ministro delle Finanze nel Regno d'Italia. 25 » » A S. E. il conte Alessandro Mattioli-Pasqualirii, Ministro della Real Casa d'Italia. » » » A S. E. il duca Giovanni Battista Borea d'Olmo, Prefetto di Palazzo di S. M. il Re d'Italia. » » » A S. E. il marchese Giuseppe Mario Asinari di Bernezzo, Primo Aiutante di campo di S. M. il Re d'Italia.

La Placca dell'Ordine Piano: 20 febbraio 1932. Al sig. conte Francesco Antamoro, Esente della Guardia Nobile Pontificia.

La Commenda con Placca dell'Ordine Piano: 14 Gennaio 1932. Al sig. comm. dott. Ermanno Meyer-Rodehiiser (Germania).

La Commenda dell'Ordine Piano: 23 Gennaio 1932. Al sig. Seichi Noma (Giappone). 15 Febbraio » Al sig. conte Paolo Datti, Aiutante della Guardia Nobile Pontificia.

Il Cavalierato dell'Ordine Piano: 19 Febbraio 1932. Al sig. conte Giuseppe Antamoro, Guardia Nobile Pontificia. » » » Al sig. conte Massimo Alufii, Guardia Nobile Pontificia.

NECROLOGIO 19 Gennaio 1932. Monsig. Isaia Papadopoulos, Arciv. tit. di Grazianopoli. 14 Febbraio >> Monsig. Antonio Podlaha, Vescovo tit. di Pafo. 15 » » Monsig. Marziale Lopez y Criado, Vescovo di Cadice. Annus XXIV - Vol. XXIV 1 Aprilis 1932 Num. 4 ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. n

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS

DE S. MARIAE LUBERATRIOIS PAROECIAE DISMEMBRATIONE ET NOVAE S. SAB-

BAE PAROECIAE ERECTIONE.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Incolarum numero in hac alma Urbe Nostra in dies succrescente, pro sedula Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum sollicitudine, Nostraque quidem opera, novae, potissimum extra pomerium, paroeciae postremis hisce annis constitutae sunt; quas inter ei. mem. Leo Papa Ter- tiusdecimus in Montis Testacei regione anno millesimo octingentesimo octuagesimo septimo in ecclesia S. Mariae de divina Providentia paroe­ ciam iam pridem erexit, quam postea s. m. Pius Papa Decimus in amplio­ rem ac magnificentiorem tum aedificatam aedem S. Mariae Liberatrieis, sub huiusmodi nomine ac titulo, anno millesimo nongentesimo nono trans­ tulit et Piae Societati S. Francisci Salesii concreditam voluit. Cum autem in latissimo huius paroeciae territorio tanta esset frequentia civium, ut ii praesertim qui procul ab ecclesia paroeciali suum haberent domicilium, difficilius spiritualibus unius vel studiosissimi Pastoris frui possent subsi­ diis, ipse Antecessor Noster Pius Pp. X, prae oculis habens in A ventini minoris regione, circa pervetustam S. Sabbae Abbatis ecclesiam plurimas aedificatas esse domos et familias constitutas, rei sacrae fidelium ibi degen­ tium procurandae iam tum per vicarios coadiutores sub iurisdictione S. Mariae Liberatrieis parochi consulere voluit. In praesens vero, incola-

ACTA, vol. XXIV, n. 4. - 1-4-932. 8 106 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale rum numero in ea regione quam maxime aucto, Nos, ad maius eorum spiri­ tuale bonum/ collatis cum dilecto filio Nostro Francisco, titulo S. Mariae Novae, S. E. E. Presb; Cardinali Marchetti Selvaggiani, Nostro in Urbe Vi­ cario in spiritualibus Generali, consiliis, ad novae in regione illa paroeciae iuridicam erectionem deveniendum censuimus. Quare, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, a S. Mariae Liberatricis paroeciae territorio partem seiungimus circa S. Sab- bae ecclesiam sitam, et novam ac distinctam ex illa paroeciam suprema Nostra auctoritate erigimus et constituimus S. Sabbae nuncupandam, cuius Mmites ab eodem Cardinali in Urbe Vicario definiendos volumus. Istius autem novae paroeciae ecclesiam paroecialem decernimus ac declaramus quod supra memoravimus S. Sabbae templum, cui propterea eiusque pro tempore parochis omnia concedimus iura, privilegia et praerogativas, qui­ bus ceterae paroeciales Urbis ecclesiae earumque parochi iure communi vel legitima consuetudine fruuntur; eisque pariter onera omnia et obliga­ tiones imponimus, quibus ceteri Urbis parochi subiiciuntur. Ut vero paro­ chus animarum curam facilius ac utilius exercere valeat, ei onus praecipue imponimus unum saltem coadiutorem habendi, qui in pastoralibus muneri­ bus obeundis validum ipsi praestet adiumentum. Pro eiusdem vero S. Sabbae paroeciae dotatione ac honesta parochi eiusque coadiutorum sustentatione congruam eis dotem Nos ipsi assignabimus, ac eorum sedem et domici­ lium in continenti ecclesiae domo constituimus, quae Pontificio Collegio Germanico-Hungarico pertinet, cui usque ab eius erectione Societatis Iesu Patres sapientissime praesunt. Hanc autem noviter erectam paroeciam eidem Societati Iesu, tot tantisque in Ecclesiae bonum et maiorem Dei gloriam promeritis praeclarae, pleno iure tribuimus; derogantes propterea, quatenus opus sit, regulis vel specialibus constitutionibus, quibus eiusdem Societatis alumnis beneficia ecclesiastica acceptare est. Rebus ita­ que ut supra dispositis, ad omnia exsecutioni mandanda deputamus quem supra memoravimus dilectum filium Nostrum Franciscum Cardinalem Marchetti Selvaggiani, Nostrum in Urbe Vicarium in spiritualibus Genera­ lem, cui propterea necessarias et opportunas concedimus facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur alium virum in officio vel eccle­ siastica dignitate constitutum, atque omnes dirimendi controversias in exsecutionis actu quomodolibet orituras, facto insuper eidem onere pera­ ctae exsecutionis fidem authentica forma exaratam redigendi illamque in Vicariatus Urbis tabulario religiose adservandi. Volumus quoque ut harum Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen ahcuius notarii publici subscriptis ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio con­ stituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris Nostris Acta Pii PP. XI 107

Imbueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,, generalibus uni- versalibusque Conciliis editis, aliisque constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, vel quavis alia firmitate roboratis, statutis, consuetudinibus ceterisque contrariis quibuslibet, etiam specialissima mentione dignis, qui­ bus omnibus per praesentes auctoritate Apostolica derogamus. Nemini autem has Litteras Nostras dismembrationis, erectionis, con­ cessionis, statuti, mandati, derogationis et voluntatis Nostrae infringere, vel eis contraire liceat. Si quis autem ausu temerario hoc attentare prae­ sumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongen­ tesimo trigesimo primo, die quinta mensis Decembris, in festo S. Sabbae, Pontificatus Nostri anno decimo.

FR. A. CARD. FRÜHWIRTH F. CARD. MARCHETTI SELVAGGIANI Cancellarius S. B. E. Vic. Gen. S. S.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum. Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.

Loco ïft Plumbi

Reg. in Cancellaria Apostolica, Vol. XLIV, n. 72. - M. Riggi. 108 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Ufficiale

LITTERAE APOSTOLICAE

I

TEMPLUM S. STEPHANI REGIS, BUDAPESTINI, BASILICAE MINORIS TITULO

AUGETUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Budapèstina in civitate, Strigoniensis archidioecesis intra fines, magnum exstat templum in honorem Sancti Stephani Hungarorum Regis Deo dicatum, quod saeculo elapso magnis sumptibus aedificatam est. Templum ipsum, tholo ornatum conspicuo, amplitudine sua inter ceteras sacras aedes Budapestinas eminet ; stylo, uti aiunt, italico vulgo a Renascentia nuncupato exstructum, anno MDCCCLI inceptum est, multosque in annos productum moderatoribus architectis- que Iosepho Hild, Nicolao Ibi, Iosepho Kauser; idemque tandem anno millesimo nongentesimo quinto nonis Novembris, populo confertissimo adstante, consecratum est. Praeter eminentem tholum, duae quoque tur­ res, columnae statuaeque permultae décorant sacrum aedificium, quod exterius interiusque ex arte confectum plane videtur. Ad formam basi- licalem cruciatam ductum, in interioribus suis templum idem altaribus praedivitibus atque affabre factis exornatur, inter quae praesertim memo­ ratu dignum altare maius stereobata alioque stylobata cum columnis operibusque sculptis aediculaque auctum. Pictores sculptoresque optimi ex Hungaria ac bonorum artium professores, qui tunc temporis exstabant, studiosam templo eidem aedifìcando, compiendo, exornandoque operam suam praestitere, ita ut ipsum picturis, statuis, tesseris musivis, aeneisque operibus pulcherrimis fulgeat, omniumque admirationem moveat. Haec animo repetentes, cum dilectus filius Noster Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Strigoniensium Archiepiscopus ac Primas Hungariae enixas Nobis humiliter adhibuerit preces, ut memoratam ecclesiam Budapesti- nam ad minoris Basilicae titulum ac dignitatem evehere de Apostolica benignitate veh'mus, Nos optatis hisce annuendum ultro libenterque existimavimus. Conlatis itaque consiliis cum dilecto filio Nostro Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali qui Sacrorum Rituum Congregationi prae­ positus est, omnibusque rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, ecclesiam Budapestinam Sancti Stephani Regis Hungarorum, archidioecesis Strigo- Acta Pii PP. XI 109 niensis intra fines positam, titulo ac dignitate Basilicae minorisi in perpe­ tuum, absque tamen ullo privilegio tam pro clero quam pro ipsa basi­ lica, cohonestamus. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum perpetuo suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit. Con­ trariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv mensis Maii an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostro decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

[II

E VICARIATU APOSTOLICO DE TAIYUANFU SEPARATO TERRITORIO ERIGITUR

IN SINIS PRAEFECTURA APOSTOLICA DE YUTZE.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Cum Minister generalis Ordinis Fratrum Minorum, nomine quoque Vicarii Apostolici de Taiyuanfu in Sinis, Nos edocuerit territorium vicariatus ipsius de Taiyuanfu esse latissimum atque incolarum multitudine refertum, ita ut ipso in vicariatu animorum chri­ stifidelium ministerium magnis sit plenum difficultatibus ac regimen spi­ rituale ab uno eodemque Ordinario commode teneri nequeat; visum est Nobis hac uti opportunitate ut ex eodem vicariatu pars quaedam sepa­ retur, quae quidem eisdem Fratribus Minoribus tanquam Missio indepen­ dens constituta adhuc committatur. Cum vero ad hanc quoque rem in finem perducendam Delegatus Apostolicus Noster in Sinis consenserit, Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus qui Sacrae Congregationi de Propaganda Fide prae­ positi sunt, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apo­ stolicae Nostrae auctoritatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, ab actuali vicariatu apostolico di Taiyuanfu totum ¡territorium seiungi­ mus quod e decem civilibus subpraefecturis de Yutze, Sliowyang, Pinting, Sienyang, Yuhsien, TaiJcu, Kihsien, Tsinyuan, SuJcow, Taiyuan consti­ tutum est, idemque in novam praefecturam apostolicam erigimus, quam de 110 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Yutze nuncupatam, curis Patrum Ordinis Fratrum Minorum, ad Nostrum tamen et Sanctae huius Sedis beneplacitum, committimus. Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudican­ dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvn m. Iunii an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CAED. PACELLI, a Secretis Status.

III

TEMPLUM CATHEDRALE GNESNENSE HONORIBUS MINORIS BASILICAE DECO­

RATUR, PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Sanctae Romanae Ecclesiae Cardi­ nalis Gnesnensium et Posnaniensium Archiepiscopus Nos enixis precibus rogat ut templum cathedrale Gnesnense privilegiis honoribusque augea- mus, quae Basilicas minores cohonestant. Templum enim ipsum, Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae in honorem Deo dicatum, magna antiquitate renidet; fertur enim idem iam ante decimum a Domini Nostri Incarnatione saeculum exstitisse, atque in eodem Sancti Adhalberti mar­ tyris relliquias ab anno Domini millesimo servari. Ob nefastum vero incendium, saeculo decimo octavo, praecipua sacri aedificii navis ruit; pro­ ptereaque loco prioris hodiernum templum exaedificatum est, quod tamen novis, recentioribus ac magni momenti instaurationibus atque ornatibus nunc renovatum splendidiusque videtur. Cathedrale ipsum templum plu­ res devota peregrinatione et omnis condicionis fideles invisunt, populares non minus quam proceres, et Nos ipsi Sanctae Sedis Legati munere in Polonia functi, templum idem pie devoteque petivimus. Haec animo repe­ tentes, ipsius Purpurati Patris optatis annuendum ultro libenterque existi­ mavimus. Qua re, audito quoque dilecto filio Nostro Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, omnibusque rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis pieni- Acta Pii PP. XI III tudioe, praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum memora­ tum templum cathedrale Gnesnense, sub titulo Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae, necessariis atque opportunis condicionibus ad rem instructum, titulo ac dignitate Basilicae minoris condecoramus, privilegiis atque honorificentiis adiectis quae minoribus basilicis de iure compe­ tunt. Contrariis non obstantibus quibuslibet» Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, seu per­ tinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his ^a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub [anulo Piscatoris, die xx mensis Iunii an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

IV

MISSIO SUI IURIS DE TSITSIKAR IN SINIS IN PRAEFECTURAM APOSTOLICAM

EVEHITUR. PIUS PP. XI Ad futuram rei memoriam. — Ex hac divi Petri Cathedra, quam obti­ nemus divinitus, in omnes catholici orbis regiones tanquam e sublimi specula oculos mentis Nostrae convertimus; potissimum in illas quae longo terrarum marisque spatio ab hoc christiani nominis centro disso- ciantur, et quae ibidem religionis incremento et rei sacrae procurationi melius expediendae peropportuna magis videantur Nobis, nulla interpo­ sita mora, exsequi maturamus. Hoc ducti consilio, cum missio sui iuris seu independens de Tsitsikar in Sinis, curis Societatis Missionum Exte- rarum de Bethlehem in Helvetia concredita, labentibus annis ampliora incrementa feliciter susceperit, et dilectus filius praelaudatae Societatis hodiernus Superior Nos enixe flagitaverit ad maius animorum bonum, ut eadem Missio sui iuris seu independens ad gradum praefecturae aposto­ licae per Nos evehatur: Nos optatis hisce concedendum ultro libenterque existimavimus. Quae cum ita sint, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Pro­ pagandae Fidei praepositis, ac prae oculis habitis tum testimoniis de apo- 112 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

stolicis operibus vel erectis vel auctis a missionalibus praefatis, tum favo­ rabili suffragio venerabilis fratris Celsi Costantini, Delegati Apostolici Nostri in Sinis, motu proprio atque ex certa scientia et matura delibera­ tione Nostris deque apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litte­ rarum tenore, missionem sui iuris seu independentem de Tsitsikar in Sinis ad ampliorem dignitatem praefecturae apostolicae evehimus; eandemque novam praefecturam sic per Nos erectam ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum curis sacerdotum laudatae Societatis Missionum Exte- rarum de Bethlehem in Helvetia committimus. Haec largimur, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effec­ tus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere pote­ runt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die x VII m. Augusti an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CAED. PACELLI, a Secretis Status,

V

INSULA MYTILENE AB AECHIDIOECESI SMYRNENSI SEIUNCTA DIOECESI CHIENSI ADIUDICATUE.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Quae catholico nomini aeternaeque fide­ lium saluti bene, prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature praestemus Nos monet supremi officium apostolatus, quo in terris licet immeriti fun­ gimur. Iam vero cum insula Mytilene in mari Aegaeo ad archidioecesim Smyrnensem huc usque pertinuerit, quae archidioecesis est in ditione Turcarum posita, dum eadem insula Reipublicae Graecae in praesens subiicitur; atque ex hac rerum ordinatione plura inconvenientia pro futuro tempore praevidere liceat; Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fra­ tribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propa­ gandae Fidei praepositis, hisce inconvenientibus, quae rei sacrae procu­ rationi possunt officere, quantum est situm in Nobis, opportunam afferre medelam properavimus. Quae cum ita sint, motu proprio ac de certa Acta Pii PP. XI 113 scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae pote­ statis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, insulam Mytilenen in mari Aegaeo ab archidioecesi Smyrnensi canonice segregamus ac disiun­ gimus, eandemque ita separatam ac seiunctam similiter canonice adiun­ gimus atque aggregamus dioecesi Chiensi, cuius territorium intra fines Reipublicae Graecorum continetur. Haec volumus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite diiudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xx m. Augusti an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

B. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

VI

PRAEFECTURA APOSTOLICA NOVAE GUINEAE CENTRALIS IN VICARIATUM

APOSTOLICUM EVEHITUR.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Quae rei sacrae procurationi melius gerendae faciant, potissimum in terris ab hoc orbis catholici centro longe dissitis, Nos, quibus Ecclesiarum omnium cura divinitus commissa est, sollicito studio decernere maturamus. Iam vero cum praefectura aposto­ lica Novae Guineae Centralis, aucto per Litteras apostolicas die xv mensis Aprilis proximi elapsi datas eius territorio, etiam numero catholicorum locupletior evaserit, ac propterea laeta spes effulgeat uberioris incrementi, potissimum si a Superiore ecclesiastico charactere episcopali insignito deinceps regatur; Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus No­ stris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, praefecturam eandem ad apostolici vicariatus gradum evehendam existimavimus. Quae cum ita sint, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, praefecturam apo­ stolicam de Nova Guinea Centrali ad vicariatus apostolici gradum ac digni- 114 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

tatem evehimus, eidem novo vicariatui sic per Nos erecto omnia iura ac privilegia tribuentes quae vicariatibus apostolicis iuxta canones competunt. Porro haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudican­ dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxn m. Augusti an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, d Secretis Status.

VII

RESTITUITUR ABBATIA CISTERCIENSIS DE HARDEHAUSEN IN ARCHIDIOECESI

PA DERB ORNENSI. PIUS PP. XI Ad perpetuam rei memoriam. — Paderbornensis dioecesis intra fines in pago Warburgensi exstat perantiquum Ordinis Cisterciensis monaste­ rium a Beata Maria de Hardehausen nuncupatum, quod saeculo xi a Ber­ nardo Episcopo Paderbornensium fundatum, in universa illa regione vitam catholicam provexit. Verum ineunte saeculo xix istud celebre coeno­ bium suppressum succubuit. Sed anno MDCCCCXXVII, quibusdam catho­ licis viris curantibus, civile Gubernium veteris abbatiae domum, simul cum parte adnexorum praediorum, Ordini restituere non renuit, ea tamen lege ut novus conventus e monasterio Cistcrciensi Marienstattensi eo diri- gendus, simul eum restitutione vitae monasticae, singulare Institutum pro pueris catholicis educandis in aliqua aedium parte institueret. His positis, dilectus filius Abbas monasterii Beatae Mariae Virginis de Marien- statt a Sancta hac Sede et a Congregatione de Religiosis die xxxi Martii an. MDCCCCXXVII licentiam obtinebat pro erectione novae domus ac proinde sabbato ante Dominicam in Palmis anni illius, monasterium sui iuris cum novitiatu in Hardehausen constituit, et Priorem regentem cum proprio conventu nominavit atque eo direxit. Erecta domo in Hardehausen, eidem Abbati de Marienstatt praecipua cura fuit ut antiquam abbatiam quidem in proprietatem Ordinis redimerei; atque hoc etiam a civili Gu­ bernio impetratum est, videlicet ut domus abbatiae cum adiacentibus aedificiis et parte agrorum antiqui monasterii iuridico emptionis actu in Acta Pii PP. XI 115 proprietatem Ordinis Cistereiensis veniret. Cum ergo nnne Cisterciensis Ordo per immissionem in domininm et per contractum emptionis cum Gubernio Borussico initum, in pienissima et firmissima possessione mona­ sterii de Hardehausen simul cum aedificiis et agris continentibus iterum sit, praecipua immo unica difficultas corruit pro restauratione antiquae abbatiae iuridice adhuc exsistentis. Praeterea ex experientia trium anno­ rum praecedentium prudenter iudicari potest, congruae religiosorum in Hardehausen habitationi et sustentationi sufficienter provisum iri. Quam­ vis autem his tribus praeteritis annis novae vocationes monasterio non defuerint, certo modo sperandum est quod eadem domus in abbatiam elevata maiore numero illas nanciscatur. Nunc proinde cum praelauda­ tis Marienstattensis Abbas enixe Nos flagitaverit, ut dictum prioratum de Hardehausen in abbatiam erigere dignemur: Nos votis his, quae in spirituale fidelium bonum cedunt, benigne annuendum existimavimus. Quae cum ita sint, audito dilecto filio Nostro Alexio Henrico Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinali Lépicier, Praefecto Congregationis negotiis Religiosorum Sodalium praepositae, omnibusque rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi, prioratum in Hardehausen, archidioecesis Paderbornen­ sis intra fines, canonice erectum et iuxta constitutiones Congregationis Augiensis Ordinis Cisterciensis « iure nativo » ad eandem pertinentem, in abbatiam elevamus, et ipsum conventum tanquam successorem iuridi­ cum antiquae, adhuc iuridice exsistentis, abbatiae declaramus; statui­ mus que propterea ut Abbas Marienstattensis in praefato monasterio Beatae Mariae Virginis de Hardehausen administratoris apostolici munere fungatur usque dum, Deo favente, conventus ad numerum duodecim reli­ giosorum ibi habitualiter commorantium creverit et Abbatem suum pro­ prium possit nominare. Haec volumus, edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque ple­ nos atque integros effectus sortiri atque obtinere; dictoque prioratui sic per Nos in abbatiam erecto nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite diiudicandum et definiendum esse, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vm m. Septembris an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. 116 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

i

PADERBORNENTSIS-COLONIENSIS

DE FINIUM DIOECESIUM MUTATIONE

DECRETUM

R, P. D. Gaspar Klein, Archiepiscopus Paderbornensis, consentiente Emo P. D. Carolo Iosepho Cardinali Schulte, Archiepiscopo Coloniensi, a S. Sede petiit ut, in quorumdam fidelium bonum, domus Berg, Bieber, Clemens et Stracke, quae a propria paroeciali ecclesia Drolshagen, in archidioecesi Paderbornensi, valde distant, viciniori paroeciae Belmicke archidioecesis Coloniensis incoporentur: et contra vici Auf dem Dümpel, Piene, Strasse et Neuenschmiede, in paroecia Belmicke archidioecesis Colo­ niensis exstantes, paroeciali ecclesiae Drolshagen archidioecesis Paderbor­ nensis, cui sunt proximiores, attribuantur. Porro Ssmus Dominus Noster Pius divina Prov. Pp. XI, rei opportu­ nitate mature perpensa, praehabito quoque favorabili voto R. P. D. Cae­ saris Orsenigo, Archiepiscopi Ptolemaidensis in Lybia ac Nuntii Apo­ stolici in Germania, precibus benigne annuens, hoc Consistoriali decreto statuit, ut a territorio archidioecesis Paderbornensis seiungantur domus Berg et Bieker in vico Belmicke, et domus Clemens et Stracke in vico Woerde, et paroeciae Belmicke archidioecesis Coloniensis aggregentur. Itemque decernit ut vici Auf dem Dümpel, Piene, Strasse et Neuenschmiede ab archidioecesi Coloniensi avellantur et paroeciae Drolshagen, in archidioe­ cesi Paderbornensi, incorporantur. Ad haec autem exsecutioni mandanda Ssmus Dominus deputare digna­ tus est eumdem R. P. D. Caesarem Orsenigo, eidem omnes tribuens faculta­ tes necessarias et opportunas, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agi­ tur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, facto onere remittendi, intra sex menses, ad Sacram Congregationem Consistorialem Sacra Congregatio Consistorialis 117

authenticum exemplar actus exsecutionis peractae. Contrariis quibusvis non obstantibus. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die 27 Novembris 1931,

Fr. R. O. CARD. ROSSI, a Secretis. L. © S. V. Santoro, Adsessor.

II

PADERBORNENSIS-FULDENSIS

DE FINIUM DIOECESIUM MUTATIONE

DECRETUM

Cum vici Borussici Höringhausen, Eimelrod, Hemmighausen et Deisfeld longe absint a propria ecclesia [paroeciali loci Naumburg, dioecesis Ful­ densis, quo satius eorum fidelium bono consulatur, R. P. D. Gaspar Klein, Archiepiscopus Paderbornensis, plene assentiente Ordinario Fuldensi, S. Sedi supplices porrexit preces ut memorati vici finitimis paroecialibus ecclesiis Corbach et Eppe, archidioecesis Paderbornensis, incorporantur. Porro Ssmus Dominus Noster Pius divina Prov. Pp. XI, rei opportu­ nitate perpensa, praehabito quoque favorabili voto R. P. D. Caesaris Orsenigo, Archiepiscopi Ptolemaidensis in Lybia ac Nuntii Apostolici in Germania, huiusmodi precibus annuens, hoc Consistoriali decreto statuit ut a territorio dioecesis Fuldensis avellantur iidem vici et aggregentur: vicus Höringhausen paroeciae Corbach, archidioecesis Paderbornensis, et vici Eimelrod, Hemmighausen et Deisfeld paroeciae Eppe, eiusdem archi­ dioecesis. Ad haec autem exsecutioni mandanda Sanctitas Sua deputare dignata est eumdem R. P. D. Caesarem Orsenigo, eidem omnes tribuens facul­ tates necessarias et opportunas, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, facto onere remittendi, intra sex menses, ad Sacram Congregationem Consisto­ rialem authenticum exemplar actus peractae exsecutionis. Contrariis quibusvis non obstantibus. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die 2 Ianuarii 1932.

Fr. R. C. CARD. ROSSI, a Secretis. L. •© S. V. Santoro, Adsessor. 118 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

III

SOROCABANA ET BOTTJCATUENSIS

COMMUTATIONIS FINIUM DIOECESIUM

DECRETUM

Ioseph Carolus Aguirre, Episcopus Sorocabanus, et Carolus Duarte Costa, Episcopus Botucatuensis postularunt ab Apostolica Sede ut paroe­ cia Itdhy quo facilius administrari posset, a dioecesi Botucatuensi, ad quam pertinet, dismembraretur et dioecesi Sorocabanae, cum suis inco­ lis, adiungeretur, et vicissim paroecia Bojote a dioecesi Sorocabana sepa­ raretur et dioecesi Botucatuensi attribueretur. Porro Ssmus Dominus Noster Pius divina Providentia PP. XI, peti­ tionis opportunitatem recognoscens, attento quoque favorabili voto R. P. D. Benedicti Aloisi Masella, Archiepiscopi titularis Caesariensis in Maure- tania et Nuntii Apostolici in Brasiliana Republica, Apostolicae potestatis plenitudine atque suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, statuit, vi praesentis Consistorialis decreti, ut praefata paroecia Itahy a dioecesi Botucatuensi dismembre- tur et dioecesi Sorocabanae perpetuo incorporetur, itemque ut paroecia Bofate a dioecesi Sorocabana avellatur et dioecesi Botucatuensi perpetuo pariter incorporetur; mutatis hac ratione finibus utriusque dioecesis. Ad haec omnia exsecutioni mandanda, Sanctitas Sua deputavit memo­ ratum Nuntium Apostolicum, R. P. D. Benedictum Aloisi Masella, eidem tribuens facultates omnes ad id necessarias et opportunas, etiam subde­ legandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica digni­ tate constitutum; facto onere intra sex menses mittendi ad Sacram hanc Congregationem authenticum exemplar peractae exsecutionis. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die 5 Februarii 1932.

Fr. R. C. CARD. ROSSI, a Secretis. L.©S. V. Santoro, ' Adsessor ¿ Sacra Congregatio Consistorialis 119

IV NULLIUS SEU S. MAURITII AGAUNENSIS

IURISDICTIONIS

DECRETUM

Cum omnes dioeceses in Helvetia a Sacrae Congregationis Consistorialis iurisdictione dependeant, opportunum visum est ut etiam abbatia nullius S. Mauritii Agaunensis, in Valesia inferiore, hactenus Sacrae Congregationi de Propaganda Fide subiecta, ratione unitatis ecclesiastici regiminis et disciplinae, iurisdictioni eiusdem Sacrae Congregationis Consistorialis subii- ceretur. Porro Ssmus Dominus Noster Pius divina Providentia Pp. XI, rei opportunitate mature perpensa et audito Emo ac Revmo Domino Card. Praefecto Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, praesenti Consistoriali decreto, perinde valituro ac si Apostolicae sub plumbo Litte­ rae expeditae forent, statuit ac decrevit ut memorata abbatia nullius S. Mauritii Agaunensis a iurisdictione Sacrae Congregationis de Propaganda Fide subtrahatur, et iuri ac potestati Sacrae Congregationis Consistorialis Committatur. Contrariis quibusvis non obstantibus. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis] Consistorialis, die 5 Februarii anni 1932.

Fr. R. C. CARD. ROSSI, a Secretis. L. £8 S. V. Santoro, Adsessor.

V

PROVISIO ECCLESIARUM

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI, succes­ sivis decretis Sacrae Congregationis Consistorialis, singulas quae sequuntur Ecclesias de novo Pastore dignatus est providere, nimirum: 2 Martii 1932. — Cathedrali Ecclesiae Cortonensi praefecit R. D. Iose­ phum Franciolini, Vicarium generalem dioecesis Nucerinae; 3 Martii. — Titulari archiepiscopali Ecclesiae Antiochenae in Pisidia, R. P. D. Gustavum Matteoni, hactenus Episcopum Grossetanum et Soa- nensem-Pitilianensem, quem constituit Coadiutorem cum iure futurae suc cessionis R. P. D. Prosperi Scaccia, Archiepiscopi Senensis. — Cathedralibus Ecclesiis Tarquiniensi et Centumcellarum, R. D. Aloi­ sium Drago, Secretarium generalem Pontificii Operis a Propagatione Fidei. 120 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

18 Martii. — Titulari episcopali Ecclesiae Phocaeensi, E. D. Aloisium Scortegagna, parochum in dioecesi Sanctae Mariae, quem constituit Coa­ diutorem cum iure futurae successionis E. P. D. Benedicti Pauli Alves de Souza, Episcopi Spiritus Sancti.

VI

DESIGNATIO ORDINARII PRO APPELLATIONE

Iuxta Can. 1594 |§ 3 Codicis iuris canonici, Episcopus Misnensis desi­ gnavit pro appellatione in secunda instantia tribunal Emi Archiepiscopi Wratislaviensis. Quam designationem Sacra Congregatio Consistorialis die 9 Martii 1932 adprobavit.

SACRA CONGREGATIO PRO ECCLESIA ORIENTALI

APPROBATIO

Ssmus Dnus Noster Pius divina Providentia Pp. XI, decreto S. Con­ gregationis Orientalis, die 16 Martii 1932, Congregationem Sororum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae, cuius domus princeps sita est Berythi defi­ nitive approbavit, Constitutiones vero ad decennium.

SACRA CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

NOMINATIONES

Brevibus Apostolicis nominati sunt: 15 Novembris 1931. — E. P. Innocentius Verriet, ex Ordine Fratrum Praedicatorum, Episcopus electus Eleuthernensis, Vicarium Apostolicus Curacaensis. 21 Decembris. — E. P. Benvenutus a Chuches, ex Ordine Minorum Capulatorum; in saeculo Ioachim Alcaide y Bueso, electus Episcopus Castoriensis, Vicarius Apostolicus de Ooajira. — E. P. Leo Desmet, e Congregatione Presbyterorum ab Immacu­ lato Corde Mariae, vulgo Missionariorum de Scheut, electus Episcopus Adraënus, Vicarius Apostolicus de Siwantze in Sinis. Sacra Congregatio Consistorialis m

— E>, P. Carolus Ee, ex Instituto Taurinensi Missionum a Consolata, electus [Episcopus Hadrumetinus, Vicarius Apostolicus de Nyeri in Africa Centrali. — E. P. Gaspar Schotte, e Congregatione Presbyterorum ab Immaeu- lato Corde Mariae, electus Episcopus Petinessensis, Vicarius Apostolicus di Ningsia in Sinis. — E. P. Eenatus Graffin, e Congregatione a Spiritu Sancto, electus Episcopus Mosynopolitanus, Coadiutor cum iure futurae successionis Vicarii Apostolici de Yaounde in Africa Centrali. 18 Ianuarii 1932. — E. P. Georgius Weld, e Societate Iesu presbyter, electus Episcopus Mallotanus, Vicarius Apostolicus Guyanae Anglicae. — E. P. Arsenius Turquetil, e Congregatione Oblatorum Mariae Imma­ culatae, electus Episcopus Ptolemaidensis in Phoenicia, Vicarius Aposto­ licus Sinus de Hudson. — E. D. Ioannes Tchang, e clero indigena, electus Episcopus Anti- pyrgensis, Vicarius Apostolicus de Chaoshien in Sinis.

SACRA CONGREGATIO RITUUM

i .ROMANA

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VEN. SERVI DEI VINCENTII PALLOTTI

SACERDOTIS FUNDATORIS PIAE SOCIETATIS MISSIONUM.

SUPER DUBIO An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, earumque adnexis, in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur.

Vincentius Pallotti et B. Gaspar Del Bufalo, uterque romani cleri decus et ornamentum, gemina luce in hac alma Urbe eo difficili tempore resplen- duerunt, quod vertente prima saeculi undevigesimi medietate Ecclesiam et civilem societatem exercuit. Etenim haec felix Boma duorum Principum consecrata sanguine, postquam a Deo tradita est Petro eiusque successo­ ribus, indefectibili hereditate, ut firmissimum in ea universalis Ecclesiae centrum consisteret, singulari divinae Providentiae suffulta semper est praesidio, ne unquam eius fides ab Apostolis accepta nutaret, et ne suo

ACTA, vol. XXIV, n. 4. - 1-4-932. 9 m Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Pastori grex fidelis deesset. Quare, ut sollertibus Romanorum Pontificum curis promptior ac docilior Romani populi pietas responderet, Dei bene­ ficio, nullo umquam tempore defuere insignes sanctitate viri, qui ad plebis Dei mores christiana disciplina informandos sedulo adlaborarunt. Porro qui supra memoratus est Vincentius Pallotti dici equidem potest ex semine virorum illorum per quos salus in Israel facta est {I Mach., 6, 62). Is ex Petro-Paulo et Maria Magdalena De Rossi diei 21 Aprilis mensis anno 1795 Romae natus est, et sequenti die in paroeciali Basilica S. Lau­ rentii in Damaso baptismalibus aquis regeneratus fuit. Divina gratia vel ab incunabulis praeventus, ad quantam erga Beatam Virginem devotio­ nem esset perventurus, iam tunc visus est portendere. Cum enim quan­ doque a nutrice solus xeïinqueretur, eiusdem sanctae Virginis imaginem tenellis stringens manibus, quietus et tranquillus, veluti eam contemplans, per horas immobilis perseverabat. Quod erga Beatam Matrem pietatis studium cum aetate ita succrevit, ut inter eius devotissimos filios merito sit connumerandus. Unde nil mirum si, accedente quoque optimorum pa­ rentum disciplina, puer et adolescens insignia virtutum specimina dederit, et innocentiae vigilantissimus custos eam nitide servare impensissimo studio sategerit, animi candorem iam ex tunc austerissima paenitentia et assidua oratione communiens. Beato Francisco Assisiensi, paupertatis praesertim et paenitentiae amore, ex animo addictus, cum eius primo Ordini quominus adscriberetur plura obstarent adiuncta, tertio eius Ordini voluit aggregari, eiusque imita­ tionem et cultum pie semper fovere studuit. In studiis excolendis, sacris praesertim, ita eminuit, ut non solum docto­ rali laurea sive in facultate philosophica, sive in theologica fuerit insigni­ tus, sed etiam ad lectoris theologiae vices in Romano archigymnasio sustinendas fuerit electus. Quo munere post nonnullos annos se abdicavit, ut Deo pressius serviendo uberior evaderet. Sacerdos anno 1818 consecratus, totum sacri ministerii laboribus se mancipavit. S. Ioannis Baptistae De Rossi aemulator, melliflui Doctoris praeceptum prae oculis habens: Pasce verbo, pasce exemplo, pasce sancta­ rum fructu orationum, caritate fervens, prudens, iustus, patiens, castis- simus, orationi iugiter instando, divini cultus decorem promovere, verbum Dei praedicare, sacras confessiones excipere, infirmorum vel cholerico morbo affectorum sive in domibus sive in hospitalibus spirituali curae attendere, peccatores ad bonam frugem reducere, periclitantes puellas praeservare, omnibus vitae suae diebus, immo et horis, sui immemor maximopere studuit. Peculiari etiam cura excoluit, ad eos apostolico Sacra Congregatio Rituum m spiritu informandos, adolescentes clericos tum Pontificii Seminarii Ro­ mani, Collegiorum Urbaniani de Propaganda Fide, Anglorum, Hiberno- rum, Graecorum, tum etiam externos. Quare veluti miraculum habebatur quod tot tantosque labores fere ieiuniis, ad multam noctem vigilans, sustinere valeret. Admirandum sane spectaculum, hominem videre curvo paululum corpore, animo in Deum semper erecto, nudato capite ob reverentiam Dei ubique praesentis, ad tot caritatis ministeria indefessum convolare. Animarum zelo et Dei gloria permotus anno 1835 Piam Societatem « Apostolatus Catholici » instituit, quae post eius mortem « Pia Societas Mis­ sionum » fuit appellata, cuius finis est « augmentum, defensio et propa­ gatio caritatis et fidei catholicae sub speciali protectione Immaculatae Dei Matris, Apostolorum Reginae, sub Summi Pontificis omnimoda depen­ dentia ». Ad hunc eumdem obtinendum finem in Epiphania et per septem subsequentes dies, sollemnes supplicationes cum verbi Dei in variis lin­ guis praedicatione et cum celebratione sacrae liturgiae sive latinae sive quotannis, in Urbe praesertim, magnifica pompa peragendas instituit, ut unitatis Ecclesiae documento simul essent, atque invitamento. Piam autem Societatem ita composuit, ut ea in tres dispesceretur clas­ ses: Presbyterorum et coadiutorum fratrum; Sororum, quibus domorum a caritate regimen concrederetur; Fidelium omnium utriusque sexus, Regularibus non exclusis, qui, saltem precibus, suam operam ad commu­ nem finem conferrent. Quo quidem eius peculiari studio ut laicos quoque, viros et mulieres, ad apostolatus officia, sub cleri regimine, adscisceret, eam, quam nunc actionem catholicam dicimus, non obscure adumbrasse dicendus est. Iosephum Marinoni, eximiae pietatis et. virtutis sacerdotem, qui postea Mediolanum reversus Seminarii pro Missionibus exteris meritissimus con- fundator fuit et , Vincentius noster per aliquot annos apud se Romae habuit laboris socium et spiritualem filium: nec immerito dixeris piissimi sacerdotis mediolanensis animum ad apostolicum, quod suscep­ turus erat, opus ex tanti magistri exemplo fuisse provido Dei consilio praeparatum. Quam eius ministerium Deo fuerit acceptum innumerae peccatorum conversiones testantur, et multae animae per altioris perfectionis semitas feliciter ab eo perductae. Praeternaturalibus etiam donis fertur ornatus, altissimae praesertim orationis atque, in moderandis conscientiis, spiri- tuum discretionis. Bonus Christi miles, apostolicae vitae certamine strenue confecto, plenus magis meritis, quam annis, ad immarcescibilem gloriae coronam 124 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale a Deo vocabatur. Laboribus fractus die 22 Ianuarii .1850 sanctissime in Christo quievit, annos natus quinquagintaquinque. Tanta Servus Dei fruebatur sanctitatis fama, ut, elapsis vix duobus annis ab eius obitu, Cardinalis Constantinus Patrizi, Pii IX Vicarius gene­ ralis in Urbe, informativum inchoaverit processum super fama sanctitatis vitae eius, virtutum et supernaturahum donorum. Anno 1887 die 13 Ian. Leo XIII Commissionem introductionis Causae sua manu signavit. Con­ structi deinde fuere processus seu diligentiarum, quem vocant, seu super cultu eidem non exhibito, nec non super virtutibus in specie. Servatis de iure servandis die 9 Augusti anno 1921 Antepraeparatoria Congre­ gatio coram Cardinali Vincentio Vannutelli, Causae Relatore, habita est, quam Praeparatoria die 26 Octobris anno 1926 et nova Praeparatoria die 14 Aprilis anno 1931 sunt subsecutae. Demum die 12 mensis huius coram SS. D. ÍT. Pio Papa XI generalia habita sunt Comitia, in quibus Rmus D. Cardinalis Franciscus Bhrle, Causae Relator, discutiendum proposuit dubium: An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Cari­ tate tum in Deum tum in proximum, nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, earumque adnexis, in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur. Omnes qui aderant tum Rmi Cardinales, tum Praelati et Patres Consultores sua ediderant suffragia, quae Beatis­ simus Pater intento prosecutus est animo; suum tamen edere iudicium distulit, ut-in re tanti momenti maioris luminis copiam suis ceterorumque precibus a Deo impetraret. Mentem autem suam pandere volens, hodiernam diem, Dominicam in Septuagésima, selegit. Quapropter divina Hostia religiosissime litata, arcessitis ad Vaticanas Aedes Emis Cardinalibus Camillo Laurenti, Sacrae Rituum Congregationi Praefecto, et Francisco Bhrle, Causae Ponente seu Relatore, nec non R. P. Salvatore Natucci, Fidei Promotore generali, meque infrascripto Secretario, edixit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximum, nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, earumque adnexis Servi Dei Vincentii Pallotti in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur. Hoc autem decretum publici iuris fieri, et in acta Sacrae Rituum Con­ gregationis referri, mandavit die 24 Ianuarii anno millesimo nongentesimo trigesimo secundo.

C. CARD. LAURENTI, Praefectus. L. j$¡S. A. Carinci, Secretarius. Sacra Congregatio Rituum 125

II

SINARUM SEU TUSCULANA

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VEN. SERVAE DEI MARIAE ASSUMPTAE

P ALLOTTA, SORORIS PROFESSAE INSTITUTI SORORUM FRANCÏSCALIUM

MISSIONARIARUM MARIAE

SUPER DUBIO

An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, earumque adnexis, in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur.

Mense Martio anno 1.904 coram Decessore Tuo Pio X, sanctae me­ moriae, hisce in aedibus vaticanis ad Apostolicam benedictionem acci­ piendam genuflexa procubuit humilis religiosa puella, Maria Assumpta Pallotta ex Instituto Sororum Franciscanum Missionalium Mariae, mox, una cum aliis eiusdem Instituti sodalibus, ad longinquas profectura Sina­ rum terras, tepentes adhuc, eo tempore, recenti plurium millium christia­ norum caede. Quae tunc, Decessoris Tui benedictione et adloquio recreata, firmiore discessit animo missionaria Christi, eadem hodie ad thronum tuum spiritu veluti redire videtur, ut et Ipse, hoc sollemni decreto, eius memo­ riam coram Ecclesia benedictam facias. Quae dum mente versantur, illud sponte subit Evangelii dictum: «Qui se humiliât exarabitur ». Neque enim fieri poterat ut quae, monente Christo, semper in novissimo loco recubuerat, ad superiora ascendere non evoca- retur. Et sane huius innocentissimae virginis, quae brevi annorum cursu explevit tempora multa, propriam sanctitatis notam et praecipuum cha­ racterem humilitatem esse dixeris. Quo solidissimo innixa fundamento, ad heroicum virtutum gradum tota in Christo abscondita secura pervenit. In pago vulgo dicto Force, dioeceseos Montis Alti in Piceno, die 20 Au­ gusti mensis a. D. 1878 ex Aloysio et Euphrasia Casali orta est puella, cui insequenti die, dum sacris abluebatur aquis, imposita fuere nomina Assumpta Maria Liberata. Duos post annos sacro finita fuit chrismate. Sancti Spiritus dona, in infantulam infusa, vacua non fuere; mature enim virtutum germina in ea succreverunt, et ad quantam vitae perfectionem esset perventura non obscure portenderunt. m Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Ad sacram synaxim duodecimo suae aetatis anno primitus admissa caelesti Hospiti cor suum irrevocabili dono obtulit, datam semel Christo fidem ad mortem usque inviolatam servans. Ad oeconomicas familiares angustias sublevandas operam suam sive agris excolendis sive sarcinis baiulandis sive aliis manuum laboribus impen­ dere adacta fuit. In quibus exercendis, mira prudentiae, diligentiae, mode* stiae et castitatis specimina.dedit: is vero in piissima adolescentula elu­ cebat nitor pudicitiae, ut vel sola eius praesentia rudes etiam opifices ab omni minus honesto sermone compesceret. Orationi diu noctuque dedita, carnis mortificationi summopere studuit: coram sacratissimo Eucharistiae sacramento flexis genibus per plures continenter horas preces effundere, adhuc in saeculo vivens, in deliciis habuit. Caelestis Sponsi nuptias vehe­ menter inhians, Sororum Franciscanum Missionalium Mariae institutum est ingressa. Tirocinio sancte perfuncfca in domo novitiatus Cryptaeferratae prope Tusculum vota religiosa in humili Sororum gradu Romae in domo S. Helenae temporanea, Florentiae vero perpetua nuncupavit. Volo san­ ctam fieri quum sibi iampridem indixisset, quam strenue generosum propo­ situm impleverit ex processualibus tabulis aperte ostenditur. Humillima puella usque ad sui ipsius contemptum de se sentiebat; unde etiam siquando aspere, etsi iniirria, obiurgaretur, gaudio gestiebat, gratias humillime refe­ rens, seque his reprehensionibus dignam sincere existimabat. Ingenua insuper simplicitas, perfectissima obedientia, intensissima in Deum et in proximum caritas, cuiuscumque vel levis culpae horror immensus, tran- quillus et serenus in adversis animus, invicta patientia, virgínea illibata castitas in ea enituere. « Esse Angelum, felicitatis est — ait Hieronymus (Ep. 15 ad Paul, et JEust.): — esse vero Virginem, virtutis. Profecto in carne praeter carnem vivere non terrena vita est sed caelestis ». Quod autem eius vita non terrena, sed caelestis fuerit, ex intima, ad quam pervenerat, unione cUm Deo aperte eruitur.

Impulsu caritatis acta missiones adire petierat, leprosis praesertim curandis addici praeoptans. Voti compos ex parte tandem facta, sex post

annos ab eius in religionem ingressu, ad Sinas, gestienti prae laetitia animo ? profecta est. Quo in itinere quum, oborta saeva tempestate, ab ea quaesi­ tum fuerit an timore afficeretur, tranquille respondit sibi nihil metuendum;, quum aequale haberet ad metam pertingere aut in profundum mare de- mergi, prout Deo magis placuisset. Tam firma eius animo semper inerat divinae voluntati perfectissima adhaesio! Longo emenso terra marique spatio, ad destinatam sibi missionem pervenit, in boreali Sinarum regione consistens, Shan-si nuncupata, quam paucis ante annis septem sacrae virgines eiusdem Instituti suo resperserant sanguine. Sacra Congregatio Rituum 127

Ut eo mitteretur divino consilio evenisse videtur, ut scilicet quae se Deo in missionali Instituto tanto spiritus fervore sacraverat, extrema saltem suae innocentissimae vitae luce et sanctissima morte longinquas illas gentes ad Christum suaviter virtutum exemplo attraheret. Quod Maria Assumpta eo mirabilius perfecit, quo breviore tempore, et quo humi- liore coram hominibus opera illic sese pro Dei gloria impendit. Domesticis enim servitiis, duce obedientia, in puellarum orphanotrophio addicta, ex quolibet sibi oblato labore, et ex internis, quibus per id temporis, Deo permittente, fatigabatur poenis, pretiosum virtutum nectar, quasi apis argumentosa, sugebat. Iamque ad mortalis vitae exitum properans, con- iunctior Deo apparebat in dies, fervido praesertim orationis studio, a qua nullus externus labor eius animum retrahere videbatur. Vix autem exacto anno postquam ab Italia discesserat, diro correpta morbo, qui in orphanotrophio, cui inserviebat, grassabatur, gratissima Deo caritatis hostia die 7 Aprilis anno 1905, in domo S. Paschalis Baylon loci Toung-eul- Keu, apostolici vicariatus qui tunc Shan-si Septentrionalis vocabatur, occubuit. Suave, ut fertur, effluvium morientis cubiculum mirabiliter im­ plevit, idemque suavis odor virgíneas eius exuvias, quum, quasi festiva pompa, ad tumulum deferrentur, omnibus obstupentibus, sequutus dicitur. Pretiosam eius mortem sanctitatis fama non solum inter fideles, sed et inter paganos, qui ad eius sepulcrum patrocinium imploraturi accede­ bant, est subsequuta. Porro candidissimo hoc sanctitatis flosculo novum ornamentum addere videtur voluisse Deus, simul et exemplum, non solum praeclaro ac benemerenti de Ecclesia Instituto, in quo Serva Dei vitam religiosam professa est; sed et universo earum sacrarum virginum agmini, quae pro pacifico Christi regno inter exteras gentes dilatando, humili saepe atque ignorato labore efficaciter cooperantur. Quare canonici processus sive diligentiarum, quem vocant, sive super obedientia decretis Urbani Papae VIII super cultu eidem non exhibito, sive super sanctitatis fama, virtutum et miraculorum in Sinis, Tusculi et in diocesi Montis Alti confecti sunt. Die 25 Iulii anno 1923 Ssmus D. N. Pius Papa XI Commissionem introductionis Causae sua manu signare dignatus est. Apostolici processus conditi sunt iisdem in locis, et die 13 Novembris anno 1928 eorum validitas fuit recognita. Antepraeparatoria super virtutibus die 29 Iulii anno 1930 coram Rmo D. Cardinali Camillo Laurenti, Causae Ponente seu Relatore habita sunt comitia; Praeparatoria vero ad Vaticanum die 28 Iulii anno elapso. Generalis vero Congregatio coram Ssmo D. N. Pio Papa XI die 16 mensis huius fuit coacta; in qua Revmus Cardinalis Causae Ponens seu Relator dubium proposuit discu­ tiendum: An eonstet de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in 128 Acta Apostolicae Sedis - Commentaria î.tïïïciale

_ ; __ . Deum tum in proximum, nec non de cardinalibus PruàehJa, Iustitia, Tem­ perantia et Fortitudine, earumque adnexis, in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur. Porro qui convenerant Revmi Cardinales, Officiales Praelati et Consultores suum edidere suffragium. Verum Beatissimus Pater suum distulit proferre iudicium, ut Sibi in re tanti momenti divini luminis per ingeminatas preces copia suppeteret. Quum autem mentem suam pandere statuisset, hodiernam selegit diem, Dominicam tertiam in Quadragesima. Quare Eucharistico sacrificio pientissime litato, arcessitis Rmo Cardinali Camillo Laurenti S. R. C. Praefecto et Causae huius Ponente seu Relatore, nec non R. P. Salvatore Natucci, Fidei Promotore generali, meque infrascripto Secretario, edixit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximum, nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, earumque adnexis Famulae Dei Mariae Assumptae Pallotta in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur. Hoc autem decretum publici iuris fieri, et in acta Sacrae Rituum Con­ gregationis referri, mandavit hodierna die 28 Februarii anno 1932.

C. CARD. LAURENTI, Praefectus.

L. © S, A. Carinci, Secretarius. Sacra Poenitentiaria Apostolica 129

ACTA TRIBUNALIUM

SACBA POENITENTIARIA APOSTOLICA

VISITATIO IMAGINIS B. M. VIRGINIS GUADALUPENSI INDULGENTIIS DITATUR

Die 16 Februarii 1932

Sacra Poenitentiaria Apostolica universis christifidelibus, qui imaginem B. M. Virginis Guadalunensis in aliqua ecclesia vel publico oratorio exposi­ tam visitaverint, sequentes indulgentias benigne concedit: I. Partialem, saltem corde contrito lucrandam a) trecentorum dierum semel quocumque anni die: b) septem annorum totidemque quadragenarum die 12 cuiuslibet mensis. II. Plenariam in festo Maternitatis B. M. Virginis, ultima Dominica post Pentecosten et die 12 mensis Decembris, si, confessi ac sacra Synaxi refecti, ad mentem Summi Pontificis oraverint. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus.

S. Luzio, S. P. Regens. L. © S. S. de Angelis, Substitutus. 130 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium^îikàale

SACRA ROMANA ROTA1

Citatio edictalis

MARIANOPOLITANA

NULLITATIS MATRIMONII (BOUCHARD-SANDERS)

Cum ignoretur locus actualis commorationis dfìi Ruben Sanders, in causa conventi, eundem citamus ad comparendum, sive per se, sive per procuratorem legitime constitutum, in sede Tribunalis S. R. Rotae (Roma, via della Dataria, 94) die 28 Maii 1932, hora 11, ad concordandum de dubio disputando, vel infrascripto subscribendum, et ad diem designan­ dam, qua habebitur Turnus Rotalis pro causae definitione:

An constet de nullitate matrimonii in casu.

Ordinarii locorum, parochi, sacerdotes et fideles quicumque notitiam habentes de loco commorationis praedicti dñi Ruben Sanders, curare debent, ut de hac edictali citatione ipse moneatur. *

L. S. F. Morano, Ponens.

Ex Cancellaria Tribunalis S. R. Rotae, die 23 Martii 1932.

Adv. T. Tani, Notarius.

* Etant inconnu le lieu de la demeure actuelle de Mr Ruben Sanders, défen­ deur en cette cause, Nous le citons à comparaître, par propre personne ou par un procureur légitimement constitué, au siège du Tribunal de la S. Rote Ro­ maine (Roma, Via della Dataria, n. 94), le 28 Mai 1932, àll heures, pour con­ corder ou souscrire le doute ci-dessous rapporté, et fixer le jour de la cause devant la Rote.

Oonste-t-il de la nullité du mariage dans ce cas?

Les Ordinaires des lieux, les curés, les prêtres, les fidèles ayant connais­ sance du lieu de la résidence du dit Mr Ruben Sanders, devront, dans la mesure du possible, l'avertir de la présente citation.

1 NB. — la praecedenti fasciculo pagg. 86-96, ad nn. xiv, xx, xxii, xxvi, XLIX, LXI, Advocatorum nominibus praemittantur verba: ex mandato gratuiti patrocinii. Diarium Romanae Curiae 131

DIARIUM ROMANAE CURIAE

SACRA CONGREGAZIONE DEI RITI

Martedì, Io Marzo 1932, nel Palazzo Apostolico Vaticano, si è tenuta la Con­ gregazione dei Sacri Riti Particolare, nella quale gli Erui e Rmi Signori Car­ dinali, nonché i Rmi Prelati Officiali, componenti la medesima, hanno discusso e dato il loro voto sopra le seguenti materie:

1. Intorno alla validità del Processo Apostolico costruito nella Curia Vesco­ vile di Tarbes e Lourdes sopra un miracolo da Dio operato,per intercessione della Beata Maria Bernarda Soubirous, Vergine della Congregazione delle Suore di Carità e dell'Istruzione Cristiana di Nevers, dopo la sua Beatificazione, il quale miracolo viene proposto per la sua Canonizzazione; 2. Intorno alla validità dei Processi Apostolici sopra i miracoli in specie per la Causa di Beatificazione e Canonizzazione della Venerabile Serva di Dio Caterina Labouré, dell'Istituto delle Figlie della Carità; 3. Intorno alla validità dei Processi Apostolici, e quanto ad uno, anche ordinaria, costruiti sopra due miracoli da Dio operati per intercessione della Venerabile Serva di Dio Gemma Galgani, Vergine secolare; 4. Intorno alla validità dei Processi per la Causa di Beatificazione e Cano­ nizzazione del Servo di Dio Leonardo Murialdo, Sacerdote secolare, Fondatore della Pia Società di S. Giuseppe; 5. Intorno alla validità dei Processi per la Causa di Beatificazione e Cano­ nizzazione del Venerabile Servo di Dio Benvenuto Bambozzi, Sacerdote pro­ fesso dell'Ordine dei Frati Minori Conventuali; 6. Intorno alla validità dei Processi per la Causa di Beatificazione e Cano­ nizzazione del Venerabile Servo di Dio Domenico della Madre di Dio, Sacerdote professo della Congregazione della Santissima Croce e Passione di Nostro Signore Gesù Cristo (Passionista) ; 7. Intorno alla validità dei Processi per la Causa di Beatificazione e Cano­ nizzazione della Serva di Dio Maria Vittoria Teresa Couderc, Confondatrice della Società di Nostra Signora del Cenacolo; 8. e finalmente intorno al culto, in ossèquio ai decreti di Urbano VIII, non mai prestato alla Serva di Dio Maria Rafols, Fondatrice delle Suore di Carità di S. Anna.

Martedì, 8 Marzo 1932, presso 1'Em.o e Revifoo Signor Cardinale Gaetano Bisleti, Ponente della Causa di Beatificazione e Canonizzazione della Venera­ bile Serva di Dio Vincenza Gerosa, Confondatrice delle Suore di Carità di Luere, 132 Acta Apostolicae Sedis - Commentarii.,',\officiale in diocesi di Brescia, si è tenuta la Congregazione Antijp\^:S^oria nella quale dai Revmi Prelati officiali e dai Consultori teologi della medesima si è discusso il dubbio su due miracoli che si asseriscono da Dio operati per intercessione della stessa Venerabile, i quali vengono proposti per la sua Beatificazione.

Martedì, 15 Marzo 1932, nel Palazzo Apostolico Vaticano, dinanzi all'au­ gusta presenza del Santo Padre, si è tenuta la Congregazione Generale dei Sacri Riti, nella quale gli Emi e Rmi Signori Cardinali, i Rmi Prelati ed ì Consultori teologi, componenti la medesima, hanno discusso e dato il loro voto sul dubbio delle virtù in grado eroico, nella Causa di Beatificazione e Canonizzazione della Venerabile Serva di Dio Alice Le Clerc, Fondatrice dell'Istituto di Nostra Signora.

SEGRETERIA DI STATO

ONORIFICENZE Con Brevi Apostolici il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di conferire:

La Gran Croce dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 20 Novembre 1931. A S. E. Sterno Vincent, Presidente della Repubblica di Haiti.

La Gran Croce dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe militare: 15 Febbraio 1932. Al sig. marchese Pietro Pellegrini Quarantotti, Aiutante Maggiore della Guardia Nobile Pontificia.

La Placca dell'Ordine di San Gregorio Magno, classe militare : 20 Febbraio 1932. Al sig. conte Carlo Pocci, Cadetto della Guardia Nobile Pontifìcia.

La Commenda con Placca dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile:

28 Ottobre 1931. Al sig. Edoardo Belin, dell'archidiocesi di Parigi. 20 Novembre » Al sig. Abele W. Léger (Haiti). 2 Dicembre » Al sig. marchese Ferdinando Sainz de 1 nchaustegui, della diocesi di Vittoria.

La Commenda dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile:

6 Febbraio 1930. Al sig. Leone Massa, dell'archidiocesi di Napoli. 8 Maggio 1931. Al sig. Giuseppe Karas, dell'archidiocesi di Praga. 3 Novembre » Al sig. Renato Loulange-Tessier (Francia). 20 » » Al sig. Lelio Malebranche (Haiti). Diarium Romanae Curiae 133

20 Novembre 1931. Al sig. Luigi Baron (Haiti). 7 Dicembre » Al sig. Giovanni Pernter, dell'archidiocesi di Vienna. 23 Gennaio 1932. Al sig. dott. Francesco Navarro, dell'archidiocesi di San­ tiago del Cile. 8 Febbraio » Al sig. Carlo Des Isnards, dell'archidiocesi di Parigi. Al sig. Vittore Bucaille, della medesima archidiocesi.

La Commenda delVOrdine di S. Gregorio Magno, classe militare:

20 Febbraio 1932. Al sig. conte Angelo Valentini, Cadetto della Guardia Nobile i Pontificia.

Il Cavalierato dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile:

7 Luglio 1931. Al sig. Nilo Parmann, del vicariato apostolico di Oslo. » » » Al sig. Guglielmo Rosafco, del medesimo vicariato. 2 Settembre » Al sig. Pietro Giuseppe van der Vekens, della diocesi di Gand. 18 Ottobre » Al sig. dott. Ernesto Ware, dell'archidiocesi di Westminster. 28 » » Al sig. Gioacchino Giuseppe Mercandino, della diocesi di Biella. 31 » » Al sig. Giuseppe Sahm, della diocesi di Montpellier. » » » Al sig. Emilio Fourmond, dell'archidiocesi di Lione. 13 Novembre » Al sig. conte Bruno De Boisgelin, della diocesi di Evreux. 16 » » Al sig. Giovanni Battista Krauss, della diocesi di Berlino. Al sig. Federico Bernardo Sharon, della diocesi di Da­ venport. » Al sig. Mario Caruana (Roma). 23 Al sig. Carlo Platteau, dell'archidiocesi di Malines. Al sig. Giuseppe Fierens, della medesima archidiocesi. Al sig. Giovanni Müsing, della medesima archidiocesi.

» Al sig. Edmondo Fierens, della medesima archidiocesi. > 23 Al sig. Lorenzo C. Antonio M. Janssens, della diocesi di Bois-ie-Duc. Al sig. Enrico Peitier, della diocesi di Arras. Al sig. Giovanni B. Agostino Lefebvre, della medesima diocesi. 28 Ai sig. avv. Ferdinando Ducasse, della diocesi di Agen. Al sig. Giovanni M. Antonio Gastone Blanchet, della mede­ sima diocesi. 9 Dicembre » Al sig. Gastone Du Bourg, dell'archidiocesi di Tolosa. 30 » » Al sig. Paolo Brenninkmeyer, della diocesi di Harlem. 20 Gennaio 1932 Al sig. Carlo Gay, della diocesi di Losanna, Ginevra e Friburgo. 134 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

La Gran Croce dell'Ordine di S. Silvestro Papa: 10 Febbraio 1932. Al sig. Francesco Latour, dell'archidiocesi di Parigi.

La Placca dell'Ordine di San Silvestro Papa: 2 Febbraio 1932. Al sig. dott. Lorenzo Cochetti (Roma).

La Commenda dell'Ordine di S. Silvestro Papa:

3 Agosto 1931. Al sig. Arnoldo Martens, della diocesi di Liegi. 6 Ottobre » Al sig. Ernesto Ponti, della diocesi di Losanna, Ginevra e Friburgo. 29 » » Al sig. Pietro Porzi (Roma). » » » Al sig. Francesco De Besi, della diocesi di Verona. 31 » » Al sig. Ernesto Penotti (Roma). 4 Novembre » Al sig. Edoardo Gabardi, dell'archidiocesi di Milano. 14 » » Al sig. Luigi Gallo, dell'archidiocesi di Napoli. 21 » ' » Al sig. Luigi Agáti, dell'archidiocesi di Siracusa. 21 » » Al sig. Venceslao Jankowski, della diocesi di Gnesna e Posnania. » » » Al sig. Umberto Cueto Vidaurre y Mercedes del Pozo de Cueto (Bolivia). 22 Dicembre » Al sig. Giovanni Battista Cristofanetti (Portogallo). » » » Al sig. Edoardo Descamps-Thiriez, della diocesi di Lilla.

Il Cavalierato dell'Ordine di S. Silvestro Papa:

22 Maggio 1931. Al sig. Giovanni Ugo Copeland (). 22 Luglio » Al sig. Antonio Favretti, della diocesi di Padova. 31 Ottobre » Al sig. Nicola Bilotta, dell'archidiocesi di Catanzaro. » » » Al sig. Giovanni Sguazzini, della diocesi di Novara. » » » Al sig. Rocco Gabbani, della medesima diocesi. 13 Novembre » Al sig. Giuseppe Marais, della diocesi di Evreux. 20 » » Al sig. Giuseppe Caramellino, della diocesi di Casale. » » » Al sig. Francesco D'Ignazio, della diocesi di Teramo. 27 » » Al sig. dott. Giovanni Martelli, della diocesi di Novara. » » » Al sig. Giacomo Floridi (Roma). 18 Gennaio 1932. Al sig. Domenico Tanaka, della Prefettura Apostolica di Shikoku. » » » Al sig. Domenico Ridolfi (Roma). 30 » » Al sig. Modesto Gallo, della diocesi di Padova. Diarium Romanae Curiae 135

Con biglietti della Segreteria di Stato, il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare:

Camerieri Segreti Soprannumerari di S. S.: 30 Luglio 1931. Monsig. Bonifacio Brillantes, della diocesi di Nuova Segovia. » » » Monsig. Andrea Villanueva, della medesima diocesi. » » » Monsig. Vittorio Rubio, della diocesi di Lipa. 24 Settembre » Monsig. Dagoberto Palmeira de Azevedo, della diocesi di Taubatè. 8 Ottobre » Monsig. Orazio Gonzalez y Escudero, della diocesi di Huaráz. » » » Monsig. Fernando Vega Centeno, della diocesi di Cuzco. » » » Monsig. Giacomo Hermoza, della medesima diocesi. 22 » » Monsig. Stanislao Mazurkiewicz, della diocesi di Czesto- chowa. » » » Monsig. Vincenzo Przygodzki, della medesima diocesi. 31 Dicembre » Monsig. Venceslao Mollenbeck, della diocesi di Münster. 28 Gennaio 1932. Monsig. Raffaele Montaruli, della diocesi di Ruvo e Bitonto. » » » Monsig. Rocco Gramegna. della medesima diocesi. » » » Monsig. Luigi Aiolfì, della diocesi di Crema. » » » Monsig. Giulio Géfin, della diocesi di Sabaria. » » » Monsig. Stefano Szwajnoeh, della diocesi di Katowice. 4 Febbraio » Monsig. Sestilio Barai, della diocesi di Chiusi. 11 » » Monsig. Giovanni Battista Filippucci, del vicariato aposto­ lico di Costantinopoli. 17 » » Monsig. Giovanni Suetta, della diocesi di Savona. 21 » » Monsig. Nicola Moscatello, della diocesi di Lesina. 25 » » Monsig. Francesco Baleani, della diocesi di Gubbio. » » » Monsig. Augusto Moretti, della medesima^diocesi. » » » Monsig. Felice Chemi, della medesima diocesi. 3 Marzo » Monsig. Gennaro Verolino (Roma). » » » Monsig. Quarto Feroce, della diocesi di Macerata.

Camerieri Segreti di Spada e Cappa Soprannumerari di S. S.: 15 Ottobre 1931. Il sig. Poster Stearns, della diocesi di Manchester. 22 » » Il sig. dott. Leone Wasilewski, della diocesi di Czesto- chowa. » » » 11 sig. Stanislao Gadomski, della medesima diocesi.

Camerieri d'Onore in abito paonazzo di S. S. : 24 Dicembre 1931. Monsig. Giuseppe Aubert, della diocesi di Evreux. 21 Gennaio 1932. Monsig. Michele Lubrano, della diocesi di Sessa Aurunca. 136 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

25 Febbraio 1932. Monsig. Gioacchino Puggi (Roma). 3 Marzo » Monsig. Alberto Fioravanti, della diocesi di Nepi. » » » Monsig. Alessandro Buzna, dell'amministrazione aposto­ lica di Tirnavia. » » » Monsig. Emilio Szyllaba, della medesima amministrazione apostolica.

Cameriere d'Onore di Spada e Cappa soprannumerario di S. S.: 16 Luglio 1931. Il sig. D. Clemente Fernandez de la Riva, della diocesi di Madrid.

Cappellani Segreti d'onore di S. S. :

28 Gennaio 1932. Monsig. Antonio Carotenuto, della diocesi di Nola. » » » Monsig. Raffaele, Quaranta della medesima diocesi.

Camerieri d'Onore extra Urbem di S. S. : 4 Febbraio 1932. Monsig. Luigi Palla, dell'archidiocesi di Udine.

NECROLOGIO

8 Maggio 1931. Monsig. Giuliano RaimondoRiveiro y Jaeintho, Arcivescovo tit. di Antinoe. 5 Giugno » Monsig. Crescente Errazuriz y Valdivieso, Arcivescovo di Santiago del Chile. 27 Luglio » Monsig. Alfredo Peri Morosini, Vescovo tit. di Arca. Novembre » Monsig Ermenegildo Ricci, Vescovo tit. di Antipirgo. 8 Dicembre » Monsig. Enrico Gogarty. Vescovo tit. di Temiscira. 15 Gennaio 1932. Monsig. Adolfo Verrienti, Vescovo tit. di Calinda. 16 » » Monsig. Geraldo Van Caloen, Vescovo tit. di Focea. 20 febbraio » Monsig. Atanasio Hermel, Vescovo tit. di Casio. 6 Marzo » Monsig. Ladislao Bandurski, Vescovo tit. di Cidonia. 9 » » Monsk Tommaso Giuseppe Shahan, Vescovo tit. di Ger- manicopoli. 26 Monsig. Lorenzo Gius. Ant. Uberto Schrijnen, Vescovo di Ruremonda. Monsig. Sigismondo Lozinski, Vescovo di Pinsk. Annus XXIV - Vol. XXIV 2 Maii 1932 Num. 5 ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. xi

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

MELENSI»

TRANSLATIONIS SEDIS EPISCOPALIS

PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo salubrius ac utilius Episcopi in animarum bonum dioeceses sibi creditas regere valeant, valde prodest episcopales sedes opportunis aptis­ que locis constituere, ac proinde, si opus fuerit, ipsas ex una in aliam urbem aliquando transferre, si id in Domino expediat. Hoc quidem ab hodiernis dioecesis Metensis condicionibus requiri visum est venerabili fratri Michaeli Paternain eiusdem dioecesis Episcopo, qui idcirco preces Nobis porrexit ut sua episcopalis sedes, pro meliore animarum regi­ mine, ab urbe Melo in qua nunc exstat, in urbem Florida transferatur atque ibi sita ecclesia S. Raphaeli dicata ad ecclesiae cathedralis honorem et dignitatem evehatur. Nos autem, omnibus rite perpensis, oblatis pre­ cibus benigne annuendum censuimus. Quapropter, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit aut eorum qui sua interesse praesumant consensu, Apostolicae potestatis plenitudine haec quae sequuntur decernimus et statuimus. — Suppressa ecclesiae S. Raphaelis, in urbe Mélo exstantis, cathedralitate, episcopalem sedem dioecesis Metensis ex hac urbe in urbem Florida transferimus, cui propterea iura omnia ac privilegia concedimus, quibus episcopales civitates pollent. Ecclesiam vero S. Raphaeli et ipsam

ACTA, vol. XXIV, n. 5. - 2-5-932. 10 138 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale dicatam, in eadem urbe Florida exstantem, ad cathedralis ecclesiae gra­ dum et dignitatem extollimus, cum iisdem prorsus iuribus et privilegiis, honoribus et praerogativis, quibus ceterae in Uruguayana Eepublica cathe­ drales ecclesiae gaudent, nec non cum omnibus oneribus et obligationibus eisdem adnexis. Volumus denique ut dioecesis Melensis posthac Flori- densis et Melensis nuncupetur. Ad eadem omnia exsecutioni mandanda deputamus ipsum venera­ bilem fratrem Episcopum Melensem, eidemque tribuimus necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate vel officio constitutum atque omnes dirimendi controversias in exsecutionis actu quomodolibet oritu­ ras, eidemque onus imponimus ad Sacram Congregationem Consistoria­ lem authenticum exemplar mittendi peractae exsecutionis actorum. Volu­ mus quoque ut harum Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in officio vel ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si exhibitae vel ostensae forent. Quae autem hisce Litteris statuimus et decrevimus, ea rata omnia firmaque per­ manere auctoritate Nostra volumus et iubemus, constitutionibus et ordi­ nationibus Apostolicis ceterisque contrariis minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis. N emini autem nullo unquam tempore, has Lit­ teras suppressionis, erectionis, mandati, derogationis et voluntatis Nostrae infringere, vel eis quomodolibet contraire liceat. Si quis autem ausu teme­ rario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo trigesimo primo, die decima prima mensis Augusti, Pontificatus Nostri anno decimo.

Fr. ANDREAS CARD. FRÜH WIRT H Fr. RAPHAEL C. CARD. ROSSI Cancellarius S. B. E. S. G. Consistorialis a Secretis.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum. Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.

Loco ^ Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XLIV, n. 68. - M. Rig-gi. Acta Pii PP. XI 139

II

URBIS

DE PAROECIARUM S. IOSEPH AD VIAM NOMENTANAM ET S. TERESIAE DIS­

MEMBRATIONE AC NOVAE B. MARIAE VIRGINIS PERDOLENTIS PAROECIAE

ERECTIONE.

PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

In Salaria huius almae Urbis regione iam ineunte hoc saeculo tanta domo­ rum et civium esse cepit frequentia, ut ad animarum regimen earumque salutem facilius ac uberius procurandam, novae illic paroecialis ecclesiae aedificatio perutilis esse videretur. Quod probe noscens sacerdos quidam Bonaerensis archidioecesis bo. me. Leo Ioseph G-allardo, qui, suo Romae domicilio constituto, in ea quidem regione, ad Sororum a Visitatione B. M. V. ecclesiam Dominae Nostrae de Guadalupe dicatam, suum obibat ministe­ rium, sacerdotali zelo quo flagrabat egregie se munificum praebens, paroe­ cialem ecclesiam illic suis potissimum impensis a solo exstruere cogitavit. Potestate itaque a s. m. Pio Papa Decimo, Praedecessore Nostro, obtenta, ad forum Trasimenum, modo Buenos Aires nomine nuncupatum, aream ipse coemit ac anno millesimo nongentesimo decimo, die nona Ianuarii mensis primarius lapis positus est paroecialis ecclesiae in honorem Beatae Mariae Virginis Perdolentis aedificandae quam fideles quidem Argentinae Reipublicae in America cives, primo a vindicata libertate redeunte saeculo, Ssmo Domino Papae libenter oblaturi dicebantur. Anno vero millesimo nongentesimo quintodecimo, litteris diei decimae octavae Iunii mensis, fel. rec. Benedictus Papa Decimus quintus novum hoc templum prope absolutum Argentinae nationi attribuit et privilegiis ornavit paribus atque Urbanae vel Hispanorum vel Gallorum sacrae aedes ditatae sunt. Praefato dein Leone Ioseph Gallardo vita functo, cum dilectus filius excellentissi­ mus vir Angelus, eius frater et heres, ipsius nationalis ecclesiae dominium in Argentinae Reipublicae episcopatum transtulisset, conventione Romae die vicesima quarta mensis Iunii anno millesimo nongentesimo vicesimo nono inter cl. m. Basilium Cardinalem Pompilj, Episcopum Veliternum et Nostrum in Urbe Vicarium Generalem, et venerabilem fratrem Ioseph Bottaro, Archiepiscopum Bonaerensem, univèrsi Argentini episcopatus nomine, constituta, eadem ecclesia ad sacra ibi facienda Ordini Beatae 140 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Mariae de Mercede Redemptionis captivorum, tam de christiana plebe bene merito, ad Sanctae Sedis nutum concredita est: ac eiusdem Ordinis cura magniftcentissimi templi operibus imposito fastigio, per ipsum Car­ dinalem Vicarium anno millesimo nongentesimo trigesimo, kalendis Novem- bribus sacra haec aedes solemniter est dedicata. Quae omnia prae oculis habentes ac praecipue considerantes in latissimo paroeciarum S. Ioseph ad viam Nomentanam et S. Teresiae territorio incolarum numerum adeo postremis hisce annis increvisse, ut non amplius ab uno tantum vel altero curione absque animarum detrimento regi possit, conlatis cum dilecto filio Nostro Francisco titulo S. Mariae Novae S. R. E. Presbytero Cardinale Marchetti Selvaggiani, Nostro in Urbe Vicario in spiritualibus Generali, consiliis, ac omnibus mature perpensis, ad novae in Salaria illa regione paroeciae canonicam erectionem deveniendum censuimus. Quapropter, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, a praefatarum S. Ioseph et S. Teresiae paroeciarum territorio partem seiungimus circa quod supra diximus Beatae Mariae Virginis Perdolentis templum sitam et ex ea novam ac distinctam paroeciam suprema Nostra auctoritate erigimus et constituimus, quam ab eiusdem templi nomine ac titulo Beatae Mariae Virginis Perdolentis nuncupari volumus. Huius autem novae paroeciae ac finitimarum paroeciarum ter­ minos definiendos praefato Cardinali Vicario committimus. Ecclesiae ita­ que Beatae Mariae Virginis Perdolentis ac eiusdem pro tempore parochis iura omnia et privilegia concedimus, quibus aliae huius almae Urbis paroe­ ciales ecclesiae earumque parochi fruuntur ac gaudent, eisdemque onera omnia et obligationes imponimus, quibus Urbis paroeciae et parochi iure communi vel legitima consuetudine subiiciuntur. Pro dotatione vero sic noviter erectae paroeciae et honesta parochi eiusque vices gerentium sustentatione, congruam dotem Nos ipsi assignabimus. Huius autem paroe­ ciae curam Ordini Beatae Mariae de Mercede cui iam ecclesia ipsa, ad con­ ventionis quam superius memoravimus tramitem, concredita est, ad San­ ctae Sedis nutum Apostolica auctoritate committimus; parocho vero pro tempore onus imponimus unum saltem coadiutorem habendi, qui in pasto­ ralibus muneribus obeundis validum ipsi praestet adiumentum. Rebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda dilectum filium Nostrum Cardinalem in Urbe Vicarium Generalem deputamus, cui propterea necessarias et opportunas concedimus facultates, etiam subde­ legandi ad effectum de quo agitur alium virum in ecclesiastica dignitate vel officio constitutum, atque definitive sententiam dicendi de quavis controversia in exsecutionis actu quomodolibet oritura; eidemque onus imponimus peractae exsecutionis actorum fidem authentica forma exaratam Acta Pii PP. XI 141 redigendi, illamque in Vicariatus Urbis archivo religiose adservandi. Volu­ mus quoque ut harum Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen ahcuius notarii publici subscriptis ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris Nostris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provin­ cialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis, aliisque constitutio­ nibus et ordinationibus Apostolicis, vel quavis alia firmitate roboratis, sta­ tutis, consuetudinibus ceterisque contrariis quibuslibet, etiam specialissima mentione dignis, quibus omnibus per praesentes auctoritate Apostolica derogamus. Nemini autem has Litteras Nostras dismembrationis, erectio­ nis, concessionis, statuti, mandati, derogationis et voluntatis Nostrae infrin­ gere, vel eis contraire liceat. Si quis autem ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se noverit incursurum. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo non­ gentesimo trigesimo secundo, die secunda mensis Februarii, in festo Purifi­ cationis Beatae Mariae Virginis, Pontificatus Nostri anno decimo.

Fr. A. CARD. FRÜHWIRTH F. CARD. MARCHETTI-SELVAGGIANI Cancellarius S. B. E. Vicarius Generalis Sanctitatis Suae.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum. Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco Plumbi

Beg. in Cane, Ap., vol- XLV, n. 39. - M. Riggi. m Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

EPISTOLAE

I

AD EMUM P. D. ALOISIUM TIT. SSMAE TRINITATIS AD MONTEM PINCIUM

S. R. E. PRESBYTERUM CARDINALEM MAURIN, ARCHIEPISCOPUM LUGDU-

NENSEM, DEN A LUSTRA AR INITO SACERDOTIO PERACTURUM.

PIUS PP. XI

Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Peragenti tibi proxime dena lustra ab inito sacerdotio iucundissima profecto exstabit conscientia bene actae vitae multorumque bene factorum recordatio. Ubi­ cumque enim vestigia posuisti, ibi neque paucos neque levioris momenti fructus ex munere tuo pastorali atque sollertia percepisti. Tum vero in te consilium in providendo, labor in negotiis, industria in agendo maxime enituere, quum, ad episcopalem honorem evectus, dioecesis primum Gratia- nopolitanae, deinde clarissimae istius Lugdunensis divino quodam consilio gubernacula suscepisti. Quoties enim tu, dum bellum in Europa atrocissi- mum aestuabat, adflictos tuorum parochorum greges, longa pedibus faciens itinera, ipse libenter invisisti et animos gravi dolore saucios verbis auxiliis- que tuis permulsisti atque recreasti! Quot vero sacra clericorum Seminaria, quot doctrinarum optimarumque artium domicilia, quot gymnasia ad virtutes omnes animi exercendas, aut labentia ac ruinosa novis operibus refecisti, aut ab imis fundamentis excitasti! Neque tantum adulescentium alumnorumque bonum persequi studuisti, sed provida quoque cura saga- cique consilio ipsam magistrorum condicionem meliorem firmioremque reddere voluisti, praesertim ut, qui in moribus iuvenilibus fingendis per­ multos annos desudaverint, extremum vitae cursum in pace cum digni­ tate perficere possint. Denique penitus perspectas habemus tum partes, quas in valetudinario pro aegrotantibus e clero Gallico condendo habuisti, tum studia et auxilia, quae in hisce temporum angustiis ad miserias populi sublevandas non desinis conferre. Merito igitur iureque optimo, appetente quinquagesimo sacerdotii tui natali, et laboris tui socii sacrorumque admi­ nistri, et boni isti fideles, tecum caritate arctissime coniuncti, maxima efferuntur laetitia, ac Nos ipsi omnibus praeeuntes commune gaudium publice participare cupimus atque exoptamus. Quapropter tibi, dilecte fili Noster, de proxima faustitate vehementer gratulati, effusis precibus « Pascha nostrum Christum » exoramus, ut te pastorem bonum ac vigi­ lantem ad summam servet senectutem, populusque tibi commissus, « fru- Acta Pii PP. XI 143 ctus honoris » tui, « gaudium et corona » tua, te diutissime comitetur. Quo autem memoratis sollemnibus plenior exsultet in cordibus om­ nium, libenter tibi damus, ut adstantibus pontificali Sacro auctoritate Nostra Nostroque nomine benedicas, plena iis proposita admissorum venia, usitatis condicionibus lucranda. Caelestium interea gratiarum auspicem, praecipuaeque benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte fili Noster, cun­ ctoque clero populoque tuo apostolicam benedictionem effuso animo impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xvi mensis Martii, anno MDCCCCxxxii, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XI

II

AD EMUM P. D. ALEXIUM HENRICUM M. TIT. S. SUSANNAE S. R. E. PRESBY­ TERUM CARDINALEM LÉPICIER, EUMDEMQUE SACRAE CONGREGATIONIS RELIGIOSORUM PRAEFECTUM, QUINQUAGESIMUM EXPLENTEM ANNUM A SOLEMNI PROFESSIONE VOTORUM IN ORDINE SERVORUM MARIAE.

PIUS PP. XI

Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — « In silen­ tio et quiete proficit anima devota, et discit abscondita Scripturarum ». Huiusmodi sane verba, quae in aureo libro de Imitatione Christi leguntur, quam plane tu, quam penitus animo intellexeris, ex die praesertim quo abhinc annos quinquaginta religiosa vota nuncupasti, integra vita tua luculentissime commonstrat. Nihil enim tibi unquam fuit potius, nihil profecto iucundius, quajn divina studia pervestigare et colere, quam rebus posthabitis humanis caelestia semper spectare atque intueri. In luce equi­ dem et in oculis omnium sunt praeclara illa de supremo mundi Rectore, de beatissima Virgine, de ceterisque personis rebusque sanctissimis, quae tu, ipsa angelici Doctoris vestigia persecutus, tot linguis, tanta eruditione et copia conscripsisti. Quod si potissimum ex hisce litteris piis tam late foris patet lumen animi ingeniique tui, haud minus vero daret intus domi- que laus illa virtutis, quae in agendo maxime perficitur. Quum enim varia munera apud tuos sodales obiisti, quum praesertim universo tuo Ordini praefuisti, tam miram animi moderationem et aequitatem, tantam exhi- buisti industriam ac prudentiam, ut in te se tota converteret societas tua, te ipsi quoque Summi Pontifices intuerentur. Quare et huic Romanae Curiae iudicio consilioque operam tuam navasti, et in Angliae Scotiaeque dioece- 144 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Ojfccíale sibus visitatione apostolica tibi a Pio X Decessore Nostro demandata egre­ gie es perfunctus; quin immo et Nosmet ipsi, tua in Ecclesiam promerita commendare et augere capientes, primum te, in Antistitum sacrorum ordi­ nem adscriptum, ad disiuncta Indiarum et Africae missionum loca invisendi gratia, auctoritate Nostra, destinavimus, deinde ad amplissimum Nostrum Purpuratorum Patrum Senatum libentissime cooptavimus, eundemque Sacrae Congregationi negotiis Religiosorum moderandis praeficere consti­ tuimus. Neque ipsa haec prestantissima officia ac dignitates te omnino abstrahere potuerunt ab illo docendi munere, cui iam diu incumbere soles, quo quidem munere in ipsa senescenti aetate nihil potest esse iucundius, nihil praeclarius. Nostram igitur in te benevolentiam, recenter quoque publice iterumque demonstratam, quum Legatum Nostrum te misimus primo ad sollemnia Aureliana Sanctae Ioannae Arcensi decreta, postea ad conventum Eucharisticum ex omni natione Carthagine tam splendide celebratum, hanc ipsam, inquimus, in dies auctam benevolentiam denuo testificari hodie percupimus, quum inter haec Paschalia gaudia dies recurrit natalis quinquagesimus, ex quo sollemnibus Deo votis te perpetuo adstrin- xisti. Quapropter dum te, dilecte fili Noster, fortunatum perbeatumque dicimus, qui in pia religionis militia tot virtutes tamque claras exercuisti, qui ex fontibus revelationis tot lumina sententiarum animique suavitates hausisti, communem istam tui tuorumque laetitiam ex animo participa­ mus, simulque a Deo enixe imploramus, ut te in gloriam suam, tuorumque caritatem et portionis Ecclesiae electissimae utilitatem quam diutissime servare velit. Interea conciliatrix horum donorum et praecipuae dilectionis Nostrae testis apostolica sit benedictio, quam tibi, dilecte fili Noster, tuisque laborum sociis, cunctaeque Sodalitati tuae effuso animo imper­ timus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxvn mensis Martii, in festo Paschae Resurrectionis D. N. I. C, anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XI Suprema Sacra Congregatio S. Officii 145

ACTA 88. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

DECRETUM

DAMNATUR LIBER FELICIS SARTIAUX, CUI TITULUS « JOSEPH TURMEL, PRÊ­ TRE, HISTORIEN DES DOGMES ».

Feria IV, 6 Aprilis 1932

In generali consessu Supremae Sacrae Congregationis Sancti Officii, habito Feria IV, die 6 Aprilis 1932, Emi ac Revmi Domini Cardinales rebus fidei ac morum tutandis praepositi, audito RR. DD. Consultorum voto, damnarunt atque in Indicem librorum prohibitorum inserendum mandarunt librum qui inscribitur:

FELIX SARTIAUX, Joseph Turrnel, prêtre, historien des dogmes. Paris, Les Editions Rieder.

Et sequenti Feria V, die 7 eiusdem mensis et anni, Ssmus D. N. D. Pius divina Providentia Pp. XI, in solita audientia R. P. D. Adsessori Sancti Officii impertita, relatam sibi; Emorum Patrum resolutionem approbavit, confirmavit et publicandam iussit. Datum Romae, ex aedibus Sancti Officii, die 8 Aprilis 1932.

A. Subrizi, Supremae S. Congr. S. Officii Notarius. k« £8 S- 146 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium 0{j¿¿ñe

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

i TE ANSIL VASTENSIS

MUTATIONIS TITULI DIOECESIS

DECRETUM

Cum dioecesis Transilvaniensis in Conventione solemni inita et con­ firmata inter Apostolicam Sedem et Romaniae Regnum, Alba Iulia vul­ gari lingua denominetur, opportunum visum est ut titulus eiusdem dioe­ cesis immutaretur. Quapropter Ssmus Dominus Noster Pius div. Prov. Pp. XI, Apostolicae potestatis plenitudine, vi praesentis Consistorialis decreti, benigne dignatus est statuere ut dioecesis Transilvaniensis posthac Alba luliensis nuncupetur. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die 22 Martii 1932.

Fr. R. C. CARD. ROSSI, a Secretis. L. ® S. V. Santoro, Adsessor.

II

PROVISIO ECCLESIARUM

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI, succes­ sivis decretis Sacrae Congregationis Consistorialis, singulas quae sequuntur Ecclesias de novo Pastore dignatus est providere, nimirum:

15 Martii 1932. — Titulari episcopali Ecclesiae Milevitanae praefecit R. P. Ioannem de Hemptinne O. S. B., quem constituit primum Vicarium Apostolicum de Katanga. — Titulari episcopali Ecclesiae Uziparitanae, R. P. Ioannem Heffernan e Congregatione S. Spiritus, quem constituit Vicarium Apostolicum Zan- zibariensem. 30 Martii. — Cathedrali Ecclesiae Eugubinae, R. D. Beniaminum Ubaldi, Vicarium generalem archidioecesis Perusinae. Sacra Congregatio Consistorialis 147

— Titulari episcopali ecclesiae Paphiensi, R. D. Laurentium Vincenz, Protonotarium Apostolicum « ad instar » et Vicarium generalem dioecesis Curiensis, quem deputavit Coadiutorem cum iure futurae successionis R. P. D. Georgii Schmid de Grüneck, Episcopi Curiensis. 4 Aprilis.— Cathedrali Ecclesiae Oppidensi. R. D. Nicolaum Colangelo, Vicarium generalem dioecesis Caiacensis. 7 Aprilis. —• Cathedrali Ecclesiae Angolensi et Congensi, R.¡P. Moysen Alves de Pinho, Superiorem provincialem Congregationis Sancti Spiritus in Lusitania. 22 Aprilis. — Titulari archiepiscopali Ecclesiae Leucadensi, R. P. D. Petrum Chatelus, hactenus Episcopum Nivernensem.

SACRA CONGREGATIO CONCILII

ROMANA ET ALIARUM

DE PROVENTIBUS FODINARUM BENEFICIALEM

12 Decembris 1931

A nonnullis Ordinariis Italiae exhibitum est solvendum dubium quod sequitur: « Utrum proventus fodinarum pleno proprietatis iure ad benefi ciarium spectent, an ad ipsum beneficium, ita ut beneficiarius ius habeat tantum ad fructus pecuniae ex fodinis perceptae ».

ANIMADVERSIONES. - Ex iure romano fodinae, sive incoeptae sive novi­ ter inventae in fundo, ad eius usufructuarium pertinebant. Hoc constat ex lege 9 ff. de usufructu, et , et ex lege 5 ff. eiusdem tituli. Quod usufructuarii ius leges modernae quodammodo temperarunt, cum usufructuariis inhibitum sit novas instituere fodinas. Ex his videretur quod beneficiatorum favore cedere debeant commoda ex eisdem fodinis derivantia. Nam plures beneficiatum usufructuario aequiparant iuxta illud « clericus in beneficio usufructuario comparatur », et « beneficiarius censetur fructuarius in vita et usuarius in morte ». Verum non in omnibus beneficiatus usufructuario comparari potest. Tradit enim Castillo, de usufructu, cap. 79, n. 8: « Sed neque de iure communi praedicta aequiparatio usufructuarii et beneficiarii videtur secura, quo­ niam fructuarius libere de fructibus disponit, ut certissimum est, benefi­ ciatus vero alio et diverso more ». Et quamvis in iure canonico expressa desideretur hac de re dispositio, haec saltem implicita deduci potest ex canone 1476, vi cuius beneficiarius habetur ut simplex administrator bono- 148 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium s

rum benefìcialium non autem verus usufruetuarius, cum vi 'canonis 1473 libere ipse quidem frui potest fructibus beneficialibus qui ad eius sustenta­ tionem necessarii sint, sed obligatione tenetur fructus superfluos impen­ dendi pro pauperibus vel piis causis. Casui ergo plene congruere videntur quae Voët scribebat, ad Pandectas, lib. VII, tit. I: «Magis est, ut tum metallorum, tum lapidum eductarum, tum cretae et arenae et terrae cespitosae aut fictilis effossae, proprietas proprie­ tario cedati fructuarius solo talium rutarum caesarumque pretio utatur, quamdiu vivit, aut ex eo foenori collocato usuras percipiat, finito usufruetu pretium, deductis impensis, proprietario relicturus; sic ut tunc in ratis cae- sisque quasi usufructus fructuario intelligatur quaesitus, in quantum non ipsum illud, quod eductum est, sed eius aestimatio restituenda est ». Inter alios, Aichner in Compendio iuris eccles., § 232, n. 1 loquens de beneficiatus haec habet: « Eatione substantiae beneficii sui non habent domi­ nium, sed hoc ad piam causam, scilicet ad ipsum beneficium spectat. Ad substantiam pertinent etiam emolumenta extraordinaria, v. g. thesaurus in fundis beneficialibus inventus, statuae aliaeque antiquitates pretiosae e solo erutae, magna et extraordinaria effiossio lapidum, arenae, tophi, etc. Pecunia in eiusmodi rerum pretium soluta non ad beneficiatum spectat, sed favore beneficii investiri debet. Etenim tales res e solo effossae non cen­ sentur esse in fructu beneficii, sed potius partes ex substantia separatae, quae frugiferae pro beneficiatis fieri possunt et debent ». His prae oculis habitis, Sacra Congregatio Episcoporum etíRegularium in quadam causa circa pretium solutum a Societatibus pro viis ferréis ob lapi­ dum effossionem in parte montana fundi a canonico poenitentiario possessi, die 6 Martii 1868 hoc responsum dedit: « Pecuniam solutam in pretium magnae et extraordinariae effossionis lapidum, arenae et cretae spectare beneficio et investiendum esse; et ad mentem »; quae fuit ut ex investiendo pretio subtraheretur congrua summa pro expensis factis et pro amissione fructuum naturalium. Et Sacra Congregatio Concilii, respondendo ad dubia Episcopi Hildes- hemien. circa erogationem pretii a quadam Societate soluti ob salem eru- tum ex fodinis beneficialibus, die 27 Iulii 1908 statuit: « Censum salis eruti spectare ad beneficium et investiendum esse in illius augmentum » (cfr. Acta 8. Sedis, vol. XLI, pag. 637).

RESOLUTIO. - Quaestio, ut supra proposita, in Comitiis plenariis diei 12 Decembris 1931 disceptata fuit, et Emi Patres ad dubium: An, et quanam mensura, proventus fodinarum benefìcialium pertineant ad dotem beneficii vel ad benefieiarium, in casu; Sacra Congregatio Concilii 149

responderunt: Proventus fodinarum benéficialium pertinere ad dotem beneficii, detracta congrua summa pro expensis factis et pro amissione fructuum naturalium. Quam Emorum Patrum resolutionem Ssmus D. N. Pius divina Providen­ tia Pp. XI, in Audientia diei 17 eiusdem mensis Decembris, approbare et confirmare dignatus est. I. Bruno, Secretarius.

SACRA CONGREGATIO DE RELIGIOSIS

NOTIFICAZIONE

A TUTTI I SUPERIORI DI ORDINI E CONGREGAZIONI RELIGIOSE

Per ottemperare agli augusti voleri del S. Padre, questa Sacra Con­ gregazione con la presente Notificazione previene tutti i Superiori di Ordini e Congregazioni religiose o dipendenti da questo Sacro Dicastero, che presso la Saera Congregazione dei Seminari e delle Università degli Studi, è in via di costituzione un Ufficio centrale per le Scuole ed Isti­ tuti cattolici in Italia. Pertanto affinchè vi sia maggior uniformità di indirizzo in tutti gli Istituti di istruzione ed educazione cattolici, maschili e femminili, di qual­ siasi grado, anche affidati a Ordini e Congregazioni religiose o dipen­ denti dall'autorità diocesana, [Sua Santità [si è degnata deliberare che d'ora innanzi essi facciano capo alla Sacra Congregazione dei Seminari e delle Università degli Studi. All'Ufficio centrale sopradetto spetterà concedere l'autorizzazione per l'apertura di- nuove scuole ed istituti cattolici, provvedere ad opportune ispezioni per constatare il regolare funzionamento delle singole scuole ed impartire eventuali norme e direttive generali per il loro migliore svi­ luppo. Boma, dalla Segreteria della Sacra Congregazione dei Religiosi, 24 Aprile 1932.

A. M. ENRICO CARD. LÉPICIER, O. S. M., Prefetto.

L. © S. V. La Puma, Segretario. 150 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium^ ^s»0ef

SACRA CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

i PROVISIO ECCLESIARUM

Sanctissimus Dominus Noster Pius PP. XI, successivis decretis Sacri Consilii christiano nomini propagando, sequentes Ecclesias de proprio Pastore providere dignatus est, nimirum:

12 Ianuarii 1932. — Cathedrali Ecclesiae Coimbaturensi praefecit R. D. Ludovicum Iosephum Tournier, e Societate Parisiensi Missionum ad exteros. — Cathedrali Ecclesiae Rockhamptonensi, R. D. Romualdum Hay es, e Societate Sancti Commbani. — Cathedrali Ecclesiae Sanctoriensi, R. P. Georgium Raymundo, in religione Ord. Min. Capulatorum Timotheum a Tino.

II NOMINATIONES

Sacra Congregatio de Propaganda Fide, datis ut infra decretis, renun­ ciavit ad suum beneplacitum:

17 Iulii 1931. — R. D. Iulium Douénel, e Societate Parisiensi Missio­ num ad exteros, Praefectum Apostolicum de SikMm. 16 Octobris — R. D. Ioannem Meehan, e Congregatione Spiritus Sancti, Superiorem ecclesiasticum Missionis de Gambia. — R. P. Basilium a Brugis, O.F.M. Cap., PraefectumApostolicum de Ubanghi. 30 Octobris. — R. D. Franciscum Meyer, e Societate Missionariorum de Maryknoll, Superiorem ecclesiasticum Missionis de Wuchow. 13 Novembris. — R. D. Ioannem B. Magenties, e Societate Presbyte­ rorum SS. Cordis (de Betharram), Superiorem ecclesiasticum Missionis de Tali. 20 Novembris. — R. P. Felicem Hedde, O. P., Praefectum Apostolicum de Lang son et Caobang. — R. P. Ferdinandum Loy, e Societate a Verbo Divino (de Steyl) Superiorem ecclesiasticum Missionis de Sinkiang. 5 Decembris. — R. D. Ioannem Starcke, ex Missionariis Sacrae Fami­ liae, Superiorem districtus ecclesiastici Norvegiae septentrionalis. Sacra Congregatio Rituum 151

SACRA CONGREGATIO RITUUM

URBIS ET ORBIS

Die 11 Octobris*

MATERNITATIS BEATAE MARI.® VIRGINIO Duplex II classis

IN I VESPERIS Ant. de Laud.; Ps. et alia hic non propria, ut in Festis B. M. V.

Capitulum Fccli. 24, 12-13 Qui creavit me, requievit in tabernáculo meo, et dixit mihi: in Jacob inhábita, et in electis meis mitte radices. Hymn. Ave, maris stella. f. Benedicta tu in mulieribus. I??. Et benedictus fructus ventris tui. Ad Ant. Cum iucunditate * Maternitatem beatae Mariae semper Virginis celebramus. Oratio. Deus, qui de beatae, ut in Laud. Ad Complet, et per Horas in fine Hymnorum dicitur: Jesu, tibi sit gloria, Qui natus es de Virgine.

AD MATUTINUM Invit. Maternitatem beatae Mariae Virginis celebramus: * Christum ejus Filium adoremus Dominum. Ps. Venite, exsultémus.

Hymnus Caelo Redemptor praetulit Felicis alvum Virginis, Ubi futura victima Mortale corpus induit. Haec Virgo nobis edidit Nostrae salutis auspicem, Qui nos redémit sanguine, Poenas crucemque pértulit.

* MB.— In lectione contracia festi 8. Teresiae a Iesu Infante, die 3 Octobris, loco verborum: « Patiendi desiderio infiammata» ponatur: « Eadem caritate succénsa ». Spes laeta nostro e pectore Pellat timores anxios: Haec quippe nostras lacrimas Precesque defert Filio. Voces Parentis excipit, Votisque Natus annuit: Hanc quisque semper diligat, Rebusque in arctis invocet.

Sequens conclusio nunquam mutatur: Sit Trinitáti gloria, Quae Matris intactum sinum Ditavit almo germine, Laus sit per omne saeculum. Amen.

IN I NOCTURNO

De libro Ecclesiastici Lectio I Cap. 24, 5-11 Ego ex ore Altissimi prodívi, primogénita ante omnem creatúram: ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nébula texi omnem ter­ ram: ego in altissimis habitávi et thronus meus in columna nubis. Gyrum caeli circuivi sola, et profundum abissi penetravi, in fluctibus maris ambu­ lavi, et in omni terra steti: et in omni pópulo, et in omni gente primatum habui: et omnium excelléntium et humilium corda virtute calcavi: et in his omnibus réquiem quaesivi, et in hereditate Domini morábor. !RJ. Felix es, sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima: * Ex qua ortus est sol justítiae, Christus Deus noster, per quem salvati et redempti sumus. T. Maternitatem beatae Mariae Virginis cum gaudio celebramus: * Ex qua. Lectio II Cap. 24, 12-16 Tunc praecepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernáculo meo, et dixit mihi: in Jacob inhábita, et in Israel hereditäre, et in electis meis mitte radices. Ab initio et ante saecula creata sum, et usque adfuturum saeculum non désinam, et in habitatione sancta coram ipso mini­ stravi. Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificáta similiter re- quiévi, et in Jerusalem potestas mea. Et radicavi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. !>?. Sine factu pudoris inventa es Mater Salvatoris: * Qui caelum ter- rámque regit, in tua se cláusit viscera factus homo. T. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Qui caelum. Sacra Congregatio Rituum 153

Lectio III Cap. 24, 17-23 Quasi cedrus exáltala sum in Libano, et quasi cypréssus in monte Sion: quasi palma exáltala sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Jéricho: quasi oliva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum juxta aquam in plateis. Sicut cinnamómum et bálsamum aromatizans odorem dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odóris, et quasi storax, et gálbanus, et úngula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi bálsamum non mixtum odor meus. Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae. Ego quasi vitis fructi- ficávi suavitatem odóris. 1$. Multae filiae congregavérunt divitias, tu supergréssa es universas: * Speciósa facta es et suavis in deliciis tuis, sancta Dei Genitrix. V. Sen­ tiant omnes tuum juvámen, quicumque celebrant tuam sanctam Materni­ tatem. Speciósa facta. Gloria. Speciósa facta.

IN II NOCTURNO

Ex sermóne sancti Leonis Papae

Lectio IV Serm. 1 de Nativ. Domini Virgo regia Davidicae stirpis eligitur, quae sacro gravidánda foetu divi­ nam humanamque prolem prius conciperet mente quam corpore: et ne supèrni ignara consilii ad inusitátos pavéret affatus, quod in ea operándum erat a Spiritu Sancto, collòquio didicit angélico, nec damnum credidit pudoris Dei Genitrix mox futura. Cur enim de conceptionis novitate despé- ret, cui efficientia de Altissimi virtute promittitur? Confirmatur credentis fides etiam praeeuntis attestatione miráculi. Donatur Elisabeth inopinata foecunditas, ut qui conceptum dederat stèrili, daturas non dubitarétur et Virgini. Verbum igitur Dei Filius, qui in principio erat apud Deum, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil, propter liberándum hominem ab aetérna morte, factus est homo. 1$. Gloriosae Virginis Mariae Maternitatem dignissimam recolamus: * Cujus Dominus humilitatem respéxit, quae Angelo nuntiánte concepit Salvatorem mundi. V. Christo canámus gloriam in hac sacra sollemnitate mirabilis Genitricis Dei. Cujus.

Lectio V JSerm. 2 de Nativ. Domini Ingreditur haec infima noster de caeli sede descéndens, et a paterna gloria non recedens, novo órdine, nova nativitate generátus. Novo órdine, quia invisibilis in suis, visibilis factus est in nostris:

ACTA, vol. XXIV, n. 5. — 2-5-932. 11 154 Acta Apostolicae Sedis - CommentGriurt(*~' ' ^ß^EO— incomprehensibilia vómit comprehendi: ante témpora manens, esse coepit in tempore. Nova autem nativitate génitus est: conceptus a Virgine, natus ex Virgine, sine paternae carnis concupiscéntia, sine maternae integritatis injuria: quia futurum hominum Salvatorem talis ortus decébat, qui et in se haberet humanae substantiae naturam, et humanae carnis inquinaménta nesciret. Origo dissimilis, sed natura consimilis; humano usu et consuetu­ dine, quod credimus, caret: sed divina potestate subnixum est, quod Virgo concéperit, Virgo pepérerit, Virgo permanserit. RJ. Benedicta filia tu a Domino, quia per te fructum vitae commu- nicávimus: * Sola sine exemplo placuísti Dómino nostro Jesu Christo, f. Nostras deprecatiónes ne despicias in necessitatibus nostris, sed a periculis cunctis libera nos, sancta Dei Genitrix. Sola.

Ex Actis Pii Papae undecimi Lectio VI

Quum anno millesimo nongentésimo trigésimo primo, universo orbe catholico plaudènte, sollemnia celebrarentur expiati saeculi dècimi quinti, postquam in Ephesina synodo Beata Maria Virgo, de qua natus est Jesus, contra Nestórii haeresim Mater Dei a Patribus, Caelestino Papa praeeunte, conclamata est, Summus Pontifex Pius undecimus faustissimi eventus memoriam perenni suae pietatis testimonio perpetuándam voluit. Itaque quod jam in Urbe exstabat nobile ephesínae proclamatiónis monumentum, triumphalem arcum in Basilica sanctae Mariae Maj oris in Exquiliis, a deces­ sore suo Xysto tertio mirabili opere musivo ornatum, temporis injuria fatiscentem feliciter restituendum una cum ala transversa Basilicae muni­ ficentia sua curavit. Litteris vero encyclicis oecumenici Concilii Ephe- sini genuinis lineamentis descriptis, ineffabile divinae Maternitatis beatae Mariae Virginis privilegium pie copioséque illustravit, ut tam excelsi my­ sterii doctrina .altius fidelium animis insidéret. Insimul autem benedictam inter omnes mulieres, Mariam Matrem Dei nazarenámque Familiam nobi­ lissimum prae ómnibus exemplum proposuit imitandum tum dignitatis ac sanctitudinis casti connubii tum educationis iuventuti sancte tradendae. Demum,1 ut neque liturgicum deesset monumentum, jussit ut festum divinae Maternitatis beatae Mariae Virginis cum Missa et Officio propriis die undécima Octobris sub ritu duplici secundae classis quotannis ab uni­ versa Ecclesia celebraretur. 1$. Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui: * Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me1? y. Eespéxit humi­ litatem ancillae suae, et fecit mihi magna, qui potens est. Unde. Gloria Patri. Unde. Sacra Congregatio Ritiwm 155

IN III NOCTURNO

~f. Fecit mihi magna, qui potens est. 1^. Misericordia ejus a progénie in progénies timéntibus eum.

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam Lectio VII Luc. 2, 43-51 In illo tempore: Cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. Et reliqua.

Homilia sancti Bernardi abbatis Homil. 1 de Laudibus Virg. Matris

Deum et Dominum Angelorum Maria suum filium appellat, dicens: Fili, quid fecisti nobis sic! Quis hoc audeat Angelorum? Sùfficit eis, et pro magno habent, quod cum sint spiritus ex conditione, ex gratia facti sint et vocati Angeli, testante David: Qui facit Angelos suos spiritus. Maria vero matrem se agnoscens, maiestatem illam, cui illi cum reverentia ser­ viunt, cum fiducia suum nuncupat Filium: nec dedignátur nuncupári Deus, quod esse dignatus est. Nam paulo post subdit Evangelista: Et erat subditus illis. Quis? Quibus? Deus hominibus ? Deus, inquam, cui Angeli subditi sunt, cui Principatus et Potestates obédiunt, subditus erat Mariae. Rf. Beata es, Virgo Maria, Dei Genitrix, quae credidisti Domino: per­ fecta sunt in te, quae dicta sunt tibi: * Propterea benedixit te Deus in aeternum. V. Diffusa est gratia in labiis tuis: intercéde pro nobis ad DO­ minum Deum nostrum. Propterea.

Lectio VIII Mirare utrúmlibet, et elige quod amplius miréris, sive Filii benignis- simam dignatiónem, sive Matris excellentissimam dignitatem. Utrimque Stupor, utrimque miraculum. Et quod Deus feminae obtemperet, humi­ litas absque exemplo: et quod Deo femina principétur, subfimitas sine socio. In laudibus Virginum singulariter canitur quod sequuntur Agnum quocumque ierit. Quibus ergo laudibus júdicas dignam, quas etiam praeit? Disce, homo, obedire: disce, terra, subdi: disce, pulvis, obtemperare. De Auctore tuo loquens Evangelista: Et erat, inquit, subditus illis. Erubésce, supèrbe emis: Deus se humiliât, et tu te exaltas? Deus se hominibus sub­ dit, et tu dominari géstiens hominibus, tuo te prsepónis Auctori? 1$. Congratulárnini mihi, omnes qui dihgitis Dominum: quia cum essem párvula, plácui Altissimo: * Et de meis visceribus génui Deum et hominem. Y. Beatam me dicent omnes generationes, quia ancillam humilem respéxit Deus. Et. Gloria Patri. Et. 156 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium''*/

Lectio IX Felix Maria, cui nec humilitas défuit, nec virginitas! Et quidem singu­ laris virginitas, quam non temerávit, sed honoravit foecunditas. Èt nihi­ lominus specialis humilitas, quam non ábstulit, sed extulit foecunda virgi­ nitas: et incomparabilis prorsus foecunditas, quam virginitas simul comi­ tatur et humilitas. Quid horum non mirabile? quid non incomparàbile? quid non singulare? Mirum vero, si non haésitas, in horum ponderaticene, quid tua judices dignius admiratione, utrum videlicet potius stupènda sit foecunditas in Virgine, an in Matre integritas: sublimitas in prole, an cum tanta sublimitáte humilitas: nisi quod indubitanter horum singulis praeferenda sunt simul cuncta, et incomparabiliter excellentius est atque felicius omnia percepisse quam aliqua. Et quid mirum, si Deus, qui mira­ bilis cernitur, et legitur, in Sanctis suis, mirabiliórem se exhibuit in Matre sua ? Venerámini ergo, coniuges, in carne corruptíbili carnis integritatem vos, sacrae virgines, in Virgine fcecunditátem. Imitámini, omnes homines, Dei Matris humilitatem. Te Deum laudamus.

AD LAUDES ET PEE HORAS

Ant. 1. Beata es, * Virgo Maria, quae omnium portasti Creatorem. 2. Genuisti * qui te fecit, et in aeternum pérmanes Virgo. 3. Cum essem párvula, * plácui Altissimo, et de meis visceribus génui Deum et hominem. 4. Benedicta filia * tu a Domino, quia per te fructum vitae còmmuni- cávimus. 5. Viderunt eam * filiae Sion, et beatam dixerunt, et reginae laudave­ runt eam. Capitulum Eccli. 24, 12-13 Qui creavit me, requievit in tabernáculo meo, et dixit mihi: in Jacob inhábita, et in electis meis mitte radices.

Hymnus Te, Mater alma Numinis, Oramus omnes supplices, A fraude nos ut daemonis Tua sub umbra prótegas. Ob pérditum nostrum genus Primi parentis crimine, Ad inelytum Matris decus Te rex supremus extulit. Sacra Congregatio Rituum 157

Clementer ergo próspice Lapsis Adami posteris: A te rogatus Filius Deponat iram vindicem. Jesu, tibi sit gloria, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et almo Spiritu, In sempiterna saecula. Amen.

f. Germinávit radix Jesse: orta est stella ex Jacob. 1$. Virgo peperit Salvatorem: te laudamus Deus noster.

Ad Bened. Ant. Sancta María, * succúrre miseris, juva pusillanimes, réfove flébiles, ora pro pópulo, intérveni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu: sentiant omnes tuum juvámen, quicumque celebrant tuam admirabilem Maternitatem.

Oratio Deus, qui de beatae Mariae Virginis útero Verbum tuum, Angelo - tiánte, carnem suscipere voluisti: praesta supplicibus tuis; ut qui vere eam Genitricem Dei credimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eumdem Dominum.

AD TERTIAM

Capitulum Qui creavit ut supra. I}/, br. Specie tua * Et pulchritudine tua. Specie tua. y. Intènde, pro­ spere procede, et regna. Et pulchritudine tua. Gloria Patri. Specie tua. V. Adjuvábit eam Deus vultu suo. 1$. Deus in medio ejus, non commovébitur.

AD SEXTAM Capitulum Eceli. 24, 15-16 Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificáta similiter re- quiévi, et in Jerusalem potestas mea. Et radicavi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. IJ/. br. Adjuvábit eam * Deus vultu suo. Adjuvábit. V. Deus in medio ejus, non commovébitur. Deus. Gloria Patri. Adjuvábit. T. Elegit eam Deus, et praeelégit eam. 3$?. In tabernáculo suo habitare fecit eam. AD NONAM Capitulum Eccli. 24, 19-20

In plateis, sicut cinnamómum et bálsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odóris. R/, br. Elegit eam Deus, * Et praelegit eam. ELEGIT. J. In tabernaculo suo habitare fecit eam. Et praelegit. Gloria Patri. Elegit. y. Diffusa est gratia in labiis tuis. J$. Propterea benedixit te Deus in aeternum.

IN II VESPERIS

Omnia ut in I Vesp. praeter: Ad Magnificat Ant. Maternitas tua, Dei genitrix Virgo, gaudium an­ nuntiavit universo mundo: ex te enim ortus est sol justitiae, Christus Deus noster.

AD MISSAM Introitus Is. 7, 14

Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emma­ nuel. Ps. 97. Cantate Dómino canticum novum, quia mirabilia fecit. J. Gloria Patri. Oratio Deus, qui de beatae Mariae Virginis útero Verbum tuum, Angelo nun- tiánte, carnem suscipere voluisti: praesta supplicibus tuis; ut qui vere eam Genitricem Dei credimus, ejus apud te intercessiónibus adiuvemur. Per eumdem Dominum.

Lectio libri Sapientiae Eccli. 24, 23-31

Ego quasi vitis fructificávi suavitatem odóris, et flores mei fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitio- nis et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a genera­ tionibus meis implémini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationes saeculorum. Qui edunt me, adhuc esúrient, et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundatur; et qui operantur in me, non peccábunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Sacra Congregatio Rituum 159

Graduais Is. 11, 1-2 f. Egrediatur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascéndet. Et requiéscet super eum Spiritus Domini. Alleluja, alleluja. V. Virgo Dei Genitrix, quem totus non capit orbis, in tua se cláusit viscera factus homo. Alleluja.

£B Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam Luc., 2, 43-51 In illo tempore: Cum redirent, remansit puer Jésus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. Existimantes autem illum esse in comi­ tatu, venerunt iter diei, et. requirebant eum inter cognatos et notos. Et non invenientes, regrèssi sunt in Jerusalem, requirentes eum. Et factum est, post triduum invenérunt illum in templo sedéntem in medio doctorum, audiéntem illos et interrogantem eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudentia et responsis ejus. Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes queerebámus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quaere- bátis? nesciebátis, quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad eos. Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Credo. Offertorium Matth. 1, 18 Cum esset desponsáta mater ejus Maria Joseph, inventa est in útero habens de Spiritu Sancto. Secreta Tua, Dómine, propitiatióne, et beatae Mariae semper Virginis, Unigè­ niti tui matris, intercessióne, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per eumdem Dominum. Praefatio de B. Maria V. Et te in Festivitate.

Communio Beata viscera Mariae Virginis, quae portavérunt aetérni Patris Filium.

Postcommunio Haec nos , Domine, purget a crimine: et, intercedente beata Virgine Dei Genitrice Maria, caelestis remedii faciat esse consortes. Per eumdem Dominum.

ELOGIUM IN MARTYROLOGIO ROMANO 11 Octobris (primo loco)

Maternitatis beatae Mariae Virginis. 160 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium A

Die 13 Maji

SANCTI ROBERTI BELLARMINO

EP., CONF. et ECCL. DOCT.

Duplex (m. t. v.)

IN I VESPERIS Ad Magnificat Ant. O Doctor optime, lumen, beate Roberte, divinae legis amator, deprecare pro nobis Filium Dei. Alleluja. Oratio Deus, qui ad errorum insidias repelléndas et Apostolicae Sedis jura pro- pugnánda, beatum Robertum Pontificem tuum atque Doctorem, mira eruditione et virtute decorasti: ejus meritis et intercessióne concede; ut nos in veritatis amóre crescamus, et errantium corda ad Ecclesiae tuae ré- deant unitatem. Per Dominum. Et fit Commemoratio praecedentis.

IN II NOCTURNO

Lectio IV Robertus, Pontianus e patricia Bellarminórum gente, matrem pientis- simam habuit Cynthiam Cervini, Marcelli Papae secundi sororem. Eximia pietate et castissimis moribus quamprimum enituit, id unum exoptans, ut Deo soli placeret, et ánimas Christo lucrifaceret. Patrium Societatis Jesu collegium summa cum ingenii et modestiae laude frequenta vit; ac, duodeviginti annos natus, Romae eandem Societatem ingressus, religio­ sarum virtutum omnibus exemplo fuit. Emenso in Romano Collegio phi­ losophiae curriculo, missus est primum Floréntiam, tum Montem Regalem, dein Patavium ad sacram theologiam addiscéndam, ac postea Lovánium, ubi concionatoris munere, nondum sacerdos, mirifice functus est. Lovánii praeterea theologiam excóluit, et sacerdotio auctus, ita theologiam docuit, ut plurimos haereticos ad Ecclesiae unitatem redúxerit, ac theologus per Europam clarissimus haberetur, eumque sanctus Carolus Mediolanensis episcopus aliique vehementer sibi expéterent. R?. Inveni David, etc.

Lectio V Romam ex desiderio Gregorii Papae dècimi tertii revocatus, theologi­ cam controversiarum disciplinam tradidit in Collegio Romano: ibique vitae spiritualis magister constitutus, angelicum júvenem Aloysium per sanctitá- Sacra Congregatio Rituum mi

tis semitas moderatus est. Ipse Collegium Romanum ac deinde Neapoli­ tanam Societatis Jesu provinciam ad Sancti Ignatii mentem gubernávit. In Urbem iterum accersitus, a Clemente octavo ad summa Ecclesiae ne­ gotia, máximo cum christianae rei emoluménto, est adhibitus; tum invitus et frustra refuctans, in Cardinalium numerum cooptatus, quia, ut palam asseruit ipse Pontifex, tunc non habebat parem quod ad doc­ trinam. Ab eodem Pontifice consecratus Episcopus, Capuánam archidioe­ cesim triennium sanctissime administrávit: quo munere depósito, Romae ad mortem usque degit, integérrimus ac fidelissimus Summi Pontificis consiliarius. Multa praeclare scripsit, illud meritum adeptus in primis quod, Sanctum Thomam ducem et magistrum secutus, de suorum necessitate temporum próvide conscius, invicto doctrinae robore et amplissima testi­ moniorum copia e sacris litteris et e sanctorum Patrum ditissimo fonte apte desumpta, novos errores debellárit, traditionis catholicae et Romani Pontificatus júrium strénuus praeprimis assértor. Compluribus etiam ad pietatem fovendam libellis exstat insignis ac praesertim áureo catechismo quem, licet aliis gravissimis negotiis disténtus, tum Capuae-tum Romae pueros ac rudes docere non praetermittébat. Robertum aequaévus Cardi­ nalis a Deo missum judicávit, qui catholicos erudiret, pios cóleret, haereticos profligáret; sanctus Franciscus Salésius doctrinae fontem habuit; Summus Pontifex Benedictus decimus quartus haereticorum málleum dixit, ac Bene­ dictus decimus quintus catholicam religionem propagántibus et tuentibus exemplar indicavit. 1$. Posui adjutórium, etc. Lectio VI Vitae religiosae studioslssimus, eam, inter purpuratos patres adlectus, in exemplum servavit. Opes ultra necessarias noluit; módico famulatu, tènui cultu habitúque contentus: suorum non studuit opuléntiae, ac vix adduci potuit ut inopiam identidem leváret. De se humillime sensit, et mira fuit animi simplicitate. Deiparam dilexit unice: plures horas quotidie orationi tribuebat. Parcissime victitans, ter in hebdómada jejunábat: in se constanter austeras, caritate in proximum flagrávit, vocatus saepe­ numero Pater pauperum. E baptismate innocentiam ne vel levi quidem culpa maculáret, strènue contendit. Prope octogenarius, ad sancti Andreae in colle Quirinali, extremum in morbum incidit, quem sofito virtutum ful­ góre illustravit. Moribundo Gregorius Papa decimus quintus et plures Car­ dinales adstiterunt, tantum Ecclesiae cólumen éripi complorántes. Die sacrorum stigmatum sancti Francisci, quorum memoriae ubique celebran­ dae auctor fuerat, obdormivit in Dómino, anno millesimo sexcentésimo vigésimo primo. Mortuo tota civitas parentávit, sanctum uno ore concia- j6S Acia Apostolicae Sedis - Commentarium f - ' '-r^i. -j ' ' » v -f », <£i mans. Eum vero Pius undecimus Pontifex Maximus Beatorum primum ac deinde Sanctorum numero adscripsit, et paulo post, ex Sacrorum Ri­ tuum Congregationis consulto, universalis Ecclesias Doctorem declaravit. Ejus corpus Romae in templo sancti Ignatii, apud sepulcrum sancti Aloisii, ut ipse optárat, pia veneratione colitur. ~B$. Iste est, etc.

IN III NOCTURNO

Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum

Lectio VII Cap. 5, 13-19 Tn illo tempore: Dixit Jésus discipulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo saliétur? Et reliqua.

Homilia sancti Roberti Bellarmino, Episcopi Concio IX: De probitate Doctorum Lcclssiœ; initio

Quemadmodum in Deo, quem unum in Trinitate et Trinum in unitate veneramur, tria quaedam singulariter eminent, potentia, sapientia, bonitas; ita quoque, auditores, singulares amicos et finos suos, patres ac doctores nostros, Deus, ut sibi quam simillimos et gentibus ómnibus suspiciéndos atque admirábiles redderet, potentissimis, sapientíssimos, óptimos, san- ctissimósque esse voluit. Primum ea potentia eos armávit, qua multa praeter solitum cursum ordinémque naturae in elementis, in arbóribus, in brutis animántibus, in ipsis hominibus plane admirabilia et singularia face­ rent. Deinde sapientia ita mentes eorum instruxit, ut non solum praesentia et praeterita cernèrent, sed etiam futura multo ante praevidérent atque praedieerent. Postremo dilatávit corda eorum summa atque ardentissima caritate, tum ut ipsi magno ánimo opus aggrederetur, tum ut ii qui con­ vertendi per eos erant, non solum verbis et miraculis, sed etiam exemplis et vitae probitate moverentur. 1$. Amavit eum Dominus, etc.

Lectio VIII Praedicatores igitur nostrae legis, tam ii qui primi ad nos fidem detule­ runt et evangelium, quam ii quos deinde singulis saeculis Deus excitavit ad fidem eamdem confirmandam vel propagandam, quales fuerint, quam pii, quam justi, quam religiósi totus mundus novit. Aspicite primum Apo­ stolos. Quid sublimius atque excellentius moribus apostolicis? Aspicite deinde sanctos illos homines, quos patres et doctores vocamus, lumina illa clarissima, quae Deus in firmaménto Ecclesiae lucere voluit, ut iis omnes haereticorum tenebrae dissiparéntur, ut Irenaeum, Cyprianum, Hilárium, Sacra Congregatio Rituum m

Athanásium, Basilium, duos Gregorios, Ambrosium, Hieronymum, Augu­ stinum, Chrysostomum, CyTÍUum. Vita et mores eorum nonne in iis monu­ mentis, quae nobis reliquerunt, quasi in spéculis quibusdam elucent? Nam ex abundantia cordis os loquitur. 1$. In medio Ecclesiae, etc.

Feria II Rogationum et in Vigilia Ascensionis, IX Lectio de Homilia Feriae aut Vigiliae, et fit ejus Commemoratio in Laudibus; alias:

Lectio IX Quanta, obsecro, apparet in libris sanctorum patrum cum summa erudi­ tione conjuncta humilitas? Quanta sobrietas? Nihil ibi obscénum, nihil turpe, nihil súbdolum, nihil árrogans, nihil inflátum. Quam multis modis Spiritus Sanctus, qui eorum pectora inhabitábat, in paginis eorum se prodit? Quis legere potest attente Cyprianum, qui non statim ardeat amóre martyrii? Quis in Augustino diligenter versatus est, qui non profundis- simam didícerit humilitatem? Quis Hieronymum saepe evolvit, qui non virginitatem et jejúnium adamare incipiat? Spirant scripta sanctorum religionem, castitatem, integritatem, caritatem. Isti sunt igitur episcopi et pastores (ut verbis utar divi Augustini) docti, graves, sancti, veritatis acèrrimi defensores, qui catholicam fidem in laete suxérunt, in cibo sum­ pserunt: cujus lac et cibum parvis magnisque ministraverit. Talibus post Apostolos sancta Ecclesia plantatóribus, rigatóribus, aedificatoribus, pasto­ ribus, nutritóribus crevit. Te Deum laudamus.

Lectio pro festo commemorato ad Matutinum legenda juxta rubricas

Lectio IX Robertus, Politiánus, e patricia Bellarminórum gente, matrem pien tíssiman], habuit Cynthiam Cervini, Marcelli Papae secundi sororem. Exi­ mia pietate et castissimis moribus ornatus, duodeviginti annorum adolé scens Societatem Jesu Romae ingressus est, in eaque, ad mortem usque religiosarum virtutum omnibus exemplo fuit. Post philosophiae curricu­ lum Floréntiam primum missus, tum Montem Regalem, Patavium et Lovánium, magistri et concionatoris munere, nondum sacerdos, mirifice functus est. Lovánii praeterea sacerdotio auctus, theologiam ita docuit, ut theologus per Europam clarissimus jam tum haberetur. Romam revoca­ tus, theologicam controversiarum disciplinam in Collegio Romano tradidit, ubi etiam vitae spiritualis magister constitutus, angelicum júvenem Aloy­ sium per sanctitatis semitas moderatus est. A Clemente Papa octavo, fru­ stra reluctans, in Patrum Cardinalium numerum cooptatus, et paulo post consecratus episcopus Capuánam archidioecesim triennium sanctissime rexit; quo munere deposito, integérrimus ac fidelissimus Summi Ponti­ ficis consiliarius in Urbe degit, usque dum, prope octogenarius, die décima séptima Septembris, anno millesimo sexcentésimo vigésimo primo pie in Dómino quievit. Praeter Controversiarum volumina multa alia praeclare scripsit, inter quae aureus catechesis libellus exstat insignis. Fortissimum hunc catholicae veritatis propugnatórem Pius undecimus Pontifex Maxi­ mus in Sanctorum numerum rettulit atque universalis Ecclesias Doctorem declaravit. Te Deum laudamus.

In II Vesperis. Ant. O Doctor optime, etc. M fit Commemoratio sequentis.

ELOGIUM IN MARTYROLOGIO ROMANO 13 Maji (primo loco) Sancti Roberti Bellarmino, e Societate Jesu, Cardinalis atque olim Episcopi Capuani, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, cujus dies natalis décimo quinto Kalendas Octobris recensetur.

17 Septembris (secundo loco) Romae, natalis sancti Roberti Bellarmino, Confessoris, e Societate Jesu, atque Cardinalis et Capuani olim Episcopi, sanctitate, doctrina, et plurimis ad catholicae fidei et Apostólicas Sedis defensionem susceptis laboribus clarissimi; quem Pius undecimus Pontifex Maximus Sanctorum honoribus auxit et universalis Ecclesias Doctorem declaravit, ejusque festum tertio Idus Maji recolendum indixit.

MISSA Introitus Eccli. 15, 5 In medio Ecclesias aperuit os ejus: et implevit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus: stolam glorias induit eum. Alleluja, Alleluja. Ps. 91, 2. Bonum est confiteri Domino: et psállere nomini tuo, Altissime. J. Gloria Patri. Oratio Deus, qui ad errorum insidias repelléndas et Apostólicas Sedis jura pro- pugnánda, beatum Robertum, Pontificem tuum atque Doctorem, mira eruditione et virtute decorasti: ejus meritis et intercessióne concede; ut nos in veritatis amóre crescamus, et errantium corda ad Ecclesiae tuae ré- deant unitatem. Per Dominum. Sacra Congregatio Rituum 165

Lectio libri Sapientiae. Sap. 7, 7-14 Optavi, et datus est mihi sensus etc. (ut in festo S. Thomœ Aquinatis, 7 Martii). Alleluja, alleluja, f - Dan. 12, 3. Qui docti fuerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti. Alleluja. T. Ibid. Qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpétuas aeternitátes. Alleluja.

In Missis votivis, extra tempus Paschale, dicitur: Graduale. Piceli. 44,16. Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis pla­ cuit Deo et inventus est Justus, y. Ibid. 20. Non est inventus similis illi, qui conserváret legem Excelsi. Alleluja, alleluja, y. Dan. 12, 3. Qui docti fuerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, Alleluja. Post Septuagesimam, omissis Alleluja et y. sequenti, dicitur: Tractus. Ps. 91, 2-5. Bonum est confiteri Domino, et psállere nomini tuo, Altissime, y. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et verita­ tem tuam per noctem, y. Quia delectásti me, Dómine, in factura tua, et in operibus manuum tuárum exsultábo.

£ß Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum Matth. 5, 13-19 In illo tempore dixit Jésus discipulis suis: Vos estis sal terrae, etc. (ut in Communi Doctorum). Credo. Offertorium. Ps. 72, 28. Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion. Alleluja. Secreta Hostias tibi, Domine, in odorem suavitátis ofïérimus; et praesta ut beati Roberti monitis et exemplis edocti, per semitam mandatorum tuo­ rum dilatato corde currámus. Per Dominum.

Communio Matth. 5, 14 et 16. : sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est. Alleili ja.

Postcommunio Sacramenta, quae sumpsimus, Domine, Deus noster, in nobis foveant caritatis ardorem: quo beatus Robertus vehementer accénsus, pro Eccle­ sia tua se júgiter impendebat. Per Dominum. 166 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Die 15 Novembris

SANCTI ALBERTI MAGNI

EP., CONF. et ECCL. DOCT.

Duplex

IN I VESPERIS Ad Magnificat Ant. O Doctor optime, Ecclesias sanctae lumen, beate Álbérte, divinae legis amator, deprecare pro nobis Filium Dei.

Oratio Deus, qui beatum Albertum, Pontificem tuum atque Doctorem, in humana sapientia divinae fidei subicienda magnum effecisti: da nobis, quaesumus, ita ejus magisterii inhaerere vestigiis; ut luce perfecta fruamur in caelis. Per Dominum. Et fit Commemoratio praecedentis.

IN II NOCTURNO Lectio IV Albertus, ob singularem doctrinam cognomento Magnus, Lauingias ad Danúbium, in Suavia, natus, a puero diligenter institutus est. Studio­ rum causa e patria discedens, dum Patavii morarétur, hortante beato Jordáno, generali Magistro Ordinis Praedicatorum, Dominiciani fami­ liae, frustra obsistente avúnculo, adscribi postulavit. Inter fratres adlectus, in ómnibus Deo deditus, religiosa observantia et pietate enituit, filiali ac tenerrima in Beatam Mariam Virginem devotione flagrans. Totam vitae formam, oratione studium praeveniéndo, ita disposuit, ut, apostoli­ cam religionem professus, ad praedicationem verbi Dei et animarum salu­ tem procurandam idoneus evaderet administer. Mox ad studia explenda Colóniam Agrippinam missus, ita profecit, ut omnes fere saeculares scien­ tias diligentissime prae omnibus suis coaevis investigaverit atque auxerit; et de divinae legis fonte, testante Alexandro quarto, adeo salutífera fluénta doctrinae potávit, ut ejúsdem in suo pectore vigeret plenitudo. 1$?. Inveni David, etc. Lectio V Ut scientiarum thesauris alios ditáret, lector Hildeshémii, deinceps Friburgi, Ratisbónae et Argentinae constitutus est. Omnium in se admira­ tionem convertens, cum in Parisiensi inclyta universitate sacrae facultati docendo decus adderet, magister theologiae renuntiatus est. Doctrinis gentilium philosophorum ad rectae rationis dictamina revocátis, earum cum Saera Congregatio Rituum 167 fide cohaerentiam clarius commonstravit. De divinorum intellectu mira exposuit. Quantum vero universas disciplinas, praesertim sacras, férvido ingenio atque indefèsso studio provéxerit, plurima ejus scripta in omni fere scientiarum genere apèrte declarant. Ut studio generali sui Ordinis praeesset, Colóniam revérsus est, eo successu ut ejus in scholis auctoritas et doctrinae fama magis magisque viguerit. Thomam de Aquino discipu­ lum dilectum habuit, cujus altitudinem mentis ipse primus perspexit ac praedicavit. Erga sacrosanctum altaris Sacramentum piissimo ferebatur affectu, deque eo praeclara conscripsit; rei quoque mysticae animis insti­ tuendis vias ampliores paravit, adeo ut frugifer tanti magistri zelus quam late in Ecclesia patuerit. IJJ. Posui adiutorium, etc.

Lectio VI Tot inter gravissima munia, religiosae vitae exemplis praefulgens, a fratribus Prior Teutóniae provinciae electus est. Anágniam vocatus, Guliél- mum, Ordines mendicantes impio ausu impeténtem, coram Summo Pon­ tifice Alexandro quarto retúdit, qui Episcopum Batisbónensem eum postea constituit. Curae sui gregis Albertus se totum impendit, morum humili­ tate ac paupertatis amóre studiosissime retentis. Dimisso officio, ad epi­ scopalis tamen ordinis labores promptus atque alacer per Germaniam et finítimas regiones spiritualia ministrávit. Consilia requirentibus quam recta ac salutifera sollicite praebebat, et in sedándis discordiis tam pruden­ tem se ostendit, ut eum non solum Colonia pacis conciliatórem noverit, verum etiam ad dissitas regiones Praelati ac viri príncipes árbitrum com­ ponendi dissidiis eum saepe advocáverint. A sancto Ludovico, Francórum rege, reliquiis Christi Passionis, quam devotissime Albertus colebat, dona­ tus est. In altero Concilio Lugdunensi negotia graviora peregit. Tandem, sènio consumptus, docere destitit. Contemplationi exinde intentus, in gaudium Domini sui intrávit anno millesimo ducentésimo octogésimo. Sacros honores in dioecesibus pluribus atque in Ordine Praedicatorum ei, Romanorum Pontificum auctoritate, jam antea tributos, Pius) Papa unde­ cimus cumulans, sancti Alberti Magni festum, addito Doctoris titulo, Sacrorum Bituum Congregationis votum libentissime excipiens, ad Eccle­ siam universam extendit. R/. Iste est, etc.

In III Nocturno Homilia in Evangelium Vos estis sal terrae, de Com­ muni Doctorum I loco. Lectio pro festo commem,orato ad Matutinum legenda juxta Rubricas. 168 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Lectio IX Albertus, ob singularem doctrinam, cognomento Magnus, Lauingiae ad Damibium, in Suévia, natus, a puero diligenter institutus est. Studio­ rum causa e patria discedens, dum Patavii mprarétur, hortante beato Jordáno generali magistro Ordinis Praedicatorum, frustra obsistente avúnculo, Donfiniciánas familiae adscribi postulavit. Inter fratres adlectus j religiósa observantia ac pietate enituit, et Beatam Mariam Virginem sum­ mopere dilexit, animarumque zelo flagrávit. Ad studia explenda, Coló- niam Agrippinam missus fuit. Postea Hildeshémii, Friburgi, Ratisbónae et Argentinae lector fuit constitutus. In Parisiensi cathedra multam sibi laudem comparavit. Thomam de Aquino discipulum dilectum habuit, e jusque altitudinem mentis primus perspexit ac praedicavit. Anágniae, coram Summo Pontifice Alexandro quarto, Guliélmum, Ordines Mendi­ cantes impio ausu impeténtem, retúdit, et postea Episcopus Ratisbonén- sis fuit renuntiatus. In consiliis suppeditandis, in discordiis componendis mirifice se gessit, adeo ut pacis conciliatur mérito fuerit appellatus. Plu­ rima scripta in omni fere scientiarum genere, praesertim sacrarum, exa­ ravit, et de mirabili Altaris Sacraménto praeclara composuit. Virtutibus et miraculis clarissimus, obiit in Domino anno millesimo ducentésimo octogésimo. Cultum in pluribus dioecesibus et in Ordine Praedicatorum iamdudum, Romanorum Pontificum auctoritate, ei praestitum, Pius Papa undecimus auxit, ejusque festum, addito Doctoris titulo, Sacrorum Ri­ tuum Congregationis votum libenter excipiens, ad universam Ecclesiam extendit.

MISSA In medio de Communi Doctorum Pontificum,, praeter sequentia.

Oratio Deus, qui beatum Albertum, Pontificem tuum atque Doctorem, in humana sapientia divinae fidei subjiciénda magnum effecisti: da nobis, quaesumus, ita ejus magisterii inhaerere vestigiis; ut luce perfecta frua­ mur in caelis. Per Dominum. Secreta Sacrificiis praesentibus, Dómine, quésumus, intènde placátus: ut quod Passionis Filii tui Domini nostri mysterio gerimus, beati Alberti interces­ sione et exemplo, pio consequámur affectu. Per eumdem Dominum.

Postcommunio Per haec sancta quae sumpsimus, ab hostium nos, Dómine, impugna­ tione défende: et, intercedente beato Alberto, Confessóre tuo atque Ponti­ fice, perpétua pace respirare concede. Per Dominum. Sacra Congregatio Rituum 169

IN MARTYROLOGIO ROMANO

Décimo séptimo Kalendas Decembris (primo loco)

Colonise Agrippinae sancti Alberti Episcopi et Confessoris, ex Ordine Praedicatorum, cognomento Magni, sanctitate et doctrina celebris, quem Pius Papa undecimus Doctorem universalis Ecclesiae declaravit.

URBIS ET ORBIS

DECRETUM

Ingenti populi christiani laetitia superiore anno expleti saeculi decimi quinti sollemnia celebrata sunt Ephesinae Synodi, in qua divina Beatae Ma­ riae Virginis est conclamata maternitas: quam Sanctissimus Dominus noster Pius Papa XI, pro sua erga Deiparam devotione, liturgico cultu decoran- dam Litteris Encyclicis Lux veritatis datis in festo Nativitatis D. N. L C. superiore anno decrevit. Feliciter quoque evenit ut Doctoris Ecclesiae titulus eodem recurrente anno, duobus tribueretur Viris, pietate erga Beatam Mariam claris, Sanctis nempe Roberto Bellarmino, et Alberto Magno, cuius Episcopi cultus ad universam extensus est Ecclesiam. Qua de re Sanctitas Sua, referente infrascripto Cardinale Sacrae Rituum Con­ gregationis Praefecto, supra relata officia propria et Missas approbavit, illaque ab universa Ecclesia adhibenda esse decrevit in respectivis festis, videlicet: die 11 Octobris in festo Maternitatis Beatae Mariae Virginis, sub ritu duplici secundae classis; die 13 Maii, in festo Sancti Roberti Bellar­ mino, Confessoris Pontificis et Ecclesiae Doctoris, sub ritu duplici minori; die .15 Novembris, in festo Sancti Alberti Magni, Confessoris Pontificis et Ecclesiae Doctoris, pariter sub ritu duplici minori. Mandavit insuper San­ ctitas Sua, ut, praefatis festis in Kalendario relatis, festum tamen Sanctae Gertrudis Virginis e die 15 in sequentem diem 16 Novembris perpetuo adsignaretur. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 6 Ianuarii 1932.

C. CAKD. LAURENTI, Praefectus. h. 68 s. A. Carinci, Secretarius*

ACTA, vol. XXIV, n. 5. — 2-5-93Ì 12 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ACTA TRIBUNALIUM

SACRA ROMANA ROTA

Citatio edictalis

LIBURNEN.

NULLITATIS MATRIMONII (SPAGJS'OLÍ-CAPHINA)

Cum ignoretur locus actualis commorationis Amadaei Caprina, in causa conventi, eundem citamus ad comparendum, sive per se, sive per Procuratorem legitime constitutum, in sede Tribunalis S. R. Rotae (Roma, via della Dataria, 94) die 10 Iunii 1932, hora 11, ad concordandum-de dubio disputando, vel infrascripto subscribendum, et ad diem 'designan­ dam, qua habebitur Turnus Rotalis pro causae definitione:

An constet de nullitate matrimonii in casu.

Ordinarii locorum, parochi, sacerdotes et fideles quicumque notitiam ha benies de loco commorationis praedicti Amadaei Caprina, curare debent, ut.de hac edictali citatione ipse moneatur.*

• L. $ S¡ F.. Morano, Ponens.

Ex Cancellaria Tribunalis S. R. Rotae, die 7 Aprilis 1932.

Adv. T. Tani, Notarius.

* Etant inconnu le lieu de la demeure actuelle de Mr. Amédée Caprina, défen­ deur en cette cause, Nous le citons à comparaître, par propre personne ou par UÛ procureur légitimement constitué, au siège du Tribunal delà S. Bote Ro­ maine (Roma, Via della Dataria, n. 94), le 10 Juin 1932, à 11 heures, pour con­ corder ou souscrire le doute ci-dessous rapporté, et fixer le jour de la cause devant la Rote.

Conste-t-il de la nullité du mariage dans ce cas ?

Les Ordinaires des lieux, les curés, les prêtres, les fidèles ayant connais­ sance du lieu de la résidence du dit Mr. Amédée Caprina, devront, dans la mesure du possible, l'avertir de la présente citation. Diarium Romanae Curiae 171

DIARIUM ROMANAE CURIAE

SACRA CONGREGAZIONE DEI RITI

Martedì, 5 Aprile 1932, presso l'Emo e Revmo Signor Cardinale Granito Pignatelli di Belmonte, con l'intervento dei Revmi Prelati e Consultori teologi facenti parte della Sacra Congregazione dei Riti, si è tenuta la Congregazione Antipreparatoria sopra i miracoli operati per intercessione del Ven. Servo di Dio Giuseppe Maria Pignatelli, sacerdote professo della Compagnia di Gesù.

Martedì, 12 Aprile 1932, nel Palazzo Apostolico Vaticano si è tenuta la Congregazione dei Sacri Riti Ordinaria e particolare, nella quale al giudizio degli Emi e Revmi Signori Cardinali, non che dei Re vic i Prelati e Officiali, componenti la medesima, sono state sottoposte le seguenti materie:

1. Introduzione della Causa di Beatificazione e Canonizzazione del Servo di Dio Antonio Maria Pucci, Sacerdote professo dell'Ordine dei Servi di Maria. 2. Introduzione della Causa di Beatificazione e Canonizzazione della Serva di Dio Paola Delpuig da S. Luigi, Superiora generale dell'Istituto delle Suore Carmelitane della Carità. 3. Intorno alla concessione ed approvazione della Messa propria in onore di S. Lucia Filippini. 4. Intorno alla revisione degli scritti della Serva di Dio Maria Ward, Fon­ datrice dell'Istituto della Beata Vergine Maria. . 5. Intorno alla revisione degli scritti della Serva di Dio Maria Teresa de Subirán, Fondatrice della Società di Maria Auxiliatrice. 6. Intorno alla revisione degli scritti della Serva di Dio Bertilla Boscardin, dell'Istituto di S. Dorotea, Figlia dei Sacri Cuori. 7. Intorno alla validità dei processi apostolici, sopra i miracoli in specie, nella Causa di Canonizzazione del Beato Giovanni Bosco, Sacerdote, Fondatore della Pia Società Salesiana e dell'istituto delle Figlie di Maria Ausiliatrice. 8. Intorno alla validità dei processi apostolici, sopra un miracolo in specie, nella Causa di Canonizzazione del Beato Pompilio Maria Pirrotti da S. Nicola, Sacerdote professo della Congregazione dei Chierici Regolari poveri della Madre di Dio delle scuole Pie. 9. intorno alla validità dei processi apostolici costruiti nella Curia eccle­ siastica di Palermo sopra un miracolo nella Causa di Canonizzazione delia Beata Lodovica de Mariilac, vedova Le Gras, Confondatrice della Società delie Figlie della Carità, di S. Vincenzo de Paoli. m Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

10. Intorno alla validità dei processi apostolici, sopra i miracoli in specie, nella Causa di Canonizzazione della Beata Teresa Margherita Redi del Sacro Cuore, Religiosa dell'Ordine dei Carmelitani Scalzi. 11. Intorno alla validità dei processi apostolici ed ordinarii nella Causa di Beatificazione o dichiarazione di Martirio dei Servi di Dio, Gregorio Grassi, Vescovo titolare di Ortosia, Francesco Fogolla, Vescovo titolare di Bagi, Anto nino Fantosati, Vescovo titolare di Adraa, nell'Ordine dei Frati Minori, e Compagni, uccisi, come si asserisce, in odio alla Fede, nei vicariati di Shan-si settentrionale e Hu-nan meridionale. 12. E finalmente intorno all'estensione alla Chiesa universale dell'Ufficio e Messa in onore di S.Gabriele dell'Addolorata, dei Chierici Regolari Scalzi della S. Croce e della Passione di N. S. G. C. Martedì, 26 Aprile 1932, presso l'Emo e Revmo Signor Cardinale Granito Pignatelli di Belmonte, Ponente della Causa di Beatificazione e Canonizzazione della Ven. Serva di Dio Gemma Galgani, si è tenuta la Congregazione Anti- preparatoria sopra due miracoli che si asseriscono da Dio operati per inter­ cessione della medesima Serva di Dio, e che vengono proposti per la di lei Beatificazione.

SEGRETERIA DI STATO

NOMINE Con Brevi apostolici il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare: 14 Dicembre 1931. L'Emo Sig. Cardinale , Protettore dell'Isti­ tuto delle Suore della S. Famiglia (Spoleto). 12 Gennaio 1932. L'Emo Sig. Cardinale Raffaele Carlo Rossi, Protettore del­ l'Istituto delle Suore degli Angeli (Faicchio: Cer­ reto Sannita). 23 » » 17 Emo Sig. Cardinale Dionisio Dougherty, Protettore della Congregazione indigena delle Suore Giapponesi della Visitazione (Tokio). 27 Febbraio » L' Emo Sig. Cardinale Alessio Enrico Lépicier, Protettore della Congregazione delle Suore della Provvidenza (Corene: Grenoble). 3 Marzo » Monsig. Ugo Descuffi, Chierico della Reverenda Camera, Apo­ stolica. 4 » » Monsig. Carlo Chiesa-Bini, Cappellano Comune Pontifìcio Soprannumerario. 7 » » L'Emo Sig. Cardinale Francesco Marchetti Selvaggiani, Pro­ tettore della Congregazione dei Figli della S. Fami­ glia (Barcellona). Diarium Romanae Curiae 173

9 Marzo 1932. L'Emo Sig. Cardinale Francesco Marchetti Selvaggiani, Protettore delle Suore Missionarie Zelatrici del S. Cuore (Roma). 12 » » L'Emo Sig. Cardinale , Protettore dell'Isti­ tuto delle Figlie del S. Cuore (Bergamo). 17 » » L'Emo Sig. Cardinale Bonaventura Cerretti, Protettore delle Suore della Misericordia del Terzo Ordine di San Francesco (Lussemburgo).

Assistenti al Soglio Pontificio:

14 Ottobre 1931. Monsig. Francesco Saverio Vogt, Vescovo tit. di Celenderi, Vicario Apostolico del Cameroun. 18 Gennaio 1932. Monsig. Israel Audo, Vescovo Caldeo di Mardin. » » » Monsig. Agostino Henninghaus, Vescovo tit. di Ipepa, Vica­ rio Apostolico di Yen-chow-fu. 14 Marzo » Monsig. Michele Giuseppe Curley, Arcivescovo di Baltimora.

Protonotarii Apostolici ad instar participantium :

2 Dicembre 1931. Monsig. Giovanni Fraser, dell'archidiocesi di Toronto. 22 » » Monsig. Abele Tornielli, della diocesi di Lodi. » » » Monsig. Giovanni Comizzoli, della medesima diocesi. 16 Febbraio 1932. Monsig. Giovanni Pietro Kirsch (Roma). 5 Marzo » Monsig. Ugo Pietro McPherson, della diocesi di Antigonish. 11 » » Monsig. Giorgio Maria Lepailleur, dell'archidiocesi di Mon­ tréal. » » » Monsig. Rodolfo Zhänel, della diocesi di Brno. 18 » » Monsig. Salvatore Gesù Mérida Perez, (ìeH'archidiocesi di Granata.

Prelati Domestici di S. S.:

19 Novembre 1931. Monsig. Antonio Zimniak, della diocesi di Czestochowa. 10 Dicembre » Monsig. Arturo Mazzoni (Roma). 30 » » Monsig. Leonardo Leopoldo Edoardo Van Eynde, dell'ar­ chidiocesi di Malines. » » » Monsig. Carlo Francesco Cruysberghs, della medesima archi- diocesi. 27 Gennaio 1932. Monsig. Girolamo Brzòz, della diocesi di Lublino. 9 Febbraio » Monsig. Giuseppe De Castro, della diocesi di Braganza (res. Roma). 16 » » Monsig. Ottone Pannone, della diocesi di Caserta. 25 » » Monsig. Umberto iMateria, della diocesi di Friburgo (Sviz­ zera). 174 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium. Officiale

26 Febbraio 1932. Monsig. Fedele Periccioli, dell'archidiocesi di Siena. » » » Monsig. Adriano Pierazzuoli, della medesima archidiocesi. 29 » » Monsig. Luigi Sibona, della diocesi di Alba. 7 Marzo » Monsig. Alberto Pequeño, dell'archidiocesi di San Paolo del Brasile. » » » Monsig. Pietro de Stryeker, dell'archidiocesi di Malines. 9 » » Monsig. Achille Salvucci, dell'archidiocesi di Camerino. 17 » » Monsig. Giovanni Me Givney, della diocesi di Hartford.

ONORIFICENZE

Con Brevi apostolici il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di conferire :

La Gran Croce dell'Ordine Piano: 1 Marzo 1932. A S. E. Francesco Giunta, Sottosegretario alla Presidenza del Consiglio dei Ministri (Italia).

La Commenda con Placca dell'Ordine Piano: 10 Marzo 1932. Al sig. dott. Guido Beer, Segretario generale alla Presi­ denza del Consiglio dei Ministri (Italia). » » » Al sig. dott. Pasquale Sandicchi, Direttore generale al Mini­ stero degli Esteri (Italia). 18 » » Al sig. dott. Alessandro Chiavolini (Italia).

La Gran Croce delVOrdine di San Gregorio Magno, classe civile: 17 Dicembre 1931. Al sig. principe Rodolfo Eszterházy, della diocesi di Giava- rino. 4 Marzo 1932. A S. E. Filippo Cremonesi, Senatore del Regno d'Italia. » » » A S. E. avv. Amedeo Fani, Sottosegretario di Stato al Mini­ stero degli Esteri (Italia).

La Gran Croce dell'Ordine di San Gregorio Magno, classe militare: 5 Gennaio 1932. Al sig. visconte Natale Edoardo de Curières de Castelnau, dell'archidiocesi di Parigi.

La Placca dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 7 Marzo 1932. Al sig. comm. Giovanni Carrara (Roma).

La Commenda con Placca dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 8 Marzo 1932. Al sig. marchese Giuseppe Talamo Atenolfi di Castelnuovo (Italia). 15 » » Al sig. dott. Carmelo Damiano (Italia). » » » Al sig. dott. Raffaele Jacuzio (Italia). Diarium Romanae Curiae 175'

La Commenda dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile:

3 Dicembre 1931. Al sig. cav. Carlo Giannini, della diocesi di Rieti. 30 Gennaio 1932. Al sig. dott. Ottone Rust, dell'archidiocesi di Colonia. » » » Al sig. avv. Alfonso Tierny, della diocesi di Arras. 8 Marzo » Al sig. Maurizio Damoisaux, della diocesi di Tournai. 9 » ; Al sig. dott. Attilio Bazzani (Italia). 18 » » Al sig. Carlo Billecocq (Francia).

Il Cavalierato dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile:

3 Dicembre 1931. Al s dott. Carlo Lepoutre, dell'archidiocesi di Cambrai. 14 » » Al s Enrico Leffers, della diocesi di Münster. » » » Al s Leonzio Calcea, dell'archidiocesi di Cartagine. » » » Al s Teodoro Gandolphe, della medesima archidiocesi. » » » Al s Roberto Gendebien, della diocesi di Livorno, » » » Al s marchese Luigi D'Incisa di Camerana (Italia). » » » Al si Vittorio Carrara, della diocesi di Bergamo. 30 Gennaio 1932. Al s Eugenio Dupuis, della diocesi di Arras. » » » Al s Giulio Catoire, della medesima diocesi, 28 Febbraio » AI s: dott. Pietro Del Giudice (Roma), 7 Marzo » Al s dott. Roberto Fernandès, dell'archid. di Malines. » » » Al s Giovanni Couway, della diocesi di Hartford.

La Gran Croce dell'Ordine di S. Silvestro Papa:

21 Gennaio 1932. Al sig. Giusto Gómez Ocerin (Spagna).

La Commenda dell'Ordine di.S. Silvestro Papa:

3 Dicembre 1931. Al sig. rag. Colombo Sanguineti, della diocesi di Chiavari. 21 » » Al sig. Flaminio Cardazzo, del Patriarcato di Venezia. 11 Gennaio 1932. Al sig. Angelo Volonterio, dell'archidiocesi di Milano. 13 » » Al sig. dott. Egisto Bruschi de Mattias (Roma). 15 » » Al sig. avv. Luigi Signorini Corsi, dell'archid. di Aquila. 16 » » Al sig. dott. Luigi Pellegrini, della diocesi di Pavia. » » » Al sig. dott. Carlo Campari, della medesima diocesi. 20 » » Al sig. avv. Michele Damasceni, della diocesi di Ruvo e Bitonto. 1 Febbraio » Al sig. not. Alfredo Nanni, della diocesi di Rimmi. 2 Marzo » Al sig. dott. Giuseppe D'Angelo, della diocesi di Parma. 8 » » Al sig. Giovanni Muciaccia, dell'archidiocesi di Bari. 17 » » Al sig. geom. Pietro Geri, della diocesi di Novara. Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

II Cavalierato dell'Ordine di San Silvestro Papa.

3 Dicembre 1931. Al sig. Giovanni Descalzo, della diocesi di Chiavari. 16 Gennaio 1932. Al sig. Bartolomeo Novaglia, della diocesi di Brescia. 9 Febbraio » Al sig. Giuseppe Albrecht (Roma). Al sig. Luigi Lanata Condy (Perù). 13 Al sig. Pietro Mercenier, del vicariato apostolico di Coslan- tinopoli. 27 Al sig. Giuseppe Di Giorgio (Roma). 17 Marzo Al sig. Lorenzo Fiandesio, della diocesi d'Ivrea. AI sig. Luigi Rossi (Roma).

Con Biglietti della Segreteria di Stato, il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare:

Comerieri Segreti Soprannumerari di S. S.:

10 Marzo 1932. Monsig. Ermanno Maria Stoeckle, dell'archidiocesi di Mo­ naco (Baviera). 17 » » Monsig. Ignazio Lachecki, della diocesi di Premislia dei Latini. » » » Monsig. Teófilo Dzierzynski, della medesima diocesi. » » » Monsig. Sigismondo Haluniewicz, dell'archidiocesi di Leo- poli dei Latini. » » » Monsig. Giovanni Bleske, della prelatura nullius di Schnei­ demühl. » » » Monsig. Gregorio Krüger, della medesima prelatura.

NECROLOGIO *

9 Gennaio 1932. Monsig. Riccardo Carlesi, Vescovo di Cortona. 15 Marzo » Monsig. Arnoldo Verstraelen, Vescovo tit. di Miriofito. 21 Aprile » Emo Sig. Card. GUSTAVO FEDERICO PIFFL, del titolo di S. Marco, Arcivescovo di Vienna. 27 » » Niccolò Rotoli, Vescovo di Isernia e Venafro.

* In praecedenti fasciculo, p. 136, ad nomen Episcopi Ricci apponatur dies emor- tualis 26 (Novembre 1931). Annus XXIV - Vol. XXIV 1 Iunii 1932 Num. 6 ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCO­ POS, EPISCOPOS, ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES: DE PRECA­ TIONIBUS PIACULISQUE SSMO CORDI IESU EXHIBENDIS IN PRAE­ SENTIBUS AERUMNIS.

PIUS PP. XI

VENERABILES FRATRES - SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Caritate Christi compulsi, Catholicae Ecclesiae filios atque adeo cordatos homines universos, Encyclicis Litteris Nova im­ pendet die n mensis Octobris anno superiore datis, incitavimus ad piam quandam amoris ferendaeque opis contentionem, qua teterrima mala e rei oeconomicae discrimine emanantia homi­ numque societatem undique prementia nonnihil sublevarentur; quam quidem invitationem Nostram, miro quodam animorum ardore consensuque, omnium liberalitas navitasque excepit. Atta­ men rerum angustiis in dies ingravescentibus, hominum agmina otio coacto afflictorum vix non ubique excreverunt; quibus incom­ modis cum seditiosi homines in suae quisque factionis utilitatem abutantur, hinc fit ut publica ipsa instituta praesentissimum in discrimen adducantur, tumultusque rerumque omnium eversionis

ACTA, vol. XXIV, n. 6. — 1-6-932 13 178 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

periculum gravius usque civili consortioni impendeat. Quae cum ita sint, eadem Christi caritate excitati, vos omnes iterum, vene­ rabiles fratres, fidelesque vobis concreditos, universos demum homines compellamus, singulos adhortantes ut, viribus amice consociatis, calamitatibus quibus civilis societas nunc premitur atque vel gravioribus in posterum ingruentibus, quacumque pos­ sunt ope, obsistere contendant.

Diuturnam acerbamque aerumnarum seriem, infelicem peccati hereditatem, perpendenti, quibus hominis lapsi in hac mortali peregrinatione veluti stationes connotantur, vix, post diluvium, tot tantisque et animi et corporis angustiis humanum genus tam alte tamque communiter tentatum occurrit, quantis in praesentia exagitatum conquerimur; cum vel teterrimae calamitates clades- que, quarum vestigia in nationum annalibus vitaque perstant sempiterna, modo hanc modo illam gentem funestaverint. Hac vero tempestate, hominum genus universum cum pecuniae caritate tum rei oeconomicae angustiis adeo comprimitur, ut, quo magis se expedire nititur eo inextricabilius se irretitum experiatur; ex quo fit, ut iam nulla sit natio, nulla Civitas, societas aut familia nulla, quae vel ipsa calamitatibus levius gravius non obruatur, vel aliena ruina in praeceps raptari non videatur. Quin immo ii ipsi, pauci profecto, qui cum ingentissimis divitiis praediti sint, mundi gubernacula regere videntur; ii, porro perpauci, qui immodico quaestui servientes, tantorum maiorum, magnam partem, causa et fuerunt et sunt; ii ipsi — inquimus — haud raro iisdem hisce malis inhoneste obruuntur primi, plurimorum bona fortrmasque in suam perniciem rapientes; adeo ut, tremendum in modum, de orbe terrarum universo comprobatum videamus, quod de singulis flagitiosis hominibus Spiritus Sanctus ea sententia edixerat: « Per quae peccat quis, per haec et torquetur ».1 Cui dolendae rerum condicioni intimo ex animo ingemiscentes, quadam veluti necessitate compellimur eosdem Sanctissimi Cordis Iesu amoris sensus, pro Nostra tenuitate, efferendi, illud et Nos

i Sap., XI, 17. Acta Pii PP. XI 179 inclamantes: « Misereor super turbanti ».1 At vero radix ipsa, ex qua tristissima repetitur rerum condicio, multo magis deploranda; etenim si nullo non tempore Spiritus Sancti sententia, per Paulum Apostolum promulgata, aptissime rei congruere visa est, «radicem » videlicet « omnium maiorum cupiditatem » esse,2 at nunc quam maxime. Könne enim illa fluxorum bonorum aviditas, quae vel ab ethnico Poeta iure merito « auri sacra fames » sugillata est; nonne sordidum illud suarum tantum rerum studium, quo unice movente persaepe sive singulorum sive societatum inter se necessitudines instituuntur; nonne denique cupiditas, quocumque demum nomine aut forma appelletur, in causa potissimum est, cur hominum genus ad extremum discrimen adductum miserantes conspicia­ mus? Hinc siquidem mutuae suspicionis surculi, cuiuslibet humani commercii vigorem enervantis; hinc invidiae faces, sibi damno aliena bona imputantis; hinc sordes proprii amoris immodici, omnia in sui unice commodum ordinantis ac subiicientis, aliorum commodo, nedum neglecto, conculcato; hinc denique iniqua rerum perturbatio imparque bonorum partitio, qua fit ut civitatum opes in perpaucorum hominum privatorum manibus coacerventur, qui — ut superiore anno Encyclicis Litteris monui­ mus — immenso cum populorum detrimento, totius orbis com­ mercia ad suum libitum moderantur. Quod si legitimo in patriam studio abutens debitaeque erga suam Nationem pietatis sensus plus aequo extollens (quam qui­ dem pietatem rectus christianae caritatis ordo, nedum improbet, at suis normis sanctam vivacioremque efficit), nimius id genus sui suorumque amor in mutuas inter populos rationes ac necessi­ tudines subrepserit, nihil iam erit tam abnorme, quod culpa carere non videatur; adeo ut quod facinus a privatis hominibus perpetra­ tum omnium iudicio vituperandum haberetur, idem, patriae carita­ tis causa interposita, et honestum et laude dignum censeatur. Hinc divinae legi fraternae caritatis, qua gentes populique omnes de­ vincti in unam familiam coalescunt sub uno Patre qui in caelis est,

1 MARC., VIII, 2. 2 Cfr. I Tim., VI, 10. 180 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

odium succédât necesse est omnibus exitiale; in re autem publica gerenda leges sacrae, cuiuslibet civilis vitae cultusque norma, coneuleentur; firma iuris fideique fundamenta evertantur, quibus res publica innititur; tradita denique a maioribus instituta cor­ rumpantur atque omitterentur, quae in Deo colendo eiusque lege firmiter servanda vigentem usque civitatum florem columenque tutissimum reponebant. At vero — quod maiorum omnium periculosissimum dixeris — cuiusvis ordinis eversores, sive « communistae » sive alio nomine appellantur, in tanta morum perturbatione gravissimas rei oeco­ nomicae angustias exaggerantes, eo vires summa audacia inten­ dunt, ut, quolibet freno a cervicibus excusso legisque cum huma­ nae tum divinae vinculis praecisis, in religionem omnem ipsumque in Deum bellum atrocissimum commoveant; illud sibi proponen­ tes ut ex hominum mente, vel inde a tenellula aetate, notitiam sensumque religionis radicitus exstirpent; cum probe sciant, divina lege doctrinaque ex hominum mente deleta, nihil iam sibi arrogare non posse. Atque ita, quod numquam usquam legimus accidisse, oculis cernimus impios homines, nefando furore agitatos, vexilla contra Deum religionemque omnem ubique gentium terrarumque impudenter extulisse. Quod si numquam, cursu temporum, improbi viri defuere, neque qui Deum esse negarent, ii tamen et numero perpauci, singuli ac singulares, impiam suam mentem apertius prodere vel metuebant vel inopportunum putabant. Quod divino spiritu afflatus innuisse Psaltes videtur iis verbis: « Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus »;1 quasi videlicet huiusmodi impium induxerit, veluti in multitudine solitarium, negantem quidem Factorem suum Deum esse, hoc tamen scelus intimo in animo comprimentem. Verum, hac nostra aetate, perniciosissimus hic error, late iam in vulgus propagatum, in ipsas populares scholas insinuatur palamque se in theatris manifestat: quo autem latius usque possit effluere, eiusdem fautores vel a recentissime inventis, cinematographicis, quas dicunt, scenis, grammophonicis ac radiophonicis concentibus

i Ps. XIII, 1, et LII, 1. Acta Pii PP. XI 181 sermonibusque, opem petunt; propriis officinis librariis praediti, opellas omnibus linguis exaratas excudunt, pompas agunt trium- pbantium more, suaeque impietatis monumenta et documenta publice proponunt. Nec satis; at in factiones politicas, oeconomicas, militares distributi arcteque consociati, per suos praecones qua comitiis, qua imaginibus tabellisque, ceterisque omnibus quibus sua placita clam palam possint in omnes ordines, coetus, trivia diffun­ dere, impigre in tam scelestum opus incumbunt; cui ulterius prove­ hendo, suarum studiorum Universitatum auctoritate operaque suf­ fulti, illud tandem nervosa industria pervincunt, ut incautos in suum gregem cooptatos validissime constringant. Quam navitatem adeo sollertem in nefariae causae commodum collocatam Nobis conspicientibus, menti labiisque ultro subit maestissima illa Christi Domini querela: « Filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt ».1 Age vero, tam iniquae factionis duces auctoresque, hodiernam rerum omnium inopiam in suam rem derivantes, toti sunt ut nefandis cavillationibus Deum religionemque apud plebem, tam­ quam tantorum maiorum causam, criminentur; Christi Servatoris Crux ipsa sacrosancta, humilitatis paupertatisque insigne, cum hodiernae imperandi libidinis insignibus componatur; quasi vide­ licet religio cum tenebricosis illis conventiculis, quae tantam orbi universo molem molestiarum intulerunt, amico foedere consocia- retur. Atque hac ratione, nec sine exitiali exitu, contendunt ut victus cotidiani decertationes postulationesque praedii proprii pos­ sidendi, aequae mercedis, honesti domicilii, eius denique vitae con­ dicionis, quae hominem non dedeceat, cum bello nefario in Deum permisceant. Adde quod iidem, modum omnem excedentes, legiti­ mas naturae appetitiones efïrenasque cupiditates iuxta reputent, dummodo impiis consiliis institutisque suis id conducere videa­ tur; perinde ac leges aeternae divinitus promulgatae ab homi­ num felicitate discreparent, cuius potius sint certissimae effe- ctrices custodesque, aut vires humanae, utut novissimis artium inventis instructae, contra Dei Optimi Maximi potentissimam

1 Luc, XVI, 8. Í82 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

voluntatem, novum orbi rerum ordinem eundemque potiorem adducere valerent. Iamvero, quod sane dolendum est, homines paene infiniti, rati se pro victu cultuque dimicare, notione veri funditus eversa, huius­ modi commentis adhaerentes, in Deum religionemque conviens invehuntur; neque in unam catholicam religionem, verum in eas omnes, quae Deum adspectabilis huius mundi auctorem agnoscunt rerumque omnium moderatorem supremum. Sectae autem clan- destinae, suapte natura, semper Dei Ecclesiaeque hostibus — qui­ cumque demum ii sint — adiumento esse paratissimae, vesano huic odio, unde nullius ordinis civilis aut quies aut felicitas, at certa civitatum ruina proficiscitur, novos usque igniculos addere conantur. Itaque nova haec impietatis forma, praepotentium hominis libidinum habenas dum laxat, impudentissime conclamat pacem aut felicitatem fore nullam in terra, dum religionis ultimum vestigium radicitus non fuerit exturbatum, ultimusque religionis assecla obtruncatus. Quasi vero mirabilem illum concentum, quo creata omnia « enarrant gloriam Dei »,1 aeterno silentio premi posse opinarentur.

Optime novimus, venerabiles fratres, hos omnes conatus in irritum esse cessuros, cum procul dubio futurum sit ut stato a se tempore « exsurgat Deus et dissipentur inimici eius »;2 novimus portas inferi nunquam praevalituras;3 novimus divinum Redem­ ptorem, ut de eo praenuntiatum est, « terram virga oris sui » percussurum et « spiritu labiorum suorum » impium interfectu- rum;4 atque horrendam sane miseris illis hominibus horam futu­ ram, qua incident « in manus Dei viventis ».5 Hanc autem Nostram supremae Dei Ecclesiaeque victoriae inconcussam spem quotidie confirmat (quae infinita est Dei Boni-

1 Ps. XVIII, 2. 2 Ps. LXVII, 2. 3 Cfr. MATTH., XVI, 18. 4 Cfr. Is., XI, 4. 5 Hebr., X, 31. Acta Pii PP. XI 183 tas!) nobilis ille, quem ubique gentium et in quovis societatis ordine cernimus, innumerabilium animorum ardor in Deum se ferentium. Validissimus profecto Spiritus Sancti afflatus nunc terras omnes concursans, iuvenilia potissimum pectora ad subli- miora christianae legis culmina assequenda allicit, eaque, supra vanam hominum observantiam elevans, ad quaevis vel maxime ardua facinora instruit; divinus sane afflatus, inquimus, animas omnes, vel invitas, concutit, iisque intimam iniiciens sollicitudi­ nem, iis quoque Dei sitim ingerit, quae hanc sitim fateri non audent. Etiam Nostram ad laicos homines invitationem, qua eos in agmina Actionis Catholicae vocavimus ut apostolatus hierar­ chici participes fierent, ubique terrarum dociles magnanimiqué exceperunt plurimi; et tam in urbibus quam in pagis augescit in dies eorum numerus, qui ad christianas leges propugnandas et secundum eas totam rei publicae vitam componendam dum totis viribus nituntur, intemeratae vitae exemplis sua ipsi dicta con­ firmare contendunt. Verum, tantam impietatem, tantam sanctissimorum institu­ torum conculcationem, tantam immortalium animarum cladem, tantum denique divinae Maiestatis contemptum cernentibus, Nobis temperare non possumus, venerabiles fratres, quin acerri- mum, quo premimur, dolorem effundamus; Nostramque vocem Apostolici pectoris vi extollentes, divina iura conculcata et morta­ lium animi, qui Deo prorsus indiget, sanctas appetitiones defen- damus; idque vel eo magis quod hae turmae diabolico spiritu furen­ tes non declarationibus tantum, sed viribus omnibus coniunctis nefaria sua consilia quam primum exsequi conantur. Vae humano generi, si Deus, a creatis ab se naturis tanto contemptui habitus, hisce vastationis fluctibus apertum cursum permitteret, iisque, tamquam flagellis ad puniendum mundum, uteretur! Necesse est igitur, venerabiles fratres, ut indefesse oppona- mus « murum pro domo Israel vires omnes nostras nos quoque in unum solidumque agmen contra iniquas phalanges coniungendo, non minus Deo quam humano generi infensas. In hac enim pugna

i EZECH., XIII, 5. 184 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

de maximo, quod humanae libertati ineundum proponi possit, disceptatur consilio: aut pro Deo aut contra Deum; en rursus deliberatio, in qua universi orbis sortes continentur; in quavis enim re, in re politica et oeconomica, in moribus, disciplinis, arti­ bus, in Civitate ac domestica civilique consortione, in Oriente et Occidente, ubique haec deliberatio occurrit, cuius consectaria summum prorsus momentum habent. Atque ita fit, ut vel ipsi sectae illius magistri, quae mundi naturam sola materia constare effutiens, Deum non esse iam pro certo se ostendisse iactabat, de Deo disceptationes, quem iam se de medio abstulisse putaverint, iterum iterumque instituere adigantur. Itaque omnes, tam privatos homines, quam civitates, in Domino obtestamur, ut, cum tam gravia agitentur consilia, tam grandia pro humani generis incolumitate ineantur discrimina, sordidum illud ponant proprii tantum commodi inordinatique sui amoris studium, quod acerrimas quasque obtundens mentes, incepta quaelibet etiam nobilissima obtruncat, quae extra arcta propriae utilitatis septa vel minimum exsilire videantur; coniungantur omnes, gravia quoque, si opus fuerit, damna subeuntes, ut se atque hominum societatem sospitent universam. Qua in animo­ rum viriumque coniunctione primas profecto sibi vindicare debent, qui christiano gloriantur nomine, illustria aevi apostolici exempla recolentes, cum « multitudinis credentium erat cor unum et anima una»;1 sed etiam omnes, quotquot Deum agnoscunt sincereque atque ex animo reverentur, in idem suam conferant operam, ut ingens, quod cunctis imminet, periculum ab humano genere propul- setur. Dei enim agnitione, tamquam firmo cuiusvis civilis ordinis fundamento, cum humana quaelibet auctoritas innitatur necesse sit, qui omnium rerum legumque omnium perturbationem ac resolu­ tionem nolunt, ii strenue contendant oportet, ne religionis hostes sua consilia, tam vehementer palamque conclamata, exsequantur. Neque illud Nos latet, venerabiles fratres, in hac pro aris pugna etiam humana quaevis legitima arma esse adhibenda, quae nobis praesto sint. Idcirco Nos, claris s. m. decessoris Nostri Leo-

i Act, IV, 32. Acta Pii PP. XI 185

nis XIII vestigiis inhaerentes, Encyclicis Litteris Quadragesimo anno pro magis aequa bonorum terrestrium partitione tam strenue propugnavimus, ea omnia indicantes, quibus efficacissime hominum societatis universae sanitas vigorque, eiusque membris laboranti­ bus quies et pax reddi possint. Cum enim vehementissimum hone­ stae cuiusdam felicitatis etiam in terris adipiscendae studium ab ipso universarum rerum Conditore in mortalium animis satum sit, nunquam christiana lex legitimos nisus ad veram scientiam ulte­ rius promovendam et ad altiora usque hominem recto calle pro­ vehendum non bene volenter agnovit, non fovit actuosissime. Quoniam vero, venerabiles fratres, adversus hoc, satanicum prorsus, in religionem odium, quod illud « mysterium iniquitatis » a S. Paulo commemoratum1 in mentem redigit, sola humana prae­ sidia et hominum providentiae non sufficiunt, Nos apostolico Nostro ministerio deesse arbitraremur, si hominibus mira lucis mysteria ostendere recusaremus, quae una reconditam custodiunt vim effrenatas tenebrarum potestates subiugandi. Age vero, cum redux Christus Dominus e Thaboris splendoribus, puerum a dae-^ monio vexatum sanasset, discipulis, qui illum liberare non potuis­ sent, demisse petentibus: « Quare nos non potuimus eiicere illum? » illud sane memorandum respondit: « Hoc genus non eiicitur nisi per orationem et ieiunium ».2 Quam divinam monitionem, vene­ rabiles fratres, nostrorum quoque temporum malis adamussim aptandam esse putamus, quippe quae nisi «per orationem et ieiunium » et ipsa repelli non possint.

Memores igitur nostrae angustis limitibus definitae naturae, nosque a summo rerum Auctore omnino pendere probe conscii, ad precationem in primis confugiamus. Fide novimus quanta sit de­ misse, fidenter, perseveranterque precandi vis: nulli enim unquam alii bono operi Deus omnipotens tam amplas, tam communes, tam sollemnes promissiones adnexas voluit, quam admotis sibi precibus: « Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate

1 II Thess., II, 7.

2 MATTH., XVII, 18-20. 186 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

et aperietur vobis; omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur ».1 « Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis ».2 Quid autem nostra precatione dignius, quid adorandae Illius personae aptius, qui unus est « et hominum, homo Christus Iesus »,3 quam impetrare ne fides in unum Deum vivum et verum exsulet a terra? Talis precandi ratio iam ex parte habet in semet ipsa id quod petit: nam ubi quis orat, ibidem ille cum Deo coniungitur iamque per hoc vivam Dei memoriam in terris efficit. Et re quidem vera, qui orat, ipso sui demisso corporis habitu, suam in omnium rerum Conditorem ac Dominum fidem palam profitetur; quoties vero non privatim sed communiter hoc praestat, per id ipsum supremum et summae potestatis Dominum agnoscit, non modo singulis hominibus sed universae etiam huma­ nae societati imperantem. Quam iucundum sane caelo terraeque spectaculum praebet Ecclesia orans, cum, totos continenter dies noctesque totas, psalmi divino afflatu conscripti concinantur in terris: nulla per diem computetur hora, quae propria non consecretur liturgia; nulla humanae vitae aetas, quae suum non habeat locum in gratiarum actionibus, laudibus, precibus, piaculis communis huius obsecra- tionis , quod est Ecclesia. Atque ita pre­ catio, quemadmodum divinus ipse Eedemptor spoponderat, Deum hominibus praesentem facit: «Ubi sunt duo vel tres con­ gregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ».4 Ipsam praeterea aerumnarum causam, quam superius com­ memora vimus, auferet precandi studium; inexplebilem dicimus temporalium bonorum cupiditatem. Nam qui orat, in excelsum suspicit, ad caelestia nempe bona, quae meditatur atque exop­ tat; se totum abdit in mirum contemplandum ordinem a Deo statutum, in quo nulla adest vanae gloriae libido, nulla maioris

1 MATTH., VII, 7-8.

2 IOAN., XVI, 23. 3 I Tim., II, 5. * MATTH., XVIII, 20. Acta Pii PP. XI 187 usque celeritatis vana contentio; atque ita aequalis illa operis quietisque compensatio quasi sponte restituetur, quae ab ho­ dierna societate, magno cum totius vitae et physicae et oecono­ micae et moralis detrimento, penitus abest. Etenim si qui ob nimiam rerum confectarum copiam in otium egestatemque sunt adacti, debitum ii precationi tempus dare vellent, brevi et opus et rerum prolatio intra rationabiles fines constringerentur, eaque contentio quae humanum genus nunc in binas ingentesque pro fluxis rebus pugnantium acies dividit, in nobilem pacificamque transiret concertationem ad caelestia aeternaque bona conse­ quenda. Hac itidem ratione tantopere expetitae paci sterneretur via, ut pulchre insinuât beatus Paulus, ubi precandi praeceptum cum sanctis et pacis et omnium hominum salutis desideriis coniungit: « Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tran­ quillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire ».1 Pro omnibus postuletur pax, sed iis potissimum in quos gravis­ simum recidit munus regendi homines; nam quo pacto suis genti­ bus pacem dare possint, quam in se ipsi non habeant? Precatio autem ipsa est, quae, docente Apostolo, pacis donum afferre debet; precatio nimirum, quae ad Patrem caelestem eundemque omnium hominum patrem, habetur; precatio, quae communes exprimit magnae illius familiae sensus, quae cuiuslibet nationis regionisque transgreditur fines. Qui in quavis re publica eundem Deum rogant ut pax habea­ tur in terris, non ii sunt homines qui inter gentes discordiae faces iniiciant; qui divinam Maiestatem precando honorant, non ii sunt qui dominandi cupiditatem in suam gentem inferant illumque inor­ dinatam foveant patriae amorem, quo singuli populi suam cuius­ que rem publicam sibi Deum faciunt; qui denique «Deum pacis et

1 I Tim., II, 1-4. 188 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale dilectionis »1 continenter respiciunt eumque supplices adeunt per Christum, qui est « Pax nostra »,2 ii profecto non acquiescent donec pax illa, quam mundus dare non potest, ab omnium bono­ rum Datore « hominibus bonae voluntatis »3 tandem adveniat. Paschalium illa gaudiorum nuncia, salutatio « Pax vobis »,4 qua Christus Dominus Apostolos suorumque discipulorum primi­ tias compellavit, quaeque exinde identidem in sacra Ecclesiae Liturgia resonare consuevit, eadem hodie, si unquam alias, homi­ num animos angustiis oppressos attollere sursum solarique debet.

Verum cum precatione poenitentia quoque coniungatur opor­ tet: studium videlicet poenitentiae et christianae poenitentiae usus. Id nos docet divinus Praeceptor, qui ante omnia poeniten­ tiam ipsam inculcavit: « Coepit Iesus praedicare et dicere: Poeni­ tentiam agite ».5 Id praeterea docemur et accepta a maioribus doctrina et historia Ecclesiae universa; magnis in calamitatibus, magnis in populi christiani aerumnis, quandocumque divini auxi­ lii maior premebat necessitas, christifideles, vel sua sponte vel saepius a sacris Pastoribus exemplo et hortatione incitati, utraque arma in vita spirituali validissima semper arripuerunt: preca­ tionem et poenitentiam. Sacro illo sensu, quo christiana plebs nisi a discordiae satoribus transversa agatur, sponte ducitur, quique nihil aliud tandem est quam « sensus Christi » ab Apostolo commemoratus,6 numquam Christi fideles in huiusmodi rerum adiunctis non illico persenserunt suum cuiusque animum ab admis­ sis esse mundandum, ideoque et intime dolere, et sacro se tribu­ nali sistere et externis quoque piacularibus exercitiis divinae Iustitiae facere satis numquam non contenderunt. Nos equidem non fugit, idque vobiscum, venerabiles fratres, vehementer lamentamur, nostris temporibus ipsam piaminis et poe-

1 II Cor., XIII, n. 2 Ephes., II, 14. 3 Luc, II, 14.

4 IOAN., XX, 19, 26.

5 MATTH., IV, 17. 6 Cfr. I Cor., II, 16. Acta Pii PP. XI 189 nitentiae nedum notionem at ipsum nomen apud complures haud parum amisisse pristinae suae virtutis, qua olim magnánimos ciebant sensus et ad fortia impellebant suscipienda, quippe quae hominibus fide alte imbutis sacro Christi eiusque Sanctorum sigillo insignita apparerent; nec desunt qui externas corporis afflictatio­ nes inter obsoletas res amandare velint; ne quid dicamus de ho­ dierno homine libero seu autonomo, quem vocant, qui poeniten­ tiam quamlibet ut servile quid superbe contemnit. Nec mirum sane: quo magis enim in Deum fides debilitatum, pronum est ut eo magis primaevi peccati ac pristinae hominis contra Deum rebel­ lionis notio obfuscetur atque evanescat, multoque magis iam nulla piaculi poenitentiaeque necessitas persentiatur. Nos vero, venerabiles fratres, pro pastorali munere, haec nomina sanctasque res summo in honore habere utque habeantur curare, iisque germanam notionem nobilitatemque servare indem- nem, atque adeo, quod pluris est, ut ad vitae christianae usum eaedem applicentur contendere debemus. Hoc a Nobis expostulat ipsa, quam propugnamus, Dei Religionisque defensio, cum poeni­ tentia suapte natura ordinem morum agnoscat restituatque, qui lege aeterna, id est Deo ipso, innitatur. Qui Deo piamina offert pro peccato, is sanctas esse profitetur supremas morum leges, earumque obligandi vim atque in violatores animadvertendi ius agnoscit. In perniciosissimis profecto nostrae aetatis erroribus ille est annumerandus, qui nefario ausu mores a religione seiungit, quod­ vis scilicet legibus subducens fundamentum. Qui quidem mentis error praetermitti quadantenus poterat fortasse minusque exitio- sus videri, cum inter paucos continebatur, cumque in Deum fides commune totius humani generis patrimonium adhuc erat, adeo ut ii quoque qui eam iam non profiterentur aperte, tacite tamen opi­ nione admittere cogerentur. At nunc, cum atheismus etiam popu­ lares inficit coetus, atrocia illius erroris consectaria quotidiano usu tanguntur et obviam occurrunt passim. Pro morum lege, quae, sublata in Deum fide, decidat pariter necesse est, vis bruta impo­ nitur omnium iura conculcans. Antiquam agendi fidem atque honestatem mutuique commercii probitatem, vel ethnicorum 190 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale rhetoram ac poetarum laudibus tantopere commendatam, exci­ piunt nunc sordida lucri studia, quibus incensi complures sua aliorumque negotia impudenter passim perfideque agunt. Et sane, qui possunt humana consistere commercia, qui vim nancisci pactiones, ubi nullum sit conscientiae vadimonium? Quodnam autem conscientiae sit vadimonium, ubi nulla sit in Deum fides, nullus Dei timor? Hoc enim sublato fundamento, omnis morum decidit lex, nihilque impedire poterit quominus gradatim, at necessario, praécipites ruant gentes, familiae, res publica, ipseque humanae vitae cultus. Poenitentia itaque salutare armorum est genus, quibus utuntur strenui Christi milites pro universo morum ordine propugnando restituendoque dimicare cupientes: armorum est genus, quod ad omnium maiorum radicem resecandam descendit, cupiditatem dicimus corruptibilium divitiarum inhonestarumque vitae volup- tatum. Piacula sponte suscipiens, iucundis rebus vel aegre absti­ nens, variis poenitentiae operibus indulgens, christianus homo vere magnanimus abiectas cupiditates coercet, quibus ad morum normam transgrediendam allicitur. Quod si idem divinae legis studio atque fraterno amore tam vehementer flagrat, quantum sane debet, tum non modo pro se suisque luendis commissis poe­ nitentiae dat operam, sed etiam aliena peccata in se suscipit expianda, grandia Sanctorum exempla imitatus, qui ad totius suae aetatis peccatorum poenas ferendas, piaculares se hostias saepenumero exhibebant; imitatus quin immo divinum Redem­ ptorem, Agnum Dei factum, « qui tollit peccatum mundi ».1 Nonne, venerabiles fratres, in hoc poenitentiae studio pacis quoque mysterium abditur? « Non est pax impiis »2 inquit Spiritus Sanctus, qui ordini a natura atque adeo ab eius Conditore statuto semper contradicunt et repugnant. Tunc solummodo, quando hic ordo restitutus erit, quando omnes gentes illum ultro fideliterque agnoverint et servaverint, quando intimae populorum rationes et mutuae cum aliis nationibus necessitudines hoc nitantur funda-

1 IOAN., I, 29. 2 Is., XLVIII, 22. Acta Pii PP. XI 191

mento, tunc solummodo firma in terris pax haberi poterit. At optatam hanc firmae pacis auram nec pacis foedera nec sollemnio­ res pactiones, nec communes populorum conventus aut consulta­ tiones, nec Civitatum rectorum nobiles sincerique conatus addu­ cere poterunt, nisi prius sacra naturalis divinaeque legis iura sint agnita. Nullus oeconomiae publicae moderator, nulla virium ordi- nandarum et componendarum peritia, societatis rationes pacifice extricare poterit, nisi prius in ipso oeconomiae ambitu lex moralis, Deo conscientiaque innixa, triumphet. Hic nervus praecipuus totius roboris tam politicae quam oeconomicae populorum vitae; hoc pretium omnium certissimum, quo firmo, reliqua omnia nutare non possunt, quippe quae immutabili aeternaque Dei lege, validis­ sima scilicet auctoritate, solidentur. At poenitentia et singulis hominibus firmam affert pacem, eos a terrenis fmxisque bonis abducens, ad aeterna sustollens, eosque vel in mediis angustiis aerumnisque constitutos, illa donans pace, quam mundus, quibusvis divitiis voluptatibusque suis, dare non potest. Nonne unus ex iucundioribus laetioribusque concentibus, qui in hac lacrimarum valle unquam sint exauditi, notissimum illud est Sancti Francisci « Canticum solis seu creaturarum » ? Atqui eius auctor, scriptor, cantor austerissimis Christi asseclis est profecto annumerandus; illum dicimus Assisiensem pauper- culum, qui nihil prorsus possidebat in terra, quique in corpore suo, macie consumpto, cruenta Domini crucifixi Stigmata pertulit. Precatio igitur et poenitentia duo sunt validi spiritus, nobis hac aetate a Deo dati, ut miseram humanitatem, huc illuc sine duce errantem, ad ipsum reducamus; qui causam primam praeci- puamque omnis perturbationis defectionisque — rebellionem scili­ cet hominis in Deum — dissipent atque expient. Sed ipsae gentes ad summam tandem deliberationem vocantur; ut nimirum, aut his benevolis beneficisque spiritibus se credant et humiles dolen­ tesque ad Dominum suum misericordiarum que Patrem revertan­ tur; aut in manus hostis Deum adversantis, id est vindictae spiri- tualisque ruinae, se totos illudque modicum quod adhuc in terris maneat beatitatis residuum conficiant. 192 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Mhil ergo aliud restat quam ut miserum hunc mundum, qui tam copiosum sanguinem effudit, tot aperuit túmulos, tot insignes res delevit, tot denique hominibus pane operaque interdixit; nihil, inquimus, aliud restat, quam ut hunc mundum amantissimis sacrae Liturgiae vocibus compellemus: « Convertere ad Dominum Deum tuum! ».

Iamvero, ad hanc precum operumque piacularium conspira­ tionem quamnam vobis, venerabiles fratres, occasionem oppor­ tuniorem indicandam nanciscantur quam sollemnem diem, qui iam imminet, Sacratissimo Iesu Cordi dicatum? Cuius cum sit nota peculiaris — quemadmodum Encyclicis Litteris Miserentissimus quattuor abhinc annis datis copiose demonstravimus — hominum scelerum expiandorum studium caritate incitante, in omnibus Orbis templis perpetuum, sacro anniversario recurrente, publice tot flagitia, quibus Cor illud divinum impetitur, piaculis repa­ randa decrevimus. Equidem confidimus futurum ut hoc anno, die divino Cordi sacra, Ecclesiae filii universae certatim in flagitia expianda divi- naque impetranda dona studiosius incumbant. Qui frequentissimi ad Eucharisticam mensam accedentes, et circum altaria provoluti, humani generis Redemptorem sub Sacramenti velis delitescentem venerantes — quod proinde, venerabiles fratres, in omnibus templis ea die sollemniter exponendum curabitis —in illud Cor misericordissimum, omnium humanorum dolorum acúleos in se expertum, molem angorum, quibus afficiuntur, effundant; fidem­ que suam firmam, certam spem, ardentem caritatem profitentes, idem Cor Sanctissimum, validissimo patrocinio Virginis Deiparae, omnium gratiarum Mediatricis, interposito, pro se suisque, pro patria, pro Ecclesia, pro Christi Vicario ceterisque Pastoribus, eiusdem gravissimi animarum regiminis in partem adscitis, fer­ vide deprecentur; itemque pro fratribus de eadem fide sive con­ sentientibus, sive dissentientibus, sive impietatis aut infidelitatis labe infectis, ac pro ipsis denique Dei Ecclesiaeque hostibus, ut tandem et convertantur vivant. Acta Pii PP. XI 193

Quod precandi studium voluntatemque expiandi per Octavam totam, quo liturgico privilegio Sacratissimi Cordis festum Nos ipsi insignitum voluimus, fovere pergant omnes: quibus diebus illa semper animo menteque spectantes, quae superius enucleate attigimus, eas virtutum pietatisque exercitationes peragant, quae, pro rerum locorumque adiunctis, vobis, venerabiles fratres, vel indicandae vel decernendae videantur: «ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno ».1 Hac vero Octava — quam equidem toto terrarum orbe expian- dis flagitiis, sanctae severitati, cupidinum refrenationi, peculiari- busque supplicationibus dicatam cupimus — spectaculis, ludicris, corporisque deliciis, quamquam alioquin honestis, christifideles abstineant; qui vero maiore bonorum copia perfruuntur, christia­ nae austeritatis memores, a consueto vitae licet moderato cultu nonnihil subducant quod egenis largiantur, cum liberales in pau­ peres largitiones suis admissis redimendis divinaeque misericordiae sibi conciliandae maxime conducant. Qui autem vel in egestate versantur, vel, ob operum intermissionem, mercede imminuta an­ gustiis nunc vivere coguntur, eadem et ipsi christianae austeritatis disciplina informati, rerum defectus — quibus a temporum tristitia ipsaque rerum condicione laborant, quam iisdem providentissi­ mus Deus, arcano quidem at certe benignissimo consilio, in civili societate assignavit — patienter Dei amore studeant tolerare; penuriaeque aerumnas, graviores nunc profecto ob communes angustias quibus omnes exercentur, e Dei manu obsequenter fidenterque accipientes, mentem animumque ad divinum illud exemplum omnibus propositum attollant, Christum crucifixum; porro reputantes, etsi opus laborque pro maximis vitae praesidiis recte aestimetur, tamen hominum salutem Dei patientis amore constitisse, eo certissimo solacio animum erigant: se suis angustiis doloribusque, christiana virtute toleratis, temporibus pacis mise- ricordiaeque maturius reducendis operam efficacissimam posituros. Audiet profecto divinum Cor Iesu Ecclesiae suae voces suppli- cationesque, dicetque tandem Sponsae amatissimae, tot dolorum

i Hebr., IV, 16.

ACTA, vol. XXIV, n. 6. — 1-6-932. 14 194 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

angorumque cumulo afflictae atque ingemiscenti: «Magna est fides tua! Fiat tibi sicut vis ».1 Hac freti fiducia, quam Crucis firmat commemoratio, humanae redemptionis et signi et instrumenti pretiosissimi, cuius hodierna die gloriosam Inventionem recolimus, vobis, venerabiles fratres, clero populoque vobis commisso, orbi denique catholico universo, apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, die in mensis Maii, in festo Inventionis S. Crucis, anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo. PIUS PP. XI

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS

DE PAROECIARUM OMNIUM SANCTORUM, SS. MARCELLINI ET PETRI ET S. MA­

RIAE A BONO CONSILIO DISMEMBRATIONE AC DE NOVAE S. MARIAE AUXI­

LIATRICIS PAROECIAE ERECTIONE.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inter pastoralis Nostrae sollicitudinis curas, quibus assidue premimur, haec prae ceteris cordi Nostro insidet ut provideamus, ne christifideles in alma hac Urbe degentes ulla in spiritualibus detrimenta patiantur. Cum itaque in regione circa viam Tusculanam plura incolarum millia suum habeant in praesens domicilium constitutum a paroeciali sua ecclesia procul distans, ac eorum regimini et curae haud facile sit ab uno aut altero vel vigilantissimo Pastore provideri, novam in illa paroecialem ecclesiam eri­ gere paene necessarium visum est. Quam quidem Pia S. Francisci Salesii Societas, tam de Ecclesia et christiano populo optime merita, in Beatae Mariae Virginis Auxiliatricis honorem e solo exstruendam suscepit. Nos vero ad maius ipsorum fidelium spirituale bonum praecipue intendentes, collatis cum dilecto filio Nostro Francisco titulo S. Mariae Novae S. R. E. Presbytero Cardinale Marchetti Selvaggiani, Nostro in Urbe Vicario in spiritualibus Generali, consiliis, ac omnibus mature perpensis, a paroecia-

i MATTH., XV, 28. Acta Pii PP. XI 195 rum Omnium Sanctorum, SS. Marcellini et Petri ad duas lauros et S. Mariae a Bono Consilio territorio partem seiungere et novam ex illa paroeciam erigere statuimus. Quapropter, suppleto, quatenus opus sit, quorum inter­ sit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, a praefatarum paroe­ ciarum territorio illam circa viam Tusculanam partem dismembramus, cuius limites praefatus ipse Cardinalis Vicarius definiendos curabit, et novam ac distinctam paroeciam, titulo Beatae Mariae Virginis Auxiliatricis nuncupandam, suprema Nostra auctoritate erigimus et constituimus. Huius autem novae paroeciae ecclesiam paroecialem, templum, quod, ut supra diximus, in Beatae Mariae Virginis Auxiliatricis honorem exstrui coeptum est, declaramus et constituimus. Huic vero ecclesiae eiusque pro tempore parocho omnia concedimus iura et privilegia, quibus aliae Urbis paroeciales ecclesiae eorumque parochi iure communi vel legitima consuetudine fruuntur; eisque pariter onera omnia et obligationes impo­ nimus, quibus ceterae Urbis paroeciales ecclesiae et parochi obstringuntur. Huius insuper sic noviter erectae paroeciae S. Mariae. Auxiliatricis curam et regimen praefatae Salesianae Societati pleno iure suprema Nostra aucto­ ritate concredimus; eiusque pro tempore parocho onus praecipue imponi­ mus duos saltem habendi coadiutores, qui in pastorali munere obeundo validum ipsi praestent auxilium. Pro parochi autem eiusque coadiutorum honesta substentatione congruam Nos ipsi dotem assignabimus. Volumus denique ut, donec praefata paroecialis ecclesia perfecta fuerit, divina myste­ ria et paroeciales functiones in continenti Pii XI Instituti oratorio interea peragantur. Rebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsequenda, dilectum filium Nostrum Cardinalem in Urbe Vicarium Generalem depu- tamus; cui propterea necessarias et opportunas concedimus facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur alium virum in ecclesiastica dignitate vel officio constitutum, atque definitive sententiam dicendi de quavis controversia in exsecutionis actu quomodolibet oritura; eidemque onus imponimus peractae exsecutionis actorum fidem authentica forma exaratam redigendi, illamque in Vicariatus Urbis archivo religiose adser- vandi. Volumus quoque ut harum Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo viri in ecclesia­ stica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris Nostris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, pro­ vincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis, aliisque constitu­ tionibus et ordinationibus Apostolicis, vel quavis alia firmitate roboratis, statutis, consuetudinibus ceterisque contrariis quibuslibet, etiam specialis­ sima mentione dignis, quibus omnibus per praesentes auctoritate Aposto- 196 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

lica derogamus. Nemini antem has Litteras Nostras dismembrationis, ere­ ctionis, concessionis, statuti, mandati, derogationis et voluntatis Nostrae infringere, vel eis contraire liceat. Si quis autem ausu temerario hoc atten­ tare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se noverit incursurum. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongen­ tesimo tricesimo secundo, die vicesima quinta Martii mensis, Pontificatus Nostri anno undecimo.

Fr. A. CARD. FRÜHWIRTH F. CARD. MARCHETTI SELVAGGIANI Cancellarius S. B. E. Vic. Gen. S. S.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum. Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus. Loco Cfr Plumbi Reg. in Cancellaria Apostolica, Vol. XLV, n. 42. - M. Riggi.

LITTERAE APOSTOLICAE

ARCHISODALITATI URBANAE A DOCTRINA CHRISTIANA OMNIBUSQUE INSTITU­

TIONIS RELIGIOSAE OPERIBUS PRAESTITES TUTELARES TRIBUUNTUR

S. CAROLUS BORROMAEUS ET S. ROBERTUS BELLARMINO.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Hac Alma in Urbe frugifera exstat canonice erecta in templo Sanctae Mariae a Lacrymis, vulgo del Pianto, Archisodalitas a Doctrina Christiana nuncupata. Nunc autem eiusdem Archiconfraternitatis moderatores, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Nostro in Urbe eiusque in districtu Vicario in spiritualibus generali amplis­ sime suffragante, Nos enixe humiliterque rogant ut tanquam caelestes Patronos pio eidem instituto Sanctum Carolum Borromaeum, Episcopum Confessorem, et Sanctum Robertum Bellarminum, Episcopum Confesso- rem atque Ecclesiae Doctorem, concedere dignemur. Nil enim magis oppor­ tunum videtur quam ita sacerdotibus ceterisque omnibus qui in doctri­ nam christianam tradendam incumbunt, conspicua praebere exempla eorundem Sanctorum, quos in sacris explendis muneribus atque in populo christiano religiosae edocendo insignes Ecclesia dilaudat. Sanctus enim Mediolanensium Praesul non modo utilissimum Parochorum Catechismum, qui etiam « Catechismus Romanus » appellari solet, conficiendum atque in lucem edendum curavit, sed illas quoque in dioecesi sua et finitimis in Acta Pii PP. XI 197 dioecesibus instituit atque opportunis statutis instruxit celebérrimas doctri­ nae christianae scholas, quae usque ad nostram vigent aetatem. Sanctus vero Controversiarum Magister, praeter ea praeclarae sapientiae docu­ menta, quibus exstat insignis in Ecclesia Dei, aureum illum composuit Catechismum, qui et plurimorum Episcoporum iudicio atque trium fere saeculorum usu ita est commendatus et compro­ batus, ut catechesis exemplar recte habendus sit. Conlatis igitur consiliis cum dilecto filio Nostro Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis pleni­ tudine, praesentium Litterarum tenore, perpetuumque in modum Sanctum Carolum Borromaeum, Episcopum Confessorem, et Sanctum Robertum Bellarminum, Episcopum Confessorem atque Ecclesiae Doctorem, cae­ lestes Patronos non modo memoratae Urbanae Archiconfraternitatis Doctrinae Christianae sed omnium quoque ceterorum instructionis reli­ giosae Operum ubique terrarum exsistentium constituimus et declaramus. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec, ad spirituale omnium tum catechesis magistrorum tum disci­ pulorum bonum ubique provehendum concedentes, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac per­ manere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxvi mensis Aprilis, anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

EPISTOLA

AD EMUM P. D. PETRUM TIT. S. LAURENTII IN LUCINA S. R. E. PRESBYTERUM

CARDINALEM GASPARRI EUMDEMQUE S. R. E. CAMERARIUM, XVI AETATIS

LUSTRA FELICITER EXPLENTEM. PIUS PP. XI Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Semper in studiis laboribusque viventi non intelligitur quando obrepat senectus. Hoc sane tibi contingit, quem, licet octogesimum ipse iam annum agas, 198 Acta Apostolicae Sedas - Commentarium Officiale

tamen neque vires neque animi robur deficiunt. Quum autem tempus omne praeteritum inter gravissima officia curasque maximas ad gloriam Eomanae Ecclesiae amplincandam exegeris, sive iuris docendi munere obeundo, sive Apostolicis legationibus perfungendis, sive praesertim publicis Ecclesiae negotiis tamdiu tantaque sollertia praesidendo, nunc quoque ita in promerita quiete versaris, ut senectus ipsa non modo lan­ guida et iners non sit, verum etiam operosa et semper agens aliquid et moliens videatur. Novissimo enim tempore tu quidem, doctrinae christia­ nae pervulgandae studio mire incensus, « Catechismum Catholicum » praeclara eruditione et venustate quadam Christi fidelibus comparasti, illudque opus de matrimonio christiano, inter iuris peritos laudatissimum, quod abhinc plurimos annos primo in vulgus edidisti, hodie ad recentio­ res leges necessitatesque concinnius compositum, rursus curas edendum. Neque hae quidem ingenii exercitationes, neque haec curricula mentis te minime valent impedire, quominus Consilio praesideas Patrum Cardinalium quibus Codicem pro Ecclesia Orientali apparandum triennio ante demanda- vimus; immo vero tu, et alacritate et auctoritate princeps, singula doctri­ nae capita sedulo perpendis, aliorum sententias sollicite excipis, omnes disputationes summa prudentia eonsilioque moderarte; quare non est dubi­ tandum, quin opus istud perarduum sane tantique momenti, tua tuorumque Conlegarum sollertia, nec non studio operaque doctissimorum hominum ex Oriente quoque in consilium evocatorum ad felicem exitum perduca­ tur. Itaque laus illa longe lateque diffusa, quam mirifica industria et inge­ nium tibi peperit, in dies usque confirmatur et magis magisque augetur. Quapropter Nos opportunam nacti occasionem, tibi, dilecte fili Noster, sexdecim aetatis lustra feliciter explenti, ex animo vehementerque gratu­ lamur, tecumque libenter laetamur, quod, Nostrae exspectationi probe respondens, curam actionemque tuam in vita etiam privata et quieta Nobis non desinis praestare. Ut autem placida sit tibi et lenis ac diuturna senectus, Deum exoramus benignissimum, qui se timentibus daturum promisit « laetitiam et gaudium et longitudinem dierum ». Quorum quidem caelestium donorum auspicium et grati benevolentisque animi Nostri testi­ monium apostolica esto benedictio, quam tibi, dilecte fili Noster, cunctis­ que carissimis tuis peramanter in Domino impertimus. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, die xxv mensis Aprilis, in festo Sancti Marci Evangelistae, anno MDOCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo. PIUS PP. XI Sacra Congregatio Consistorialis 199

ACTA 88. OMGREGATIONUM

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

PROVISIO ECCLESIARUM

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI, succes­ sivis decretis Sacrae Congregationis Consistorialis, singulas quae sequuntur Ecclesias de novo Pastore dignatus est providere, nimirum:

26 Aprilis 1932. — Titulari episcopali Ecclesiae Furnitanae praefecit R. P. Iulianum Mariam Nouailles, e Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae, quem constituit Vicarium Apostolicum Insu­ larum Tahiti. —: Titulari episcopali Ecclesiae Pomariensi, R. P. Paulum Audren, e Societate Parisiensi pro Missionibus exteris, quem constituit Coadiutorem cum iure futurae successionis R. P. D. Caroli de Gorostarzu, Episcopi tit. Aelanitici, Vicarii Apostolici de Yunnanfu. 1 Maii. — Metropolitanae Ecclesiae Urbinatensi, R. D. Antonium Tani, Vicarium generalem dioecesis Peretranae. 4 Maii. — Titulari episcopali Ecclesiae Tlòensi R. P. D. Leonem Wa- lega, hactenus Episcopum Tarnoviensem. 7 Maii. •— Cathedrali Ecclesiae Parmensi, R. P. D. Evasium Colli, hactenus Episcopum laciensem. 12 Maii. — Cathedrali Ecclesiae Collensi, R. D. Franciscum Niccoli, parochum in oppido Sesto Fiorentino archidioecesis Florentinae. 13 Maii. — Cathedrali Ecclesiae Manchesteriensi, R. P. D. Ioannem Baptistam Peterson, hactenus Episcopum Hippenum et Auxiliarem Emi P. D. Guilelmi Card. 0'Connell, Archiepiscopi Bostoniensis. — Cathedrali Ecclesiae Nottinghamensi, R. D. Ioannem Franciscum Mae Nulty, parochum in dioecesi Salfordensi. — Cathedrali ecclesiae Portlandensi, R. D. Ioseph Me Carthy, sacer­ dotem dioecesis Hartfortiensis. — Titulari episcopali Ecclesiae Bidensi, R. D. Iacobum Augustinum Me Fadden, Cancellarium curiae dioecesanae Clevelandensis, quem depu­ tavit Auxiliarem R. P. D. Iosephi Schrembs, Episcopi Clevelandensis. 200 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

SACRA CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

i

NOMINATIONES

Successivis ut infra decretis Sacra Congregatio de Propaganda Fide renunciavit ad suum beneplacitum:

11 Ianuarii 1932. — R. D. Lucam Tchao, e clero indigena, Praefectum Ap. de Chihfeng. — R. D. Eugenium Imhof, e Societate helvetica Missionum ad exteros de Bethléem, Praefectum Apostolicum de Tsitsihar. 16 Ianuarii. — R. P. Angelum de la Calle Fontecha, Ord. Erem. S. Augustini, Praefectum Apostolicum de Yochow. — R. P. Hippolytum Martínez, O. E. S. A., Praefectum Apostolicum de Lichow. — R. P. Hermenegildum Focaccia, O. F. M., Praefectum Apostolicum de Yutse. 23 Ianuarii. — R. P. Michaelem a Iustinopoli (vulgo Capodistria), Ord. F. M. Capuccinorum, Superiorem ecclesiasticum Missionis Trapemntinae. 29 Ianuarii. — R. P. Venantium Guichard, O. F. M., Praefectum Apo­ stolicum de Idushien. — R. P. Prosperum Durand, O. F. M., Superiorem ecclesiasticum mis­ sionis de Wei-hai-wei. 19 Februarii. — R. P. Franciscum Joosten, e Congr. Immacul. Cordis B. M. V. (de Scheut), Praefectum Apostolicum de Tatung. 20 Februarii. — R. P. Raphaelem Toro, S. I., Praefectum Apostolicum Fluminis Magdalenae. 26 Februarii. — R. P. Berardum Barraciu, O. F* M. Conventualium, Praefectum Apostolicum de Hinganfu. — R. P. Ioannem Collins, e Societate Lugdunensi pro Missionibus ad Afros, Praefectum Ap. Liberiensem. 27 Februarii — R. P. Gualterium Vervoort, e Congr. Oblatorum B. M. V. Immaculatam, Praefectum Ap. de Pilcomayo. 4 Martii. — R. P. Gulielmum Mac Grath, e Seminario missionum ad Sinas de Scarboro, Praefectum Ap. de Chuchow. 18 Martii. — R. P. Adamum Paulum Curran, O. P., Superiorem eccle­ siasticum Missionis de Kienning. Sacra Congregatio de Propaganda Fide mi

Praeterea decretis eiusdem Sacri Consilii, renunciati sunt Praesides Pontificii Operis a Propagatione Fidei pro respectivis nationibus: die 30 Decembris 1931, R. P. Antonius Anoge, pro Iaponia et R. P.Petrus M. Villemot, pro Corea; 23 Februarii 1932, E. D. Antonius Eltschkner pro natione bohema in Czechoslov achia; 13 Aprilis 1932, R. D. Iulianus Fuentes Figueroa, pro Venezuela.

il

APPROBATIO

Decreto S. C. de Propaganda Fide, dato diei 30 Decembris 1931, Ssmus Dnus Noster Pius divina Providentia Pp. XI dignatus est approbare ad septennium experimenti gratia Constitutiones Instituti Sororum Mis­ sionariarum e Societate Mariae, cuius domus princeps est in archidioe­ cesi Lugdunensi.

SACRA CONGREGATIO RITUUM

SANCTI DEODATI SEU NANCEYEN.

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VEN. SERVAE DEI MARIAE TERESIAE

A IESU, IN SAECULO ALEXIAE LE CLERC, FUNDATRICIS CANONISSARUM

REGULARIUM S. AUGUSTINI CONGREGATIONIS NOSTRAE DOMINAE.

SUPER DUBIO

An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon %de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Tempe­ rantia, Fortitudine, earumque adnexis in gradu heroico in casu ei ad effectum de quo agitur.

Quanti momenti sit christianae iuventutis institutio, Sanctissimus Do­ minus Noster Pius Papa XI, gloriose regnans, Litteris encyclicis Divini illius Magistri non multo ante datis, magnifice edocuit. Quibus etiam comme­ morat quot quantasque curas ad tam grande opus, pro suo apostolico mu­ nere, Ecclesia iugiter impenderit, multiplicatis, anteactis iam saeculis, cathedralibus, abbatialibus atque capitularibus scholis praeter nobiles illas studiorum Universitates, Ecclesia auspice, ohm excitatas. Quod pro chri­ stiana iuventutis institutione studium, volventibus temporibus, tum magis WZ Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

efïerbuit, quum graviora christiani populi fidei imminere viderentur discri­ mina. Equidem eo potissime spectarunt novi saeculo decimosexto conditi regulares Ordines, et alia, quae postea effloruit, nobili aemulatione, reli­ giosarum Congregationum seges. Quod vero iam antea in Italia in bonum sequioris etiam sexus S. Angela Mericia feliciter pro puellis popularis coetus gratuito instituendis inchoaverat opus, illud idem, ineunte saeculo decimo­ séptimo, auctore S. Petro Fourier, in ducatu, qui tunc exstabat, Lotharin- giae, famula Dei Alexia Le Clerc laborioso conatu laetoque successu monen­ dum suscepit, nova ad id opportunissime procreata religiosa familia. Quo potissimum in opere piissimae huius virginis heroicae refulsere virtutes. Ortum ea duxit Romaricimonte, vulgo Bemiremont, parva in civitate ducatus Lotharingiae, intra Tullensis dioecesis fines, die Purificationi Beatae Mariae Virginis sacro, anno 1576 a Ioanne et Anna Sagay, christia­ nis virtutibus atque honesto in civitate loco spectabifibus, qui eodem die puellam baptismo regeneran Deo curarunt. Optimam sortita indolem adolescentula, suavitate morum, vivido'ingenio, specioso adspectu omni­ bus cara, mundi vanitatibus aliquantisper indulsit. Verum nondum vicen- nis ex fortuita pii cuiusdam libri lectione ad altiora revocata, ac mox S. Petri Fourier praedicatione permota, se totam Deo vacare constituit, omnibus mundi oblectamentis generoso animi proposito repudiatio. Ac iam tunc quidem religiosae vocationis germina succrescere in se persentiens, illud prae primis ut metam sibi a Deo praefixam respiciebat, ut christianam puellarum institutionem promoveret. « Instructionis zelus — aiebat — meae est vocationis meta »; apostolicum porro spiritum san­ ctissimi conscientiae suae moderatoris hauserat, cuius illud praeclare exstat dictum: « vel unam Christo animam lucrari praestantius esse, quam no­ vum mundum condere». Cuius tanti viri zelo promptum atque docile instrumentum in Alexia provide Deus paraverat. Itaque pia virgo, nonnullis aliis spectatae virtutis puellis sibi adlectis, Sancto Petro Fourier auctore atque moderatore, sacra Natalis Domini nocte anno 1597 novum coepit vitae institutum capessere, atque paullo post liberali hospitio Alexia eiusque sociae a nobili domina de Apremont in domo Canonissarum oppidi Portus suavis, vulgo Poussay, in pervigilio festi Corporis Christi anno 1598 exceptae, ibi regulas quasdam, a S. Petro Fourier de Tullensis Episcopi venia traditas, servantes, veluti primum religiosae vitae tirocinium exercuere. Inde egressae, eiusdem dominae de Apremont munificentia eis domo in oppido Mattaincourt comparata, sub Sancti Petri Fourier vigilantia, qui ibi parochi munere fungebatur, puellas in scholis gratuito instituere coeperunt; eo quidem successu, ut iam con- fluentibus alumnis vix pares, prae numero, magistrae forent. Nec defuere Sacra Congregatio Rituum £03

tamen conatus ad eas, sub specie melioris boni, a sancto proposito dimo- vendas: at frustra. Passim interim manante de rei novitate fama, aliae in Lotharingiae ducatu excitatae domus, quae postea in finitimo Galliae regno feliciter propagatae sunt. Institutum hoc Episcoporum auctoritate primum, dein a Cardinali Carolo de Lotharingia Apostolicae Sedis Legato anno 1603, demum a Paulo Papa V annis 1615 et 1616 approbatum fuit, et ab Urbano Papa VIII postea confirmatum, addito Canonissarum titulo. Nanceyensi in urbe, ducatus Lotharingiae principe, primum novae Congregationis monasterium constabilitum est die 21 Novembris anno 1617: qua die, Praesentatae in templo Virgini sacra, religiosum habitum, iuxta formam iamdudum a Beata Virgine, ut Venerabilis ipsa scribit, sibi osten­ sam et ab Episcopo Tullensi de Maillane approbatam, de manu Episcopi Nanceyensis de Lenoncourt, Lotharingiae Primatis, Alexia cum nonnullis sodalibus sollemniter accepit, novaeque rehgionis tirocinium inchoavit, nomenque assumpsit Teresiae a Iesu. Tirocinio rite expleto, die 2 Decem­ bris posterioris anni prima omnium sollemnia vota in manibus S. Petri Fourier nuncupavit, paucisque interiectis diebus unanimi monialium suf­ fragio, ceu omnium mater, monasterii antistita electa est. Sic multis praeparatus laboribus atque impetratus precibus Ordo Cano­ nissarum Regularium a S. Augustino Congregationis Nostrae Dominae creatus est in Ecclesia, qui a S. Petro Fourier, cooperantibus nonnullis e Societate Iesu sodalibus, sapientissimis communitus constitutionibus, late etiamnum in Ecclesia viget ad sancte iuventutem instituendam, Deoque laudes, persolutis horis canonicis, concinendas. Aliquid nunc est de eius virtutibus delibare. Ea paupertate Alexia eiusque sociae ab initio victitabant, ut, omni carnis atque vini usu sibi interdicto, pane atque oleribus ad vitam susten­ tandam, gravibus licet defatigatae laboribus, uterentur. Eo humilitatis et paupertatis studio ferebatur, ut deteriorem sibi locum in domibus eligeret, atque viliora appeteret officia. Ostiatim emendicare olim a S. Petro Fourier iussa magna animi submissione rem perfecit; quin immo S. Francisci Assi­ siensis atque S. Franciscae Romanae exemplum imitata, quadam die coram frequentissimo populo inter mendicos, qui ad fores coemeterii eleemosynas queritabant, se admiscere, ut unam ex eis, humilitatis et paupertatis amore abrepta, non dubitavit. Irrisiones autem quandoque plebis et atro- cem sibi a mala femina impactam calumniam, incredibili animi patientia et tranquillitate toleravit. Mortificationem vero Iesu in corpore suo ita circumferebat, ut vere cum Paulo dicere posset: «castigo corpus meum, et in servitutem redigo» (I Cor., 9, 27). 204 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Quibus armata praesidiis omnia tela nequissimi ignea fortiter repellere valuit atque exstinguere (Eph., 6, 16). Nec minus virtute obedientiae eni­ tuit, cuius quam excellens fuerit in ea perfectio, illud, inter cetera, common­ strat exemplum, quum scilicet morienti matri, ac iam prope exspiranti assidens, iussa ut ad ecclesiam ornandam se conferret, protinus, cordis angore fortiter devicto, mandato obtempera vit. Altissimas autem huius­ modi virtutes in ea flagrantissima in Deum alebat caritas, quae in pro­ ximum copiosissime dimanabat. Hinc singularis eius in pauperibus suble­ vandis inflrmisque curandis sollicitudo; hinc eius in gubernandis sororibus suavis, comite prudentia, benignitas; hinc ille suae vocationis praecipuus character ac nota, fervidum scilicet instituendae christianis moribus iuven­ tutis studium, quo veluti cardine tota eius religiosa vita subnixa est. Per- viderat enim prudentissima mulier quanta in pia iuventutis educatione ad lucrandas Christi stabiliter animas atque ad christianos mores in socie­ tatem inducendos vis inesset. Unde eius firmitas et constantia, nonnullis alia suadentibus, ut eo speciali fine novam conderet religiosam familiam. Praestituto sibi a Deo opere fideliter laborioseque perfecto, quatuor adhuc ferme annis Famula Dei peregrinata in terra est, virtutum omnium praefulgens exemplo; iamque mortem sibi properantem persentiens Nan- ceyum rediit, tantaeque sanctitatis in morbo sustinendo specimina praebuit, ut ipsi medici frequentius, quam cura exposceret, eam adirent quo, ab eius aspectu sanctitatem prodente, aedificarentur. Meritis onusta post abdicatum humilitatis causa moderatricis officium, die 9 Ianuarii anno 1622, annos nata sex supra quadraginta ad aeternam ingredi requiem festinans, sanctissimam animam Deo reddidit. Iusta funebria triumpho similia fuere. Tanta sanctitatis fama in tota Lotharingia eius obitum est subsequuta, ut ipse Dux auctor fuerit ut orales inquisitiones fierent, et documenta colligerentur, ut ex his vita ad fidelium aedificationem conscriberetur. Quod divinae Providentiae consilio est tribuendum, ne virtutum proba­ tiones deficerent. Bella enim aliaeque politicae et religiosae subversiones impedimento fuere quominus mature canonici construerentur processus. Quae documenta non solum uti authentica, sed et pienissima fide digna a Sacrae huius Congregationis historica Sectione habita sunt. Formalis vero inquisitio Ordinaria auctoritate in curia Sancti Deodati a. 1886-1887 habita est. Leo autem XIII, fel. rec, Commissionem introductionis causae Sua manu signavit die 21 Februarii 1899. Servatis de iure servandis, die 28 Novembris anno 1902 decretum super cultu numquam exhibito editum est. Per Decretum die 26 Iunii anno 1907 latum sanctitatis fama adhuc exsistens probata. Item decretum super vali- Sacra Congregatio Rituum 205 ditate processuum die 13 Decembris anno 1922 latum fuit. Die 3 Augusti anno 1926 apud Cardinalem Antonium Vico, Causae Ponentem seu Rela­ torem, Antepraeparatoria habita sunt comitia super virtutibus, quae alia duo ad Vaticanas aedes Praeparatoria diebus 26 Iulii anno 1927, et 3 Iulii sequentis anni, sunt subsequuta. Generalis tandem coram Ssmo D. N. Pió Pp. XI die 15 proximi elapsi mensis Martii Congregatio coacta fuit, in qua Revmus Cardinalis Alexius Henricus Lépicier, Causae Ponens seu Relator, dubium discutiendum proposuit: An constet de virtutibus theolo­ galibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, earumque adnexis in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur. Revmi PP. Cardinales, Praelati Officiales et Consultores suum singuli edidere suffragium; Beatis­ simus vero Pater suum proferre iudicium distulit, ut maius lumen a Deo, totius sapientiae fonte, Suis aliorumque precibus impetraret. Quum autem favorabilem sententiam Suam palam facere statuisset, hodiernam elegit diem, Dominicam in Albis, «ut qui paschalia festa peregimus... haec novo hoc proposito exemplo adiuti moribus et vita teneamus ». Quapropter arces­ siri iussit Revmos Cardinales Camillum Laurenti S. R. C. Praefectum et Alexium Henricum Lépicier, Causae Ponentem seu Relatorem, necnon R. P. Salvatorem ÍTatucci, Fidei Promotorem generalem meque infra­ scriptum Secretarium, sacraque Hostia sancte oblata edixit: Ita constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proxi­ mum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, earumque adnexis famulae Dei Teresiae a Iesu, in saeculo Alexiae Le Clerc, in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur, ut tuto procedi possit ad ulteriora, nimirum ad discussionem quatuor miraculorum. Hoc autem decretum publici iuris fieri, et in acta Sacrae Rituum Con­ gregationis referri- mandavit die 3 Aprilis anno 1932.

C. CARD. LAURENTI, Praefectus.

L. Ei S. A. Carinci, Secretarius. 206 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ACTA TRIBUNALIUM

SACRA ROMANA ROTA

Citatio edictalis

NEAPOLITANA

NULLITATIS MATRIMONII (CHACON-DE LA FUENTE)

Cum ignoretur locus actualis commorationis Eloinae de la Fuente, in causa conventae, eamdem citamus ad comparendum, sive per se, sive per Procuratorem legitime constitutum, in sede Tribunalis S. R. Rotae (Roma, via delia Dataria, 94) die 10 Augusti 1932, hora 11, ad concor­ dandum de dubio disputando, vel infrascripto subscribendo, et ad diem designandam, qua habebitur Turnus Rotalis pro causae definitione: An constet de nullitate matrimonii in casu.

Ordinarii locorum, parochi, sacerdotes et fideles quicumque notitiam habentes de loco commorationis praedictae Eloinae de La Fuente, curare debent, ut de hac edictali citatione ipsa moneatur. *

L. >g S. M. Massimi, Dec, Ponens.

Ex Cancellaria Tribunalis S. R. Rotae, die 30 Maii 1932.

Adv. T. Tani, Notarius.

* Etant inconnu le lieu de la demeure actuelle de Mme Eloína de La Fuente, défenderesse en cette cause, Nous la citons à comparaître, par propre personne ou par un procureur légitimement constitué, au siège du Tribunal de la S. Bote Romaine (Roma, Via della Dataria, n. 94), le 10 Août 1932, à 11 heures, pour concorder ou souscrire le doute ci-dessous rapporté, et fixer le jour de la cause devant la Rote.

Conste-t-il de la nullité du mariage dans ce cas?

Les Ordinaires des lieux, les curés, les prêtres, les fidèles ayant connais­ sance du lieu de la résidence de la dite Eloina de La Fuente, devront, dans la mesure du possible, l'avertir de la présente citation. Diarium Romanae Curiae . 207

DIARIUM ROMANAE CURIAE

SACRA CONGREGAZIONE DEI RITI

Martedì, 3 Maggio 1932, nel Palazzo Apostolico Vaticano, dinanzi all'au­ gusta presenza del Santo Padre, si è tenuta la Congregazione Generale dei Sacri Riti, nella quale gli Emi e Rmi Signori Cardinali, i Rmi Prelati ed i Consultori teologi, componenti la medesima, hanno discusso il dubbio su due miracoli che si asseriscono da Dio operati per intercessione del Venerabile Servo di Dio Antonio M. Claret, Arcivescovo tit. di Traianopoli, Fondatore della Con­ gregazione dei Missionari Figli dell'Immacolato Cuor di Maria, i quali miracoli vengono proposti per la Beatificazione dello stesso Ven. Servo di Dio.

Martedì, 10 Maggio 1932, presso l'Emo e Revmo Signor Cardinale Alessandro Verde, Ponente della Causa di Beatificazione e Canonizzazione della Venera­ bile Serva di Dio Caterina Labouré, Religiosa delle Figlie della Carità di S. Vincenzo de Paoli, si è tenuta la Congregazione Antipreparatoria dei Sacri Riti, per discutere sopra due miracoli che si asseriscono da Dio operati per intercessione della stessa Venerabile Serva di Dio, e che vengono proposti per la sua Beatificazione.

Martedì, 24 Maggio 1931, nel Palazzo Apostolico Vaticano, con l'intervento degli Emi e Revmi Signori Cardinali e col voto dei Revmi Prelati Officiali e dei Consultori teologi, componenti la Sacra Congregazione dei Riti, ha avuto luogo la Congregazione Preparatoria per discutere sopra due miracoli che si asseriscono da Dio operati per intercessione del Beato Salvatore da Horta, Confessore, dell'Ordine dei Frati Minori, e che vengono proposti per la sua Canonizzazione.

SEGRETERIA DI STATO

NOMINE Con Biglietti delia Segreteria di Stato, il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare: 1 Aprile 1932. Emo Sig. Cardinale Pietro Segura y Saenz, Membro della Sacra Congregazione della Rev.da Fabbrica di S. Pietro. 7 Maggio 1932. Emo Sig. Cardinale Pietro Segura y Saenz, Membro della Sacra Congregazione dei Riti. 9 » 1932. Revmo Padre Cesare Andrea Berthet, della Congregazione dello Spirito Santo, Consultore della Sacra Con­ gregazione dei Semmari e delle Università degli Studi. 20 Maggio 1932. Emo Sig. Cardinale Giulio Serafini, Membro della S. C. dei Seminari e delle Università degli Studi. 208 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Con Biglietti della Segreteria di Stato, il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare:

Camerieri Segreti Soprannumerari di S. S.: 20 Agosto 1931. Monsig. Natanaele Boattini (Roma). 10 Marzo 1932. Monsig. Amedeo Mancini, della diocesi di Città di Castello. » » » Monsig. Giuseppe Gustinelli, della medesima diocesi. 17 » Monsig. Paolo Petrelli, dell'archidiocesi di Camerino. 24 » » Monsig. Gerardo Kremer, della diocesi di Aquisgrana. 3 Aprile » Monsig. Francesco Dichtl, della diocesi di Budejovice. » » » Monsig. Antonio Maxa, della medesima diocesi. » » Monsig. Gaspare átoidl, della medesima diocesi. » » Monsig. Antonio Lakmajer, della medesima diocesi. 5 » Monsig. Augusto Moglioni (Roma). » » Monsig. Francesco Oddone Zangolini (Roma). 7 » Monsig. Luigi Wittrup, della diocesi di Münster. » Monsig. Adelfo Ciarappa, della diocesi di Todi. » » Monsig. Ilario Alcini, della medesima diocesi. » » » Monsig. Giulio Pantalli, della medesima diocesi. » Monsig. Francesco Fratini, della medesima diocesi. » » Monsig. Francesco Giardinieri, della medesima diocesi 9 » » Monsig. Roberto Ronca (Roma). 14 » » Monsig. Gaetano Carollo (Roma). 28 » Monsig. Filippo Cipriani, dell'archidiocesi di Fermo. 1 Maggio » Monsig. Giuseppe Del Ton (Roma). » » Monsig. Egidio Vagnozzi (Roma). 9 » Monsig. Carlo Alberto Ferrerò di Cavallerleone (Roma). » » » Monsig. Angelo Gragnani (Roma). 10 » Monsig. Domenico Ettorre (Roma).

Camer 3 Aprile 1932. Conte Casimiro Kwilecki, della diocesi di Vladislavia.

Camerieri d'Onore in abito paonazzo di S. S.: 3 Aprile 1932. Monsig. Giacomo Altrichter, della diocesi di S. Ippolito. 7 » Monsig. Enrico Schwarzmann, della diocesi di Aquisgrana.

NECROLOGIO 10 Aprile 1932 Monsig. Fiorenzo Tessiatore, Vesc. tit. di Algiza. 1 Maggio » Monsig. Francesco M. Raiti, Vesc. di Trapani » » » Monsig. Dudley Carlo Cary-Elwes, Vesc. di Northampton. 6 » Monsig. Giorgio Schmid de Grüneck, Vesc. di Coirà. 7 » » Monsig. Claudio Calabrese, Vesc. di Aosta. 10 » Monsig. Cornelio Van de Ven, Vesc. di Alexandria nella Luisiana. 24 » Monsig. Fulgenzio Lazzati, Vesc. tit. di Ermopoli Maggiore. 26 » » Monsig. Evaristo Tchang, Vesc. tit. di Cotenna. Annus XXIV - Vol. XXIV 1 Iulii 1932 Num. 7 ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACCORD

CONCERNANT L'INTERPRÉTATION DE L'ART. IX DU DU 10 MAII 1927 ENTRE LE SAINT-SIÈGE ET LE GOUVERNEMENT ROUMAIN

Sa Sainteté le Pape PIE XI, Sa Majesté le Roi CHARLES II de Roumanie, Désirant fixer définitivement la situation de l'organe dénommé « Status Romano-Catholicus Transylvaniensis », Se basant sur l'Art. XXII du Concordat conclu le 10 Mai 1927, entre le Saint-Siège et le Gouvernement Roumain, Ont décidé de réaliser, par un accord, leur intention commune et, à cet effet, ont désigné comme leurs Plénipotentiaires, Sa Sainteté le Pape Pie XI: Son Eminence Reverendissime le Cardinal PACELLI, Son Secré­ taire d'Etat. Sa Majesté le Roi Charles II de Roumanie: Son Excellence le Ministre de la Justice de Roumanie, Mon­ sieur YALERITJ POP; Lesquelles après avoir échangé leurs pleins pouvoirs, trouvés en bonne et due forme, ont convenu des dispositions suivantes:

ARTICLE I L'Institution connue sous le nom de « Status Romano-Catho- licus Transylvaniensis » se transforme par cet accord en un organe du Diocèse Catholique de rite d'Alba Julia et prendra la

ACTA, vol. XXIV, n. 7. — 1-7-932. 15 210 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

dénomination de « Conseil du Diocèse Catholique de Rite latin d'Alba Julia ». Ce Conseil remplit les charges prévues par les Canons 1520 et 1521 du Codex Iuris Canonici. Les décisions de ce Conseil ne sont valables et exécutoires qu'avec l'approbation de l'Ordinaire.

ARTICLE II Tous les droits patrimoniaux se trouvant jusqu'à présent sous l'administration du dit « Status Romano-Catholicus Transylva- niensis » seront dorénavant administrés par l'Ordinaire Catholi­ que de rite latin d'Alba Julia, conformément au paragraphe 2 du 1521 du Codex Iuris Canonici et au droit commun du Royaume de Roumanie. Les charges prévues par le paragraphe 2 du Canon 1521 seront remplies par le Conseil Diocésain, prévu dans l'article I du présent Accord, dans les limites fixées par le même article.

ARTICLE III Tous ces droits patrimoniaux seront administrés et les revenus seront employés exclusivement dans les buts indiqués et prévus par les Actes, Décrets et Lettres de fondation. Là où les Actes, Décrets et les Lettres de fondation ne préci­ sent pas le but, ou bien si le but pour lequel la fondation a été constituée a été atteint, l'emploi de ces revenus sera dévolu à des buts religieux, scolaires et d'éducation, en conformité avec l'intention des donateurs et fondateurs.

ARTICLE IV Le droit de contrôle et surveillance de l'Etat, prévu par le droit commun du Royaume de Roumanie ainsi que par le Con­ cordat en vigueur entre le Saint-Siège et la Roumanie, reste intact. A cet effet l'Ordinaire Catholique de rite latin d'Alba Julia présentera annuellement au Ministre des Cultes de Roumanie Conventio le rapport de gestion, le budget, le bilan et les procès-verbaux des assemblées. L'Archevêque Catholique de rite latin de Bucuresti, Métro­ politain du Diocèse suffragante d'Alba Julia, jouit en vertu de la faculté apostolique spéciale à lui accordée, du droit de surveil­ lance et de contrôle, en ce qui concerne l'emploi des revenus, ainsi qu'il a été établi dans l'article précédent.

ARTICLE V

Tous les biens se trouvant à la date du 1er Janvier 1932, dans la possession et sous l'administration du « Status Romano-Catholicus Transylvaniensis » sont des biens à caractère ecclésiastique et seront utilisés conformément à leur destination initiale, unique­ ment sur le territoire actuel du Diocèse Catholique de rite latin d'Alba Julia. Le droit de propriété est et reste garanti en conformité avec les lettres de fondation, , etc., en faveur des fonds respec­ tifs, ainsi qu'il suit: a) le fonds de , b) le fonds d'Etudes, c) le fonds de Bourses, d) le fonds des écoles primaires, e) le fonds de l'Orphelinat Thérésien, /) le fonds de retraites des employés, g) le fonds de retraites des professeurs, i) le fonds des assurances. Ces fonds sont de droit représentés par l'Ordinaire d'Alba Julia. Ces droits ne peuvent être ni aliénés ni grevés sinon en confor­ mité avec les dispositions du droit commun du Royaume de Rou­ manie et avec les prescriptions du Droit Canon.

|ARTICLE YI

Les dispositions contenues dans le présent Accord seront également appliquées aux fonds de l'Orphelinat Thérésien de 212 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Sibiu, à moins que les instances judiciaires n'en aient décidé autre­ ment définitivement, ou qu'un arrangement ultérieur, d'autre nature, ne soit intervenu.

ARTICLE VII Le terrain, constructions et annexes, faisant partie du bloc d'immeubles de l'Université de Cluj et propriété de l'Etat Rou- main, grevés aujourd'hui d'une servitude d'habitation, passent en pleine propriété à l'Université d'Etat « Eegele Ferdinand al Eomaniei » de Cluj, libres de tous droits, charges, ou servitude, à l'exception de la servitude de passage vers la sacristie. Us seront évacués et mis à la libre disposition de l'Université au plus tard le 1er Septembre 1932.

ARTICLE YIII Il sera procédé à la rectification des inscriptions concernant la propriété des biens visés par le présent Accord dans les livres fonciers. Cette rectification se fera d'office. Dans ce but le Ministre de la Justice, à la demande de l'Ordinaire d'Alba Julia, saisira les autorités respectives du « registre foncier ». Cette opération sera exemptée de tous droits de timbre ou de taxe de mutation. La rectification se fera conformément aux dispositions du présent Accord, en tenant compte de l'inscription initiale mentionnée dans les livres fonciers, au moment de leur création. Pour les immeubles acquis ultérieurement il sera tenu compte de l'inscription faite au moment de cette première acquisition. Ces rectifications seront faites en indiquant les fonds respectifs conformément à l'alinéa précédent, en y ajoutant les mots: « ad­ ministré par l'Ordinaire Catholique de Rite latin d'Alba Julia ».

ARTICLE IX En ce qui concerne l'église, située à Cluj, près de l'Université, desservie actuellement par les RR. PP. Piaristes, dont la situa- Conventio 213 tion juridique est réglée par les articles III, V, et VIIÍ de cet Accord, — le Saint-Siège désirant constamment que l'entente fra­ ternelle, qui unit les fidèles catholiques des différents rites, soit manifestée aussi en ce cas — l'Ordinaire Catholique de rite latin d'Alba Julia, conformément à l'article II du présent Accord, pour­ voira à faire célébrer chaque dimanche et chaque jour de fête (y compris celles nationales) un service divin selon le rite gréco- roumain, pour satisfaire en première ligne les besoins religieux de la jeunesse scolaire catholique de rite gréco-roumain. Le prêtre célébrant sera désigné par l'Ordinaire Catholique de rite grec de Cluj-Gherla et tout en restant subordonné au point de vue canonique et disciplinaire à cet Ordinaire, sera rétribué pour ces services par l'Ordinaire Catholique de rite latin d'Alba Julia, selon les coutumes locales de rite latin à Cluj. Le nom du prêtre désigné sera communiqué à l'Ordinaire d'Alba Julia. Ces services divins seront célébrés chaque dimanche et chaque jour de fête chômée du rite grec de 11 heures du matin jusqu'à 1 heure de l'après midi et les jours de fêtes nationales (24 Janvier, 10 Mai, les anniversaires du Souverain, des membres de la famille royale et de l'avènement au Trône) de 10 heures du matin à midi. Sont exceptées les fêtes de 15 Août et 8 Septembre, auxquelles l'église reste seulement aux services de rite latin. Les services divins en rite gréco-roumain commenceront dès le 20 Juillet 1932.

ARTICLE X

Simultanément avec la signature du présent Accord sont approuvés les Statuts d'organisation et de fonctionnement du Conseil du Diocèse Catholique de rite latin d'Alba Julia, dans la rédaction ci-jointe, visés par les Hautes Parties Contrac­ tantes. Le nombre des membres du Conseil prévu à l'article I du pré­ sent Accord étant réduit en vertu des nouveaux Statuts, par rap­ port à ceux de l'ancien « Status Romano-Catholicus Transylva­ niensis », les Hautes Parties Contractantes déclarent dissoute, 214 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

par le faitf du présent Accord, l'Assemblée générale actuellement existante. Dans un délai de six mois à partir de la signature de cet Ac­ cord, il sera procédé à l'élection et constitution du «Conseil du Diocèse Catholique d'Alba Julia », conformément au présent Accord et Statuts. Le Conseil dirigeant actuellement en fonction, en qualité de Comité provisoire, gérera les affaires courantes conformément au présent Accord, jusqu'à constitution du Conseil du Diocèse créé par l'Art. I. Fait au Vatican, ce 30 Mai 1932.

L. ©S. (signé) E. CARD. PACELLI. L.®S. (signé) Y. POP.

STATUTS

DU CONSEIL BU DIOCÈSE CATHOLIQUE DE SITE LATIN D'ALBA JULIA

J Art. I. - Les charges prévues aux canons 1520 et 1521 paragraphe 2 du Codex Iuris Canonici pour le Diocèse catholique de rite latin d'Alba Julia seront remplies par «le Conseil du Diocèse catholique de rite latin d'Alba !Juha ». Art. IL - Le Conseil précité exerce ses attributions par l'organe de son Assemblée générale et par celui de son Comité.f

CHAPITRE I|

Assemblée générale

Art. III. - L'Assemblée générale sera convoquée par l'Ordinaire du dit Diocèse. La convocation a lieu une fois par an; en cas d'urgence elle peut également être convoquée en Assemblée générale extraordinaire.! L'Assemblée générale est convoquée au moins 15 jours à l'avance en indiquant le lieu, le temps et l'ordre du jour. Art. IV. - Le Président de l'Assemblée est l'Ordinaire ou, en son absence, un ecclésiastique qui le représente. Statuta 215

A chaque Assemblée sont élus deux notaires, l'un étant ecclésiastique et l'autre laïc, lesquels dressent le procès-verbal. Art. V. - Peuvent seuls être membres de l'Assemblée générale les fidèles de religion catholique de rite latin, qui appartiennent au Diocèse d'Alba Julia et qui sont citoyens roumains. Ne peuvent être membres de l'Assemblée générale les personnes se trouvant sous une de l'Eglise, celles qui ont été condamnées pour tous crimes ainsi que pour tous délits commis contre l'ordre public et la sûreté de l'Etat, contre les bonnes moeurs, contre la religion, ou encore commis par esprit de lucre; il en est de même des personnes qui mènent une vie non chrétienne. Les membres de l'Assemblée ne perçoivent aucune rétribution. Art. VI. - Sont membres de l'Assemblée générale:

1. - Ecclésiastiques

a) Tout membre actif du Chapitre diocésain; b) Les abbés et prévôts; c) Les archiprêtres du district; d) Les arbitres synodaux; d) Un représentant du clergé pour les Arrondissements de chaque archiprêtré; /) Les professeurs du Séminaire Théologique; g) Les supérieurs des Ordres monastiques résidants sur le territoire du Diocèse.

2. - Laïcs

a) Le Président des laïcs, élu par l'Assemblée générale pour 6 ans;| b) Les Conseillers des Cours d'Appel; c) Le fonctionnaire le plus haut en grade de chaque département (judet); d) Les maires des villes; e) Deux représentants de chaque Arrondissement d'Archiprêtré; f) Un représentant laïc de chaque paroisse où le nombre des fidèles avec les filiales dépasse 3000, deux représentants laïcs de chaque paroisse possé­ dant plus de 5000 fidèles avec les filiales, trois!représentants laïcs pour la paroisse de^Cluj; g) Les professeurs universitaires et ceux des écoles ayant caractère académique du Diocèse; Ä) Les laïcs jadis patrons et quasi-patrons qui subventionnent chapelle et prêtre; 216 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

i) Les nommes éminents qui se sont distingués sur le terrain ecclésias­ tique et scolaire; leur nombre ne saurait être supérieur à cinq ; ils seront invités par l'évêque; cette distinction leur sera accordée comme récompense morale pour leurs mérites; j) Six représentants élus des écoles primaires confessionnelles catholi­ ques de rite latin.

3. - Sans considération quant à leur qualité d'ecclésiastiques ou de laïcs

a) Les membres des Corps Législatifs; b) Les Directeurs des écoles secondaires, des Internats, de l'Orpheli­ nat Thérésien et des écoles normales d'instituteurs et d'institutrices de villages. Art. VIL - Les représentants laïcs des Arrondissements de chaque archiprêtré sont élus par les délégués des Conseils paroissiaux de l'Arron­ dissement, chaque paroisse désignant un délégué. Les représentants des paroisses indiquées à l'art. 6 II point /) sont élus par l'Assemblée générale de leur paroisse respective, à la majorité des voix, sous la présidence de l'Archiprêtré du district, et au vote secret. Ces paroisses ne participent pas à l'élection des représentants laïcs de l'Arrondissement. Les représentants ecclésiastiques des Arrondissements d'Archiprêtré sont élus par les prêtres en fonction dans leur district respectif. Comme représentant ecclésiastique peut être élu tout prêtre or­ donné. Comme représentant laïc peut être élu tout électeur âgé de 24 ans révolus, qui est membre de l'Assemblée générale paroissiale, qui sait lire et écrire, et qui contribue aux charges ecclésiastiques. Les représentants des écoles primaires sont élus par les instituteurs en fonction. L'élection des représentants laïcs et ecclésiastiques s'effectue pour une durée de six ans. Les élections générales, ainsi que les élections partielles, auront lieu sur la disposition de l'Ordinaire. Art. VIII. - Le Président dirige les débats et a le droit de rappeler à l'ordre les orateurs, auxquels il peut retirer la parole. Art. IX. - Toute proposition éventuelle sera annoncée à l'Ordinaire, au moins 4 semaines à l'avance. Art. X. - L'Assemblée générale prend ses décisions à la majorité des voix des membres présents. Le vote a heu à main levée, par appel nominal ou par vote secret. Statuta 217

Art. XI. - Le procès-verbal dressé en Assemblée générale est signé par les Présidents, ainsi que par les deux Secrétaires de la séance. Il est vérifié par les deux membres laïcs et par un membre ecclésiastique, désignés par le Président au début de la séance.

CHAPITRE II

Compétence de PAssemMée générale

Art. XII. - L'Assemblée générale n'a que les attributions prévues aux canons 1520 et 1521 du Codex Juris Canonici. Art. XIII. - L'Assemblée peut élire des Commissions pour la prépa­ ration des travaux indiqués à l'article précédent. Art. XIV. - L'Assemblée vérifie et ratifie l'activité du Comité.

CHAPITRE III

Le Comité

Art. XV. - Le Président du Comité est l'Ordinaire, qui pourra se faire remplacer par un délégué choisi par lui. Le Comité est composé de 8 ecclésiastiques — dont au moins deux chanoines capitulares — du Président laïc et de 16 laïcs, élus par l'Assem­ blée générale ainsi que du référendaire. Les membres du Comité sont élus par l'Assemblée générale à la majo­ rité de voix pour une durée de trois ans. Les membres du Comité ne perçoivent aucune rétribution. Art. XVI. - Le Comité est l'organe administratif du Conseil. Art. XVII. - Le Comité tient chaque mois une séance ordinaire; il peut également tenir des séances extraordinaires si des questions parti­ culièrement importantes ou urgentes exigent ses délibérations. Pour délibérer validement la présence d'au moins six membres, en dehors du Président, est requise. Art. XVIII. - Le Comité, dans ses travaux, suit la majorité des voix. Les membres du Comité intéressés ne peuvent participer aux délibéra­ tions sur la question qui les concerne. Art. XIX. - Il sera dressé un procès-verbal relatant les travaux de chaque séance. Le procès-verbal sera signé par le Président et par le Secrétaire et sera vérifié par deux Conseillers dont un ecclésiastique. 218 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

CHAPITRE IV

Art. XX. - Les décisions dn Conseil et du Comité ne sont valables et exécutoires qu'avec l'approbation de l'Ordinaire. L'approbation ne peut être donnée qu'explicitement.

CHAPITRE V

Art. XXI. - Les modifications éventuelles apportées aux présents Sta­ tuts pour obtenir force exécutoire devront recevoir l'approbation, officielle et par écrit, du Ministère des Cultes de Roumanie et, au point de vue Canonique, celle du Saint-Siège. Toute modification apportée en contradiction avec cet article reste nulle et de nul effet. Fait au Vatican, ce 30 mai 1932.

L. @ S. Signé: E. CARD. PACELLI. L. ® S. Signé: VALERIU POP. Acta Pii PP. XI

ACTA PH PP, H

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AMAZONEN.

DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS PRAELATURAE NULLIUS « JURUENSIS »

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

, Munus regendi universam ; Ecclesiam ^Romanis Pontificibus divinitus commissum postulat ¡ut illis in regionibus, ubi Episcopi tum ob nimiam territorii amplitudinem tum ob itinerum difficultates suis fidelibus iuxta eorum necessitates consulere nequeunt, novae constituantur ecclesiasticae

circumscriptiones. Cum itaque constet regionum t Juruà et Tarauacà, in Amazonensis dioecesis territorio vulgo Aere, christifideles spiritualibus fere carere subsidiis, Nos, aeternae eorum saluti eorumque faciliori regimini prospicere volentes, ¡tantae ipsorum, necessitati subveniendum duximus.

Quare, de venerabilium fratrum Nostrorum SS. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi Consistoriali, praepositorum consilio, ac habito venerabilis fratris Benedicti Aloisi Masella, Archiepiscopi titularis Caesariensis in Mauretania, in Republica Brasiliana Nuntii Apostolici, favorabili voto, nec non consensu accedente venerabilis fratris Basilii Emmanuelis OHmpii Pereira, Episcopi Amazonensis, ac suppleto, quatenus opus sit, aliorum quorum interest vel eorum qui sua, interesse praesumant consensu, Nos, apostolicae potestatis plenitudine, territorium regionum quas supra diximus Juruà et Tarauacà ab Amazonensi dioecesi, ad ,quam hucusque pertinue­

runt, seiungimus, (et illud ,in praelaturam nullius, Juruensem nuncupan­ dam erigimus et constituimus. Novae huius /praelaturae nullius Juruensis fines «iidem erunt ac civiles fines, quibus .duo ipsa municipia Juruà et Tarauacà continentur, nimirum: ad .septentrionem praefectura aposto­ lica de Teffè secundum lineam geodesicam obliquam, quae territorium vulgo Acre a Statu Amazonensi dividit; ad orientem praelatura nullius S. Peregrini Latiosi, in superioribus Aere et Purus; ad meridiem et occi­ dentem Respublica Peruviana. Sedem autem ,et cathedram huiusf praela­ turae in urbe Cruzeiro do Sul constituimus, atque ecclesiam in honorem Beatae Mariae Virginis Assumptionis Deo dicatam, ibi exstantem, ad 220 Atta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Ecclesiae praelatitiae gradum et dignitatem evehimus: cui sedi et praela­ turae Ecclesiae eiusque pro tempore Praelatis omnia tribuimus iura et privilegia, quibus ceterae sedes et praelatitiae Ecclesiae earumque Antistites in Brasiliana Republica iure communi vel legitima consuetudine fruuntur; item Praelatum ipsum eiusque Ecclesiam omnibus oneribus et obligatio­ nibus adstringimus, quibus ceteri Praelati eorumque Ecclesiae iure com­ muni adstringuntur. Decernimus insuper ut praelatura haec Juruensis metropolitanae Ecclesiae Belemensi de Para sit suffraganea et eam eiusque Praelatos Belemensis Archiepiscopi pro tempore metropolitico iuri subii­ cimus. Cum autem praesentis temporis adiuncta haud permittant quomi­ nus in nova hac praelatura nullius canonicorum Capitulum modo erigatur, indulgemus ut, ad tramitem iuris, pro canonicis dioecesani Consultores interim instituantur. Quod vero ad eiusdem praelaturae regimen et admi­ nistrationem, ad Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem, aliaque huiusmodi attinet, rite servari iubenras, quae sacri canones praescribunt. Quod autem clerum in particulari spectat, statuimus ut, simul ac praela­ turae erectio ad exsecutionem mandata fuerit, eo ipso clerici omnes Eccle­ siae illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime exstant. Volumus insuper et mandamus ut documenta omnia et acta, quae novam hanc prae­ laturam respiciunt ex curiae episcopalis Amazonensis archivo extrahantur et ad curiam novae praelaturae quamprimum tradantur ut in eius archivo rite serventur. In dotem autem et mensam ipsius praelaturae oblationes, subsidia, et bona quaecumque quae ad hoc conferentur, attribuimus et assignamus, praeter ea quae ad hunc finem iam collecta sunt. Demum iuxta ea quae in Concilio Plenario Americae Latinae Romae habito anno millesimo octingentesimo octogesimo nono decreta sunt, ab hac quoque praelatura nullius, eiusque sumptibus, duo delecti iuvenes, aut modo sal­ tem unus, non intermissa vice ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum de Urbe mittantur, ut sub fere oculis Nostris in spem Ecclesiae instituantur. Quibus rebus ut supra decretis ac dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda quem supra memoravimus venerabilem fratrem in Brasiliana Republica Nuntium Apostolicum deputamus ac eidem necessarias et oppor­ tunas tribuimus facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, atque definitive sententiam dicendi de quavis difficultate vel oppositione in exsecutionis actu oritura, eique onus imponimus ad Sacram Congregationem Consisto­ rialem intra sex menses ab his Litteris datis computandos authenticum exemplar transmittendi peractae exsecutionis actus. Volumus autem ut harum Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Acta Pii PP. XI

Notarii publici subscriptis ac sigillo cuiuslibet viri in ecclesiastica digni­ tate constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae bisce Litteris tribueretur si originaliter exhibitae vel ostensae forent. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum interest vel qui sua interesse praesumant, auditi non fuerint, vel praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in contro­ versiam vocari posse; sed eas tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et, si secus super his a quocumque quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinatio­ nibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedeces­ sorum Nostrorum dispositionibus ceterisque contrariis quibuscumque. Nemini autem quae a Nobis praesentibus Litteris decreta sunt, infringere vel eis contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesump­ serit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, Aposto­ lorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo trigesimo primo, die vigesima secunda mensis Maii, Pontificatus Nostri anno decimo.

FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH FR. RAPHAEL C. CARD. ROSSI S. B. E. Cancellarius. S. C. Consistorialis a Secretis.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum. Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.

Loco Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XLIV, n. 29. - M. Riggi. Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

LITTERAE APOSTOLICAE

I

IMMUTANTUR FINES ORIENTALES PRAEFECTURAE APOSTOLICAE NOVAE GUI­

NEAE CENTRALIS PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Litteris apostolicis Nostris die xxvn mensis Aprilis anno MDCCCCXXVII sub Piscatoris anulo editis, ad res catholi­ cas provehendas, inter vicariatum apostolicum Novae Guineae orientalis et apostolicam Novae Guineae centralis praefecturam fines statuimus, qui tunc temporis valde opportuni ap tique visi sunt. At nunc Moderator generalis Congregationis Verbi Divini vulgo de Steyl, cum suae Societatis sodalium curis Missiones praefatae concreditae sint, Nos rogat, ut fines iam statutos denuo immutare dignemur; ita ut Missiones ipsae in posterum geographicis simul ac civilibus finibus conclusae sint. Nos autem ex dicta nova immutatione plurima in rem religiosam bona eventura fore censentes, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus qui negotiis Propagandae Eidei praepositi sunt, omnibusque rei momentis attento studio perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque apostolicae No­ strae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, ita fines orientales praefecturae apostolicae Novae Guineae centralis extendimus, ut deinceps ostia maritima fluminis Sepile attingant, districtusque civiles quos de Aitape et de Sepik nuncupant, integre comprehendant. Haec statuimus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, vali­ das atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari, sicque rite iudican­ dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum.jBomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv mensis Aprilis anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status, Acta Pii PP. XI 223

II

SANCTUARIUM B. M. V. AB ULMO, CAVAE TYRRHENORUM, HONORIBUS AUGE­

TUR BASILICAE MINORIS. PIUS PP. XI Ad perpetuam rei memoriam. — De Romanorum Pontificum Decesso - rum Nostrorum more institutoque templa, historiae artisve monumentis conspicua, peculiaribus honoris titulis privilegiisque cohonestare sata­ gimus. Inter huiusmodi templa omni procul dubio accensendum est sanc­ tuarium Beatae Mariae Virginis « ab Ulmo » quod Cavensi Tyrrhenorum in civitate ac dioecesi positum est. Fertur quidem eiusdem templi lapi­ dem angularem posuisse Sanctum Franciscum de Paula, et iugiter christi­ fideles civitatis Cavensis regionisque finitimae maxima pietate a decimo quinto saeculo ad nostra usque tempora templum ipsum mariale cele­ brasse. Eodem enim in Sanctuario pervetusta colitur imago Beatae Mariae Virginis, quam ab anno MDCCCLXXXV uti Patronam quoque specialem populus cavensis veneratur. Nunc autem cum clerus populus que Cavensis, Episcopo ultro suffragante, supplices Nobis preces adhibuerint, ut eidem templo mariali titulum Basilicae minoris, de Apostolica benignitate, concedere dignaremur; ut fidelium pietatem erga Deiparam, studium atque in provehendo divino cultu diligentiam foveamus, hisce votis annuen­ dum libenti quidem animo existimavimus. Quae eum ita sint, conlatis consiliis eum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrorum Rituum Congregationi praepositi sunt, motu proprio ac de certa scientia et matura deliberatione Nostris deque aposto­ licae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore perpetuum­ que in modum, enunciatam ecclesiam paroecialem, seu sanctuarium Beatae Mariae Virginis an Ulmo, dioecesis ac civitatis Cavensis intra fines posi­ tum, dignitate ac titulo Basilicae minoris honestamus, cum omnibus et singulis honorifieentiis ac privilegiis quae minoribus Basilicis de iure com - petunt. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent nunc et in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irri- tumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die v men­ sis Augusti anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD, PACELLI, a Secretis Status. Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

HI

TEMPLUM S. ANTONII PATAVINI DE URBE, PROPE LATERANUM, BASILICAE MINORIS HONORIBUS DECORATUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Hac sacra in Urbe prope Lateranum illasque aedes in quibus rec. me. Innocentius Pp. III Praedecessor Noster caelesti visu conspexit Seraphicum Patrem Franciscum Assisiensem, Basi­ licam Lateranensem corruentem propriis humeris sustentantem, novis­ simis annis ingens surrexit Antonianum templum sanctissimae Trinitati ad honorem S. Antonii Patavini dicatum, molis magnitudine, et conspi­ cuis artis operibus perinsigne ac pietatis religionisque civium sollemne monumentum. Adiacent templo Conlegium Internationale nec non Curia generalitia Ordinis Minorum, eorum nempe Fratrum, qui Sancti Funda­ toris spiritu imbuti, et doctrinae verbo et bonorum operum exemplo, in catholicae Ecclesiae praesidium atque incrementum summopere conten­ dunt. Antoniana omnia opera piaeque associationes primariam in hoc templo sedem habent, et religiosi viri in adnexo coenobio degentes fre­ quenti numero atque impigro studio in sacrarum functionum ibidem decus provehendum diligentissime incumbunt. Haec animo repetentes, cum auspicatam occasionem nactus septimi exeuntis feliciter saeculi ab obitu Sancti Antonii, nec non quinquagesimi anni ab erectione ecclesiae eidem Thaumaturgo in Urbe dicatae, dilectus filius Ordinis Fratrum Minorum generalis Minister Nos humillime flagitaverit, ut sacram memoratam aedem, omnibus dignam nominibus, ad Basilicae minoris honorem pro­ vehere de benignitate Apostolica dignemur; Nos, ut bene merita Franci­ scalis familia singulare Pontificiae voluntatis pignus sortiatur, optatis hisce concedendum ultro libenterque existimavimus. Quare conlatis consiliis cum dilecto filio Nostro Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinal Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, inspectoque amplissimo com­ mendationis officio Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis minoritici Ordinis praefati Protectoris, de motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, prae- s entium Litterarum vi perpetuumque in modum, templum S. Antonio Patavino hac Alma in Urbe prope Lateranum positum, titulo Basi­ licae minoris una cum privilegiis atque honorificentiis iuxta Apostolicas constitutiones huic titulo competentibus condecoramus atque augemus.

Porro haec largimur, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros Acta Pii PP. XI effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum perpetuo suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super bis a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxi mensis Augusti anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

IV

ERIGITUR DELEGATIO APOSTOLICA IN BULGARIAE REGNO

PIUS PP. XI Ad futuram rei memoriam. — Cum exigat Apostolicum munus, quo in terris fungimur, ut populorum bono, quantum in Domino possumus consulamus, eosdem strictiore vinculo Nobis atque buie Sanctae Sedis coniungere, data opportunitate, nitimur. Qua propter cum iam anno MDCCCCXXV in territorium Regni Bulgariae Praelatum titulo ac munere Visitatoris Apostolici decoratum atque episcopali dignitate insignitum miserimus, et nunc ad res religiosas melius ibidem provehendas peroppor­ tunum videatur eodem in Regno Delegationem Apostolicam constituere atque erigere, auditis quoque Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus qui tum Sacrae pro Ecclesia Orientali Congregationi, tum Sacrae Congrega­ tioni de Propaganda Fide praepositi sunt, haec quae sequuntur decernenda existimavimus. Nimirum, auctoritate apostolica Nostra, praesentium Litte­ rarum tenore, pro toto Bulgariae Regno ex nunc Delegationem Apostolicam erigimus et constituimus, eique omnia et singula deferimus iura, privilegia honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Delegationum propria sunt. Haec, quae in bonum nobilissimae Regni Bulgarici gentis fore confidi­ mus, in Domino statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Delegationi Apostolicae per Nos in Bulgaria constitutae nunc et in posterum suffragari; sicque rite iudican­ dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxvi mensis Septembris anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

ACTA, VO). XXJV, n. 7. - 1-7-9^2. 16 Wo Acta Apostolicae Sedis - Commentarium, Officiale

V

DISTRACTO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO DE SIANFU IN SINIS, ERI­

GITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE S AN YUAN.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ut, aucto Pastorum numero, Evangeli­ cae veritati propagandae melius prospiciatur, Nos instanter admonet supremi Apostolatus munus quo in terris, Deo adiuvante, fungimur. Qua­ propter, cum compertum habeamus vicariatum apostolicum de Sianfu in Sinis, Ordini Fratrum Minorum concreditum, tam late patere, ut fructuose administrari nequeat, votis tum hodierni Vicarii Apostolici de Sianfu, tum Delegati apostolici Nostri in Sinis benigne quoque concedentes, quandam e vicariatu eodem territorii partem distrahendam atque in Missionem sui iuris erigendam censemus. Qua re, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui rebus Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibusque rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, a vicariatu apostolico de Sianfu in Sinis territorium seiungimus ac dismembramus, quod constat sequentibus sexdecim sub- praefecturis civilibus, nempe: de Sanyüan, Changwu, Sanshui, Tungkwan, Pinchow, Yaochow, Chunhwa, Yungshow, Fuping, Kienchow, Lichiian, Wukung, Hingping, Sienyang, Kingyang, Kaoling suis naturalibus limi­ tibus definitis; quod vero territorium omne, a vicariatu apostolico prae­ dicto separatum, in novam erigimus praefecturam apostolicam, cui nomen facimus de Sanyüan, eandemque ad Nostrum et Sanctae huius Sedis benepla­ citum curis Patrum ex Ordine Fratrum Minorum in Domino committimus. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effe­ ctus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari con­ tigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die i men­ sis Novembris anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. Acta Pii PP. XI

VI

RESTITUITUR. ABBATIA LEFFIENSIS EX ORD. PRAEMONSTRATENSI INTRA

FINES DIOECESIS NAMURCENSIS.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Refert ad Nos Abbas Tongerloensis ex Ordine Praemonstratensi in territorio Belgico, quod olim ad Leodien- sem nunc vero ad Namureensem dioecesim pertinet, perantiquam abba­ tiam exstitisse Leffiensem, quae saeculo decimo octavo exeunte ob publicas perturbationes tunc temporis grassantes labefacta atque extincta est. Leffiensis eadem abbatia suam originem duxit e prioratu eiusdem Ordinis Praemonstratensis saeculo decimo secundo constituto, et postea, sequenti saeculo decimo tertio, abbatiali dignitate atque auctoritate exornato, iugiterque religiosorum pietate, in populum bene factis, conspicuisque viris floruit. Saeculo vero vicesimo ineunte, religiosi Praemonstratenses ex gallica abbatia Perigoletensi partem aedificiorum, quae adhuc supererant, antiquae abbatiae Leffiensis redemerunt, in eisdemque satis refectis, regu­ larem vitam aliquot annos duxere; at ipsimet cum post ultimum europaeum bellum ad propriam sedem in Gallia redire statuerint, domum Leffiensem tradiderunt Tongerloensis abbatiae ex eodem Ordine religiosis, qui mona­ sterium tandem emerunt Leffiense ut in eodem claustralis vita denuo constitui posset. Cum propterea, vota quoque Episcopi Namurcensis et fidelium regionis obsecundans, Abbas Tongerloensis omnia, quae res postu­ labat, opportune providerit, demissis verbis nunc a Nobis exposcit Abbas ipse, ut pro benignitate Nostra memoratam antiquam abbatiam Leffien­ sem in pristinum restituere dignemur. Nos autem, quibus nihil antiquius est, quam ut vetusta atque inlustria catholicae religionis monumenta ad debitum decus revocentur, optatis hisce ultro libenterque adnuere cense­ mus. Qua propter, conlatis quoque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae Congrega­ tioni pro Regularium negotiis pertractandis praepositi sunt, apostolica Nostra auctoritate, praesentium Litterarum tenore, abbatiam Leffiensem ex Ordine Praemonstratensi, intra fines Namurcensis dioecesis positam, cum proprio novitiatu, in abbatiam sui iuris restituimus, eamque privilegiis ac iuribus propriis iuxta constitutiones Ordinis Praemonstratensis exorna- mus, quae tamen Codici iuris canonici contraria non sint. Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; dictaeque abbatiae Leffiensi sic 228 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

denuo constitutae nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quid­ quam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoran­ ter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Novembris anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

B. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

VII

E VICARIATU DE SIANFU IN SINIS DISTRACTO TERRITORIO CONSTITUITUR

MISSIO SUI IURIS DE TUNGCHOW. PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Litteris apostolicis Nostris die i mensis Novembris huius anni sub Piscatoris anulo datis, ex quadam territorii parte a vicariatu apostolico de Sianfu in Sinis distracta novam praefectu­ ram apostolicam de Sanyiian constituimus; sed cum adhuc vicariatus idem sic nimis pateat, ut ad religionem inibi provehendam, aliam etiam dismem­ bran territorii partem eandemque in Missionem sui iuris constitui maxime opportunum videatur; et de hoc quoque Nos rogent tum hodiernus Aposto­ licus de Sianfu Vicarius, tum Noster apostolicus Delegatus in Sinis; Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide praepositi sunt, omnibus rei momentis attente perpensis, haec quae sequuntur decernenda censemus. Nimirum motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis ple­ nitudine, praesentium Litterarum tenore, praeter territorium quo iam prae­ fecturam apostolicam de Sanyiian nuperrime constituimus, a vicariatu apostolico de Sianfu aliud quoque distrahimus seu separamus territorium, quod e duodecim sequentibus sub-praefecturis civilibus constat, nempe: de Tungchow, Hangeheng, Tengeheng, Peishui, Pucheng, Chaoyi, Pinmin, Weinan, Hwachow, Hwayin, Hoyang, Tungkwan. Praefatum vero sicque a vicariatu apostolico de Sianfu separatum territorium, quod ex nunc erigimus in Missionem sui iuris independentem, de Tungelnow in posterum nuncupandam, Patrum curis ex Ordine Fratrum Minorum ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum in Domino committimus. Haec edicimus, statuimusque, decernentes praesentes Litteras firmas validas atque efficaces semper exstare et permanere, suosque plenos atque Acta Pii PP. XI integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt, plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac definien­ dum, atque irritum ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Novembris anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

VIII

EUPHRASIANUM TEMPLUM B. M. V. SIDERIBUS RECEPTAE, CATHEDRALE DIOE­

CESIS PARENTINAE, BASILICAE MINORIS HONORIBUS DECORATUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Gratum Nobis vehementer est quod, vestigiis Decessores Nostri secuti, data occasione votis concedimus Episco­ porum qui Nos rogant ut decori provideamus templorum, quae inter eorum dioecesium fines ob historicas memorias atque artis ornamenta valde con­ spicua sint. Libenter equidem hac de causa litteras accepimus venerabilis fratris Parentinorum Episcopi, qui enixas Nobis preces adhibuit ut cathe­ drale templum Euphrasianum Deiparae Virginis in caelum assumptae in honorem Deo dicatum, titulo ac dignitate Basilicae minoris honestemus. Notum est enim apud omnes et pervulgatum, sacrum aedificium ipsum, saeculo sexto ab Incarnatione Domini stylo basilicali exstructum, archi­ tecturae arte, tesseris musivis atque picturae operibus magnificentissime enitere, et ab Euphrasio Episcopo Parentino fundatore suum vulgo nomen habere. Comperimus vero ab ipso hodierno antistite Parentino christifideles frequentes adstare sacris functionibus, quae peraguntur pie devoteque in templo eodem, cura praesertim canonicorum Capituli quod in Cathedrali constitutum est. Nil mirum itaque si christifideles quoque e civitate ac dioecesi Parentum una cum clero valde exoptent ut memoratum sacrum patriae civitatis aedificium ad Basilicae minoris honorem evehamus. Quae cum ita sint, ad maiorem Dei gloriam, ad pietatis christianae incrementum atque ad dioecesis Parentinae decus augendum, conlatis consiliis cum vene­ rabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus Con­ gregationi praepositis Sacrorum Rituum, apostolica Nostra auctoritate, praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum, Euphrasianum tem­ plum cathedrale Beatae Mariae Virginis in caelum assumptae, in civitate 230 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale ac dioecesi Parentina positum, ad titulum ac dignitatem Basilicae minoris evehimus, cum omnibus honorifìcentiis ac privilegiis quae iuxta morem ac decreta Sacrae Rituum Congregationis Basilicis minoribus competant. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in po­ sterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxv mensis Novembris anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

IX

TEMPLUM B. M. V. HUMILITATIS IN CIVITATE PISTORIENSI, BASILICAE MINORIS

TITULO ET PRIVILEGIIS HONESTATUR. PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Inter sacras aedes quibus civitas Pistoriensis decoratur, religione, cultu, magnificentia et artis operibus eminet templum intra moenia ipsius civitatis Deo omnipotenti in honorem Humilitatis Deiparae Virginis Mariae dicatum. Cuius quidem Beatae Mariae Virginis imago summa populi veneratione colitur in eodem templo quod anno Domini MDLXXXIH sollemniter consecratum et sacra supellectili, plurimis Sanctorum reliquiis, sufficienti clero ad sacras functiones ea quae par est sollemnitate rite peragendas ditatum, decorum exstat sicut artis ita fidei et christianae pietatis monumentum. Quare venerabilis frater Gabriel Vettori, Pistoriensium et Pratensium Episcopus, nec non muni- cipes, Capitulum cathedrale, universus ordo et populus Pistoriensis suppli­ ces Nobis porrexerint preces, ut praefatam ecclesiam titulo et dignitate Basilicae minoris decorare dignaremur. Nos vero, quibus nihil iucundius nihilque magis acceptum quam Beatissimae Virginis et Matris nostrae Mariae honorem quomodocumque promovere, admotas Nobis preces exau­ diré libenti animo statuimus. Quapropter, audito dilecto filio Nostro Ca­ millo Sacrae Romanae Ecclesiae Cardinali Laurenti Sacrae Rituum Congre­ gationi Praefecto, omnibus rei momentis attente perpensis, motu proprio, «erta scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plemtudine, praesentium Litterarum vi perpetuumque in mo- Acta Pii PP. XI 231 dum, ecclesiam pistoriensem Humilitate Beatae Mariae Virginis dicatam, Basilicae minoris titulo cum privilegiis et honorificentiis, quae iuxta Apo­ stolicas dispositiones huic titulo competunt, cohonestamus et condecoramus. Haec edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effe­ ctus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinet, sive pertinere pote­ runt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Decembris anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

X

AMPLIANTUR INDULGENTIAE CONCESSAE PRO VISITATIONE SSMI EUCHARI­

STIAE SACRAMENTI. PIUS PP. XI Ad perpetuam rei memoriam. — Litteris Nostris « Caritate Christi » nuperrime editis christifideles omnes ad scelerum hominum expiandorum studium pecuMaribus piis exercitiis die Divini Cordis sacra peragendis, cir­ cum altaria provolutos Redemptorem nostrum Iesum Christum sub Sacra­ menti velis delitescentem venerantes, instantissime excitavimus. Iure me­ ritoque propterea, Conventus Eucharistici internationalis, qui Dublinensi in civitate proxime celebrabitur, occasionem nacti, ut christifideles, expia­ ntibus huiusmodi piaeulis omne suum studium devotionemque conferant in illud Cor Sacratissimum, a quo magnum Eucharistiae Sacramentum manavit, indulgentias quas rec. mem. Decessor Noster Pius Pp. IX, suis sub anulo Piscatoris Litteris, die xv mensis Septembris an. MDCCCLXXVI christifidehbus Augustum Sacramentum devote visitantibus largitus est: Nos, pro benignitate Nostra, nunc ampliandas censemus. Conlatis igitur consiliis cum dilecto filio Nostro Laurentio titulo Sancti Pancratii presby­ tero Cardinali Lauri, Sanctae Romanae Ecclesiae Poenitentiario Maiore, quem Nostrum etiam mittimus Legatum ad eundem Dublinensem Conven­ tum, praesentium Apostolicarum Litterarum tenore, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Eius apostolorum Petri ac Pauli auctoritate confisi, omnibus et singulis utriusque sexus christifidelibus, corde saltem contritis, quoties ipsi ubique terrarum Sanctissimum Eucharistiae Sacra- 232 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

mentum devote visitaverint ac quinque Pater, Ave et Gloria recitaverint, addita quoque unius Pater, Ave et Gloria ad mentem Nostram sive Summi Pontificis pro tempore exsistentis recitatione, decem annos de iniunctis eis, seu alias quomodolibet debitis poenitentiis, in forma Ecclesiae consueta, relaxamus; plenariam vero omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino largimur, semel in hebdomada lucrandam, iisdem christifidelibus vere poenitentibus et confessis ac sacra Communione refectis, qui ipsam Augusti Sacramenti visitationem per inte­ gram hebdomadam peregerint, ibique, ut supra, oraverint. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris die in mensis Iunii Sacratissimo Iesu Cordi sacro, anno MDCCCCXXXII, Ponti­ ficatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

EPISTOLAE

I

AD EMUM P. D. IULIUM TIT. S. MARIAE SUPRA MINERVAM S. R. E. PRESBY­

TERUM CARDINALEM SERAFINI EUMDEMQUE SACRAE CONGREGATIONIS

CONCILII PRAEFECTUM, XXV APPETENTE NATALI EPISCOPATUS EIUS.

PIUS PP. XI

Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Tantus est splendor in sacro episcopali honore, tanta in plenitudine sacerdotii dignitas, ut haec inter maxima Dei beneficia reponenda videantur. Recte igitur per- opportuneque agunt tot amici fideles, memoresque tui alumni, qui hodie de tanto beneficio, tibi viginti quinque ante annos divinitus conlato, tecum libenti animo laetantur, et meritas Deo gratias habere, et vota suscipere pro tua incolumitate aeque omnes gestientes. Nulla enim, tam longo tem­ poris spatio, « particula boni doni » te unquam praeteriit; immo vero, post­ quam summo auctus es sacerdotio, ardentiore quoque studio omnem curam operamque tuam ad bonum animarum Ecclesiaeque gloriam ultro contu- listi. Quanta profecto enituit prudentia tua in Nostro Seminario Pio antea regendo, et postea in studiis ipsius Athenaei Seminarii Nostri Romani tam diu moderandis! quanta pariter vis et perspicacia in sacra Theologia tra­ denda! quantum vero consilii in pluribus dioecesibus clericorumque Semi- Acta Pii PP. XI 233

riariis visendis, inque sodalitate mulierum catholicarum tuenda atque provehenda! quanta denique industria ac diligentia in variis gravibusque muneribus Romanae Curiae persolvendis! Quare illud. affirmare non dubita­ mus « in omnibus teipsum exemplum bonorum operum » praebuisse. Licet ergo pluries tibi Nostram pro tantis meritis existimationem et benevolen­ tiam declaraverimus, praesertim quum te praeclara purpura Romana decö- ravimus, ac Sacrae Congregationi Concilii eundem praefecimus, hodiernam tamen faustitatem tuam augere cupientes, et tibi gratulationem Nostram maximam significamus, et communem laetitiam Nostra participatione publica cumulamus. Fruere igitur, dilecte fili Noster, pia ac memori tuorum voluntate, fruere praeterea votis ominibusque communis omnium Patris, qui a benignissimo Deo multa prece efflagitat, ut ipse Ecclesiae serveris quam diutissime incolumis et caelestibus donis copiisque affluere et abun­ dare possis. Horum interea donorum conciliatrix, eademque praecipuae caritatis Nostrae testis sit apostolica benedictio, quam tibi, dilecte fili Noster, cunctis famiharibus carissimisque tuis peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxn mensis Man, in festo Ssmae Trinitatis, anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XI

II

AD EMUM P. D. MICHAELEM S. R. E. CARDINALEM LEGA, EPISCOPUM TUSCULA-

NUM, QUEM LEGATUM MITTIT PATAVIUM AD ANTONIANA SOLEMNIA.

PIUS PP. XI

Venerabilis frater Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Nosti profecto Nos superiore iam anno, epistola apostolica «Antoniana sollemnia » die i mensis Martii data ad venerabilem fratrem Patavii Epi­ scopum, diserte satis de sollemnibus egisse, quae, anno septingentésimo exeunte ex quo Patavinus Thaumaturgus ex hac mortali vita ad caelum evolavit, publicis pietatis laetitiaeque significationibus celebrandae exspecta­ bantur. In qua quidem epistola, pro apostolico munere, quo fungimur, haud praetermisimus et singulares virtutum laudes inlustrare, quibus Era nciscalis hoc familiae decus in caelitum choro renidet, et ad eas communi om nium contentione mutandas paterno animo adhortari. Nosti praeterea Nos Ipsos, praecipuis saltem habendis celebrationibus quodam modo adesse cu pientes, consilium te Legatum Nostrum mittendi susceptum ex rerum adiunctis 234 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale exsequi non potuisse. Quum autem hoc anno novus festorum ordo in hono­ rem Sancti Antonii proxime incipiat, oblatam amplectimur occasionem, ut propositum Nostrum ad effectum adducatur. Te igitur, venerabilis frater Noster, qui ex credito munere Franciscalis Ordinis patronus iure meritoque haberis, hisce litteris Legatum Nostrum mittimus, qui Patavium opportuno tempore concedens praecipuis ibidem caerimoniis nomine et auctoritate Nostra praesis, reddasque colloquio tuo romanaeque purpurae splendore horum sollemnium exitum feliciorem. Idque eo libentius facimus, quod Ipsi modo per Nostrum in Italia Nuntium possessionem cepimus augustissimae istius Basilicae, in qua Sancti Antonii exuviae pie religioseque asservantur, ceterarumque aedium ad Basilicam pertinentium, quae vi Conventionum Lateranensium in ius dicionemque Apostolicae Sedis transferendae erant. Fidenter itaque ingredere in Nostras aedes sacras, Nostramque gerens per­ sonam, paterna vota animique sensa luculenter interpretare. Interea ut omnia prospere feliciterque succedant a Deo instanter deprecati, secundi rei exitus conciliatricem, peculiarisque caritatis Nostrae testem tibi, venera­ bilis frater Noster, iis omnibus, qui sollemnibus intererunt, cunctoque praesertim Ordini Seraphico et universae dioecesi Patavinae apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Bomae apud Sanctum Petrum, die xxvn mensis Maii, anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XI

III

AD EMUM P. D. LAURENTIUM TIT. S. PANCRATII S. R. E. PRESBYTERUM CAR­

DINALEM LAURI EUNDEMQUE POENITENTIARIUM MAIOREM, QUEM MITTIT

LEGATUM SUUM AD CONVENTUM EUCHARISTICUM EX OMNIBUS GENTIBUS

DUBLINI CELEBRANDUM. PIUS PP. XI

Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. —• Viren- tem « Sanctorum Insulam » heroumque altricem Hiberniam scimus iam pridem miro animorum ardore et studio Conventum ex omnibus gentibus Eucharisticum apparare, eiusque sedem electam, civitatem principem Dublinensem, omni pompa splendidisque instruere ornatibus ad sollemnia Augusti Sacramenti amplissime celebranda. Neque tempus ad « Mysterium Fidei » publice magnificeque inlustrandum magis idoneum aptiusque eligi poterat, hoc anno scilicet vertente millesimo quingentésimo, ex quo Hiber­ nia ipsa ad Christi fidem feliciter se convertit. Iure autem optimo cunctus Acta Pii PP. XI 235

catholicorum orbis ovantibus hodie coniungitur .Hibernas, quorum maiores in tot Europae regiones, in Americam superiorem, in partes Africae meri­ dianas, in remotas quoque Australiae Novaeque Zelandae plagas primo avitam religionem induxere, deinde latissime propagavere. Quod si ingens consideratur numerus ecclesiarum, quae fere sunt octingentae, Sancto Pa­ tricio ubicumque dicatae, ubi cum sacrosancto Christi Corpore catholica fides conservatur ac fovetur, recte quidem de Hibernis, sicut de primis fidei nostrae praeconibus, affirmare licet: « In omnem terram exivit sonus eorum» (Rom., X, 18; Ps. XVIII, 5). At vero, tum maxime Hibernorum religio atque virtus enituit, quum illa exarsit catholicorum vexatio, quae per plura sae­ cula in saeviendo non cessavit. Quot igitur nunc exstant Hibernis laetitiae caussae gratesque immortales Deo persolvendi! Fuerunt quidem funesti illi dies, quum templa ac delubra catholicis ablata dissidentibus traderentur; quum caelestis Hostia in atris montium speluncis, in silvis, in paludibus convallium, in latebris quibuslibet clam trepidanterque immolaretur; quum sacerdotibus et pastoribus animarum in exilium pulsis, laici quoque fideles possessione bonorum et filiorum institutione interdicerentur. Illa mise­ randa tempestate omnes quidem Hiberni fortitudine et constantia summa quoscumque perferre casus maluerunt, quam patrum religionem deserere et ab antiqua fide erga Apostolicam Sedem vel minimum discedere: « Haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra » (I Ioan., V, 4). Nunc vero luce palam et in propatulo Hibernis licet Sacrum facere, Eucharisticum Regem per triumphum circumducere, plaudentique populo magnificentis- sime offerre. Si autem tota christianorum consociatio Hibernorum laetitiam participare gestit, eademque per pia ac frequentia peregrinorum agmina sollemnibus eorum interesse cupit ac paratur, Nos in primis maximo affici­ mur gaudio et Congressui Eucharistico universali praesentes aliquo modo esse exoptamus. Novimus enim quanta Hiberni coniunctione huic Petri Cathedrae devincti usque superque exstiterint; novimus quanta iidem vene­ ratione, quam dulci et eximia caritate Petri successores colere et diligere consueverint. Quapropter, ut Nos proximis catholicorum coetibus praeesse et adstare possimus, te, dilecte fili Noster, qui ohm in Collegio Urbano de Propaganda Fide sacram docens Theologiam tot Hiberniae alumnos tibi conciliasti, Legatum Nostrum hisce litteris dehgimus, qui sacris caeremo­ niis nomine et auctoritate Nostra praesis, paterna animi Nostri vota et omina aperte declaraturus. Significare velis, perlibenter Nos accepisse cultum erga Augustum Sacramentum apud Hibernos magis magisque ah atque augeri; exhortare eos, ut mores patrum fideliter imitati fidei praeco­ nes in loca missionum inducere et adiuvare non desistant; attolle animos eorum, ut, dierum « Missae rapis » numquam obliti, cultum Eucharisticum 236 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale tamquam signum fidei et adversus errores propugnaculum proponere et agitare contendant. Quibus votis optatisque Nostris si Hiberni plane re- sponderint, non dubitamus quin uberrimos ipsi percipiant fructus, non modo ad incrementum catholici nominis, verum ad civilem quoque illustris eorum nationis progressionem et gloriam. Neque Hibernos tantummodo alloquens, sed universos undique terrarum in unum conventuros, ut, con­ spirantibus animis precibusque ad Deum coniunctis, sicut pluries recen- terque monuimus, tot mala humano generi impendentia arceantur, et, in tanta gentium diffidentia ac discordia, fiat tandem aliquando una eadem­ que voluntas. Dum autem caelestia huiusmodi pacis et caritatis dona con­ gressioni isti a Deo clementissimo ominamur, tibi, dilecte fili Noster, itemque venerabili fratri Archiepiscopo Dublinensi, ceterisque Hiberniae Praesulibus, nec non Episcopis filiisque universis, qui Conventui Euchari­ stico adfuturi sunt, apostolicam benedictionem effusa caritate impertimus. Datum Bomae apud Sanctum Petrum, die xxvi mensis Maii, in festo Sacratissimi Corporis Christi, anno MDCCOCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XI Suprema Sacra Congregatio S. Officii 237

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

i DECRETUM

DAMNANTUR OPERA ALAFRIDI LOISY

Feria IV, die 1 Iunii 1932 In generali consessu Supremae Sacrae Congregationis Sancti Officii, Emi ac Revmi Domini Cardinales, rebus fidei ac morum tutandis prae­ positi, praehabito RR. DD. Consultorum voto, damnarunt atque in Indi­ cem librorum prohibitorum inserendum mandarunt opus quod inscribitur:

ALFRED LOISY, Mémoires pour servir à Vhistoire religieuse de notre temps. Paris, Emile Nourry, éditeur, 1930-1931.

Iidem Emi ac Revmi Patres damnanda pariter et in Indicem libro­ rum prohibitorum inserenda decreverunt Opera omnia eiusdem Auctoris, quae hactenus damnata non fuerunt. Et sequenti Feria V, die 2 eiusdem mensis et anni, Ssmus D. N. D. Pius divina Providentia Pp. XI, in solita Audientia R. P. D. Adsessori Sancti Officii impertita, relatam Sibi Emorum Patrum resolutionem approbavit, confirmavit et publicandam iussit. Datum Romae, ex aedibus Sancti Officii, die 25 Iunii 1932.

A. Subrizi, Supremae S. Congr. S. Officii Notarius. L. © S.

II DECRETUM

DAMNATUR LIBER SALVATORIS PAGLIONICA

Feria IV, die 22 Iunii 1932 In generali consessu Supremae Sacrae Congregationis Sancti Officii, Emi ac Revmi Domini Cardinales rebus fidei et morum tutandis praepositi, praehabito RR. DD. Consultorum voto, damnarunt atque in Indicem librorum prohibitorum inserendum mandarunt librum qui inscribitur:

SALVATORE PAGLIONICA, Compendio di economia politica e nozioni di diritto. Padova, Istituto delle Edizioni Accademiche, 1932. 238 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Et sequenti Feria V, die 23 eiusdem mensis et anni, Ssmus D. 3ÜT. D. Pius divina Providentia Pp. XI, in solita audientia R. P. D. Adsessori Sancti Officii impertita, relatam Sibi Emorum Patrum resolutionem appro­ bavit, confirmavit et publicandam iussit. Datum Eomae, ex aedibus Sancti Officii, die 25 Iunii 1932.

A. Subrizi, Supremae S. Congr. S. Officii Notarius. L. © S.

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

PROVISIO ECCLESIARUM

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI, succes­ sivis decretis Sacrae Congregationis Consistorialis, singulas quae sequuntur Ecclesias de novo Pastore dignatus est providere, nimirum:

14 Maii 1932. — Cathedrali Ecclesiae Astensi, praefecit R. P. D. Hum- bertum Rossi, hactenus Episcopum Segusiensem. 20 Maii. — Cathedrali Ecclesiae Montis Pessulani, R. D. Gabrielem Brunhes, professorem in Seminario maiore Divionensi. 21 Maii. —Metropolitanae Ecclesiae Friburgensi, R. P. D. Conradum Gröber, hactenus Episcopum Misnensem. 24 Maii. — Episcopali titulari Ecclesiae Cardicensi, R. P. Ludovicum Lapierre, e Societate pro Missionibus exteris provinciae Quebecensis, quem constituit Vicarium Apostolicum de Sze-ping-kai. 10 Iunii. — Cathedrali Ecclesiae Calgariensi, R. D. Petrum Ioseph Monahan, parochum in oppido Fort William, dioecesis S. Mariae Ormensis. 10 Iunii. — Titulari episcopali Ecclesiae Lamenae, R. D. Eduardum Myers, Antistitem Urbanum et rectorem Seminarii archidioecesis West­ monasteriensis, quem deputavit Auxiliarem Emi P. D. Francisci Cardi­ nalis Bourne, Archiepiscopi Westmonasteriensis. 14 Iunii. — Titulari episcopali Ecclesiae Cotennensi, R. P. Eugenium Artaraz Emaldi, O. P., quem constituit Vicarium Apostolicum de Bac Ninh. —r- Titulari episcopali Ecclesiae Zaparenae, R. P. Pacificum Iulium Vanni, O. F. M., quem constituit Vicarium Apostolicum de Sianfu. — Titulari episcopali Ecclesiae Turuzitanae, R. P. Maturinum Le Mail- loux, e Congreg. S. Spiritus, Vicarium Apostolicum de Douala. — Titulari episcopali Ecclesiae Germanicopolitanae, R. P. Franciscum Joosten, e Congregatione Cordis Immaculati Mariae, quem constituit Vi­ carium Apostolicum de Tatungfu. Sacra Congregatio pro Ecclesia Orientali 239

SACRA CONGREGATIO PRO ECCLESIA ORIENTALI

i

DE ORDINE B ASILI AN O S. IOSAPHAT

DECRETUM

Quinquagesimo exeunte anno, ex quo Summus Pontifex Leo XIII, f. r., Apostolicas Litteras Singulare praesidium die 12 Maii 1882 dabat, de Ordine S. Basilii Magni reformando, Sacrae huic Congregationi visum est opportunum, huiusmodi reformationem, per quinquaginta annos sedulo ac fidenter deductam, non tantum publici laudis testimonio cohonestare, sed etiam quodammodo perficere et sancire. Divina enim ope fretus, Ordo S. Basilii Magni ruthenae nationis, reli­ gioso spiritu fervens ac vitam monasticam in exemplum agens, uberes attulit fructus; in pluribus siquidem et dissitis regionibus, hisce postremis temporibus, monasteriis erectis, animarum saluti procurandae, rudibus evangelizandis, fidei catholicae strenue tuendae, studiis provehendis sedu­ lam semper contulit operam: necessitatibus praeterea ac temporum adiun­ ctis consulens, saluberrima accepit incrementa. His omnibus rebus rationibusque gavisa et aucta est illa rutheni ritus Ecclesia, una cum clero ac fidelibus suis, qui, in Europae et Americae regio­ nibus, nedum in Galitia diffusi, erga hunc Ordinem S. Basilii, suae gentis decus, gratum fovent atque testantur animum. Quo igitur hodierna Ordinis S. Basilii conditio firmetur, adeoque magis usque in bonum animarum provehatur, haec Sacra Congregatio, praesen­ tibus litteris, quibus ea etiam quae nuperrime sunt statuta colliguntur ac rata habentur, decernit: I. Ut Ordini S. Basilii Magni, ruthenae nationis, nomen hoc, rerum adiunctis sane aptius, tribuatur, seu Ordo Basilianus S. Iosaphat; II. Ut Capitulum generale, anno elapso habitum, quo Revmus P. Dio­ nisius Tkatschuk, Moderator generalis, seu Archimandrita, est electus, ratum habeatur; III. Ut Curia generalicia Romam transferatur, atque in aedibus vete­ ris Pontificii Collegii Rutheni ad Ss. Sergii et Bacchi constituatur; IV. Ut in Urbe pariter iisdemque in aedibus ephebeum condatur alum­ nis huius Ordinis Basiliani, e quacumque regione selectis, ad studia philoso­ phica ac theologica instituendis; 240 .Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

V. Ut Basilianus Ordo S. Iosaphat in tres provincias recens erectas, constitutus declaretur, seu: Ia Galitiae, 2a S. Nicolai, 3a Americo-Cana- densis, quibus additur Vice-provincia Americae Meridionalis. Quae omnia Ssmus D. N. Pius divina Providentia Pp. XI rata habere ac confirmare dignatus est. Contrariis quibuscumque minime obstantibus. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Orientalis, die 12 Man 1932.

A. CARD. SINCERO, a Secretis-. L. © S. H. I. Cicognani, Adsessor.

Il

PROVISIO ECCLESIAE

Decreto Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali diei 3 Maii a. 1932 Ssmus D. N. Pius, div. Prov. Papa XI, dignatus est praeficere cathedrali Ecclesiae Munkacsiensi, graeco-rutheni ritus, R. D. Alexandrum Stoyka, canonicum Capituli cathedralis ac Vicarium capitularem eiusdem dioecesis.

III

APPROBATIO

Ssmus Dnus Noster Pius divina Providentia Pp. XI, decreto Sacrae Congregationis Orientalis, die 11 Iunii 1932, Congregationem Sororum Armenarum ab Immaculata B. M. V. Conceptione, definitive approbavit, Constitutiones vero eiusdem ad septennium, experimenti gratia.

SACRA CONGREGATIO CONCILII

i DECRETUM

DE GRATIARUM ET OBLATIONUM IN PIIS EPHEMERIDIBUS EVULGATIONE

Vulgantur copiosius in dies, praesertim penes celebriora Orbis sanctua­ ria, piae ephemerides eo consilio concinnatae, ut res ibidem gestae referan­ tur, atque fidelium pietas erga caelestes Patronos, quorum sub nomine inscribuntur, peculiariter foveatur. Inter relata autem locum habere solet Sacra Congregatio Concilii 241

enarratio gratiarum vel caelestium beneficiorum, quae eorumdem Sancto­ rum patrocinio a fidelibus impetrata perhibentur, addita, ut plurimum, stipis hanc ob causam corrogatae adnotatione. Verum, si finis ob quem et commentarii eduntur et oblationes colligun­ tur, incrementum videlicet devotionis in Sanctos, aedium sacrarum exstru­ cta et decor, operum caritatis fundatio, laude dignus in se sit, ratio tamen, qua haud raro beneficia caelestia referuntur accepta, inepto nempe ser­ mone et absque ullo authenticitatis signo, probari nequit, praecipue si perpendatur in narratis acceptum beneficium ita cum oblata pecunia saepe connecti, ut alterum ab altero pendere videatur. Quod quidem, cum turpis lucri speciem praeseferre facile queat, occasionem saltem praebere potest admirationis iis potissimum, qui praeiudicatis opinionibus adversus catho­ licum cultum sunt imbuti. Ad haec igitur incommoda praecavenda, haec Sacra Congregatio Con­ cilii, consiliis initis cum Sacra Congregatione de Religiosis, atque Ssmo Dno Pio Pp. XI probante, Ordinarios locorum Superioresque religiosorum maiores monendos censet: I. Ut praescripta canonum 1261 et 1386 Codicis iuris canonici sedulo servari iubeant, abusus compescendo. II. Ut praeviae censurae ecclesiasticae, ad normam eiusdem cano­ nis .1386, scripta harum ephemeridum rite accurateque submittant, atque ipsorum onerata conscientia, facultatem easdem edendi ne faciant, nisi praehabita peculiaris Censoris ex officio, ad praescriptum Encyclicae Pa­

scendi Pii Pp. X.r diei 8 Septembris 1907, favente sententia, eaque singulis vicibus scripto danda. Caveat itaque Censor ut enarrata, quae sub gra­ tiarum nomine exhibentur, ea praeseferant credibilitatis signa ut, omnibus prudenter perpensis, fidem mereri possint, atque insuper ut omnis inter gratiam obtentam et eleemosynam oblatam vel minima connexionis su­ spicio exsulet. III. Ut huius generis narrationes, his praescriptis non congruentes, nonnisi sub generica indicatione gratiae acceptae et absque ulla facti expositione in vulgus edi permittant. Quae si diligenter observentur, finem in quem intendunt, piae, quas commemoravimus, ephemerides assequentur, nec quidquam in iis repre­ henderé licebit, quod a christiana pietate sit absonum. Datum Romae, die 7 mensis Iunii anno 1932. •

I. CAED. SERAFINI, Praefectus. L. © S. I. Bruno, Secretarius.

ACTA, vol. XXIV, n. 7. — 1-7-932. 17 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

II DISPOSIZIONI

CIECA LE CONFERENZE EPISCOPALI IN ITALIA

Il Codice di diritto canonico, al canone 292 §1, prescrive: «Nisi aliter pro peculiaribus locis a Sede Apostolica provisum fuerit, Metropolita, eoque deficiente, antiquior e Suffraganeis ad normam can. 284, curet ut Ordinarii locorum, saltem quinto quoque anno, stato tempore apud Metropolitam aliumve Episcopum comprovincialem conveniant, ut, collatis consiliis, vi­ deant quaenam in dioecesibus agenda sint ut bonum religionis promo­ veatur, eaque praeparent de quibus in futuro Concilio provinciali erit agendum ». Per quanto riguarda l'Italia, già la Congregazione dei VV. e EE. con Circolare del 24 Agosto 1889, dopo di aver ricordato che tali Conferenze vigevano fin dal 1849 in parecchie regioni d'Italia, ne fissava lo scopo, e ne approvava e disciplinava la regolare celebrazione, raggruppando tutto l'episcopato italiano in apposite regioni ecclesiastiche. E nell'articolo II disponeva che: «in ciascuna delle mentovate regioni procureranno i Vescovi di convenire insieme almeno una volta l'anno per appianare e risolvere con mutuo consiglio le difficoltà che incontrano nel governo delle rispettive diocesi, per promuovere in tutto la regolarità e uniformità della ecclesiastica disciplina, e per emettere, ove le circostanze lo richiedessero, atti collettivi di qualsiasi specie ». Pubblicato il Codice di diritto canonico, e sorto il dubbio se tale prescri­ zione dovesse ritenersi abrogata dal surriferito canone 292, la Sacra Con­ gregazione Concistoriale con Circolare del 22 Marzo 1919, a complemento del decreto del 15 Febbraio 1919 (Acta A. 8., vol. XI, pag. 72,175), in cui si stabiliva una nuova circoscrizione regionale per la celebrazione dei Con­ cilii provinciali, dichiarava che la disposizione precedente non veniva affatto infirmata dal canone 292 § 1 del Codice canonico, ed aggiungeva: « Eimane quindi fermo che le Conferenze episcopali per regioni debbono continuare a tenersi in Italia, ogni anno. E tale è la mente di Sua Santità Benedetto Pp. XV che viene comunicata ai Emi Ordinarii d'Italia per la sua piena osservanza ». Di quanta opportunità ed utilità siano le dette Conferenze nelle regioni dove sono regolarmente convocate, risulta dalle relazioni pervenute a questa Sacra Congregazione del Concilio. Ma, perchè in cosa di tanta impor­ tanza si abbia uniformità di disciplina, questa stessa Congregazione, con la sovrana approvazione di Sua Santità Pio Pp. XI, ritiene necessario Sacra Congregatio Concilii richiamare l'attenzione degli Eccmi Ordinari d'Italia su l'esatta osservanza delle predette disposizioni. Pertanto l'Ordinario presidente delle Conferenze curerà: 1) che queste si convochino regolarmente, ogni anno, nelle singole regioni ecclesiastiche; 2) che le deliberazioni prese in dette Conferenze siano rimesse, in tempo opportuno, per il relativo esame a questa Sacra Congregazione del Concibo, in conformità del canone 250 §4: «Ad eandem pertinent ea omnia quae ad Conciliorum celebrationem atque ad Episcoporum coetus seu con­ ferentias referuntur, extra loca quae subsunt Congregationi de Propa­ ganda Fide ». Sarà poi cura di questa Sacra Congregazione, ad esame compiuto, comu­ nicare allo stesso Ordinario presidente le osservazioni e decisioni del caso. Eoma, 21 Giugno 1932.

G. CARD. SERAFINI, Prefetto. L. © S. G. Bruno, Segretario.

SA CEA CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

i

NOMINATIONES

Brevibus Apostolicis renunciati sunt: 18 Ianuarii 1932. — R. P. D. Georgius Weld, S. I., electus episcopus tit. Mallotanus, Vicarius Apostolicus Ouyanae anglicae. 28 Ianuarii. — R. P. D. Alphonsus M. Ferroni, ex Ordine Frat. Mino­ rum, electus episcopus tit. Aspendensis, Vicarius Apostolicus de Laoliolcow. 23 Martii. — R. P. D. Ioannes Heffernan, e Congregatione Spiritus Sancti electus Episcopus titularis UziparitanuSjVimnws Apostolicus Zanzibarensis. 24 Martii. — R. P. D. Eduardus Michaud, Episcopus titularis Zabita- nus, hactenus Vicarius Apostolicus Taborensis, Coadiutor cum iure futu­ rae successionis R. P. D. Henrici Streicher, Vicarii Apostolici Ugandensis. 25 Martii. — R.P. D. Ioannes D'Hemptinne, e Congr. Ottiliensi O. S. B., Episcopus titularis electus Milevitanus, Vicarius Apostolicus Katangensis. 2 Maii. — R. P. D. Paulus Audren, e Societati Parisiensi Missionum ad exteros, electus Episcopus titularis Pomariensis, Coadiutor cum iure 244 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale futurae successionis R. P. D. Caroli de Gorostarzu, Vicarii Apostolici de Yunnanfu. 7 Maii 1932. — R. P. D. Iulianus M. (Amadaeus), N"ouailles, e Congre­ gatione SS. Cordium, de Picpus, Episcopus titularis electus Furnitanus, Vicarius Apostolicus Insularum Tahiti. 21 Iunii. — R. P. D. Ludovicus de Cooman, Episcopus tit. Thaciae Montanae, hactenus Coadiutor R. P. D. Ioannis Marcou, Vicarii Ap. de Phat Diem, Vicarius Apostolicus de Than Hoa. — R. P. D. Ludovicus Adelmarus Lapierre, e Societate Quebecensi missionum ad exteros (de Pont Viau), Episcopus titularis electus Cardi- censis, Vicarius Apostolicus de Szepinqkai. — R. P. D. Franciscus Joosten, e Congr. Imm. Cordis B. M. V., de Scheut, electus Episcopus tit. Cermanicopolitanus, Vicarius Apostolicus de Tatungfu. — R. P. D. Iulius (Pacificus) Vanni, O. F. M., Episcopus titularis electus Zaparenus, Vicarius Apostolicus de Sianfu. — R. P. D. Maturinus M. Le Mailloux, e Congregatione Spiritus Sancti, Episcopus titulari electus Turuzitanus, Vicarius Apostolicus de Douala. — R. P. D. Eugenius Artaraz Emaldi, O. P., Episcopus titularis electus Cotennensis, Vicarius Apostolicus de Bac-Ninh.

Successivis ut infra decretis Sacrum Consilium christiano nomine pro­ pagando, renunciavit ad suum beneplacitum:

15 Maii 1932. — R. P. Callistum Lopinot (a Geispolsheim), Ord. Fr. Minorum Cappuccinorum, Praefectum Apostolicum Insularum Mayottae, Nossibeae et Comoranae. 18 Maii. — R. P. Bernardum Visser, e Missionariis SS. Cordis, Prae­ fectum Apostolicum de PoewoeJcerto. 24 Maii. — R. P. Petrum Tch'eng, e clero indigena vicariatus ap. de Luanfu, Praefectum Apostolicum de Hung-tung. 27 Maii. — R. P. Iacobum Hubertum Goumans, Ord. Crucigerorum, Praefectum Apostolicum de Bandoeng. 4 Iunii. — R. P. Fulgentium Pasini, O. F. M., Praefectum Apostolicum de ßanyüan. 10 Iunii. — R. P. Ambrosium Pinger, O. F. M., Praefectum Apostolicum de Changuen. -— R. P. Raphaelem Cazzanelli, O. F. M., Praefectum Apostolicum de Hwangcliow. 14 Iunii. — R. P. Ioannem Tchang, e clero indigena vicariatus apost, de Sianfu, Praefectum Apostolicum de Chouchich. Sacra Congregatio de Propaganda Fide

Item eadem Sacra Congregatio datis decretis renunciavit: die 30 Octo­ bris 1931, E. P. D. Gregorium Rozman, Episcopum Labaeensem, Praesi­ dem pro Iugoslavia Piae Unionis Cleri a missionibus; et 26 Februarii 1932, B. P. D. Ioannem Rodríguez Villenueve, Archiepiscopum Quebecensem, Praesidem pro eiusdem Piae Unionis. Decretis autem diei 2 Iunii 1932, designavit in Secretarium generalem Pontificii Operis a Propagatione Fidei, R. D. Francum Carminati; et die 8 Iunii .1932, in Praesidem nationalem eiusdem Pontificii Operis in Peruvia, R. P. D. Franciscum Cheesman, O. F. M.

II DESIGNATIO

Ad normam can. 1594 § 2 Codicis iuris canonici, R. P. D. Archiepiscopus Scodrensis designavit pro appellationibus curiam archidioecesanam Dyrrha- chiensem; quam designationem Ssmus Dominus Noster Pius div. Prov. Pp. XI in audientia diei 18 Februarii 1932 ratam habere dignatus est.

SACRA CONGREGATIO RITUUM

LUCENT. IN ITALIA

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVI DEI ANTONII MARIAE PUCCI SACERDOTIS PROFESSI ORDINIS SERVORUM B. M. V.

SUPER DUBIO An sit signanda Commissio introductionis causae in casu et ad effectum de quo agitur.

Beata Maria Virgo « caelestis Domina, Ordinem Servorum suorum Ar- dingo Episcopo Fiorentino sub specie ostendit vitis pulcherrimae in Monte Senario plantatae, ramos septem gestantis, ramos honoris et gratiae in altum se protendentes, palmitibus onustos: quam vitem Virgo Maria amabi- liter manu tangebat. Et S. Petro Martyri O. P. ostendit Ordinem Servorum suorum sub specie amoenissimi viridarii, in eodem monte siti, in quo con­ siti erant venustissimi et flagrantissimi flores omnigeni, in quorum aspectu caelestis Regina valde laetabatur ».1 Inter hos mystici huius viridarii flores Servus Dei Antonius Maria Pucci, est accensendus. Ex Augustino Pucci et Maria Oliva Macchi, piis honestisque coniugibus, in oppidulo Poggiole di Vernio Pistorien, dioecesis, die 16 Aprilis

1 Ex litt. postulatoriis R. P. A. Moore, Prioris gen. O. S. M. 246 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale a. Domini 1819 ortus est infans, cui sacrum baptisma eodem die collatum fuit nomenque Eustachii inditum. Hic die 15 Septembris mensis anno 1823 ab Episcopo Pistorien. Francisco Toli sacro chrismate fuit linitus. Pueritiam et adolescentiam sub optimorum parentum disciplina adeo laudabiliter transegit, ut virtutis et pietatis insignia supra aetatem specimina dederit. Ad sacram synaxim annos natus tredecim admissus fuit. Litterarum rudimenta, latinarum quoque, loci parocho adiuvante didicit, apud quem per totam fere diem versabatur, ut maioribus sive in studiorum disciplina sive in pietate incrementis proficeret. Decimum octavum annum quum ageret, suadente parocho, et non abnuentibus genitoribus, die 10 Iulii anno Domini 1837 Ordinem Ser­ vorum B. M. V. magno sui spiritus gaudio est ingressus. Mutato nomine Eustachii in Antonium Mariam, tirocinium in Florentino conventu Ssmae Annuntiatae peregit, magnaque cum laude die 23 Decembris an. 1838 complevit. Die 3.1 Maii 1843 sollemnia vota nuncupavit. Eodem anno sacerdotio est actus. Quatuor post annos ad urbem, cui nomen Viareggio, intra Lucen, dioecesis fines, a sui Ordinis moderatoribus missus fuit ut S. Andreae paroeciam regeret, quam usque ad obitum san­ ctissime gubernavit. Bonus pastor sese pro ovibus sibi commissis impendebat et superim- pendebat, nulli parcens labori, nulli industriae, ut animas Christo lucriface­ ret. Omnia vigilantissimi pastoris munia quam diligentissime servavit; hinc a divino verbo praedicando, a catechesi docenda, a sacris confessionibus audiendis, a scandalis evellendis, a pauperibus ab inopia sublevandis, sibi quandoque detractis vestibus, nunquam destitit. Veluti tenerrimus pater, infirmorum curam, morientium praecipue, suscipiebat, ut eos ad sanctam obeundam mortem pararet. Quae erga suas oves caritas, quando cholerica lues in praefatum Vicum Begium annis 1854,1855 et 1884 saeviit, eviden­ tius enituit. Conventualis Prioris officium per plures annos ei fuit concreditum: anno autem 1884 provincialis Prior ex obedientia factus: quo munere per­ fecte fuit functus usque ad annum 1890. Virtutibus omnibus sive theologalibus sive moralibus enituit. Quapro­ pter magnam sui aestimationem ab omnibus, licet totus in Christo abscon­ ditus, sibi comparavit. « Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir » (Iac, 3, 2). Iamvero ponens ille custodiam ori suo, non modo ab omni vel minima oblocutione se diligenter abstinuit, sed verbis pietatem atque caritatem redolentibus proximum aedificare studebat. Nec deesse videntur quaedam supernaturalia signa, quae Servi Dei sanctitatem portendunt. Sacra Congregatio Rituum 247

' Dum in festo Epiphaniae Domini anno 1892 sacrum celebraret, gravis­ sima pneumonitide fuit correptus. In lectulo decumbens invictum ab oratione spiritum non relaxabat. Sacramentis pientissime susceptis, die 12 Ianuarii animam Deo reddidit, annos natus septuagintatres. Sanctitatis fama, qua vivens fruebatur, vividior, eo mortuo inclaruit. Vix enim eius mors fuit cognita, scholae, offìeinae, tabernae in publici luctus testimonium fuerunt clausae, et populus ad eius invisendum cadaver, et reliquias, siquas valuisset, arripiendas turmatim accurrit. Quin immo ipsi municipales magistratus ex condicto coacti eius exuvias, veluti viri optime de re publica meriti, in nova coemeterii ecclesia humari decreverunt. Iusta funebria, efiusus licet imber ingrueret, maxima civium pars celebrarunt. Anno 1922 in Lucensi Curia auctoritate Ordinaria confectus fuit pro­ cessus super sanctitatis fama, cui additi sunt duo rogatoriales, Senensis et Eomanus, ambo anno 1923 conditi. Constitutus quoque fuit diligentiarum, quem vocant, processus nempe super scriptis, et die 18 mensis Iunii a. 1930 favorabile ab hac Sacra Congregatione fuit editum decretum. Quum itaque omnia quae a nostris legibus requiruntur essent parata, instante Emo P. Lotharingo Eaffaeli, generali Postulatore Ordinis Servorum B. M. V., in ordinariis Sacrorum Eituum Congregationis comitiis die 12 Aprilis mensis vertentis anni habitis, Emus ac Emus D. Cardinalis Alexius Henricus Lépi­ cier, causae Ponens seu Eelator dubium discutiendum proposuit: An sit signanda Commissio introductionis causae in casu et ad effectum de quo agitur. Emi ac Emi Patres, audita Emi Ponentis relatione, audito quoque Officia­ lium Praelatorum voto in scriptis dato, nec non voce et scripto E. P. D. Salvatore ìsTatucci, Fidei Promotore generali, attentis postulatoriis litteris Emorum ac Emorum Cardinalium Petri Maffi, Archiepiscopi Pisani, Alfonsi M. Mistrangelo, Archiepiscopi Florentini, Excmorum Antonii Torrini, Ar­ chiepiscopi Lucen., Gabrielis Vettori, Episcopi Pistorien, et Praten., et aliorum Episcoporum nec non Prioris generalis O. S. M., Emorum Capi­ tulorum Florentini, Lucensis et Pistoriensis et aliorum, omnibus perpensis rescribendum censuerunt: Affirmative seu signandam esse Commissionem introductionis causae, si Sanctissimo placuerit. Facta autem subsignata die relatione Ssmo D. N. Pio Papae XI a subscripto Cardinali Praefecto, San­ ctitas Sua, Sacrae Congregationis rescriptum ratum habens, propria manu Commissionem introductionis causae Fr. Antonii M. Pucci, Sacerdotis pro­ fessi O. S. M., signare dignata est. Die 13 Aprilis anno Domini 1932.

C. CAED. LAURENTI, Praefectus. L. •© S. A. Carinci, Secretarius. M8 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ACTA TRIBUNALIUM

SACRA POENITENTIARIA APOSTOLICA

(OFFICIUM DE INDULGENTIIS)!

T

DE INDULGENTIIS « STATIONIBUS » ADNEXIS

DECRETUM

Ut fideles ferventius ac religiosius ad sacras aedes conveniant, ubi, statis anni diebus, prout in Missali Romano designantur, quadragesimali praeser­ tim tempore, statio celebratur, atque ibidem pias recolant Sanctorum, maxime Martyrum, memorias, quorum Reliquiae palam tunc expositae, ad eorum mutandam caritatem, sectanda exempla vehementer animum accendunt, Romani Pontifices, temporum decursu, pro uniuscuiusque pie­ tate indulgentias largiti sunt iis qui stationales, ut vocant, ecclesias, sive in Urbe sive extra Urbem posterius constitutas, frequentent. Cum vero indulgentiae huiusmodi, variae ac multiplices, minus visae sint uniformes et, quod ad lucrandi modum minus in praesens accommodatae, Ssmus D. N. Pius Pp. XI, quo facilius expeditiusque acquiri possint, in audientia diei 18 Martii p. p., infrascripto Cardinali Poenitentiario Maiori concessa, in unius disciplinae formam eas redigi voluit, benigneque indulsit ut fideles omnes: 1) qui, vere poenitentes, confessi ac sacra Synaxi refecti, ecclesiam stationalem, diebus statutis, devote visitaverint, sacrisque func­ tionibus intererint quae matutinis vel vespertinis horis ibidem ex consuetu­ dine aut ex positiva. Ordinariorum praescriptione peragantur, necnon iuxta Summi Pontificis mentem pie oraverint, plenariam indulgentiam merentur; 2) si vero nulla publica supplicatio in stationali ecclesia locum habuerit, plenariam pariter indulgentiam lucrentur suetis conditionibus confessionis et Communionis, recitatis tamen quinquies Pater, Ave et Gloria coram Ssmo Sacramento, ter Pater, Ave et Gloria coram ss. Reliquiis venerationi expositis, semel saltem Pater, Ave et Gloria ad Summi Pontificis intentio­ nem; 3) qui autem stationalis ecclesiae visitationem tantummodo peregerint, recitatis saltem corde contrito supra dictis precibus, consequantur indul- Sacra Poenitentiaria Apostolica 249 gentiam decem annorum. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione et contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae, ex Sacra Poenitentiaria Apostolica, die 12 Aprilis 1932.

L, CAED. LAURI, Poenitentiarius Maior.

L. & S. I. Teodori, Secretarius.

II

ARCHICONFRATERNITATI DOCTRINAE CHRISTIANAE ADSCRIPTIS NOVA INDUL­

GENTIA PLENARIA CONCEDITUR.

Die 2 Martii 1932

Sacra Poenitentiaria Apostolica christifidelibus Archiconfraternitati Doctrinae Christianae, in ecclesia S. Mariae de Planctu Urbis canonice erectae, adscriptis benigne concedit plenariam Indulgentiam die festo S. Ro­ berti Bellarmino lucrandam, si confessi sacra Synaxi refecti fuerint. Prae­ senti in perpetuum absque ulla Brevis expeditione valituro. Contrariis qui­ buscumque non obstantibus.

L. CARD. LAURI, Poenitentiarius Maior.

L. $ S. I. Teodori, Secretarius. 250 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

DIARIUM ROMANAE CURIAE

Lunedì, 27 Giugno 1932, la Santità di Nostro Signore ha ricevuto in solenne Udienza Sua Eccellenza il Signor Dott.

FRANCESCO GHARLES-ROUX, Ambasciatore Straordinario e Plenipotenziario di Francia, per la presentazione delle Let­ tere Credenziali.

SAGRA CONGREGAZIONE DEI RITI

Martedì, 7 Giugno 1932, presso l'Emo e Revmo Signor Cardinale Alessandro Verde, Ponente della Causa di canonizzazione della Beata Margherita Redi del Sacro Cuore di Gesù, religiosa dell'Ordine delle Carmelitane scalze, si è tenuta la Congregazione Antipreparatoria, nella quale dai Revmi Prelati Officiali e dai Consultori teologi, componenti la Sacra Congregazione dei Riti, si è discusso il dubbio sopra due miracoli che si asseriscono da Dio operati per interces­ sione della stessa Beata, e che vengono proposti per la sua canonizzazione.

Martedì, 14 Giugno 1932, nel Palazzo Apostolico Vaticano, con Y intervento degli Emi e Revmi Signori Cardinali e col voto dei Rmi Prelati e Consultori teologi, si è tenuta la Congregazione Preparatoria dei Sacri Riti, per discutere sopra due miracoli che si asseriscono da Dio operati per intercessione del Beato Andrea Uberto Fournet, Confessore, sacerdote secolare, fondatore della Con­ gregazione delle Figlie della Croce, dette Suore di S. Andrea, miracoli che vengono proposti per la canonizzazione del medesimo Beato.

Martedì, 28 Giugno 1932, presso l'Emo e Revmo Signor Cardinale Ales­ sandro Verde, Ponente della Causa di canonizzazione della Beata Lodovica de Marillac, vedova le Gras, Confondatrice della Società delle Figlie della Carità, si è tenuta la Congregazione Antipreparatoria, nella quale, dai Rmi Prelati Officiali e dai Consultori teologi, componenti la Sacra Congregazione dei Riti, si è discusso il dubbio sopra due miracoli che si asseriscono da Dio operati per intercessione della medesima Beata, e che vengono proposti per la sua beatificazione. Diarium Romanae Curiae 25Í

SEGRETERIA DI STATO

NOMINE

Con Brevi Apostolici il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare: 16 Ottobre 1931. S. E. Monsig. Giuseppe Roncalli, Arcivescovo titolare di Areopolis, Delegato Apostolico in Bulgaria. 10 Marzo 1932. L'Emo Sig. Cardinale Eugenio Pacelli, Gran Cancelliere del Pontificio Istituto di Archeologia Cristiana. 31 » » L' Emo Sig. Cardinale Raffaello Carlo Rossi, Protettore delle Suore del Patrocinio di S. Giuseppe (). 2 Aprile » L'Emo Sig. Cardinale Eugenio Pacelli, Protettore dell'Or­ dine dei Becolletti di S. Agostino. » » » L'Emo Sig. Cardinale Alessio M. Enrico Lépicier, Protet­ tore delle Terziarie Domenicane (Milwaukee). 5 » » L'Eiìio Sig. Cardinale Giulio Serafini, Protettore delle Suore Pallottine di Carità (Roma). 6 » » L'Emo Sig. Cardinale Enrico Gasparri, Protettore delle Suore della Sacra Famiglia (Barcellona). 27 » » L'Emo Sig. Cardinale Bonaventura Cerretti, Protettore del­ l'Istituto delle Suore del Ssmo Sacramento (La- fayette). 8 Maggio » L'Emo Sig. Cardinale Bonaventura Cerretti, Protettore del­ l'Istituto delle Piccole Suore dell'Operaio (Lilla). 11 » » L'Emo Sig. Cardinale Tommaso Pio Boggiani, Protettore della Congregazione delle Terziarie Domenicane di Granata.

Assistente al Soglio Pontificio: 2 Aprile 1931. S. E. Monsig. Giovanni Battista Morris, Vescovo di Little Rock. 11 Dicembre » S. E. Monsig. Giulio Vittore Pichón, Vescovo di Les Cayes.

Protonotarii Apostolici ad instar participantium: 21 Agosto 1928. Monsig. Giuseppe Maria Taskin, della diocesi di Haarlem. Marzo 1932. Monsig. Sabino Titomanlio, della diocesi di Avellino. » Monsig. Eugenio Laflamme, dell'archidiocesi di Quebec. » Monsig. Guglielmo Quinn, dell'archidiocesi di Nuova York. Aprile » Monsig. Giovanni Vittore Casanova, della diocesi di Ajaccio. » Monsig. Paolo Maria Boyer, della diocesi di Guadalupa. » Monsig. Federico Boulliau, della diocesi di Blois. » Monsig. Giovanni Battista Deschamps, della medesima diocesi. 7 » Monsig. Amleto Cicognani (Roma). 12 Monsig. Tommaso Buholzer, della diocesi di Basilea. 12 Monsig. Giuseppe Rossini, della diocesi di Faenza.

Prelati Domestici di S. S. 3 Dicembre 1829. Monsig. Michele Francesco O'Rourke, della dioc. di Scranton. 31 Ottobre 1930. Monsig. Diomede Ulivi, della diocesi di Jasi. » » » Monsig. Marco Glaser, della medesima diocesi. 28 Gennaio 1932. Monsig. Eugenio Jannotta, della diocesi di S. Agata dei Goti. 4 Febbraio Monsig. Andrea Mahoney, della diocesi di London (Canada). » » Monsig. Pietro Langlois, della medesima diocesi. 20 Febbraio Monsig. Giovanni Ryan, della diocesi di Killaloc. 24 Morso Monsig, Agostino Emery, dell'archidiocesi di Birmingham. Monsig. Maurizio Ignazio Morrissy, della diocesi di Ply­ mouth. 25 » Monsig. Nazareno Orlandi, dell'archidiocesi di Siena. » » Monsig. Clemente Barbieri, della medesima archidiocesi. 1 Aprile Monsig. Giovanni Rovella (Roma). 3 » Monsig. Ernesto Piani, della diocesi di Città di Castello. 7 Monsig. Giuseppe Talamo, della diocesi di Policastro. 10 Monsig. Giuseppe Murphy, della diocesi di Harbour Grâce. Monsig. Alfredo Cavagna, dell'archidiocesi di Milano. Monsig. Ottone Krywald, dell'archidiocesi di Strigonia. Monsig. Roberto Bednars, della medesima archidiocesi. Monsig. Stefano Madarász, della mesima archidiocesi. 19 Monsig. Mattia Notton, della diocesi di Treviri. 22 Monsig. Domenico Acquafredda, della diocesi di Ruvo e Bitonto. 26 Mansig. Federico Sargolini, dell'archidiocesi di Camerino. 27 Monsig. Carlo Edoardo Brunault, della diocesi di Nicolet. » Monsig. Ludovico Alfredo Côté, della medesima diocesi. » Monsig. Ferdinando Alberto Saint-Germain, della mede­ sima diocesi. Monsig. Raffaele D'Anniballe, dell'archidiocesi di Lanciano. Monsig. Giovanni Torrieri, della medesima archidiocesi. 30 » Monsig. Enrico Vezzulli, della diocesi di Todi. 6 Maggio Monsig. Pasquale Taddeo, dell'archidiocesi di Benevento. 10 » Monsig. Luigi A. Marchand, della diocesi di Fall River. 12 » Monsig. Luigi Civardi, della diocesi di Pavia. 16 » Monsig. Davide Giuseppe Heelan, della diocesi di Sioux- City. Monsig. Raffaele Vallejo Macouzet, dell' archid, di Messico. » Monsig. Benigno Esquivel, della medesima archidiocesi. 17 Monsig. Paolo Rota, della diocesi di Cremona. 19 Monsig. Eugenio Gilardelli, dell'archidiocesi di Milano. 20 Monsig. Giuseppe Serres, dell'archidiocesi di Colonia. Monsig. Ludovico de Gruyter, della diocesi di Liegi. Monsig. Ernesto Leroux, della medesima diocesi. Diarium Romanae Curiae 253

ONORIFICENZE

Con Brevi apostolici il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di conferire :

La Gran Croce dell'Ordine Piano: 24 Giugno 1931. A. S. E. Giovanni Herbette (Francia).

La Placca dell'Ordine Piano: 20 Febbraio 1932. Al sig. conte Francesco Antamoro, Esente delle Guardie Nobili di S.S.

La Commenda dell'Ordine Piano : 16 Aprile 1932. Al sig. barone Enrico de Trannoy, dell'archidiocesi di Ma­ lines.

La Placca dell' Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile : 21 Febbraio 1932. Al sig. ing. comm. Enrico Pietro Galeazzi (Roma). 15 Aprile » Al sig. comm. Attilio Reali (Roma). ,22 » » Al sig. comm. Ottavio Pasteau, dell'archidiocesi di Parigi. » » » Al sig. comm. Maurizio Girod de l'Ain, della medesima archidiocesi. » » » Al sig. conte Ferdinando Laudet, della medesima archi- diocesi. 11 Maggio » Al sig. comm. avv. Lamberto Vignoli (Roma).

La Commenda con Placca dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 9 Giugno 1931. Al sig. Enrico Heyman (Belgio). 22 Marzo 1932. Al sig. dott. Gaetano Azzariti, dell'archidiocesi di Napoli. 3 Aprile » Al sig. prof. Vladimiro Slavick, dell'archidiocesi di Praga. 12 » » Al sig. dott. Giovanni Travostini (Roma). 15 » » Al sig. prof, senatore Luigi Montresor (Roma). 16 » » Al sig. avv. Zaccaria Bricito, della diocesi di Treviso.

La Commenda dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 15 Giugno 1928. Al sig. Alfonso Sterbini (Roma). 29 Febbraio 1932. Al sig. Andrea Valton, della diocesi di Troyes. 22 Marzo » Al sig. dott. Giovanni Biancone, della diocesi di Segni. 31 » » Al sig. dott. Ettore Mengarini (Roma). 13 Aprile » Al sig. Arturo Possenti (Roma). » » » Al sig. dott. Tommaso Zucchini, della diocesi di Faenza. » » » Al sig. avv. Romolo Archi, della medesima diocesi. » » » Al sig. avv. Filippo Pediconi (Roma). 16 » » Al sig. Filippo Reina, dell'archidiocesi di Milano. » » » Al sig. Eugenio Waymel, della diocesi di Arras. 11 Maggio » Al sig. conte Pio Albertazzi (Roma). 254 Acta Apostolicae Sedis - Gommemtarium Officiale

La Commenda delV Ordine di S. Gregorio Magno, classe militare: 22 Gennaio 1932. Al sig. Luigi Roesler Franz (Roma).

Il Cavalierato dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 9 Dicembre 1931. Al sig. Gastone Du Bourg, dell'archidiocesi di Tolosa. » » » Al sig. Starnatios Vafiadhakis, della diocesi di Lira. 29 Febbraio 1932. Al sig. Teófilo Defreine, della diocesi di Troyes, 7 Marzo » Al sig. Giuseppe Bonnet, dell'archidiocesi di Parigi. » » » Al sig. Pietro Boullenger, della diocesi di Beauvais. 12 » » Al sig. Enrico Pacchioni, dell'archidiocesi di Modena. 24 » » Al sig. Raimondo Falcon de Longevialle, della diocesi di Ciermont. 25 » » Al sig. Gerardo Pastoor, della diocesi di Harlem. 31 » » Al sig. Carlo Keller, della diocesi di Ratisbona. » » » Al sig. Graziano Jotilart, della diocesi di Bajona, » » » Al sig. Henrico Terré, della medesima diocesi. 9 Aprile » Al sig. Giuseppe Habbel, della diocesi di Ratisbona. 14 » » Al sig. ing. Giovanni Broussier, dell'archid. di Cambrai. » » ' » Al sig. ing. Ludovico Courtinat, della medesima archid. 15 » » Al sig. Carlo Cossart, della diocesi di Arras. 20 » » Al sig. Alberto Camilleri, della diocesi di Malta. 21 » » Al sig. prof. Giuseppe Cosquer de Kerviler, della diocesi di Angers. 22 » » Al sig. dott. Ottone Seidel, della diocesi di Ratisbona. » » » Al sig. Luigi Heeman, dell'archidiocesi di Malines. 29 » » Al sig. Francesco Scala (Roma). » » » Al sig. Paolo Giuseppe de Boisgelin, della diocesi di Frejus. » » » Al sig. Giovanni Battista Simonelli, della diocesi di Se­ nigallia. 30 » » Al sig. Alfredo Michelin, dell'archidiocesi di Parigi. 11 Maggio » Al sig. Domenico Mas y Serracant, della diocesi di Bar­ cellona. 16 » » Al sig. Giuseppe Janssen van Twaalfhoven, della diocesi di Bois-le-Duc. » » » Al sig. prof. Augusto Vitanzi (Roma).

Il Cavalierato dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe militare: 29 febbraio 1932. Al sig. Gabriele Jenne, della diocesi di Troyes.

La Gran Croce dell'Ordine di S. Silvestro Papa: 6 Aprile 1932. Al sig. dott. prof. Amedeo Giannini (Roma).

La Commenda con Placca dell'Ordine di S. Silvestro Papa: 28 Aprile 1932. Al sig. avv. Carlo Capitani (Roma). » » » Al sig. dott. Tiberio Natalucci (Roma). 11 Maggio » Al sig. Felice del Grauado, della diocesi di Cochabamba. 17 » » Al sig. comm. Oreste Fineschi (Roma). » » » Al sig. comm. Tullo Gisci (Roma), Diarium Romanae Curiae 255

La Commenda dell'Ordine di S.Silvestro Papa: 13 Aprile 1932. Al sig. dott. avv. Ludovico Montini, della diocesi di Brescia. 14 » » Al sig. cav. Francesco Quadrani (Roma). » » » Al sig. Antonio Lagorio, dell'archidiocesi di Genova. 22 » » Al sig. cav. Augusto Desir (Belgio). 27 » » Al sig. avv. Carlo Bourgeois, della diocesi di Trois Rivières. » » » Al sig. Adelardo Provencher, della medesima diocesi. 4 Maggio » Al sig. rag. Gastone Ciuti (Roma). 19 » » Al sig. dott. Carlo Mazzantini (Roma).

Il Cavalierato dell'Ordine di San Silvestro Papa: 9 Dicembre 1931. Al sig. Pericle Mazzaraki, della diocesi di Lira. 3 Febbraio 1932. Al sig. Alfredo Giuliani (Roma). 4 Aprile » Al sig. Giovanni Pfeffer, della diocesi di Augusta. 7 » » Al sig. rag. Leandro Leonardi, della diocesi di Pesaro. 26 » » Al sig. Simone Loo-Ta-Tza, del vicariato apostolico di Han Kow. » » » Al sig. Vincenzo Teng-Shu-Ting, del vicariato apostolico di Pechino, 28 » » Al sig. ing. Igino Magistrelli (Roma). 17 Maggio » Al sig. archit. Massimiliano Winders, dell'archidiocesi di Malines.

Con Biglietti della Segreteria di Stato, il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare:

Camerieri Segreti Soprannumerari di S. S.: 20 Ottobre 1931. Monsig. Vincenzo Fulgosi, della diocesi di Spalato. 10 Gennaio. 1932. Monsig. Eugenio Bach, della diocesi di Augusta. 28 » » Monsig. Giuseppe Aiguadé Roig, della diocesi di Ayacucho. 21 Aprile » Monsig. Giuseppe Torre, della diocesi di Cefalù. » » » Monsig. Rosario Gisiano, della medesima diocesi. » » » Monsig. Francesco Cipolla, della medesima diocesi. 27 » » Monsjg. Luigi Ghezzi, dell'archidiocesi di Milano. 5 Maggio » Monsig. Francesco Ragonesi, della diocesi di Acireale. » » » Monsig. Agostino Filippini, della diocesi di Grosseto. 19 » » Monsig. Giuseppe Fliegel, della diocesi di Limburgo. » » » Monsig. Vittorio Mlejnek, della diocesi di Lincoln. » » » Monsig. Luca Leone Mandeville, della medesima diocesi. 20 » » Monsig. Arturo Piroli (Roma). 26 » » Monsig. Giovanni Battista Eula, della diocesi di Mondovì. » » » Monsig. Francesco Gebbardo Metzler, dell'Amministrazione Apostolica di Innsbruck. » » » Monsig. Giuseppe Gorbach, della medesima Amministra­ zione Apostolica. » » » Monsig. Giulio Polak, dell'Amministrazione Apostolica del Burgenland. 256 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

26 Maggio 1932. Monsig. Giuseppe Chiarelli, della diocesi di Ceneda. » » » Monsig. Ermanno Cerosa, dell'archidiocesi di Modena. 9 Giugno » Monsig. Antonio Giovanni Martino Uberto van de Venne, della diocesi di Ruremonda. » » » Monsig. Camillo Reig y Olivet, della diocesi di Barcellona. 23 » » Monsig. Leonardo Lemmens, dell'archidiocesi di Colonia. » » » Monsig. Carlo Giuseppe Wurth, della medesima archidiocesi.

Cameriere Segreto di Spada e Cappa Soprannumerario di S. S.: 17 Marzo 1932. Conte Eugenio de Hoenbroeck-Kellenberg, dell'archidiocesi di Colonia.

Camerieri d'Onore in abito paonazzo di S. S.: 26 Maggio 1932. Monsig. Stefano Osztovits, dell'Amministrazione Apostolica del Burgenland. » » » Monsig. Giorgio Engelits, della medesima Amministrazione Apostolica.

NECROLOGIO

3 Giugno 1932. Monsig. Michele Tommaso Lebrecque, Vesc. tit. di Eleno- poli di Bitinia. 17 » » Monsig. Giovanni Agostino Boneo, Vescovo di Santa Fé (Argentina). 20 » » Monsig. Leone de Mergel, Vescovo di Eichstätt. Annus XXIV - Vol. XXIV 5 Augusti 1932 Num. 8

— •——- ; • •—— —— —-—. —-—— ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII pp, n

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NEO-EBORACENSIS

DISMEMBRATIONIS AC ERECTIONIS PRAEFECTURAE APOSTOLICAE «DE BA-

HAMA ». PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Constans Apostolicae Sedis religiosa sollicitudo pro faciliore cura et regi­ mine animarum haec semper exstitit, ut dioecesium territoria dismembra- rentur ac novae erigerentur dioeceses, prout tempora et locorum adiuncta id postulare viderentur. Quocirca cum Bahama insulae, contra meridio­ nalem partem paeninsulae Floridae ac insulam Cubam in Oceano Atlantico positae, plurimum distent ab archidioecesi Neo-Eboracensi ad quam modo pertinent, ad satius consulendum spirituali ac ecclesiasticae admini­ strationi fidelium in iisdem degentium, opportunum consilium visum est insulas illas ab eiusdem archidioecesis Neo-Eboracensis territorio seiungere easque in praefecturam apostolicam erigere. Quapropter, omnibus mature perpensis ac habito favorabili suffragio dilecti filii Nostri Patricii Ioseph tituli S. Mariae in Via Cardinalis Hayes, Archiepiscopi Neo-Eboracensis, atque venerabilis fratris Petri Fumasoni Biondi, Archiepiscopi titularis Docletani et in Statibus Foederatis Americae Septentrionalis Delegati apostolici, de consulto venerabilium fratrum Nostrorum S. E. E. Cardi- nahum Sacrae Congregationi Consistoriali praepositorum, suppleto, qua­ tenus opus sit, quorum interest et illorum qui sua interesse praesumant consensu, de Apostolicae potestatis plenitudine Nos ab archidioecesi Neo-

ACTA, vol. XXIV, n. 8. — 5-8-932 18 258 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Eboracensi quas supra diximus insulas Buhdma separamus ac in distin­ ctam praefecturam apostolicam de Bahama nuncupandam erigimus, eam­ que Sacrae Congregationi de Propaganda Fide ad normam iuris subiici­ mus, eiusque Praefectis Apostolicis pro tempore omnia concedimus iura et privilegia, quibus ceteri Praefecti Apostolici fruuntur, cum omnibus oneribus et obligationibus iisdem adnexis. Rebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda deputamus praefatum venerabilem fratrem Petrum Fumasoni Biondi, Nostrum Delegatum Apostolicum, cum facultatibus necessariis ac oppor­ tunis, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate vel officio constitutum, onere eidem imposito ad Sacram Congregationem Consistorialem intra sex menses, ab his Litteris datis computandos, authenticum exemplar transmittendi peractae exse­ cutionis. Mandamus insuper ut harum Litterarum transumptis, etiam im- pressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, pro­ vincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus et generalibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque contrariis quibuscumque. Nemini ergo has Litteras Nostras dismembrationis, erectionis, statuti, mandati, derogationis et voluntatis Nostrae infringere, vel eis contraire liceat. Si quis vero hoc attentare ausu temerario praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, apostolorum Eius, se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo nono, die vigesima prima mensis Martii, Pontificatus Nostri anno octavo.

Fr. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH CAROLUS CARD. PEROS! Cancellarius S. R. E. S. C Consistorialis Secretarius.

Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus. Hector Castelli, Protonotarius Apostolicus.

Loco Plumbi

Heg. in Cane. Ap., vol. XL, n. 2. - M. Riggi. Acta Pii PP. XI 259

LITTERAE APOSTOLICAE

I

PRAEFECTURA APOSTOLICA SINUS DE HUDSON IN VICARIATUM APOSTOLICUM

ERIGITUR. PIUS PP. XI

Ád futuram rei memoriam. — Supremum officium apostolatus, quo in terris fungimur, a Nobis postulat ut illis in orbis regionibus in quibus, favente Deo, missionariorum laboribus res christiana convaluit, aucto Episcoporum numero, melius bono fidelium regimini consulamus. Hac quidem mente cum rogati simus, ut praefecturam apostolicam Sinus de Hudson, in America Septentrionali, in vicariatum apostolicum erigamus, cui moderator episcopali charactere insignitus praesit; Nos, conlatis con­ siliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis praepositi sunt Sacrae Congregationis de Pro­ paganda Fide, omnibusque rei momentis attente perpensis, memoratis votis ultro libenterque concedendum existimavimus. Quae cum ita sint, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, praefecturam apostolicam Sinus de Hudson in America Septen­ trionali ad potiorem vicariatus apostolici dignitatem evehimus ac promo­ vendus; statuimusque propterea ut novus idem vicariatus apostolicus Sinus de Hudson ex nunc et in posterum ab Ordinario episcopali aucto chara­ ctere, regatur. Haec largimur, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque inte­ gros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudican­ dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxi mensis Decembris anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. 260 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

II

SEPARATO TERRITORIO EX ABBATIA DE LINDI IN AFRICA CENTRALI, NOVA

ERIGITUR ABBATIA NULLIUS DE NDANDA.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — In Tanganikensi Africae Centralis terri­ torio paucis ante annis abbatia nullius constituta est « de Lindi » quae Patribus Congregationis Ottiliensis ex Ordine Sancti Benedicti pro missio­ nibus exteris concredita, iam fructibus fulget uberibus in catholica veri­ tate propaganda. At ob amplissimam regionis abbatiae eidem subiectae expensionem cum nequeat ab uno Ordinario totum territorium abbatiale apte regi atque Sancti Evangelii lumine feliciter collustrari: opportunum maxime visum est ita eandem abbatiam dividere ut nova in regione Missio sui iuris constitui possit, quae a proprio Pastore regatur. Qua propter, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus qui rebus Sacrae Congregationis Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibus rei momentis attento studio perpensis, motu proprio, certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, ab hodierna memorata abbatia districtum civilem « de Lindi » qui ad orientem vertit distrahimus sive separamus, atque ex eodem districtu novam ex nunc constituimus abbatiam nullius eisdemque limitibus districtus civilis defi­ nitam, atque etiam eandem, cui nomen facimus de Ndanda, curis Patrum praelaudatae Congregationis Ottiliensis ex Ordine Sancti Benedicti pro missionibus exteris ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum in Domino committimus. Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, vali­ das atque efficaces semper exsistere et fore; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxn mensis Decembris anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. Acta Pii PP. XI mt

III

FINES REGUNTUR INTER VICARIATUM APOSTOLICUM DARESSALAMENSEM ET

PRAEFECTURAM APOSTOLICAM DE IRINGA.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ex sollicitudinis debito pastoralis ad ea per quae missionum evangelicarum profectibus consulatur iugiter intenti, cum Delegatus apostolicus Noster Africae postulet a Nobis ut novi limites statuantur inter apostolicam de Iringa praefecturam et vicariatum apostoli­ cum de Dar-es-Salaam ad bonum incolarum, atque ad evangelizationem illis in regionibus aptius obtinendam, votis huiusmodi concedere censemus. Oonlatis itaque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Roma­ nae Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae Congregationis de Propaganda Fide negotiis praepositi sunt, omnibusque rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, ex nunc regiones duas de Lulanga ac de Masagati ab apostolica distrahimus praefectura de Iringa et apostolico de Dar-es-Salaam vicariatui adiungimus atque annectimus, ita ut in posterum missiones inter memoratas novi limites a linea constituantur, quae a quodam puncto fluminis Bwdha prope stationem Vidunda incipiens, sequitur ad meridiem praecipitium montium de Usungwa, adeo ut promontoria usque ad M panga flumen vicariatui de Dar-es-Salaam adscribantur; deinde ad orientem vergens limites sequitur provinciae de Iringa usque ad punctum in quo flumen Mbalesi in Rubuke flumen se immittit. Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere: suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; memoratis que vicariatui apostolico de Dar-es-Salaam atque apostolicae praefecturae de Iringa nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contra­ riis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxn mensis Decembris anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. 262 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

IV

ABBATIAE IAM DE LINDI IN AFRICA CENTRALI NOMEN FIT DE PERAMIHO

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ex orientali parte territorii abbatiae nullius de Lindi in Africa Centrali subiecti, Litteris apostolicis Nostris die XXII huius mensis Decembris huiusmet anni sub anulo Piscatoris datis, novam constituimus abbatiam nullius de Ndanda, occidentak* territorii parte veteri abbatiae de Lindi relicta. At cum eadem orientalis pars terri­ torii memorati idem sit ac districtus civilis de Lindi a quo iam mutuabatur nomen suum praedicta abbatia de Lindi, visum est opportunum ut nunc eadem abbatia nova appellatione nuncuparetur. Quare conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardina­ libus qui Sacrae Congregationi de Fide Propaganda praepositi sunt, re attente perpensa, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore statuimus, ut in posterum abbatia de Lindi in Africa Centrali Patribus Congregationis Ottiliensis ex Ordine Sancti Benedicti pro missionibus exteris concredita, a loco residentiae Ordinarii nomen suum accipiat, nempe de Peramiho, ita ut ex nunc et in posterum eadem abbatia nullius de Peramiho tantum appelletur. Contrariis non obstantibus qui­ buslibet. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effe­ ctus sortiri et obtinere-, eidemque abbatiae nullius de Peramiho nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definien­ dum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quo­ vis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari. Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxin mensis Decembris anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. Acta Pii PP. XI 263

V

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE CHAOSHIEN LIST SINIS IN VICARIATUM APOSTO­

LICUM EVEHITUR. PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ex apostolico munere, quo fungimur, cum omnia, quae ad catholicae religionis incrementum procurandum spe­ ctant, Nobis fuerint demandata, spirituali regimini regionum, quae prae­ sertim ab hac Romana Sede valde sint dissitae, attento ac sollicito studio pro re ac tempore consulimus. Hoc vero ducti consilio, cum venerabilis frater Archiepiscopus titulo Theodosiopolitanus in Arcadia, Delegatus apo­ stolicus Noster in Sinis, a Nobis enixis verbis postulaverit, ut, ad religio­ nem provehendam atque ad maius animorum bonum obtinendum, nec non ad Apostolicae Sedis benevolentiam erga clerum populumque Sinensem ostendendam, praefectura apostolica de Ohaoshien in Sinis, quae iam ab anno MDCCCCXXVIII curis presbyterorum indigenarum concredita est, nunc ad ampliorem gradum vicariatus apostolici eveheretur; Nos, conlatis consi­ liis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardi­ nalibus, qui rebus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide praepositi sunt, huiusmodi postulationibus annuendum censemus. Itaque omnibus rei momentis religiose perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis ple­ nitudine, praesentium Litterarum tenore, memoratam praefecturam apo­ stolicam de Chaoshien in Sinis ad ampliorem dignitatem vicariatus apo­ stolici evehimus ac promovemus; pariterque statuimus, ut huiusmodi novi vicariatus apostolici de Chaoshien cura, ad beneplacitum Sanctae Sedis clero saeculari indigenae commissa maneat. Haec largimur, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effe­ ctus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere pote­ runt, amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contra­ riis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xi mensis Ianuarii anno MDCCCCXXXII Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. 264 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

VI

SEIUNCTO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE QUINHON IN INDOSINIS

ERIGITUR APOSTOLICUS VICARIATUS DE KONTUM.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Decessores Nostros Romanos Pontifices vestigiis secuti, Nos ad ea sollicite intendimus, per quae res missionariae pro vide foveantur atque augeantur. Quapropter cum, ultro suffragante Delegato apostolico Nostro in Indosinensi natione, a Vicario Apostolico de Quinhon compertum habeamus, postremis hisce temporibus post longos asperosque labores catholicam religionem apud populum Banhars, qui vivit intra fines apostolici de Quinhon vicariatus, laeta incrementa susce­ pisse, ita ut nunc sui iuris Missio erigenda apud eundem populum peroppor­ tune videatur; Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Sacrae Congrega­ tionis de Propaganda Fide praepositi sunt, haec quae sequuntur decernenda censemus. Nimirum motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, ab hodierno vicariatu apostolico de Quinhon territorium seiungimus ac distrahimus, cuius limites sequentes erunt, nempe: in septen­ trionali regione linea idealis quae a Tourane versus urbem Saravane ducit; in occidentali item regione fines provinciae civilis ßaravane et Stung-Treng; in meridionali autem, fines item provinciae civilis B alat, in orientali deni­ que, fines civilium provinciarum Nhatrang, Phuyen, Binhdinh, Quangngai atque in provincia Quangnam linea idealis quae regionem annamiticam separat a barbarorum regione, quae procedit ex septehtrione versus meri­ diem. Ex hoc vero territorio, sic per Nos a vicariatu praedicto de Quinhon distracto ac disiuncto, novum ex nunc canonice erigimus vicariatum apo­ stolicum, qui proinde ex integris provinciis Attopen, Banmetuot, Kontum, et ex parte montana et barbara provinciae Quangnam constabit. Ipsum autem vicariatum apostolicum, cui in posterum nomen facimus de Kontum, curis sodalium Societatis Parisiensis Missionum ad exteras gentes, ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum, in Domino demandamus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, vali­ das atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque effectus plenos atque integros sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, sive spectare" poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudican- Acta Pii PP. XI 265

dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvni

mensis Ianuarii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri decimo.

E. CAED. PACELLI, a Secretis Status.

VII

AB APOSTOLICO VICARIATU DE JEHOL SEPARATO TERRITORIO ERIGITUR PRAE­

FECTURA APOSTOLICA DE CHIHFENG IN SINIS, ET CLERO INDIGENAE COM­

MITTITUR. PIUS PP. XI Ad futuram rei memoriam. — Romani Pontifices Decessores Nostri continenter curarunt, ut illis in partibus ab hoc catholicae religionis centro longinquis, in quibus christiana res conspicua, Deo adiuvante, incrementa nanciscitur, novae surgant Missiones, ita ut, Pastorum numero aucto, tum christianae veritati propagandae, tum christiano gregi regendo satius consulatur. Hac ducti mente, cum vicariatus apostolicus de Jehol in Sinis tam late pateat, ut missionarium opus satis facile ab uno Ordinario ibidem exerceri nequeat, opportunum visum est consilium vicariatum apo­ stolicum ipsum in duas partes dividere ac dismembrare, ita ut nova ibidem constituatur Missio sacerdotibus saecularibus e clero sinensi concredenda, qui iam fructuose sacrum Evangelii ministerium eodem in vicariatu ges­ serunt. Auditis itaque venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae Congregationi de Propaganda Fide prae­ positi sunt, omnibusque rei momentis attento ac sedulo studio perpensis, Nos, motu proprio, certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, vota excipientes tum Delegati apostolici Nostri in Sinis, tum Vicarii Apostolici de Jehol, praesentium Litterarum tenore, ab apostolico vicariatu eodem de Jehol sex sequentes civiles sub-praefecturas, nempe de Chihfeng, Kienping, Outan, Ningcheng, Weichang et Kingpeng seiungimus ac separamus, earundemque civilium sub-praefecturarum territorium, sic per Nos a vicariatu praefato distra- ctum, in novam praefecturam apostolicam de CMJifeng in posterum nun­ cupandam, canonice erigimus et constituimus. Eiusdem vero novae prae­ fecturae apostolicae de Chihfeng regimen, ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum, presbyteris saecularibus e clero Sinensi adsignamus. 266 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare pote­ runt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxi mensis Ianuarii anno MDCCCCXXxn, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

VIII

VICARIATUS APOSTOLICI DE KIRIN PATRONA PRINCIPALIS B. M. V. CONSTI­ TUITUR, PATRONI VERO SECUNDARII S. PETRUS APOSTOLUS ET SANCTI ANGELI CUSTODES. PIUS PP. XI Ad perpetuam rei memoriam. — Plane compertum habemus in ultima Synodo, quae in apostolico vicariatu de Kirin in Manciuria celebrata est, pluribus missionariis ac sacerdotibus indigenis adstantibus ditionis eius­ dem, memorati vicariatus Beatissimam Virginem Mariam Patronam prin­ cipalem ac Sanctum Petrum apostolum Sanctosque Angelos Custodes Patronos secundarios electos esse; proindeque congregatos in synodo eadem statuisse ut quotannis, die festo Assumptionis Deiparae in caelum, Beata Virgo Maria qua Patrona sollemniter recoleretur. Quod sane optimum inceptum ultro libenterque probamus, certa spe freti, auspice adiuvanteque Deipara dulcissima, in plurimorum salutem, in divini regni amplificationem atque in missionalium institutionum, quas Nos tantopere urgemus, incre­ mentum coeptum istud cessurum. Audito propterea Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali, qui Sacrorum Rituum Congregationi praeposituse st, omnibusque rei momentis attente perpensis, precibus quas enixe Nobis adhibuit Vicarius Apostolicus de Kirin peramanter concedentes, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore perpetuumque in modum, memorati vicariatus apostolici de Kirin in Man­ ciuria Beatam Virginem Mariam Patronam principalem et Sanctum Petrum Apostolum Sanctosque Angelos Custodes Patronos secundarios, adiectis omnibus et singulis liturgicis privilegiis competentibus, statuimus et con­ firmamus. Acta Pii PP.. XI 267

Porro haec edicirmis, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere pote­ runt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II men­ sis Februarii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri decimo.

B. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

IX

PONTIFICIAE UNIVERSITATI GREGORIANAE DE URBE, MAGNUS CANCELLARIUS

ATTRIBUITUR. PIUS PP. XI Ad perpetuam rei memoriam. — Gregorianam Studiorum Universitatem de Urbe quanti continenter fecerint Romani Pontifices Decessores Nostri omnibus sane compertum est. Nos vero, qui illius Nostrorum iuvenilium studiorum palaestrae saepe saepius libenter meminimus, ex quo Ecclesiae gubernacula tractanda suscepimus ad ipsius Gregorianae Universitatis-res magis magisque provehendas semper sollicitas impendimus curas, ut illa praeclariusin dies evaderet seminarium, quod, iuxta sibi praestitutum finem, continenter electam suppeditaret Ecclesiae ex omnibus nationibus Doctorum copiam, qui Iesu Christi doctrinam, hac Alma in Urbe haustam, una cum reverentia, amore et fidelitate erga Sancti Petri Cathedram, ubique terra­ rum propagandam ac diffundendam curarent. Huc etiam vergit quod Lit­ teris Apostolicis Quod maxime, die xxx mensis Sept. an. MDCCCCXXVIII datis, statuimus ut Universitas Nostra Gregoriana consociatis Pontificiis Biblico atque Orientali Institutis opportune ampliata, tot inter Athenaea in hoc christiani orbis centrò feliciter erecta vel auspicato erigenda, una proprii ac veri nominis Universitas seu omnium sacrarum disciplinarum studium generale et plenius fieret et apertius appareret. Nunc autem, post editam Constitutionem apostolicam Nostram Deus scientiarum Dominus Universitas ipsa Gregoriana, iugiter Pontificalium exsequendarum ordina­ tionum studiosissima, a Nobis expostulat, ut sibi Magnum Cancellarium ad normam art. 14 memoratae Constitutionis tribuere velimus. Quibus votis Nos, singularibus prorsus peculiaris subiectionis ac vigilantiae nexibus 268 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

attentis, quibus Gregoriana Universitas Apostolicae huic Sedi ita iugiter devincta est, atque etiam nunc, si unquam alias, devincitur, ut Universita­ tem plenissime iure ac nomine Pontificiam compellandam esse palam dixe­ rimus, eandemque cum Institutis consociatis in Lateranensibus quoque Pactionibus cum Regno Italico initis qua Pontificiam rem agnitam peculia- ribusque iuribus ornatam voluerimus, libenti quidem animo annuendum censemus. Nos igitur, praesentium Litterarum tenore, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis pleni­ tudine, decernimus ut Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis, Sacrae Con­ gregationi de Seminariis et Studiorum Universitatibus pro tempore Prae­ fectus, praedictae Pontificiae Universitati Gregorianae ac Pontificiis Biblico atque Orientali Institutis cum eadem, uti diximus, consociatis, Magnus Cancellarius iam nunc atque in posterum sit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxi mensis Iunii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. Sacra Congregatio Consistorialis 269

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

DECRETUM

DAMNATUR OPUS BENEDICTI CROCE

Feria IV, die 13 Iulii 1932 In generali consessu Supremae Sacrae Congregationis Sancti Officii, Emi ac Revmi Domini Cardinales rebus fidei ac morum tutandis praepositi, praehabito RR. DD. Consultorum voto, damnarunt atque in Indicem librorum prohibitorum, nulla ultra interiecta mora, inserendum mandarunt opus quod inscribitur:

BENEDÉTTO CROCE, Storia d'Europa nel secolo decimonono. Bari, La­ terza, 1932;

quin ex peculiari huius operis damnatione argui debeat cetera eiusdem Auctoris opera, super quibus Sacra Congregatio iudicium sibi reservat, non esse censura digna. Et sequenti Feria V, die 14 eiusdem mensis et anni, Ssmus D. N. D. Pius divina Providentia Pp. XI, in solita audientia R. P. D. Adsessori Sancti Officii impertita, relatam Sibi Emorum Patrum resolutionem approbavit, confirmavit et publicandam iussit. Datum Romae, ex Aedibus Sancti Officii, die 15 Iulii 1932.

A. Subrizi, Supremae S. Congr. S. Officii Notarius. L. ©S.

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

PROVISIO ECCLESIARUM

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI, succes­ sivis decretis Sacrae Congregationis Consistorialis, singulas quae sequuntur Ecclesias de novo Pastore dignatus est providere, mmirum: 24 Iunii 1932. — Cathedrali Ecclesiae Segusiensi praefecit R. D. Hum- bertum Ugliengo, Vicarium generalem dioecesis Casalensis; 270 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

24 Iunii 1932. — Cathedralibus Ecclesiis S. Marci et Bisinianen^, R. D. Demetrium Moscato, parochum ad S. Georgii, in civitate Rheginensi. — Cathedrali Eccl. Soanensi-Pitilianensi, R. P. Stanislaum Hamilcarem Battistelli, e Congr. Cler. excalceat. Ssmae Crucis et Passionis D. N. I. C. 27 Iunii. — Titulari episcopali Ecclesiae Lystrensi, R. D. Dominicum Dell'Aquila, Canonicum Poenitentiarium cathedralis Barolensis, quem con­ stituit Praelatum nullius Altamurensis et Aquavivensis. 1 Iulii. — Cathedrali Ecclesiae Lacus Salsi, R. D. Iacobum Kearney, parochum ad S. Francisci Xaverii in urbe IsTeo-Eboracensi. 4 Iulii. — Episcopali titulari Ecclesiae Helenopolitanae in Bithynia, R. P. D. loann. Bapt. Ressia, hactenus Episc. Montisregalis in Pedemonte. 7 Iulii. — Archiepiscopali titulari Ecclesiae Rhizaeanae, R. P. D. Tibe- rium Salazar, hactenus Episcopum Manizalensem, quem constituit Coadiu­ torem cum iure futurae successionis R. P. D. Emmanuelis Iosephi Cayzedo y Cuero Archiepiscopi Medellensis. 7 Iulii. — Episcopali titulari Ecclesiae Arcensi, R. P. D. Iordanum Cor sini, hactenus Episcopum Guastallensem. 12 Iulii. — Episcopali titulari Ecclesiae Cornensi, R. P. Matthiam a Strijp, in saeculo Leonardum Trudonem Brans, Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum, quem constituit primum Vicarium Apostolicum de Padang. — Episcopali titulari Ecclesiae Seljensi, R. P. Jacobum Mangers, e So cietate Mariae, quem constituit Vicarium Apostolicum de Oslo. 14 Iulii. — Titulari archiepiscopali Ecclesiae Oxyrynchitanae, R. P. D. Antonium Benedictum Martins Junior, hactenus Episcopum Brigán- tiensem, quem constituit Coadiutorem cum iure futurae successionis R. P. D. Emmanuelis Vieira de Mattos Archiepiscopi Bracharensis. 23 Iulii. — Cathedrali Ecclesiae Augustanae, R. D. Franciscum Imberti, Canonicum-paroehum ecclesiae metropolitanae Taurinensis.

SACRA CONGREGATIO PRO ECCLESIA ORIENTALI

PROVISIO ECCLESIAE

Decreto Sacrae Congregationis Orientalis diei 11 Iunii 1932, Ssmus D. N. Pius, div. Prov. Pp. XI, eligere dignatus est ad titularem episcopalem Ecclesiam Gratianopolitanam R. D. Dionysium Varrouhas, presbyterum by­ zantini ritus, eumdemque praeftcere Ordinariatui pro fidelibus illius ritus intra fines ditionis Turcicae Europae, qui Ordinariatus usque ad praesens unitus erat ad personam Ordinariatui pro fidelibus eiusdem ritus in Graecia. Sacra Congregatio. Caeremonialis 271

SACBA CONGREGATIO DE SACRAMENTIS

1T

DE AETATE CONFIRMANDORUM

Plures petitiones exhibitae sunt Pontificiae Commissioni ad Codicis canones authentice interpretandos, quaestionem respicientes aetatis con­ firmandorum, de qua est sermo in canone 788, et utrum dictus canon constituat tantum normam directivam an potius vere praeceptivam. Emi Patres eiusdem Pontificiae Commissionis in plenario Coetu diei 7 Iu­ nii 1931, proposito dubio: «An canon 788 ita intelligendus sit ut Sacra­ mentum confirmationis in Ecclesia latina ante septimum circiter aetatis annum conferri non possit nisi in casibus, de quibus in eodem canone» responderi mandarunt: Affirmative.1 Quoniam vero in Hispania et alicubi, praesertim in America Meridio­ nali, viget consuetudo administrandi Sacramentum Confirmationis pueris ante usum rationis, etiam immediate post collatum Baptismum, a Sacra Congregatione de disciplina Sacramentorum, edita supradicta responsione, quaesitum fuit, an talis consuetudo adhuc servari possit. In plenario itaque Coetu Emorum Patrum huius Sacrae Congregationis, habito die 27 Februarii 1932, re mature discussa, proposito sequenti dubio: «An consuetudo antiquissima in Hispania et alicubi vigens ministrandi Sacramentum Confirmationis infantibus ante usum rationis, servari pos­ sit», Emi Patres responderunt: «Affirmative, et ad mentem». «Mens est ut, ubi Sacramenti Confirmationis administratio differri potest ad septimum circiter aetatis annum, quin obstent graves et iustae causae, ad normam can. 788, contrariam consuetudinem inducentes, fideles sedulo edocendi sunt de lege communi Ecclesiae Latinae, praemissa Sacrae Confirmationis admi­ nistrationi illa catechesis instructione, quae tantum iuvat ad animos puero­ rum excolendos et in doctrina catholica solidandos, prout experientia docet ». In audientia diei 2 Martii eiusdem anni, referente infrascripto Secreta­ rio Sacrae Congregationis, Ssmus Dnus Noster Pius Papa XI responsionem ratam habere et confirmare dignatus est. Ne autem ex hac resolutione aliquis error irrepat aut non recta intelli­ gentia de sacrorum canonum intentione et praecepto circa aetatem admit-

i Acta Ap. Sedis, XXIII, p. 353. Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

tendorum ad primam Communionem Eucharisticam, declarat eadem Sacra Congregatio, equidem opportunum esse et conformius naturae et effectibus sacramenti Confirmationis, pueros ad sacram Mensam prima vice non accedere nisi post receptum Confirmationis Sacramentum, quod est veluti complementum Baptismatis et in quo datur plenitudo Spiritus Sancti (S. Thomas, p. III, quaestio 72, art. 2); non tamen iidem censendi sunt prohiberi quominus ad eamdem Mensam prius admittantur, si ad annos discretionis pervenerint, quamvis Confirmationis sacramentum antea acci­ pere non potuerunt. Datum Eomae ex Aedibus Sacrae Congregationis de disciplina Sacra­ mentorum, die 30 Iunii 1932.

£g M. CARD. LEGA, Episcopus Tusculanus, Praefectus. L. © S. D. Jorio, Secretarius.

II

LITTERAE

AD EXCELLENTISSIMIS ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ATQUE LOCORUM ORDI­

NARIOS : DE TRACTATIONE CAUSARUM MATRIMONIALIUM.

In plenariis Comitiis die 27 Februarii labentis anni habitis in Civitate Vaticana, examini Emorum Patrum delata fuerunt responsa, quae hucus­ que ad hanc Sacram Congregationem pervenerant ab Excmis Episcopis ceterisque locorum Ordinariis aut directe aut per Nuntios vel Delegatos Apostolicos data, quae tractationem causarum matrimonialium apud Tri­ bunalia ecclesiastica respiciunt. Prouti postulabat gravitas omnino pecu­ liaris huius negotii, res maturo examini amplaeque discussioni subiecta est, atque omnibus rite perpensis, iisdem Emis Patribus opportunum visum est, quae infra recensentur, decernere: I. Excmi Episcopi et reliqui locorum Ordinarii quotannis, inde ab anno 1933 initium sumentes, mense Ianuario anni insequentis ad hanc Sacram Congregationem aut directe, aut per Nuntios vel Delegatos Apo­ stolicos pro regionibus ubi hi sunt constituti, renuntiare tenentur: 1) nomina Officialis, iudicum, sacri Vinculi defensoris, actuarii atque advocatorum Tribunali suae cuique Curiae addictorum, pro causarum matrimonialium tractatione et definitione, relatis quoque academicis cuius­ que, quibus praefulgent, studiorum gradibus seu titulis, vel saltem reddito testimonio de eorumdem prudentia atque canonica peritia; Sacra Congregatio de Sacramentis 273

2) quaenam pecuniae summa apud sacrum Tribunal deponenda a partibus postuletur, necnon taxarum notulam atque emolumentorum, quae pro unaquaque causa persolvi solent, haud exceptis advocatorum honorariis, et, quatenus casus ferat, peritorum; et insimul quomodo fuerit consultum pauperum gratuito patrocinio ad normam cc. 1908-1916; 3) numerum causarum matrimonialium, quae vel introductae vel adhuc pendent vel iam fuerunt definitae tum in prima quum in secunda instantia, pro unaquaque significando: a) diem, mensem et annum ipsius introductionis atque resolutionis pro utraque instantia; b) nullitatis caput; c) competentiae titulum; d) exitum nullitati vel favorabilem vel adver­ sum, tum in prima cum in altera instantia, et, si eventus petitioni actoris adriserit faustus, etiam caput, e pluribus forte adductis, propter quod fuit sententia prolata; e) quomodo suum obierit munus sacri Vinculi defensor et utrum partes vel earum alterutra advocati aut procuratoris patrocinio usae sint; 4) numerum denique supplicum libellorum huiusce generis causarum, qui, utpote habiti solido fundamento destituti, inde a limine sunt reiecti. II. Quo latius compleantur notitiae iam ab hac Sacra Congregatione receptae pro anteactis annis 1928 et 1929, quod ad easdem causas attinet, Excmi Praesules ne dedignentur ad eamdem Sacram Congregationem trans­ mittere, per Excmos Nuntios vel Delegatos Apostolicos, si in regione sint constituti, secus directe, intra trimestre a die prima Ianuarii anni 1933 supputandum, relationes causarum matrimonialium, quae fuerunt agitatae in Tribunalibus suae cuiusque Curiae intra triennium 1930-1932, quaeque amplectantur oportet omnes notitias praecedenti capite, sub nn. 1), 2), 3), a-e 4), expetitas. III. Quod si fieri contingat ut, spectata parvitate dioecesis et prae­ sertim inopia sacerdotum, aliquis Excmus Episcopus locive Ordinarius prohibeatur quominus ecclesiasticum Tribunal constituat quod suo munere congruenter, uti expostulat peculiaris causarum matrimonialium gravitas et tanti Sacramenti religio, perfungi valeat, ipse, prudenter secum pensato harum rerum discrimine maximoque momento, minime vereatur, etiam in levamen conscientiae suae, huiusmodi loci vel personarum angustiam ad hanc Sacram Congregationem significare, ut ipsa huiusmodi necessitati, saltem ad tempus, prospicere possit, competentiam Tribunalis deferendo alii Curiae ecclesiasticae provinciae vel regionis, quae tali oneri sustinendo ob peritiores officiales ceterosque administros aptior evadat. IV. Cuius incommodi enunciata provisio aeque valere censenda est pro iis Curiis suffraganeis et metropolitanis, quae ad normam quoque can. 1594 § 3, probante Apostolica Sede, appellationis sedes fuerunt con-

ACTA, vol. XXIV, n. 8. — 5-8-932. 19 274 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

statutae, si in iis reperiantur rerum adiunctis ut, praeter causarum primae instantiae, etiam secundae instantiae pondus ferre non valeant. Quo in casu peculiarem Curiam, eamque metropolitanam, si haberi possit, pro appellatione designent, eaque, quatenus necessariis instructa conditionibus comperiatur, a S. Sede adprobabitur, incolumi tamen semper iure appella­ tionis ad Sacram Romanam Rotam iuxta praescriptum can. 1599. V. Praefatae relationes in examen assumentur in hoc Sacro Dicasterio a quodam peculiari RR. PP. Consultorum coetu apud idipsum instituendo, qui praeterea idonea remedia, pro casuum necessitate, excogitabit et sug- geret, haud praetermissa, quatenus opportunitas expostulet, inspectione per Visitatores Apostolicos ab Excmis Nuntiis vel Delegatis Apostolicis, probante Sede Apostolica, vel ab H. S. C. designatos peragenda, ut de visu conspiciant utrum Tribunalia ecclesiastica recte, ut decet, officium suum expleant et moderentur. VI. Ne supra relatae praescriptiones immodicae atque praeposterae videantur, Excmi Episcopi momentum gravitatemque causarum matri­ monialium secum ipsi perpendant, quae proinde non solum quam maxima peritia, sollerti cura ac diligenti investigatione sunt pertractandae ne inviolabile matrimoniale vinculum in discrimine ponatur, verum etiam intra temporis intervallum canone 1630 praefinitum rite absolvendae, cum non semel succurrendum sit, de rigore iustitiae, abnormi familia­ rum statui et conditioni, etiam sub respectu patrimonialium bonorum, quaeque semper detrimento esse possunt conscientiarum tranquillitati et animarum saluti. Haec ideo remedia, ab EE. PP. in memorata plenaria Congregatione proposita circa tractationem causarum matrimonialium, cum infrascriptus Secretarius huius Sacrae Congregationis Beatissimo Patri Pio divina Pro­ videntia Papae XI in audientia diei 2 Martii 1932 significasset, Eadem Sanctitas Sua, attente perspectis huius magni negotii materia atque con­ sectariis maximi momenti inde promanantibus, eadem rata habere atque comprobare quoad omnia, supremo auctoritatis Suae oraculo, dignata est, insimul praecipiendo ut cum Excmis Archiepiscopis, Episcopis ceteris­ que locorum Ordinariis communicentur, ab iisdem sedulo ac religiose exse­ cutioni demandanda. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de disciplina Sacra­ mentorum, die 1 mensis Iulii anni 1932.

i_B M. CARD. LEGA, Episcopus Tusculanus, Praefectus.

L. .© S. D. Jorio, Secretarius. Acta Pii PP. XI

SACRA CONGREGATIO RITUUM

i Die 27 Februarii S. GABRIELIS A VIRGINE PERDOLENTE

CONFESSORIS Duplex

Oratio Deus, qui beatum Gabrielem dulcissima Matris tuse dolores assidue recedere docuísti, ac per illam sanctitatis et miraculorum gloria sublimasti: da nobis, ejus intercessióne et exemplo, ita Genitricis tuae consociari flèti- bus; ut materna ejúsdem protectione salvémur: Qui vivis. Et, in Quadragesima fit Commemoratio F erice.

IN I NOCTURNO Si sumendœ sint de Communi, Lectiones Justus si morte... 2° loco.

IN II NOCTURNO Jjeciio IV Gabriel, Assisii in Umbria, honesto genere natus, et Franciscus ob sera­ phici civis memoriam vocatus, egregiam animi indolem a puero ostendit. Adoléscens, cum Spoléti litteris operam daret, inani saeculi specie et pompa aliquantulum állici visus est. Sed miserentis Dei munere, qui eum ad per­ fectionem christianae vitae jamdúdum invitábat, cum in morbum incidisset, saeculi vanitatem fastidire coepit, atque immortália dumtaxat bpna appe­ tere. Quo autem citius Deo voeánti obtemperáret, factum est, ut insi­ gnem illam beatissimae Virginis Icónem, sollemni pompa extra Spoletinae ecclesiae septa delatam intuitus, divini amoris flammam conciperet, simul­ que Institutum Clericorum a Passióne Jesu amplecti statueret. Itaque non exiguas difficultates eluctátus, in recessu Morrovallénsi, lugubrem vestem laetus induit, et Gabriel a Virgine perdolénte maluit appellari; ad ejúsdem gaudiórum et dolorum memoriam perpetuo recolendam. Honestum. Lectio V In tirocinio, cum regulari observantia et omnium exercitatione virtu­ tum cotidie magis emineret, brevi eo pervenit, ut absolutae sanctimoniae exemplar haberetur non modo a sodalibus, vel provectis, sed etiam ultra coenobii septa, factus bonus odor Christi in omni loco. Dominicae passionis 276 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale cultor assiduus, in ea meditánda dies noctésque insumébat. In divinam Eucharistiam, quae ejúsdem Passionis memoriam prodit, incredibili quo­ dam studio ferebatur; qua cum se refíceret, seráphico ardóre flagrábat. Nihil autem insígnius quam ejus erga magnam Dei Parentem pietas fuit. Ipsam omni obsequii genere percólere consuevit; sed praesertim confectam afflictámque cruciátibus Jesu tam dolenter contemplan, ut vim lacrimá- rum profúnderet. Pérdolens Virgo quasi tota ei vitae ratio fuit, adeptsé- que ab eo sanctitatis magistra; ita ut inter aequales una fuerit sententia, ideo excitatum Dei fámulum divinitus fuisse, ut cultus Mariae perdolentis magnum exemplo ejus caperet incrementum. Ij¡?. Amavit. Lectio VI Inter ceteras virtutes christianam humilitatem et oboedientiam máxime dilexit: nam inter omnes se minimum existimans, abjectissima quaeque ministeria domus cùpide affectábat, et antistitum suorum non modo jussa, sed et optata diligentissime perficiébat. Idem, refrenátis sensibus et vitae asperitate usus, Abbatum retinuit florem virginitátis ac plane mundo cruci­ fixus unice Deo vixit, intima Domini sui fruitus consuetudine. Ita brevem vitae cursum, tot virtutibus nobilitátum conficiens, Insulae in Aprutiq, caritatis incèndio verius quam vi morbi consumptus, divinaeque Matris ope recreatus, placidissimo exitu ad Superos evolavit, anno millesimo octin­ gentesimo sexagésimo secundo, aetatis suae vigésimo quarto. Eum dein­ ceps, a Deo miraculis illustratum, Pius Papa decimus Caelitum beatorum número accensuit. Benedictus vero decimus quintus, Pontifex Maximus, anno millesimo nongentésimo vigésimo, post conditum Institutum a Pas­ sióne ducentésimo, in sollemnitate Ascensionis Domini, beato iuveni Sanctorum honores decrevit; et Pius undecimus eius Officium et Missam ad universam Ecclesiam extendit. Iste homo.

IN III NOCTURNO Lectio sancti Evangelii secundum Marcum. Lectio VII Cap. 10, 13-21 In illo tempore: Offerebant Jesu párvulos, ut tangeret illos: discipuli autem comminabantur offeréntibus. Et reliqua.

Homilia sancti Bedae Venerabilis Presbyteri. Commentarium in Marcum, cap. 10, 13-21 Ait discipulis Jesus: Sinite párvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. Significanter dixit: Talium est; non: Istorum; ut ostenderet, non aetatem regnare, sed mores; et his, qui simi- Sacra Congregatio Bituum lern haberent innocentiam et simplicitatem, praemium repromitti: Apóstolo quoque in eandem sententiam congruènte: Fratres, nolite fieri pueri sen­ sibus; sed malitia parvuli estóte, sensu autem ut perfecti sitis. Amen, dico vobis: quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Sicut puer non perseverat in iracundia, non laesus meminit, non videns pulchram mulierem delectátur, non aliud cogitat, aliud loquitur; sic et vos, nisi talem habuéritis innocentiam et animi puritatem, regnum caelorum non potéritis intrare. Aliter, regnum Dei, id est doctrinam Evan­ gelii, sicut parvuli accipere jubémur: quia quomodo parvulus in discéndo non contradicit doctoribus, neque rationes et verba componit adversum eos resistens, sed fidenter suscipit quod docetur et cum metu obtemperat et quiescit; ita et nos, in oboediéndo simpliciter et sine ulla retractatione verbis Domini, facere debemus. Et compléxans eos, et imponens manus super illos, benedicébat eos. Complexus benedicit párvulos, ut humiles spiritu sua benedictione, gratia et dilectione dignos esse significet. 1$. Iste est. Lectio VIII Et, cum egressus esset in viam, procurrens quidam, genu fiexo ante eum, rogábat eum: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam perci­ piant Audierat, credo, iste quaesitor vitae aeternae a Domino, tantum eos, qui parvulorum velint esse similes, dignos esse intróitu regni caelestis: atque ideo curam gerens tractatus certióris, poscit sibi non per parábolas, sed apèrte, quibus operum meritis vitam aeternam consequi possit, exponi. Jesus autem dixit ei: Praecepta nosti. Haec est puerilis innocentiae castitas, quae nobis imitanda proponitur, si regnum Dei volumus intrare. At ille respondens, ait illi: Magister, haec omnia observávi a juventúte mea. Non est putandus homo iste vel voto tentántis (ut quidam puta vére) Domi­ num interrogasse, vel de sua esse vita mentitus, cum se legis mandata custodisse dicebat; sed, simpliciter, ut vixerit esse confessus. Quia si men- dácii aut simulationis noxa reus teneretur, nequáquam intuitus arcana cordis ejus, eum diligere diceretur Jesus. iy. Sint lumbi vestri. In Quadragesima IX lectio de Homilia Feriœ: alias

Lectio IX Diligit enim Dominus eos, qui mandata legis, quamvis minora, custo­ diunt: sed nihilominus, quod in lege minus fuerat, iis qui perfecti esse desi­ derant, ostendit, quia non venit solvere legem aut Prophetas, sed adim­ plere. Ad quam profecto adimpletionem pertinet, quod hic consequenter adjúngitur: Vade, quaecumque habes vende et da pauperibus, et habebis 278 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

thesaurum in caelo, et veni, sequere me. Quicumque perfectus esse voluerit, debet véndere qua?/ habet; et non ex parte véndere, sicut Ananias et Sa- phira, sed totum véndere: et cum vendiderit, dare omne pauperibus, et sic sibi praeparare thesaurum in regno caelorum. Nec hoc ad perfectionem sufficit, nisi, post contémptas divitias, Salvatorem sequatur; id est relictis malis, faciat bona. Facilius enim saeculum contémm'tur quam voluntas. Multi divitias relinquéntes, Dominum non sequuntur. Sequitur autem Do­ minum, qui ímitátor ejus est et per vestigia illius gráditur. Qui enim dicit se in Christo crédere, debet, quomodo ille ambulávit, et ipse ambulare. Te Deum laudamus.

MISSA Introitus Ecoli. 11, 13 Oculus Dei respéxit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et Ignoraverunt Deum. Ps. 72, 1. Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde! f. Gloria Patri. Oratio Deus, qui beatum Gabrielem dulcissimam Matris tuae dolores assidue recedere docuísti, ac per illam sanctitatis et miraculorum gloria sublimasti: da nobis, ejus intercessióne et exemplo, ita Genitricis tuae consociari Ac­ tibus; ut materna ejúsdem protectione salvémur: Qui vivis.

Lectio Epistolae beati Joannis Apóstoli. 1 Ioann. 2, 14-17

Carissimi: Scribo vobis, juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: quoniam omne, quod est in mundo, concupiscéntia carnis est, et concupi- scéntia oculórum, et supèrbia vitae: quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscéntia ejus. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.

Graduale Ps. 30, 20. Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timéntibus te! V. Perfecisti eis, qui sperant in. te, in conspectu filiorum hominum. Alleluja, alleluja. V. Ps. 8, 6-7. Minuisti eum, Domine, paulo minus ab Angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super ópera manuum tuárum. Alleluja. Sacra Congregatio Rituum 279

Post 8 eptuag esimam, omissis Alleiti ja et Versu sequenti, dicitur Tractus Ps. 83, 6-7, 11 et 13. Beatus vir, cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrimárum, in loco, quem posuit. Y. Elegi abjéctus esse in domo Dei mei: magis quam habitare in tabernáculis peccatorum, f. Non privábit bonis eos, qui ambulant in inno­ centia: Dómine virtutum, beatus homo, qui sperat in te.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et eius loco dicitur: Alleluja, alleluja, f. Ps. 8, 6-7. Minuisti eum, Dómine, paulo minus ab Angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super ópera manuum tuárum. Alleluja Y> Eccli. 11, 24. Benedictio Dei in mercedem justi festina!;, et in hora velóci processus illius fructíficat. Alleluja.

£8 Sequentia sancti Evangelii secundum Marcum. Marc. 10, 13-21

In illo tempore: Offerebant Jesu párvulos, ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offeréntibus. Quos cum videret Jesus, indigne tulit et ait illis: Sinite párvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. Amen, dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Et compléxans eos et imponens manus super illos, benedicébat eos. Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogábat eum: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam percipiant Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Praecepta nosti: Ne adulteres, Ne occidas, Ne furéris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudem féceris. Honora patrem tuum et matrem. At ille respondens, ait illi: Magister, haec omnia observávi a juventute mea. J esus autem intuitus eum, dilexit eum et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.

Offertorium Ps. 115, 16-17. O Domine, quia ego servus tuus, et filius ancillae tuae: dirupisti vincula mea, tibi sacrificábo hostiam laudis.

Secreta Salutarem hostiam in memoriam sancti Gabrielis tibi, Dómine, offe­ rentes, fac nos sacrificium mortis tuae rite recólere: ac, meritis perdolentis Virginis, ejúsdem sacrificii fructum copióse percipere: Qui vivis et regnas.

Communio Apoc. 3, 20. Ecce, sto ad ostium et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi jánuam, intrábo ad illum, et ccenábo cum illo, et ipse mecum. 280 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Postcommunio Quas tibi, Dómine, in festivitate sancti Gabrielis Confessoris tui, pro collatis donis gratias agimus: suscipe propitius per manus gloriosae semper Virginis Mariae; ex qua carnem illam assumpsisti, cujus in hoc salutari convivio merúimus gustare dulcédinem: Qui vivis.

URBIS ET ORBIS

DECRETUM

Instante Revmo Praeposito generali Congregationis Ssmae Crucis et Passionis D. N. I. C, supplicia vota quamplurium Emorum Patrum Cardinalium ac fere innumerabilium sacrorum Antistitum depromente, Emus et Revmus Dominus Carolus Raphaël Cardinalis Rossi, Ponens seu Relator, in Ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis Comitiis, subsignata die ad Vaticanum habitis, votum proposuit ut extendatur ad universam Ecclesiam festum Sancti Gabrielis a Virgine Perdolente, Clerici professi memoratae Congregationis, cum Officio et Missa propriis. Et Emi ac Revmi Patres Sacrorum Rituum Congregationi praepositi, post relationem ipsius Emi Ponentis, audito R. P. D. Salvatore Natueci, Sanctae Fidei Promotore generali, re mature perpensa, et examini subiecto oblato schemate Officii et Missae iam pro praedicta Congregatione adprobato, rescribere censuere: «Pro gratia, si Sanctissimo placuerit». Die 12 Aprilis 1932. Facta postmodum Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae XI per Emum et Revmum Dominum Camillum Cardinalem Laurenti, Sacrae Rituum Con­ gregationi Praefectum, relatione, Sanctitas Sua, ut iuventuti in Semina­ riorum et Collegiorum septis excultae, nec non universae christianae iuven- tae novum exemplar ad imitandum efficacius proponatur, Emorum Patrum decisionem probare dignata est, et festum Sancti Gabrielis a Virgine Per­ dolente, Confessoris, clerici professi praedictae Congregationis Ssmae Cru­ cis et Passionis D. N. I. C, ad universam Ecclesiam extendit, quotannis die 27 Februarii recolendum sub ritu duplici minori, cum Officio et Missa propriis et probatis, prouti in superiori prostant exemplari. Mandavit vero ut Kalendario universali eiusmodi festum inseratur inde ab anno 1934. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 13 Aprilis 1932.

C. CARD. LAURENTI, Praefectus.

L. ©S. A. Carinci, Secretarius. Saera Congregatio Rituum 281

II

VICEN.

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI PAULAE DELPUIG A

S. ALOISIO, ANTISTITAE GENERALIS INSTITUTI SORORUM CARMELITIDUM

A CARITATE.

SUPER DUBIO An sit signanda Commissio introductionis causae in casu et ad effectum de quo agitur.

« O vere beata mater Ecclesia... quam inviolatae confessionis candida induit virginitas. Floribus eius nec rosae nec lilia desunt» (Beda, Serm. 18 de Sanctis). Inter praeclaras eiusmodi virgines haud intimum obtinet subsellium Dei Famula Paula Delpuig a S. Aloisio, quae Instituti Carmelitidum a Caritate insigne exstitit decus atque ornamentum. In oppido Malgrat de Mar, Gerundensis dioecesis in Hispania, h umili- bus quidem sed piis honestisque Ioanne et Matrona Gelabert orta est paren­ tibus, die 3 Februarii anni millesimi octingentesimi undecimi. Eodem die aquis abluta fuit lustralibus in Ss. Antonii et Nicolai, eiusdem loci, paroe­ cia; imposita vero eidem fuere tunc nomina Paulae Bosae Magdalenae. Cum naturam sortita esset pietati pronam, a teneris unguiculis Deum timere ac recte operari coepit. Spiritus Sancti praeventa adiutaque gratia non solum docilem se praebuit parentibus ac obedientem, sed adhuc puellula rerum caelestium meditationi mira spiritus dulced ine instabat. Tantum vero iam tunc in Iesum Infantem experiebatur devotionis affectum, ut cum domesticis laboribus addicta sederet, aliam coram se poneret sedem pro Iesu Puero, quem vivida fide sibi repraesentabat, contemplabaturque quasi praesentem. Crescebat igitur puella aetate simul ac pietate. Sed quia bonum virtutis quo fruebatur, est semper sui diffusivum, catechesim fratres soro- resque suas minores, immo et alios coaetaneos docere, eos ad ecclesiam, férvidas illic effundendi ad Deum preces causa ducere, ad rectam tenendam perfectionis christianae viam atque ad sectandam morum normam ab Ecclesia traditam, verbo et exemplo, omni animi nisu, promovere sategit. Sacro chrismate, die 6 Maii anni millesimi octingentesimi vigesimi, in virtute roborata, anno vero proxime sequenti sacra Synaxi refecta, ascen­ siones in corde suo disposuit ad alacriter perfectionis currendam et dime- tiendam viam. Virginitatis duodecim annos nata edidit votum, ut Deo et 282 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Deiparae Virgini magis placeret. A mundi abhorrens vanitatibus et sola­ tiis, solitudinis vero percupida, quod a domesticis curis supererai temporis contemplationi aliisque pietatis et caritatis exercitiis dabat. In corpus vero flagellationibus saepius in die iteratis atque ciliciis saeviit, sarmentis pro pulvinari in lecto usa est; si vero quandoque siti torqueretur, limpidae adibat aquae fontem, ut magis magisque eam excitaret; tunc vero, ut eam sedaret, ad Iesu Crucifixi lancea perforatum pectus ut divino inebriaretur amore, exsiccata admovebat labia. Duodeviginti annos nata Barcinonem contendit, operam suam piae familiae locatura. Interim per triennium religiosas invisebat mulierum domos, ut inveniret locum ubi, a mundi illecebris aliena, pedem figeret, et tribus religionis votis devincta Deo perfectius serviret. Fundatrix tandem Carmelitidum a Caritate quadam die per civitatis vias obviam Paulae occur­ rit; superno acta instinctu hanc proprio vocat nomine, eidemque significat, in eo esse Dei voluntatem, ut recens conditum a se Institutum ingrederetur. Itaque peculiari signo de Dei placitis certior facta, xv Kalendas Ianuarii, anno millesimo octingentesimo trigesimo, praedictam Congregationem quarto ab eius fundatione anno, Vici ingressa est. Exacta in novitiatu decem et octo mensium probatione et nuncupatis Deo religiosis votis privatim — publica enim nondum permittebantur — servitio domus a Caritate addicta fuit eiusdem civitatis, in qua primo ceu subdita, dein ut antistita indubia exhibuit virtutum exempla. Collapsam in eo infirmorum hospitio morum disciplinam reparavit, rectum induxit ordinem, pacem stabilivit, pietatem fovit, plures peccatores ad bonam convertit frugem, ardua officia alacriter adimplevit, persecutiones vero improbi hominis atque calumnias forti viri- lique animo pro amore Christi sustinuit. Vota Religionis perpetua emisit die 8 Februarii anni millesimi octingentesimi quadragesimi quarti. Dei Famula Ioachima Vedruna de Mas, Instituti conditrix, in novis fundandis domibus, libenter usa est Paulae consilio et opera. Anno mille­ simo octingentesimo quinquagesimo quarto, Fundatrice rebus humanis exempta, ei Paula nostra suffecta est in antistitae generalis officio, quod tenuit quamdiu vixit. Munere hoc egregie iuncta est; praeibat enim sibi subditis in disciplinae regularis observantia et in virtutum exercitio. Dif­ ficile est enarrare praeclara quae in supremi regiminis sibi commissi mu­ nere gessit, quae patienter toleravit mala, quos exantlavit labores pro Insti* tuto quod mirifice propagavit. Tandem Vici, in domo principe, Ecclesiae Sacramentis piissime susceptis adstantes Sorores, ut devotissime Sacratissimum Cor Iesu colerent, atque ut maiorem Dei gloriam aeternamque animarum salutem totis viribus pro­ moveant, adhortata; perlectis eius rogatu septem a Christo Domino ÏTo-?; Sacra Congregatio Rituum 283 stró in cruce pendente prolatis verbis, tranquille animam suo reddidit Creatori die 23 Februarii anni millesimi octingentesimi octogesimi noni. Eius vero corpus in eiusdem domus coemeterio conditum iacet. Sanctitatis fama, qua vivens fuerat redimita, post eius obitum, perpen­ sis eius virtutibus, mire crevit. Quapropter in curia Vicensi super eadem fama processus fuit incoeptus et insimul alter quem diligentiarum vocant. Uterque processus in Urbem transmissus fuit, et die 18 Iunii anni 1930 decretum super scriptorum approbatione fuit editum. Quum vero, iuris ordine servato, nihil obstaret quominus ad ulteriora procedi posset, instante R. P. Augustino a Virgine, Ordinis excalceatorum Ssmae Trinitatis redem­ ptionis captivorum, Causae Postulatore, attentis quoque litteris postula­ toriis Emi Cardinalis Segura y Saenz tunc Archiepiscopi Toletani et Hispa­ niae Primatis, Episcopi Vicen. et plurium Archiepiscoporum et Episcopo­ rum, praesertim Hispaniae et Americae latinae, plurium Capitulorum cathedralium, superiorissae generalis cum suo Consilio generali Instituti Carmelitidum a Caritate, plurium religiosarum Communitatum civitatis Vicen., die 12 mensis huius in Ordinario Sacrae Rituum Congregationis coetu, ab Emo ac Rmo D. Cardinali Aloisio Sincero, Causae Relatore, pro­ positum fuit dubium: An sit signanda Commissio introductionis causae in casu et ad effectum de quo agitur. Emi ac Rmi Patres, audita Emi Ponentis relatione, audito quoque officialium Praelatorum voto, scripto lato, nec non R. P.D. Salvatore Natucci Fidei Promotore generali, omnibus perpen­ sis, rescribendum censuerunt: Affirmative seu signandam esse Commissionem introductionis causae, si /Sanctissimo placuerit. Facta autem subsignata die Sanctissimo Domino nostro Pio Papae XI relatione ab infrascripto Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, Sanctitas Sua Sacrae Rituum Congregationis rescriptum ratum habens, propria manu Commissionem introductionis causae Paulae Delpuig a S. Aloisio antistitae generalis Instituti Carmelitidum a Caritate, signare dignata est. Die 13 Aprilis anno Domini 1932.

C. CARD. LAURENTI, Praefectus.

L. © S. A. Carinci, Secretarius. 284 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ACTA OFFICIORUM

PONTIFICIA COMMISSIO

AD CODICIS CAOTES AUTHENTICE IMEBPBETANDOS

RESPONSA AD PROPOSITA DUBIA

Emi Patres Pontificiae Commissionis ad Codicis canones authentice interpretandos, propositis in plenario coetu quae sequuntur dubiis, respon­ deri mandarunt ut infra ad singula:

i. DE CONCURSU PAROECIALI D. An forma concursus, de qua in canone 459 § 4, servanda sit etiam in prima provisione novae erectae paroeciae. R. Negative.

II. - DE IMPEDIMENTO PUBLICO MATRIMONII

D. An ad habendum impedimentum publicum, de quo in canone 1037, sufficiat ut publicum sit factum ex quo oritur impedimentum. R. Affirmative.

III. - DE SEPARATIONE CONIUGUM

D. I. An separatio coniugum ob causas, de quibus in canone 1131 § 1, forma administrativa decernenda sit. II. An in causis separationis coniugum, de quibus in canone 1131 § 1, in secundo gradu eadem servanda sit forma ac in primo gradu. R. Ad I. Affirmative, nisi ab Ordinario aliter statuatur ex officio vel ad instantiam partium. Ad II. Affirmative.

Datum Romae, e Civitate Vaticana, die 25 mensis Iunii anno 1932.

P. CARD. GASP ARRI, Praeses. L. £B S. I. Bruno, Secretarius. Pontificia Commissio ad Codicis canones authentice interpretandos 285

PONTIFICIA COMMISSIO PRO

APPROBATIO

Ssmus Dominus Noster Pius div. Prov. Papa XI, decreto Pontificiae Commissionis pro Russia, die 5 Iunii anni 1931 dato, Constitutiones Con­ gregationis byzantino-slavicae Sororum Missionariarum Sacratissimi Cordis Iesu ad septennium, experimenti gratia, approbavit. 286 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

DIARIUM ROMANAE CURIAE

Mercoledì, 20 Luglio 1932, Sua Santità ha ricevuto in solenne Udienza S. E. iì Signor Dott. AURELIO GIOVANNI VASSILIU, Inviato Straordinario e Ministro Plenipotenziario di Romania, per la presentazione delle Lettere Credenziali.

SACRA CONGREGAZIONE DEI RITI

Martedì, 5 Luglio 1932, nel Palazzo Apostolico Vaticano si è tenuta la Congregazione dei Sacri Riti Ordinaria e Particolare, nella quale al giudizio degli Emi e Revmi Signori Cardinali, e dei Revmi Prelati componenti la me­ desima, sono state sottoposte le seguenti materie:

1. Introduzione della Causa di beatificazione e canonizzazione del Servo di Dio Luigi Maria Palazzolo, Sacerdote secolare e fondatore dell'Istituto delle Suore poverelle. % Introduzione della Causa di beatificazione e canonizzazione dei Servi di Dio Rocco Gonzales de Santa Cruz, Alfonso Rodríguez e Giovanni Del Castillo, della Compagnia di Gesù. 3. Riassunzione della Causa di canonizzazione del Beato Francesco Sa­ verio Maria Bianci, Sacerdote professo della Congregazione dei Chierici re­ golari di S. Paolo Apostolo (Barnabiti). 4. Concessione ed approvazione dell'Ufficio e Messa propria in onore della Beata Paola Frassinetti, vergine, fondatrice dell' Istituto delle Suore di Santa Dorotea. 5. Approvazione degli Scritti del Servo di Dio Pio Brunone Lanteri, Sacer­ dote, fondatore della Congregazione degli Oblati di Maria Vergine. 6. Approvazione degli scritti del Servo di Dio Luigi Guanella, Sacerdote, fondatore della Congregazione dei Servi della Carità e delle Figlie di Maria della Provvidenza. 7. Sulla validità del Processo Apostolico costruito dalla Curia arcivesco­ vile di Torino sopra un miracolo da Dio operato per intercessione del Beato Giuseppe Benedetto Cottolengo, fondatore della Piccola Casa della Divina Provvidenza e Canonico della Chiesa Collegiata del Corpus Domimi in Torino. 8. Sulla validità del Processo Apostolico costruito nella Curia ecclesiastica di Rodez, sopra un miracolo da Dio operato per intercessione della Ven. Serva di Dio Maria Guglielma Emilia De Rodat, fondatrice della Congregazione delle Suore della Sacra Famiglia. Diarium Romanae Curiae 287

.'. 9. Sulla validità del processo addizionale Apostolico, costruito nella Curia ecclesiastica di Bergamo sulle virtù e miracoli in specie nella Causa di Bea­ tificazione e Canonizzazione della Serva di Dio Paola Elisabetta Cerioli, vedova Busecchi Tassis, fondatrice e prima superiora generale dell'Istituto della Sacra Famiglia. 10. Sulla validità dei processi apostolici, costruiti neH'archidiocesi di Mi­ lano, sopra due miracoli da Dio operati per intercessione del Ven. Servo di Dio Contardo Ferrini, secolare, professore nell'Università di Pavia e di altre.

Martedì, 19 Luglio 1932, nel Palazzo Apostolico Vaticano, con l'intervento degli Emi e Revmi Signori Cardinali e col voto dei Revmi Prelati Officiali e Consultori teologi, componenti la Sacra Congregazione dei Riti, si è tenuta la Congregazione Preparatoria sopra due miracoli che si asseriscono da Dio operati per intercessione della Ven. Serva di Dio Maria di Santa Eufrasia Pelletier, fondatrice delle Suore del Buon Pastore, miracoli che vengono proposti per la sua beatificazione.

Martedì, 26 Luglio 1932, presso l'Emo e Revmo Signor Cardinale Ales­ sandro Verde, Ponente della Causa di canonizzazione del Beato Giovanni Bosco, Confessore, fondatore della Pia Società di S. Francesco di Sales, si è tenuta la Congregazione Antipreparatoria, nella quale, dai Rmi Prelati Offi­ ciali e dai Consultori teologi della Sacra Congregazione dei Riti, si è discusso il dubbio sopra due miracoli che si asseriscono da Dio operati per intercessione dello stesso Beato, i quali vengono proposti per la sua canonizzazione.

Martedì, 2 Agosto 1932, nel Palazzo Apostolico Vaticano, con l'intervento degli Emi e Revmi Signori Cardinali e col voto dei Revmi Prelati e Consultori teologi, si è tenuta la Congregazione Preparatoria dei Sacri Riti, per discutere sopra due miracoli che si asseriscono da Dio operati per intercessione della Ven. Serva di Dio Vincenza Gerosa, seconda fondatrice dell'Istituto delle Suore di Carità in Lovere, diocesi di Brescia, i quali vengono proposti per la sua canonizzazione.

SEGRETERIA DI STATO NOMINE Con Biglietti della Segreteria di Stato, il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare: 24 Giugno 1932. L'Emo e Rmo Signor Cardinale Alessio Enrico Lépicier, Membro della Commissione Pontificia per gli Studi Biblici. 24 Luglio » L'Emo e Revmo Signor Cardinale Eugenio Pacelli, Segre­ tario di Stato di S. S.., Protettore della Pia Con­ gregazione di S. Ivo in Boma. 288 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Con Biglietti della Segreteria di Stato, il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare:

Camerieri Segreti Soprannumerari di S. S.:

16 Giugno 1932. Monsig. Luigi De Sanctis, della diocesi di Lecce. 17 » » Monsig. Luigi Pirelli, dell'archidiocesi di Milano. 30 » » Monsig. Rinaldo Nascimbene, della diocesi di Pavia. » » Monsig. Matteo Winter, della diocesi di Secovia. » Monsig. Augusto Leitinger, della medesima diocesi. » Monsig. Giovanni Christian, della medesima diocesi. » Monsig. Cesare Zerba (Roma). » » Monsig. Giuseppe Gullotta, dell'archidiocesi di Catania. » » » Monsig. Dionisio J. Kaue, della diocesi di Scranton.

» >> » Monsig. Connell A. Me Hugh, della medesima diocesi. 4 Luglio » Monsig. Ferdinando Prosperini, della diocesi di Verona. 6 » Monsig. Gio. Battista Westmayr, della diocesi di Münster. 14 » Monsig. Òedomil Òekada, dell'archidiocesi di Serajevo. » Monsig. Carlo Òelik, della medesima archidiocesi.

Camerieri oV Onore soprannumerari in abito paonazzo di S. S. :

26 Maggio 1932. Monsig. Luigi Roch, dell'archidiocesi di Monaco (Baviera). 16 Giugno » Monsig. Michele Bart, della diocesi di Satu Mare (parte ungherese). 30 » » Monsig. Francesco Giurazza, della diocesi di S. Angelo dei Lombardi.

NECROLOGIO 28 Giugno 1932. Monsig. Paolo Perini, Vescovo di Calicut. 7 Luglio » Monsig. Carlo Liviero, Vescovo di Città di Castello. 15 » » Monsig. Patrizio Giuseppe O'Connor, Vescovo di Armidale. 16 » » Monsig. Giacomo Carabelli, Arcivescovo di Siracusa. Annus XXIV - Vol. XXIV 1 Septembris 1932 Num. 9 ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. n

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE NOVAE ECCLESIASTICAE ANTIOCHENI RITUS PROVINCIAE PRO FIDELIBUS SYRO-MALANKARENSIBUS ERECTIONE IN MAL AB ARICA INDIARUM ORIEN­ TALIUM REGIONE.

PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Christo pastorum Principi humillimas ferventesque persolvimus gra­ tias cum duo praeclarissimi antiocheni ritus Syromalankarenses Anti- stites.lMar Ivanios nempe Archiepiscopus et Mar Theophilos Episcopus, pluresque sacerdotes ac ingens de eorum grege incolarum numerus, suo­ rum Pastorum, divina operante gratia, vestigia secuti, in Sanctae Matris Catholicae Ecclesiae gremium feliciter ingressi sunt: ipsisque Praesuli­ bus ex animo gratulati sumus, quod pientissimo Patri luminum, qui eorum mentes et corda illuminare dignatus est, dociles praebuerunt aures, omnique ope atque opera in Christi regno inter fideles illos magis dila­ tando assidue elaborarunt. Paucis itaque transactis mensibus ex. quo fide­ les illi catholicam amplexi sunt unitatem, Nos, eorum spirituali bono con­ sulere cupientes, duplicem interea ordinariatum intra fines Malabaricae regionis, cursu Pampae fluminis unum ab altero seiunctum, Apostolicis sub plumbo Litteris Magnum Nobis, die tertiadecima Februarii vertentis anni datis, constituimus ac venerabilibus praefatis Praesulibus concredi- dimus. Cum vero istorum fidelium Syromalankarensium antiocheni ritus numerus fauste feliciter que magis in dies auctus sit ac brevi tempore, auctore Domino, ad nonnulla millia iam pervenerit, opportunum et salu-

ACTA, yol. XXIV,'n. 9. — 1-9-932. 20 290 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

tare visum est res ecclesiasticas aptiore ac firmiore ratione disponere et ordinare, novam erigendo in regione illa Malabarica ecclesiasticam ritus antiocheni provinciam. Quapropter Nos, praefatorum Praesulum faventes votis ac novum erga nobilissimas orientales Ecclesias Nostrae dilectionis testimonium praebere volentes, praehabito favorabili voto venerabilis fratris Leonis Kierkels, Archiepiscopi titularis Salaminensis, in Indiis orientalibus Delegati Apostolici, de venerabilium fratrum Nostrorum S. E. E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Ecclesia Orientali praepo­ sitorum consilio, suppleto, quatenus opus sit, quorum interest, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, ea quae sequuntur, Apostolicae potestatis plenitudine, decernimus ac statuimus: I. Suppressis duobus quos supra diximus ordinariatibus in regione Malabarica ad Pampae fluminis septentrionem et meridiem, ex eorum ter­ ritorio novam ac distinctam ecclesiasticam provinciam pro fidelibus Syro- malankarensibus antiocheni ritus erigimus, quae duabus constabit sedi­ bus, archiepiscopali nempe Trivandrensi et episcopali Tiruvallensi. N II. Trivandrensis. archidioecesis, cuius fines iidem erunt ac dioecesium Quilonensis, de Kottar et dioecesis Coccinensis partis meridionalis fines, districtus Trivandrum, Kottaralcara, Adow, Pathanamthitta, Mavelikara, Kayamlculam et Chengannoor complectetur. III. Archiepiscopi Trivandrensis sedem in urbe Trivandrum, a quo archidioecesis ipsa nomen mutuatur, constituimus. ••• IV. Archiepiscopalem Ecclesiam Trivandrensem novae huius eccle­ siasticae provinciae metropolitanam constituimus; illi propterea, eiusque pro tempore Archiepiscopis omnia concedimus iura et privilegia, honores .et praerogativas, quae iure communi et Ecclesiae Syro-Antiochenae legi­ timis consuetudinibus eisdem competunt; facultatem in primis pro Archie­ piscopis . pallio intra ecclesiasticae provinciae fines iuxta liturgicas leges utendi, postquam tamen ipsum ab Apostolica Sede in sacro Consistorio postulatum ac obtentum fuerit. V. Dioecesis Tiruvallensis, cuius limites fidem erunt ac dioecesium Verapolitanae et de Vijayapuram, nec non dioecesis Coccinensis partis septentrionalis fines, districtibus Tiruvalla, Niranam, Kottayam, Moo~ vattwpuzha, et Kumamkulam constabit. VI. Episcopi Tiruvallensis sedem in oppido Tiruvalla statuimus, a quo dioecesis ipsa nuncupatur. VII. Cathedrali Ecclesiae Tiruvallensi eiusque pro tempore Episcopis iura omnia et privilegia concedimus honores et praerogativas, quae iure communi. et legitima consuetudine Ecclesiae Syro-Antiochenae eisdem .spectant. Acta Pii PP. XI 291

VIII. Novam hanc cathedralem Tiruvaílensem suffraganeam consti­ tuimus metropolitanae Ecclesiae Trivandrensi, eiusque pro tempore Epi­ scopos metropolitico iuri Archiepiscopi Trivandrensis subicimus. IX. Tum metropolitanam Ecclesiam Trivandrensem eiusque pro tempore Archiepiscopos, tum cathedralem Ecclesiam Tiruvaílensem eiusque Episcopos iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceterae metropolitanae et cathedrales Ecclesiae earumque Antistites adstringuntur. X. Antistitum Trivandrensis et Tiruvallensis , alteram in ecclesia B. Mariae Virginis Matris Dei in Trivandrum urbe, alteram in ecclesia S. Ioannis Evangelistae in Tiruvalla oppido Agimus. Hisce itaque ecclesiis, donec aliter provideatur, omnia concedimus iura et privilegia quibus aliae metropolitanae et cathedrales ecclesiae fruuntur. XI. Archiepiscopalem seu episcopalem mensam oblationes a fidelibus fieri solitae, reditus ac bona omnia constituent, quae Ecclesiis ipsis quo­ cumque titulo in posterum pervenerint. XII. Quod autem attinet ad Trivandrensis et Tiruvallensis Eccle­ siarum administrationem et regimen, ad Consultorum Collegii ad iuris normam electionem, ad Seminariorum institutionem, ad clericorum et fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri canones statuunt. Quod vero ad clerum praecipue spectat, statuimus Ut simul ac praedictarum archidioecesis et dioecesis erectio exsecutioni man­ data fuerit, eo ipso clerici omnes Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio legitime exstant. XIII. Xobis denique ac Sedi Apostolicae facultatem reservamus prae­ fatas circumscriptiones pro temporum adiunctis immutandi et aliter defi­ niendi quoties id in Domino expedire visum fuerit. Rebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni man­ danda deputamus quem supra memoravimus venerabilem fratrem Leo- nem Kierkels, Indiarum Orientalium Delegatum Apostolicum; eique propterea necessarias et opportunas tribuimus facultates tum omnes diri­ mendi controversias in exsecutionis actu quomodolibet orituras, tum etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur alium virum in officio vel ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus imponimus authenti­ cum exemplar peractae exsecutionis actus intra sex menses ab his Lit­ teris acceptis ad Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali trans­ mittendi. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet, quorum interest vel eorum qui sua interesse praesumant, auditi non fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si expressa et 292 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet abo licet substantiali et inexeogitato defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari posse; sed eas tamquam ex certa scientia ac pote­ statis plenitudine factas et emanatas perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere; et si secus super his a quo­ cumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis- ac sigillo ahcuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provinciali­ bus, generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus vel genera­ libus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Eomanorum Pontificum praedecessorum Nostrorum dispositionibus, cete­ risque contrariis quibuscumque. Nemini autem has Litteras Nostras erectionis, evectionis, concessio­ nis, statuti, derogationis, mandati et voluntatis Nostrae infringere vel contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo trigesimo secundo, die decima prima mensis Iunii, in festo S. Barnabae Apostoli, Pontificatus Nostri anno undecimo.

FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH A. CARD. SINCERO Cancellarius S. B. E. a Secretis S. C. Orientalis.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum. Hector Castelli, Protonotarius Apostolicus.

Loco ^ Plumbi

Beg. in Cane. Ap., vol- XLVI, n. 17. - M. Riggi. Acta Pii PP. XI 293

LITTERAE APOSTOLICAE

I

FINES IMMUTANTUR INTER VICARIATUM APOSTOLICUM DE DIEGO SUA- REZ IN MADAGASCAR, ET PRAEFECTURAM APOSTOLICAM INSULARUM MAYOTTAE, NOSSIBEAE ET COMORAE.

PIUS PP. XI Ad futuram rei memoriam. — Supremi apostolatus munus Nobis divi­ nitus commissum postulat ut, ad rei catholicae procurandum bonum atque incrementum, sacras missiones aptis opportunisque finibus circumscriba- mus. Quapropter cum a Vicario Apostolico de Diego Suarez in insula Madagascarensi, compertum habeamus, ipsum Praesulem, ob sacerdotum penuriam, districtuum civilium de Sambirano ac de Moromandia spiri­ tuali regimini providere opportune apteque non posse; Nos, conlatis con­ siliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Car­ dinalibus, qui negotiis Sacrae Congregationis Propagandae Fidei praepositi sunt, haec quae sequuntur decernenda existimavimus. Nimirum motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi, a vicariatu memorato de Diego Suarez duos districtus civiles de Sambirano ac dé Moromandia disiungimus ac separamus, illosque ex nunc praefecturae apostolicae insularum Mayottae, Nossibeae et Comorae canonice adnecti- mus; ita ut exinde territorium praedictae praefecturae apostolicae sequen­ tibus limitibus finiatur, nempe: ad occidentem et ad septentrionem Canali de Mozambico; ad orientem cursu fluminis Ifasy usque ad ipsius originem; dein linea recta, quae incipiens ab origine eiusdem fluminis Ifasy ad scaturi- ginem fluminis Mahavary finem habet, denique linea divortii aquarum ; ad meridiem vero fluminibus Loza et Maevarano. Praefecturae vero apostolicae insularum Mayottae, Nossibeae et Comorae^ sic per Nos novis limitibus constitutae, regimen Patribus Ordinis Fratrum minorum Capuccinorum ex provincia Alsatiae ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum in Domino committimus. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudican­ dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam 294 Acta Apostolicae Sedis • Commentarium Officiale secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II men­ sis Februarii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

II

EX VICARIATU APOSTOLICO DE LIT ORE AUREO SEPARATO TERRITORIO ERI­

GITUR VICARIATUS DE KUMASI IN AFRICA OCCIDENTALI.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Cum diffusis per orbem terrarum Eccle­ siis apostolica Nos deceat auctoritate consulere, maxima quoque sollicitu­ dine missionibus, quae in longinquis regionibus constitutae sunt, Nos con­ venit opportune providere earundemque profectui continenter intendere. Qua re cum in amplissimo apostolici in Litore aureo vicariatus territorio opera sollerti Patrum Societatis Lugdunensis missionum ad Afros res reli­ giosae, Deo opitulante, iam laeta susceperint incrementa, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali­ bus, qui rebus Sacrae de Propaganda Fide Congregationi praepositi sunt, visum est Nobis ad maius in regionibus ipsis tam latitudine conspicuis catholicae Fidei emolumentum obtinendum, de nova ibidem sui iuris Mis­ sione condenda aliquid statuere. Nos propterea motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, ab eodem apostolico vicariatu de Litore aureo in Africa Occidentali ex nunc regionem de Asiianti distra- himus ac separamus, memoratoque in territorio, iisdem civilibus regni de Ashanti limitibus concluso, novum apostolicum vicariatum de Rumasi in posterum appellandum canonice erigimus et constituimus. Huius vero novi vicariatus de Kumasi sic per Nos erecti curam ac regimen, ad Nostrae et Sanctae huius Sedis beneplacitum, Patribus praelaudatae Societatis Lugdunensis missionum ad Afros, iam de vicariatu apostolico a Litore aureo tam bene meritis, in Domino committimus. Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in. posterum plenissime suffragari; sicque rite iudican- Acta Pii PP. XI 295

•dum esse ác definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentali contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die n men­ sis Februarii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

III

FINES IMMUTANTUR INTER VICARIATUM APOSTOLICUM DE KHARTUM ET

APOSTOLICAM PRAEFECTURAM DE FOUMBAM IN AFRICA.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Quae rei sacrae procurationi melius gerendae conducant, ea, interposita Nostra auctoritate, data occasione, -decernere maturamus. Hoc ducti consilio, cum ob amplissimam territorii vicariatus apostolici de Khartum latitudinem nec non ob missionariorum penuriam Vicarius Apostolicus de Khartum apte nequeat spirituali regi­ mini consulere territorii suae iurisdictioni subiecti, quod ad septentrionem apostolicae praefecturae de Foumbam positum est; Nos, conlatis quoque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae de Propaganda Fide Congregationi praepositi sunt, votis concedentes tum Ordinariorum vicariatus apostolici de Khartum ac finitimae praefecturae apostolicae de Foumbam, tum etiam Vicarii Apo­ stolici de Yaounde in Africa Centrali, haec quae sequuntur decernenda censuimus. Nimirum motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, e vicariatu apostolico de Khartum territorium situm ad septentrionem praefecturae memoratae de Foumbam ex nunc disiun­ gimus ac separamus, eidemque praefecturae apostolicae, quae Patribus Instituti Sacerdotum a Sacro Corde Iesu concredita est, canonice adnecti- mus; ita ut in posterum territorium ipsi de Foumbam praefecturae commis­ sum sequentibus finiatur limitibus, nempe: ad occidentem praefectura apostolica Nigeriae septentrionalis; ad septentrionem meridiano 15° lati­ tudinis, ad orientem denique meridiano 17° circiter longitudinis. 'Haec edicimus statuimusque, decernentes praesentes Litteras firmas, Talidas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, sive perti- 296 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale nere poterunt, mine et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die in men­ sis Februarii MDCCCCXXXII Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status,

IV

DISMEMBRATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE MUKDEN ERIGITUR

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE FUSHUN IN SINIS.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Admonet Nos pastorale munus, quo divinitus fungimur, ut missionalium rerum profectibus diligenter intenti, earundem occurramus necessitatibus, et quae in cuiusque ipsarum emolu­ mentum prodire comperimus, ea salubriter ac tempestive decernamus. Quapropter cum edoceamur, in parte orientali vicariatus apostolici de Mukden in Sinis, opera sollerti sodalium Societatis de Maryknoll ita catho­ licam religionem profecisse, ut tum Vicarius Apostolicus de Mukden, tum moderator generalis Societatis pro missionibus exteris de Maryknoll, suf­ fragante etiam Delegato apostolico Nostro in Sinis, nec non generali Mode-r ratore Parisiensis missionum ad exteras gentes Societatis, cui vicariatus apostolici de Mukden regimen iamdiu demandatum est, a Nobis expostu- laverint ut pars territorii vicariatus praedicti, a Sodalibus de Maryknoll exculta, in sui iuris missionem erigeretur; Nos, ut nomen christianum illis in regionibus altiores ligat radices, votis memoratis concedendum censemus. Omnibus proinde rei momentis attente perpensis, conlatisque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae Congregationis de Propaganda Fide negotiis praepositi sunt, motu proprio, certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque aposto­ licae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi, ab eodem apostolico de Mukden vicariatu totum civilem districtum orientalem de Tung-Pien-Tao nuncupatum, ac viginti et una sub-praefecturis civilibus constitutum, separamus sive dismembramus, in eodemque districtu, simili auctoritate Nostra, novam praefecturam apostolicam canonice erigimus de Fushun appellandam. Huius vero novae praefecturae apostolicae de Acta PU PP. xi m

Fushun regimen et curam, ad Nostrum et huius Sanctae Sedis benepla­ citum, praelaudatis Sodalibus Societatis de Maryknoll pro missionibus exteris in Domino committimus. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effe­ ctus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, vel spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari con­ tigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die iv men­ sis Februarii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

V

TEMPLUM E. M. V. IN CAELUM ASSUMPTAE, IN SACRO MONTE VARALLO, DIOE­

CESIS NOVARIENSIS INTRA FINES, HONORIBUS BASILICAE MINORIS INSI*

GNITUR. PIUS PP. XI Ad perpetuam rei memoriam. — Novariensis dioecesis intra fines in monte Yarallo, Vallis Siccidae, templum exstat Beatae Mariae Virginis in caelum assumptae ad honorem Deo dicatum, quod quidem primarium est inter pia aedificia eiusdem sacri Montis Varalli. Quadraginta enim sacellis duabusque aedibus sacris pius locus Montis Varalli exornatur, eisdemque in sacellis Domini nostri Iesu Christi Passionis ac Redemptionis nostrae mysteria valide repraesentantur, adeo ut christifidelium ad sacrum ipsum montem peregrinantium pietas erga divina mysteria magnopere excitetur ac foveatur. Equidem e finitimis ac longinquis regionibus ad sacrum Varalli montem christifideles seorsim vel turmatim peregrinorum more devote confluunt, ibique religiosis functionibus adsistunt, quae cura Oblatorum e Congregatione Sanctorum Gaudentii et Caroli ea qua par est sollemnitate celebrantur. Quapropter cum eiusdem sacri montis — qui profecto est merito accensendus in religiosorum monumentorum numero, quae vetustate, fide­ lium devotione, nec non artis etiam operibus primarium locum tenent, — hodiernus Rector a Nobis suppliciter demisseque efflagitaverit, ut, multo­ rum votis obsecundantes, praecipuum templum eiusdem Sacri Montis, ad christifidelium quoque pietatem erga Beatissimam Virginem ac Domini 298 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Nostri Iesu Christi mysteria magis magisque fovendam, Basilicae minoris titulo privilegiisque de apostolica Nostra benignitate honestare velimus; Nos, attenta quoque venerabilis fratris Novariensium Episcopi commenda­ tione, huiusmodi optatis adnuendum ultro libenterque censemus. Propte­ rea, conlatis consiliis cum dilecto filio Nostro Sanctae Bomanae Ecclesiae Cardinali qui Sacrorum Rituum Congregationi praepositus est, apostolica Nostra auctoritate, praesentium Litterarum tenore, memoratum templum Beatae Mariae Virginis in caelum assumptae, in summitate montis Varalli exstructum, intra Novariensis dioecesis fines, Basilicae minoris titulo ac dignitate perpetuum in modum augemus, illique omnia et singula confe­ rimus litúrgica privilegia quae eidem titulo competunt. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec largimur, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare et permanere; suosque plenos atque integros effe­ ctus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvm mensis Februarii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

VI

TEMPLUM S. ANTONII PATAVINI, IN SUBURBIO CONSTANTINOPOLITANO PERA>

BASILICAE MINORIS HONORIBUS DECORATUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Constantinopolitanae civitatis intra fines, in regione quam Pera vulgo nuncupant, exstat in honorem Sancti Antonii Patavini Deo dicatum templum, quod a Vicario Apostolico Con­ stantinopolitano anno MDCCCCXIII sollemniter consecratum est. Pulcritu- dine atque artis operibus nitet sacrum ipsum aedificium, in eodemque ex Ordine Fratrum minorum Conventualium Patres studiose sollerterque rehV giosa implent nunera cum magno christifidehum spirituali emoluménto. Continenter propterea cuiusvis ordinis coetusque christifideles non modo e paroecia, quae in ipsa sacra aede constituta est, sed eadem ex omni civi­ tate ad Constantinopolitanum templum Sancti Antonii frequentissimi con*- Acta Pii PP. XI 299 fluunt, atque ibidem verbi Dei praedicationem, quae variis idiomatibus fit cura eorumdem Patrum Conventualium, fructuose audiunt, sacrisque fun­ ctionibus devote intersunt. Ipso quoque in templo suam habent sedem tam plura opera paroecialia, quam religiosae Sodalitates, quas inter praesertim Pia Unio a Sancto Antonio Patavino ac Tertius Ordo Sancti Francisci plane memorari possunt. Quae cum ita sint, cum venerabilis frater Vicarius Apo­ stolicus Constantinopolitanus, Delegatus Noster in Turchia, nec non vene­ rabilis frater Archiepiscopus titulo Philippopolitanus, a Secretis Sacrae Con­ gregationis de Propaganda Fide, una cum dilectis filiis Ministro generali ac Procuratore, generali memorati Ordinis Fratrum minorum Conventualium, Tota cleri ac populi ecclesiae paroecialis Sancti Antonii Patavini Constan­ tinopolitanae exprimentes, humiliter Nobis preces adhibuerint, ut idem templum ad Basilicae minoris gradum evehere dignaremur; Nos, ad bonum christifidelium procurandum atque ad sacrarum aedium decus augendum iugiter intenti, memoratis votis adnuendum ultro libenterque existimavi­ mus. Quapropter, saecularium festivitatum occasionem nacti, quae non modo Patavina in urbe, sed ubique locorum adhuc peraguntur ad honorem thaumaturgi Sancti Antonii, apostolica Nostra auctoritate perpetuumque in modum, praesentium Litterarum vi, templum Constantinopolitanum paroeciale Sancti Antonii Patavini, curis Ordinis Fratrum minorum Con­ ventualium concreditum, titulo ac dignitate Basilicae minoris cohonesta­ mus, eique tribuimus honorifieentias ac privilegia omnia, quae huic titulo ac dignitati de iure competunt. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec concedimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effe­ ctus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, contigerit attentari. Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxn mensis Februarii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. 300 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

VII

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE COQUILHATVILLE IN CONGO BELGICO, IN APO­

STOLICUM VICARIATUM ERIGITUR.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Iam Litteris apostolicis Nostris, sub annulo Piscatoris datis, in Congo Belgico paucis ante annis praefecturam apostolicam de Coquilhatville constituimus ac magna animi delectatione nuper accepimus eadem in praefectura catholicam fidem, opera studiosa sollertiore Patrum missionariorum a Sacratissimo Corde Iesu, quibus regi­ men curaque missionis eiusdem sunt demandata, laeta in Domino incre­ menta suscepisse; quapropter ultro libenterque votis concedere censemus Delegati apostolici Nostri in Congo Belgico, qui a Nobis expostulat ut praefecturam ipsam in vicariatum apostolicum nunc erigere velimus. Con- latis igitur consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis praesunt Sacrae Congregationis Propa­ gandae Fidei, omnibusque rei momentis sedulo studio perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi, praefecturam apostolicam de Coquilhatville in Congo Belgico ad amplio­ rem dignitatem vicariatus apostolici, iisdem servatis hmitibus ac titulo de Coquilhatville evehimus. Statuimus autem ut novus huiusmodi vicariatus, proprio antistiti, episcopali charactere aucto, committendus, curis maneat concreditus, ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum, praelauda- torum Patrum missionariorum a Sacratissimo Corde Iesu. Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, seu pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudican­ dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxii mensis Martii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. Acta Pii PP. XI 301

VIII1

APOSTOLICA PRAEFECTURA DE KATANGA IN VICARIATUM ERIGITUR.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. —• Magna cum delectatione compertum habemus in praefectura apostolica de Katanga paucis ante annis intra Congi Belgici fines erecta, magnum rei religionis incrementum ex missio­ nariis operibus ibidem constitutis ortum esse, adeo ut, Deo opitulante, praefectura ipsa tum christifidelium numero et catechumenorum, tum caritatis atque eruditionis institutionibus nunc floreat, haud pauca cum laude Presbyterorum Ordinis Sancti Benedicti ex abbatia Sancti Andreae Brugensis, quibus praefectura eadem concredita est. Ultro libenterque proinde precibus Abbatis monasterii Sancti Andreae de Brugis, qui Nos rogavit ut praefectura memorata de Katanga in vicariatum apostolicum erigeretur, annuendum censemus. Conlatis itaque consiliis cum venerabili­ bus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide praepositi sunt, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi, praefecturam memoratam de Katanga in Congo Belgico in vicariatum apostolicum, eo­ dem nomine retento eisdemque limitibus servatis, ex nunc constituimus ac promovemus, eiusdemque novi vicariatus curam, ad Nostrum et huius Sanctae Sedis arbitrium, Patribus praelaudatae abbatiae Sancti Andreae de Brugis ex Ordine Sancti Benedicti in Domino committimus. Haec statuimus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare et fore, suosque plenos et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat, vel spectare poterit, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque in praemissis iudicandum esse ac definiendum, atque irritum et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari con­ tigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxn mensis Martii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

1 NB. - In fase. 7, p. 243, lin. 4 a calce, legatur «Ioannes de Hemptinne, e Congr. Belgica O. S. B.». 302 Acta Apostolicae Seáis - Commentarium Officiale

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

PROVISIO ECCLESIARUM

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI, succes­ sivis decretis Sacrae Congregationis Consistorialis, singulas quae sequuntur Ecclesias de novo Pastore dignatus est providere, nimirum:

I Iulii 1932. — Cathedrali Ecclesiae Seniensi, cui adnexa est perpetua administratio Ecclesiae Modrussensis, praefecit R. D. Ioannem Starèevié Protonotarium Apostolicum «ad instar». 10 Iulii. — Cathedrali Ecclesiae Pinskensi, R. D. Casimirum Bukraba parochum et decanum Brestensem in dioecesi Pinskensi. 29 Iulii. — Cathedrali Ecclesiae Nominis Iesu seu Caebuanae, R. D. Gabrielem Reyes, Vicarium generalem dioecesis Jarensis. — Titulari episcopali Ecclesiae Algizensi, Carolum Carmelum de Vasconcellos, Rectorem Seminarii Bellohorizontini, quem deputavit Auxi­ liarem R. P. D. Ioachimi Silverii de Sousa, Archiepiscopi Adamantini. — Titulari episcopali Ecclesiae Silensi, R. D. Franciscum Ioseph Spell- man, Antistitem Urbanum, quem deputavit Auxiliarem Emi P. D. Guilelmi Card. 0'Connel, Archiepiscopi Bostoniensis. II Augusti.— Cathedrali Ecclesiae Iaciensi, R. D. Salvatorem Russo, Rectorum Seminarii Catanensis. 16 Augusti. — Metropolitanae Ecclesiae Senonensi, R. P. D. Mauritium Feltin, hactenus Episcopum Trecensem. — Cathedrali Ecclesiae Valentinensi, R, P. D. Camillum Pie, hacte­ nus Episcopum Vapincensem. — Cathedrali Ecclesiae Meldensi, R. D. Fridericum Lamy, Vicarium generalem dioecesis Ambianensis. — Cathedrali Ecclesiae Vapincensi, R. D. Augustum Bonnabel, eius­ dem cathedralis canonicum. -— Cathedrali Ecclesiae Nivernensi, R. D. Patricium Flynn, parochum ad S. Mariae Magdalenae, Parisiis. Sacra Congregatio Consistorialis 303

16 Augusti 1932. — Cathedrali Ecclesiae Petrocoricensi. R. D. Geor­ gium Louis, parochum oppidi Houilles in dioecesi Versaliensis — Cathedrali Ecclesiae Carcassonensi, R. D. Iohannem Pays, docto­ rem sacrae Theologiae tradendae in Seminario Tarbiensi. — Titulari episcopali Ecclesiae Verbianae, E. D. Aemilium Barthès, Vicarium generalem archidioecesis Albiensis, quem constituit Auxiliarem E. P. D. Petri Caelestini Cézérac, Archiepiscopi Albiensis.

SACRA CONGREGATIO PRO ECCLESIA ORIENTALI

APPROBATIO

Ssmus Dominus Noster Pius divina Providentia Pp. XI, decreto Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, die 27 Iulii 1932, Congre­ gationem Sororum Servularum Beatissimae Virginis Mariae Immaculatae, ritus graeco-rutheni, cuius domus princeps sita est Leopoli, adprobare dignatus est, earumdemque vero Constitutiones ad septennium experimenti gratia. 304 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

SACRA CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

TRIBUNALIA SECUNDAE INSTANTIAE A S. SEDE IAM APPROBATA PRO ALI­ QUIBUS ORDINARIATIBUS SINARUM MISSIONUM.1

Regiones Sedes Tribunalis Dies approb. relatae Ordinariatus ae ecclesiasticae II instantiae. a S. Sede

j Jehol V. Tatung 16 Ian. 1930 » » » ) Suiyuan V. » » » i Siwantse V. ] Nirjgsia V. » » » » » » Chihfeng P. 27 Iunii 1932 f Tsining V. / Yenki P. Wonsan 6 Iunii 1929 Kirin 14 Maii 1928 \ Kir in V. Mukden » » I Mukden V. II. Manchuria . . . Szepingkai V. » 16 Ian. 1930 i Tsitsikar P. » » » » » \ Fushun P. 27 Iun. 1932 f llan M. J Peiping V. Tientsin 16 ian. 1930 Tientsin V. Peiping » » Chengtingfu V. » » » Sienhsien V. » » » Yungpingfu V. » » III. Hopei (Chihli) .< Paotingfu V. » » » i Ankuo V. » » » » » f Chaoshien V. » » » I Suanhwafu V. Yungnien P. - » » » \ Yihsien M. » » » i 1 Yenchowfu 16 Ian. 1930 ( Tsinanfu V. IV. Shantung. . . . < Yenchowfu V. Tsinanfu » » » » »

1 Sigla: V = Vicariatuf Chefos apostolicuso V. ; P = Praefectura apostolica; M = Missio sui iuris. Sacra Congregatio de Propaganda Fide 305

Regiones Sedes Tribunalis Dies ap prob, relatae Ordinariatus ae ecclesiasticae U instantiae a S. Sede

Tsingtao V. Tsinanfu 16 Ian. 1930 i Changuen P. » » » IV. Shantung . . . . < Lintsing P. » 27 Iun. 1932 Idushien P. » i Weihaiwei M. » »

Taiyuanfu V. Fenyang 16 Ian. 1930 Fenyang V. Taiyuanfu » Luanfu V. » V. Shansi < Tatung V. » » Shohchow V. » Yutse P. » 27 Iun. 1932 Hungtuug P. » » i Sianfu V. Yennanfu 16 Ian. 1930

Yennanfu V. Sianfu »• Hanchungfu V. » » VI. Shensi < Hinganfu P. » » » Sanyuan P. » 27 Iun. 1932 Tungchow M. » » Chouchih P. » » »

Lanchowfu V. Tsinchow 16 Ian. 1930 Tsinchow V. Lanchowfu » » VII.Kansu Sinkiang { Pingliang P. » 23 Febr. 1931 Sinkiang M. » 27 Iun. 1932 -

Haimen V. Nanking 16 Ian. 1930 VIII. Kiangsu. . . . < Nanking V. Haimen 27 Iun. 1932 Süchow P. Nanking » »

Anking V. Wuhu 27 Iun. 1932 Wuhu V. Anking » » Pengpu V. Wuhu » »

Kaifeng V. Chengchow 16 Ian. 1930 I Chengchow V. Kaifeng » » j Nanyang V. » » » Weihweifu V. » » » i Kweiteh P. » f Sinyangchow P. » » » \ Loyang P. » »

ACTA, vol. XXIV, n. 9. — 1-9-932. 21 306 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Regiones Sedes Tribunalis Dies approb. relatae ecclesiasticae Ordinariatus IIae instantiae a S. Sede

Chengtu V. Chungking 2 Iun. 1930 Chungking V. Chengtu 16 Ian. 1930 Suifu V. » » » Tatsienlu V. » » » XI. Szechwan. . . . < Ningyuanfu V. » » Shunkihgfu V. » » » Wanhsien V. » » » Yachow P. » » »

Hankow V. Wuchang 24 Iun. 1930 Wuchang V. Hankow 16 Ian. 1930 Ichäng V. » » » XII. Hupen < Laohokow V. » » » Hanyang V. » » » Puchi P. » » » Hwangchow P. » »

Changsha V. Changteh 16 Ian. 1930 Changteh V. Changsha » » Hengchow V. » 23 Febr. 1931 XIII. Hunan < Yungchowfu P. » 16 Ian. 1930 * Shenchow P. » » » Lichow P. » 27 Iun. 1932 Yochow P. » » »

Kianfu V. Nanchang 16 Ian. 1930 Nanchang V. Kianfu » » XIV. Kiangsi . . . . < Kanchow V. » » » Yukiang V. » » »

i Ningpo V. Hangchow 16 Ian. 1930 \ Hangchow V. Ningpo » » XV. Chekiang. . . . < Taichow V. » » » i Chuchow P. » 27 Iun. 1932

Foochow V. Funingfu 16 Ian. 1930 Funingfu V. Foochow » Amoy V. » XVI. Fookien . . . . < Tingchow P. » » » Shaowu M. » » » Kienningfu M. » 27 Iun. 1932 Sacra Congregatio de Propaganda Fide 307

Regiones Sedes Tribunalis Dies approb. relatae ecclesiasticae Ordinariatus Ilae instantiae a S. Sede

Hongkong V. Macao 16 Ian. 1930 Macao (dioec.) Hongkong » » Canton V. » 25 Maii 1925 Swatow V. » 16 Ian. 1930 XVII. Kwangtung. . < Pakhoi V. » » » Shiuchow V. » » » Kongmoon V. » » » Kaiyang P. » » » Hainan M. » » »

Nanning V. Canton 2 Iun. 1930 XV[II. Kwangsi . . ' Wuchow M. Nanning 27 Iun. 1932 Kweiyang V. Lanlung 2 Iun. 1930 Kweichow. . Lanlung V. Kweiyang » » Shihtsien M. Kweiyang 27 Iun. 1932 •

Yunnan. . . < ' Yannanfu V. Tali 23 Febr. 1931 ' Tali M. Yunnanfu » »

SACRA CONGREGATIO RITUUM

i BRIXIEN.

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VEN. SERVAE DEI MARIAE CRUCTFIXAE

DI ROSA, FUNDATRICIS CONGREGATIONIS ANCILLARUM A CARITATE.

SUPER DUBIO An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, earumque adnexis in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur.

Ea est sanctae virginitatis praecipua laus, quod coniunctiorem Deo ani­ mam reddat, eamque vividiore flamma caritatis incendat, dicente Paulo: «Virgo cogitat quae Domini sunt » (I Cor., VII, 34). Id sane mirifice compro­ batum videre est in famula Dei Maria Crucifixa di Rosa, Congregationis Ancillarum a Caritate Fundatrice, quae, mundi illecebris viriliter spretis, 308 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiate

ita Deo firmiter adhaesit, Eiusque gloriam unice quaerens, proximorum saluti procurandae eo iugi labore atque conatu sese impendit, ut eius vita perpetuum heroicae caritatis exercitium exstitisse videatur. Porro « pleni­ tudo legis est dilectio » (Rom., XIII, 10). Brixiae in Insubria ortum habuit, sexta ex novem liberis, die 6 Novem­ bris anno 1813 e nobilibus parentibus Clemente, equite, et comitissa Camilla Albani; eodemque die sacro baptismatis lavacro regenerata est Deo, impo­ sitis ei nominibus Paulae, Franciscae, Mariae. Septennis Confirmationis sacramento est roborata, ac decennis Eucharistico pane refecta: ac iam tum exordientium virtutum germina apparuerunt, pietatis praesertim in Deum et misericordiae in pauperes. Biennio post, piissima genitrice e vivis sublata, puerula monialibus a Visitatione tradita fuit instituenda in ipsa­ rum Brixiensi paedagogio quod paulo ante, opem praebente famulae Dei patre, conditum fuerat. In eo nobilium puellarum collegio pia adolescentula suavem Christi efflavit odorem. In Deum sic afficiebatur, ut saepius per noctem longas traheret orando vigilias; humilis insuper ac benevola erga omnes exstitit: quidquid vero sibi a patre dono dabatur, ut in pauperes erogaretur, instabat. Decimoséptimo aetatis suae anno e collegio eductam pater amplissimae suae domui praefecit, ut eius curam, ceu materfamilias, gereret. Corporis animique, naturae et gratiae donis uberrime cumulata, summa dexteritate atque prudentia supra aetatem, concreditum sibi munus explevit, pietatem fovens, devios corrigens, abusus removens, omnesque summa caritate pro­ sequens. Honestissimas tunc temporis sibi oblatas nuptias reficiens, perpe­ tuo virginitatis voto, prudentissime conscientiae suae moderatore annuente, se obstrinxit; siquidem, altiora animo petens, totam se Deo ac proximo­ rum saluti dedere iam constituerat. Proposita igitur sibi, pii confessarii consilio, apta spiritualis vitae methodo, semitam perfectionis alacriter inivit. Quanto sane, iuvenili adhuc aetate, iam caritatis zelo ferveret, prae­ clara produnt exempla. Moderatori suo edixit se animo coarctari quod simul una die universas suas opes in pauperes effundere non posset. Interim domesticorum tum corporali tum spirituali bono procurando naviter incum­ bebat, pro egenis atque infirmis obsonium sibi paratum quotidie seponebat, parco ac vili cibo, in opulenta domo, ipsa victitans. Sed, quod maius est, animas praesertim Christo lucrifacere piissima adolescentula sedulo! sata­ gebat. Quod altius caritatis studium vel maxime enituit erga puellas, quae in paterna seriéis nectendis filis officina operam navabant; quas, ut a peri­ culis animae averterei, atque in pietatis officiis excoleret ac simul curis omnibus, materno quodam affectu foveret, summo labore ac diligentia incubuit. Sacra Congregatio Rituum 309

Urgente autem caritate Christi, generosa puella iam ad altiora conten- debat. Grassante enim Brixiae, anno 1836, cholerica lue, ut mulieribus eadem laborantibus in hospitium receptis curas impendere posset, devicta reluctantis patris adversa voluntate, summis precibus impetravit. Quare, adiecta sibi comite piissima femina Gabriela Bornati, ad nobilem illam caritatis palaestram laeta ac festina convolavit. Mirum profecto qua effusa caritate in eo miserrimo mortis ac doloris hospitio ad animarum corporum- que medelam indefesse adlaboraverit. Omnibus praesto aderat, vel humi- lioribus officiis, sui victrix incumbens, eamque non relinquens curam, nisi ut morienti fratri suo Philippo, qui eodem morbo fuerat correptus, adsi­ steret. Haud satis mirari possumus divinae Providentiae consilium, quo dirigente, famula Dei in hunc misericordiae campum adducta, iam tandem nova claritate metam fidentissima adspexit, ad quam assequendam Deus eam comparaverat. Persensit scilicet se divinitus destinari ut pias sodales colligeret, quae infirmis in nosocomiis degentibus, veluti ipsi Christo, caritate inspirante, inservirent. Quod primum Congregationis Ancillarum a caritate germen, Dei opitulante gratia, paullatim succrescens iam in laetam arborem, ramis usquequaque diffusis, feliciter adolevisse cernimus. Tanto moliendo operi sexdecim ferme postremis actuosae vitae suae annis, innumeris fortiter superatis difficultatibus, strenue adlaboravit» Difficile dictu est quo animi robore, quo patiendi ardore, et quo caritatis studio fortissima virgo vires omnes in id intenderit. Attamen ut penitius eiusdem operis originem investigemus, memoranda in primis est intima virginalis eius animae cum Deo in oratione communi­ catio. Peculiari praesertim cultu sacratissimum Cor Iesu prosequebatur, eo tempore quo gelidus nonnullorum iansenisticus spiritus animos ab eo aver­ tere conabatur: atque inde pia eius anima férvidos illos hauriebat amoris sensus, quibus erga eucharisticum mysterium atque erga Passionem Domini ardentissime afficiebatur. Virginem quoque Deiparam filiali colebat affectu, eiusque libenter consociabatur doloribus. Iamque ardua perfectionis cul­ mina attingens divino quodam caritatis impetu ferri videbatur. Festiva oratoria pro puellis condere, periclitantibus mulieribus refugium praebere, spiritualia exercitia ac pias missiones, lucrandis Christo animis, promovere, summo studio, virili animae fortitudine, incredibili patientia sategit. Saevientibus politicis procellis, quibus annis 1848 et 1849 civitas qua- tiebatur, pugna sauciatis morienti bus que alacris praesto aderat: civitatis Praesidi in arce sub custodia detento ut spem et solamen afferret, medios inter crepitantium armorum ictus intrepida incessit: quàesitos ad necem nonnullos sodales Societatis Iesu, magno sui discrimine domi hospitio exceptos, ingeniose liberavit. 310 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Ut animarum saluti consuleret, nullo terrebatur periculo, nulli cedebat incommodo. Non semel perditas mulieres e peccati faueibus ipsa veluti sua manu abduxit. At eius benefacta in proximum ex Congregatione a se condita, veluti ex centro promanabant. Quam, ut ea firmius staret. Apostolicae Sedis aucto­ ritate, cui erat addictissima, adprobandam curavit. Et sane iam Pius IX sa. me. anno .1847 eiusmodi optatis annuerat. Ad obtinendam etiam consti­ tutionum approbationem famula Dei mense Septembri anno 1850 Romam se contulit. Quo in itinere cum ad celebre Lauretanum sanctuarium diver- tisset, ut in re tanti momenti Divinae Matris opem imploraret, Ea inspi­ rante proposuit ut condita a se Congregatio omnibus humanis indigentiis sublevandis, quantum finis operis pateretur, operam daret. Scilicet illud Serva Dei cum Augustino usurpare videbatur; «Dilatentur spatia caritatis» (Serm. 10 de Verbis Domini). Confirmata Congregatione eiusque constitu­ tionibus vi Brevis diei 8 Aprilis anno 1851 adprobatis, posteriore anno die 18 Iunii, festo Sacratissimi Cordis Iesu recurrente, famula Dei una cum candido primarum sodalium agmine, religiosa vota Brixiae coram Episcopo Verzeri, Venerabilis Teresiae Eustochii fratre, in ecclesia S. Laurentii nuncupavit, e*t prima novae Congregationis Antistita constituta est, sumpto Mariae Crucifixae nomine. Ac vere Crucifixi sui Sponsi vividam in se retulit imaginem. Quam enim patiendi pro Christo gratiam adhuc adolescentula coram Ssmo Eucharistiae sacramento orans expetierat, eam ita large ei concessam conspicimus, ut admirationi sit Servam Dei tantos valuisse animi angores sufferre, quibus cruciabatur. At praesentissimum aderat divinum auxilium, eiusque heroicae virtutis aurum, tribulationis igne probatum, vividiore luce renidet. Verum tantis defatigata poenis nihil umquam de sua sedulitate remisit in Con­ gregatione prudentissime regenda atque in caritatis officiis explendis ad extremum usque suae vitae exitum. Sacramentis Ecclesiae piissime susceptis, atque fervide sodales ad cari­ tatem exercendam hortata, die 15 Decembris anno 1855 suam caelesti Sponso purissimam animam laetissima reddidit, aetatis suae anno quadra­ gesimo secundo. Sanctitatis fama percrebrescente, Ordinaria auctoritate constructi sunt processus, et die 10 Decembris anno 1913 Pius X fel. rec. Commissionem introductionis causae sua manu obsignavit. Servatis de iure servandis, et editis decretis tum super cultu eidem Servae Dei non praestito, tum super scriptis, coram Rmo Cardinali Caietano Bisleti, causae Ponente seu Rela­ tore, die 21 Decembris anno 1926 Antepraeparatoria comitia super vir­ tutibus habita sunt, quae die 17 Ianuam anno 1928 Praeparatoria sunt Sacra Congregatio Rituum 311

subsequuta. Demum coram Ssmo D. N. Pio Papa XI Generalis coadunata est Congregatio die 22 Maii anno 1928; in qua Rmus Cardinalis Caietanus Bisleti, causae Ponens, dubium proposuit discutiendum: An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, earum­ que adnexis in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur. Porro qui convenerant Rmi Cardinales, Officiales Praelati et Consultores suum edi- dere suffragium. Ast Ssmus D. X. suum edere iudicium distulit, ut, ingemi­ natis precibus, in re tanti momenti a Deo, qui nobis largitur «spiritum cogi­ tandi quae recta sunt propitius et agendi » (Or. Dom. VIII p.Pent.), pla­ citum exquireretur. Quibus fusis precibus maturoque consilio adhibito, ad suam prof erendam sententiam hodiernam diem elegit, Dominicam VIII post Pentecosten. Quapropter Eucharistica Hostia devotissime litata, arcessitis Rmis Cardinalibus Camillo Laurenti, S. R. C. Praefecto, et Caietano Bisleti, Causae Ponente seu Relatore, nec non R. P. Salvatore Natucci, Fidei Pro­ motore generali, meque infrascripto Secretario, edixit: Constare de virtu­ tibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximitm, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, earumque adnexis Famulae Dei Mariae Crucifixae Di Rosa in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur. Hoc autem decretum publici iuris fieri, et in acta Sacrae Rituum Con­ gregationis referri mandavit hodierna die 10 Iulii anno Domini 1932.

C. CARD. LAURENTI, Praefectus. L. œ s. A. Carinci, Secretarius.

II

NEAPOLITANA

CANONIZATIONIS BEATI FRANCISCI XAVERII MARIAE BIANCHI SACERDOTIS

PROFESSI CONGREGATIONIS CLERICORUM REGULARIUM SANCTI PAULI BAR-

NABITARUM.

SUPER DUBIO An signanda sit Commissio reassumptionis Causae Canonizationis Beati Francisci Xaverii Mariae Bianchi, in casu et ad effectum de quo agitur.

Litteris Apostolicis die 19 Decembris anno 1892 datis, Leo Papa XIII f. r., Venerabilem Dei Servum Franciscum Xaverium Mariam Bianchi, sacerdotem professum Congregationis Clericorum Regularium Sancti Pauli Barnabitarum, Beatorum numero adscribere dignatus est. 312 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Ex tunc sanctitatis fama novensilis Beati, populorumque erga eum pietas, tam apud neapolitanus cives quam apud italos nec non exteros magis magisque augescere visa sunt: hinc frequentior ad eius corpus vene­ randum fidelium concursus, vehementioresque preces ad eius auxilium in adversis implorandum. Cum igitur multi validissimum eius auxilium experti sint, et nonnul­ lae evulgentur perinsignes eiusdem intercessione obtentae sanationes, in votis est universae Congregationis Clericorum Regularium Sancti Pauli Barnabitarum tanti filii sui canonizationi curandae animum apponere. Quapropter instante Revmo Patre Euphrasio Spreafico, praefatae Con­ gregationis Postulator legitime constitutus, attentis quoque postulatoriis litteris Eminentissimorum et Reverendissimorum S. R. E. Patrum Cardi­ nalium Alexii Ascalesi, Archiepiscopi Neapolitani, Aloisii Capotosti, Pro- Datarii S. R. Ecclesiae, nec non Excmorum DD. Marii Giardini, Archiepi­ scopi Anconitani, et Augustini Mancinelli, Episcopi adiutorii Aquini, Sorani et Pontiscurvi, Eminentissimus et Rmus Dominus Iulius Cardinalis Serafini Causae Relator, in ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis comitiis ad Vaticanas Aedes die 5 Iulii 1932 coadunatis, sequens dubium discutien­ dum proposuit: An signanda sit Commissio reassumptionis Causae Canoni­ zationis Beati Francisci Xaverii Mariae Bianchi, Confessoris, sacerdotis professi Congregationis Clericorum Regularium Sancti Pauli Barnabitarum, in casu et ad effectum de quo agitur. Emi et Revmi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi, post relationem ipsius Emi Ponentis, audito quoque R. P. D. Salvatore Natucci, Fidei Promotore generali, omnibus perpensis, respondere censuerunt: Affirma­ tive, seu signandam esse Commissionem reassumptionis Causae, si Sanctis­ simo placuerit. Quibus omnibus Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae XI per ipsum Fidei Promotorem generalem relatis, Sanctitas Sua Rescriptum Sacrae Rituum Congregationis ratum habens, propria manu signare dignata est Commissionem reassumptionis Causae Beati Francisci Xaverii Mariae Bianchi, Confessoris, sacerdotis professi Congregationis Clericorum Regu­ larium Sancti Pauli Barnabitarum. Die 12 Iulii 1932.

C. CABD. LATJRENTI, Praefectus. L. ©' S. A. Carinci, Secretarius. Sacra Romana Rota 313

acta tribunalium

SACRA ROMANA ROTA

Citatio edictalis

EISTETTEK

NULLITATIS MATRIMONII (MAIER-HALBRITTER)

Cum ignoretur locus actualis commorationis Francisci Halbritter, in causa conventi, eumdem citamus ad comparendum, sive per se, sive per Procuratorem legitime constitutum, in sede Tribunalis S. R. Rotae (Roma, via della Dataria, 94) die 8 Novembris 1932, hora 11, ad.concordandum de dubio disputando, vel infrascripto subscribendum, et ad diem desi­ gnandam, qua habebitur Turnus Rotalis pro causae definitione:

An constet de nullitate matrimonii in casu.

Ordinarii locorum, parochi, sacerdotes et fideles quicumque notitiam habentes de loco commorationis praedicti Francisci Halbritter curare debent, ut de hac edictali citatione ipse moneatur. *

L. )$¡ S. H. Quattrocolo, Ponens.

Ex Cancellaria Tribunalis S. R. Rotae, die 30 Maii 1932.

Adv. T. Tani, Notarius.

* Etant inconnu le lieu de la demeure actuelle de M. François Halbritter, défendeur en cette cause, Nous le citons à comparaître, par propre personne ou par un procureur légitimement constitué, au siège du Tribunal de la S. Rote Romaine (Roma, Via della Dataria, n. 94), le 8 Novembre 1932, à 11 heures, pour concorder ou souscrire le doute ci-dessous rapporté, et fixer le jour de la cause devant la Rote. Conste-t-il de la nullité du mariage dans ce cas?

Les Ordinaires des lieux, les curés, les prêtres, les fidèles ayant connais­ sance du lieu de la résidence du dit M. François Halbritter, devront, dans la mesure du possible, l'avertir de la présente citation. 314 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ACTA OFFICIORUM

PONTIFICIA COMMISSIO

AD CODICIS CANONES AUTHENTICE INTERPRETANDOS

RESPONSA AD PROPOSITA DUBIA

Emi Patres Pontificiae Commissionis ad Codicis canones authentice interpretandos, propositis in plenario coetu quae sequuntur dubiis, respon­ deri mandarunt ut infra ad singula :

I. - DE CONSTITUTIONE TRIBUNALIS COLLEGIALIS

D, An Officialis, cum potestate ordinaria iudicandi et absque ulla causarum reservatione ad normam canonis 1573 § 1 et 2. electus, consti­ tuere possit tribunal collegiale vocando per turnum iudices synodales iuxta canonem 1574 nominatos. R. Affirmative, nisi Episcopus aliter in singulis casibus statuat.

II. - DE IUDICIO SUPER MARTYRIO SERVORUM DET

D. An praescriptum canonis 2101 extendatur etiam ad disceptationem martyrii Servorum Dei. R. Negative.

Datum Romae, e Civitate Vaticana, die 28 mensis Iulii anno 1932.

P. CARD. GASPARRI. Praeses. L. es. I. Bruno, Secretarius. Diarium Romanae Curiae 315

DIARIUM ROMANAE CURIAE

REV. CAMERA APOSTOLICA

NOMINA Con Biglietto di S. E. Revnìa il Signor Cardinale , Camer­ lengo di S. R. O, in data 22 Agosto 1932, il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare il sig. comm. Luigi Angelini-Rota, Sostituto Segretario e Cancelliere della Rev. Camera Apostolica.

SEGRETERIA DI STATO

NOMINE Con Brevi Apostolici il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si e degnato di nominare:

20 Maggio 1932. L'Emo e Revmo Signor Cardinale Pietro Segura y Saenz, Protettore dell'Istituto delle Serve di Gesù (Bilbao). » » » L'Emo Sig. Cardinale Raffaello Carlo Rossi, Protettore delle Suore Terziarie Carmelitane di S. Teresa deir Istituto di S. Martino a Campi Bisenzio (Firenze). 10 Giugno » L'Emo Sig. Cardinale Alessio Enrico Lépicier, Protettore dell'Istituto delle Suore di S. Francesco di Sales * (Padova). » » » L'Emo Sig. Cardinale Bonaventura Cerretti, Protettore del­ l'Istituto delle Figlie della B. V. Maria « de la Retraite » (Vannes). 16 » » L'Emo Sig. Cardinale Francesco Marchetti Selvaggiani, Protettore della Congregazione di Gesù e Maria (Roma). » » » L'Emo Sig. Cardinale Bonaventura Cerretti, Protettore del­ l'Istituto delle Suore Mercedarie della Carità (Granata, Spagna). 6 » » L'Emo Sig. Cardinale Pietro Segura y Saenz, Protettore dell'Istituto « de la Pureza de Maria Santísima » (Majorca). 316 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

2 Luglio 1932. L'Etno Sig. Cardinale Bonaventura Cerretti, Protettore della Congregazione delle Figlie di Nostra Signora di Issoudun (Francia). 26 » » L' Emo Sig. Cardinale Bonaventura Cerretti, Protettore della Associazione delle Serve di Gesù del Ssmo Sacra­ mento (Tolosa). 11 Agosto » L'Emo Sig. Cardinale Raffaello Carlo Rossi, Protettore del Terz' Ordine Regolare della Penitenza di S. Fran­ cesco d'Assisi (Albi).

Assistenti al Soglio Pontificio: 11 Dicembre 1931. S. E. Monsig. Giovanni Evangelista Sarió, Arcivescovo di Sarajevo. 31 Maggio 1932. S. E. Monsig. Stefano Corbini, Vescovo di Foligno. 7 Agosto » S. E. Monsig. Giuseppe Ballerini, Vescovo di Pavia.

Protonotarii Apostolici ad instar participantium:

16 Marzo 1932. Monsig. Eugenio Baziak, dell'archidiocesi di Leopoli dei Latini. 30 Maggio » Monsig. Stanislao Szczesnowicz, della diocesi di Lomza. 17 Luglio » Monsig. Umberto Malchiodi, della diocesi di Piacenza. » » » Monsig. Guglielmo Augusto Uberto Bauduin, della diocesi di Ruremonda. 19 » » Monsig. Domenico Siseo, della diocesi di Ajaccio. 25 » » S. E. Monsig. Giuseppe Bruno (Roma). » » » S. E. Monsig. Vincenzo Santoro (Roma). 28 » » Monsig. Marco Alaupovie, dell'archidiocesi di Sarajevo. ». » » Monsig. Giovanni Battista Dujmusió, della medesima archi- diocesi. 2- Agosto » Monsig. Vincenzo Moscardi, dell'archidiocesi di Aquila. 9 » » Monsig. Primo Carmignoto, della diocesi di Padova.

Prelati Domestici di S. S. : 12 Novembre 1931. Monsig. Edoardo Flanagan, della diocesi di Bathurst. 8 Febbraio 1932. Monsig. Achille Castañeda, dell'archidiocesi di Lima. 9 » » Monsig. Paolo Brandys, della diocesi di Katowice. 20 Maggio » Monsig. Sergio Der Abrahamian (Roma). 29 » » Monsig. Patrizio Giuseppe Healy, della diocesi di Lincoln. » » » Monsig. Giovanni Edoardo Hahn, della medesima diocesi. » » » Monsig. Giovanni Toomey, della diòcesi di Dubuque. » » » Monsig. Arnoldo Boeding, della medesima diocesi. » » » Monsig. Giovanni Carlo Stuart, della medesima diocesi. Diarium Romanae Curiae 317

29 Maggio 1932. Monsig. Antonio Sartori, della: diocesi di Ceneda. 14 Giugno » Monsig. Giacomo Magnani, dell'abbazia dei Ss. Vincenzo ed Anastasio alle Tre Fontane. 17 » » Monsig. Giuseppe Bianchini, della diocesi di Grosseto. » », » Monsig. Luigi Del Magro, dell'archidiocesi di Lucca. 19 » » Monsig. Orazio Ratto, della diocesi di Chiavari. 21 » » Monsig. Enrico Capretti, della diocesi di Brescia. » » » Monsig. Michele J. Hynes, della diocesi di Reno. 1 Luglio » Monsig. Salvatore Venturini, della diocesi di Frascati. 6 » » Monsig. Giacomo Strieth, della diocesi di Limburgo. » » » Monsig. Carlo Francesco Conley, della diocesi di Rockforçl. » » » Monsig. Magno Ambrogio Schumacker, della medesima diocesi. 14 » » Monsig. Giovanni Umberto Arnoldo Wouters, della diocesi di Ruremonda. » » » Monsig. Virgilio Crispolti (Roma). 17 » » Monsig. Guglielmo O'Meara, della diocesi di Sioux-Falls. » » » Monsig. Giovanni M. Brady, della medesima diocesi. » » » Monsig. Francesco P. Grabig, della medesima diocesi. » » » Monsig. Antonio C. Helmbrecht, della medesima diocesi. 23 » » Monsig. Giovanni Maria Le Maree, della diocesi di Quimper. 28 » » Monsig. Mattia Pajié, della diocesi di Sarajevo. » » » Monsig. Matteo Bekavaó, della medesima diocesi. 2 Agosto » Monsig. Paolo Guerrini, della diocesi di Brescia. 4 » » Monsig. Francesco M erolla, dell'archidiocesi di Sorrento. » » » Monsig. Luigi Mollo, della medesima archidiocesi. » » » Monsig. Luigi Lembo, della medesima archidiocesi; » » » Monsig. Sabino Cannone, della diocesi di Andria. 6 » » Monsig. Basilio De Sanctis (Roma). 9 » » Monsig. Giovanni Capobianco, dell'archidiocesi di Spoleto. » » » Monsig. Giuseppe Jotti, dell'archidiocesi di Modena. » » » Monsig. Francesco Giuseppe Gebhardt, della diocesi di Spira. 19 » » Monsig. Nicolò Veglio, della diocesi di Mondovì. » » » Monsig. Giovanni Hanley, dell'archidiocesi di Dubuque. » » » Monsig. Giovanni M. Wolfe, della medesima archidiocesi. 22 » » Monsig. Giuseppe Cardella, della diocesi di Agrigento. » » » Monsig. Geremia Blaquière, della diocesi di Charlotte town. 318 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ONORIFICENZE

Con Brevi Apostolici il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di conferire:

La Gran Croce dell'Ordine Piano: 10 Marzo 1932. AS. E. Balbino Giuliano, Ministro dell'Educazione Na­ zionale del Regno d'Italia. » , » » A S. E. Araldo di Crollalanza, Ministro dei Lavori pub­ blici del Regno d'Italia. » » » A S. E. il conte Costanzo Ciano di Cortellazzo, Ministro* delle Comunicazioni del Regno d'Italia. 31 Maggio » A S. E. Valerio Pop, Ministro della Giustizia del Regno* di Romania.

La Placca dell'Ordine Piano: 20 Giugno 1932. Al sig. Paolo Croci (Roma).

La Commenda dell'Ordine Piano : 5 Giugno 1932. Al nob. sig. Angelo Pericoli Ridolfini (Roma).

Il Cavalierato dell'Ordine Piano: 28 Maggio 1932. Al sig. Augusto Fernando Branco (Portogallo).

La Gran Croce dell'Ordine di San Gregorio Magno, classe civile: 12 Maggio 1932. A S. E. il dott. Giuseppe Guggiari, Presidente della Repub­ blica del Paraguay. 28 » » A S. E. il dott. Enrico Trindade Coelho, inviato straordina­ rio e Ministro Plenipotenziario della Repubblica del Portogallo. 5 Giugno » A. S. E. il conte Paolo Manassei di Collestatte, Inviata Straordinario e Ministro Plenipotenziario della Repubblica di S. Marino. 17 » » A S. E. il dott. Emilio Ocboa, già Inviato Straordinario e Ministro Plenipotenziario della Repubblica del Venezuela. 15 Luglio » A S. E. l'avv. Giuliano Gozi, Segretario di Stato per gli AA. EE. della Repubblica di S. Marino.

La Placca dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 22 Giugno 1932. Al sig. comm. Francesco De la Maire, dell'archidiocesi di Parigi. Diarium Romanae Curiae 319

La Commenda con Placca dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 21 Maggio 1932. All'on. sig. Gaetano Polverelli (Italia). 8 Luglio » Al sig. dott. A minta Milani (Roma).

La Commenda dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 22 Aprile 1932. Al sig. Davide Sagrini, della diocesi di Macerata. 11 Giugno » Al sig. Biagio Mezzanotte, dell'archidiocesi di Chieti. » » » Al sig. barone Maurizio De Croze, della diocesi di Cler- mont. 22 » » Al sig. conte Leone De la Perouse dell'archidiocesi di Parigi. » » » Al sig. Giuseppe Massin, della medesima archidiocesi. 2 Luglio » Al sig. Arcadio Bissonnette, della diocesi di Valleyfield. 15 » » Al sig. dott. Pompeo Righi (S. Marino). » » » Al sig. rag. Augusto Rovigatti (Roma). 28 » » Al sig. Michele Poljak, dell'archidiocesi di Sarajevo. » » » Al sig. Giorgio Ermanno Deery, della diocesi di Detroit. 9 Agosto » Al sig. Lorenzo Lonigo, della diocesi di Padova. » » » Al sig". Domenico Spinelli, dell'archidiocesi di Spoleto. 10 » » Al sig. cav. Livio Carimini (Roma). 22 » » Al sig. comm. Francesco Turbáceo (Pavia). » » » Al sig. Alfonso Giacomo Boudewijn Blaisse, della diocesi di Harlem. » » » Al sig. dott. Latfallah Lotfi, della diocesi di Tripoli dei Melchiti. » » » Al sig. Pasquale Cutore, Recupero della diocesi di Aci­ reale.

La Commenda dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe militare : 14 Luglio 1932. Al sig. conte Giorgio Salimei, Cadetto Aiutante nelle Guar­ die Nobili Pontificie.

Il Cavalierato dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 24 Aprile 1932. Al sig. Francesco Saverio Ranairo, del vicariato apostolico di Tananariva. 23 Maggio » Al sig. Vincenzo Starace, della diocesi di Castellammare di Stabia. 24 » » Al sig. Giovanni Battista Van Nuftel, della diocesi di Gand. » » » Al sig. prof. Giuseppe Gattafoni (Roma). 28 » » Al sig. Giovanni Barend Luykx, dell'archidiocesi di Utrecht. 30 Maggio » Al sig. Giovanni de Lafon, della diocesi di Montau ban. 320 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

5 Giugno 1932. Al sig. Patrizio Shea, dell'archidiocesi di Winnipeg. » » » Al sig. Giovanni Antonio Reich, della diocesi di Bergamo. 17 » » Al sig. prof. Ludovico Le Fur, dell'archidiocesi di Parigi. 22 » » Al sig. Paolo Tournon, della medesima archidiocesi. 5 Luglio » Al sig. Igino Palla, del vicariato apostolico di Cirenaica. 6 , » » Al sig. Ottone Mattia Fugen Lonpart, della diocesi di Bois- le-Duc. 16 » » Al sig. Ludovico Liran, della diocesi di Tours. » » » Al sig. Antonio Camillo De Oliveira (Brasile). » » » Al sig. Ettore Lyra (Brasile). » » » Al sig. Lorenzo Oldano, dell'archidiocesi di Parigi. » » » Al sig. Augusto Antonio Pradel, della medesima archi- diocesi. 27 » » Al sig. Federico Candana, della diocesi di Cremona. 20 Agosto » Al sig. Guglielmo Leonardo Maria Daniels, della diocesi di Harlem. » » » Al sig. Cornelio Alberto Dunselman, della medesima dio­ cesi.

Il Cavalierato dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe militare: 3 Agosto 1932. Al sig. Giuseppe Vicente Caldeira do Casal Ribeiro (Porto­ gallo).

NECROLOGIO

3 Agosto 1932. Monsig. Ambrogio Daffra, Vescovo di Ventimiglia. » » » Monsig. Daniele Curley, Vescovo di Syracuse (TJ. S. A.). 14 » » Monsig. Giorgio I. Finnigan, Vescovo di Helena (U. S. A.). 22 » » Monsig. Raimondo Iaftei, Vescovo di Forlì. 30 » » Emo Sig. Card. GUGLIELMO VAN ROSSUM, del titolo di S. Croce in Gerusalemme, Prefetto della Sacra Congregazione di Propaganda Fide, Presidente della Pont. Commissione per gli Studi Biblici. Annus XXIV - Vói. XXIV 1 Octobris 1932 Num. 10 ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PH PP. XI

EPISTOLA ENCYCLICA

VENERABILIBUS FRATRIBUS FOEDERATARUM MEXICI CIVITATUM,

ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS, ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS

PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS:

DE INIQUA REI CATHOLICAE CONDICIONE IN MEXICANA RE­

PUBLICA. PIUS PP. XI

VENERABILES FRATRES

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Acerba animi anxitudo, qua ob tristissimas humanae borum temporum societatis condiciones angimur, peculiarem illam haud remittit sollicitudinem, qua cum dilectos Mexicanae Nationis filios impense prosequimur, tum vos praesertim, Venerabiles Fratres, idcirco paterna cura Nostra dignissimus, quod tam diu acerrimis divexamini insectationibus. Inde ab inito Pontificatu, proximi Decessoris Nostri vestigiis insistentes, omni industria omnique ope enisi sumus, ne « consti­ tutionalia », ut aiunt, praescripta ad effectum funeste deduce­ rentur; quae quidem praescripta, utpote primaria atque immuta­ bilia laederent Ecclesiae iura, facere non potuimus quin pluries, occasione data, damnaremus atque reprobaremus. Hac itidem de causa Nobis cordi fuit ut Reipublicae vestrae Legatus Noster non deesset.

ACTA, vol. XXIV, n. 10. — 1-10-939. 322 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Quodsi plerumque, recentiore hac aetate, supremi ceterarum Civitatum gubernatores publicas cum Apostolica Sede necessitu­ dinum rationes, renovato quodam studio, redintegrare visi sunt, at Mexicanae Reipublicae moderatores non modo quamlibet mutuae conciliationi transigendae viam praecludere non desti­ terunt, sed fidem etiam, haud ita pridem scripto datam, praeter omnium exspectationem frangentes, violantes, atque adeo quae­ nam eorum essent in Ecclesiam consilia atque proposita luculen­ tissime demonstrantes, non semel Legatos Nostros suo loco depu- lerunt. Itaque eo deventum est, ut CXXX eius legis caput, quam « Constitutionem » vocant, asperrime in usum perduceretur; quam quidem legem, quippe catholicae religioni infensissimam, per

Encyclicas Litteras Iniquis afflictisque die x VIII mensis Novembris, anno MDCCCOXXVI datas, detestando et conquerendo sollemniter expostula vimus. Pergraves etiam in eos sunt, qui huiusmodi legis caput offen- dissent, poenae promulgatae, atque, nova Ecclesiasticae Hierar­ chiae inustâ iniuria, cautum est ut sacerdotes, quibus facultas esset privatim publice faciendi impertiendique sacra, certum numerum, quem singularum Civitatum legumlatores défini vis­ sent, neutiquam excédèrent. His iniuste intoleranterque constitutis, quae Mexicanam Eccle­ siam civili imperio gubernatorumque arbitrio, in catholicam religionem hostilium, obnoxiam redderent, vos, Venerabiles Fratres, divini cultus munia publice intermittere decrevisti^; eodemque tempore christifideles omnes quoquo modo compel- lastis, ut infandas id genus praescriptiones efficaciter expostu- larent. Ob vestram tamen apostolicam animorum strenuitatem atque constantiam, paene omnes e patria deturbati, sancta cleri gregisque vestri certamina martyriumque factum, extorres e longinquo veluti prospicientes, admirati estis; quibus autem ex vobis —perpaucis admodum — in sua cuiusque dioecesi quasi prodigialiter latescere licuit, ii haud mediocre attulere, suo nobi­ lissimae firmitudinis exemplo, christianae plebi solacium atque incitamentum. Acta Pii PP. XI 323

Quibus Nos de rebus, allocutionibus publicisque sermonibus habitis, ac copiosius disertiusque in Encyclicis, quas supra memo- ravimusj Litteris Iniquis afflictisque verba fecimus; id praesertim gratulati quod cleri egregie facta — cum sacra christifidelibus, non sine ipsius vitae discrimine, impertirent — quod heroica plurium laicorum hominum facinora — cum, incredibilibus ac prorsus inauditis aerumnis fortiter toleratis, magnoque cum suarum rerum detrimento, impensam operam sacrorum admini­ stris volenti animo navarent—vehementem universo terrarum orbi admirationem commoverunt. Atque interea Nostro deesse officio noluimus, quin, consiliis verbo scriptoque datis, sacerdotes Christique fideles ad iniquis legibus christiano more obsistendum pro viribus excitaremus, eos item adhortantes ad sempiterni Numinis iustitiam precibus atque piaculis ita placandam, ut quantocius providentissimus ac misericors Deus vexationibus hisce modum ac finem imponere benigne vellet. Neque efficere praetermisimus ut, qui Nobis ubi­ que gentium filii sunt, ii, consociatis Nobiscum supplicationibus, Mexicanis fratribus tam indigne habitis bene precarentur; cui quidem paternae invitationi Nostrae, mirabili quodam ardore, iidem responderunt. At neque, quae Nobis praesto essent, humanas rationes negle- ximus, ut dilectis filiis Nostris aliquid liceret afferre solacii: siqui­ dem, cum universum catholicum orbem enixe cohortati sumus, ut conflictatos Mexicanae Ecclesiae fratribus, corrogata etiam stipe, auxilio esset, tum supremos etiam Nationum rectores, quibuscum Nobis intercedunt necessitudinum vincula, iterum atque iterum obsecravimus, ut abnormem gravissimamque tot christifidelium condicionem perpendere non recusarent. Iamvero, qui rem Mexicanae Civitatis publicam moderantur, cum tam ingens afflictorum civium multitudo obsistere strenue generoseque non desisteret, ut e periculosis rerum adiunctis, quae ex optatis comprimere atque vincere nequivissent, aliquo modo émergèrent, se proposito son adversari haud obscure significa- runt totius causae, conlatis utrimque consiliis, componendae. 324 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Itaque, quamvis, proh dolor, experiendo Nobis cognitum esset, eiusmodi pollicitationibus fidem adiungere non tutum, conside­ randum tamen Nobis esse duximus utrum opportunum esset, necne, sacrorum religionis rituum intermissionem publice pro­ ducere. Quae quidem intermissio, si praesentissima exstiterat adversus rei publicae gubernatorum arbitrium expostulatio, nihilo setius, adhuc prolata, omnium civitatis religionisque rerum or­ dini potuisset detrimentum afferre. Praeterea, quod pluris est, haec intermissio, quemadmodum Nobis a non paucis maximaeque auctoritatis auctoribus perlatum fuerat, haud mediocri erat chri­ stifidelibus noxae, qui quidem multis spiritualibus adiumentis christianae vitae necessariis destituti, coactique propria religionis officia haud raro praetermittere, eo discriminis sensiin rapiebantur, ut a catholico sacerdotio removerentur atque adeo a supernatura­ libus eius beneficiis abstraherentur. Huc accedit quod, cum Epi­ scopi tam diu e dioecesi cuiusque sua abessent, non poterat id ad ecclesiasticae disciplinae remissionem debilitationemque non con­ ferre; quod tum potissimum dolendum erat, cum, in tanta Mexica­ nae Ecclesiae divexatione, christiana plebs sacerdotesque eorum maxime ductu ac norma indigerent, quos « Spiritus Sanctus po­ suit Episcopos regere Ecclesiam Dei ».1 Ubi igitur, anno scilicet MDCCCCXXIX, supremus Mexicanae Reipublicae magistratus publice edixit sibi consilium non esse, memoratas leges ad rem deducendo, « Ecclesiae identitatem » restinguere, itemque ecclesiasticam Hierarchiam posthabere, Nos quidem animarum saluti unice prospicientes, hanc qualem­ cumque hierarchicae dignitatis redintegrandae rationem minime praetereundam esse censuimus. Quin etiam Nobis perpenden­ dum esse consideravimus nonne opportunum esset, cum aliqua gravioribus malis medendi spes affulgeret, cumque praecipuae illae causae removeri viderentur, quibus ducti Episcopi divini cultus munia publice intermittenda esse autumaverant, ea in praesens redintegrare. Qua de re, Nobis profecto mens non erat neque Mexicanas in religionem leges habere ratas, neque publi-

i Act., XX, 28. Acta Pii PP. XI 325 eas, adversus eas, expostulationes ita revocare, ut iisdem legibus iam non pro viribus obnitendum, officiendumque esse decernere- mus. Haec tantummodo causa agebatur: quandoquidem nimirum rei publicae moderatores absimilia significabant inivisse consilia, res postulare videbatur ut eae obsistendi rationes intermitteren- tur, quae magis usque christiano populo detrimentosae evadere potuissent, atque ut aliae, opportuniores utique, susciperentur. At omnibus in comperto est exspectatam tam diu pacem re­ rumque conciliationem optatis non respondisse votisque Nostris. Rationibus enim transactae conciliationis aperte violatis, in sacrorum Antistites, sacerdotes Christique fideles adhuc saevitum est, poenis eos, vinculisque mulctando; ac summo cum animi moerore vidimus non modo non esse Episcopos omnes ab exsilio revocatos, sed potius, ex his etiam nonnullos, qui patriae bene­ ficio fruerentur, legum rationibus neglectis, e finibus eieetos; in dioecesibus non paucis templa, Seminaria, Episcoporum domi­ cilia ceterasque sacras aedes in usum suum minime restituta; denique apertis pollicitationibus posthabitis multos e clero lai- corumque ordine, qui avitam fidem fortiter tutafci essent, inimi^ eorum suorum invidiae simultatique permissos. Praeterea, vixdum publica divini cultus intermissio revocata est, iniqua eorum criminationis contentio, qui scriptionibus prelo edendis dant operam, in sacrorum administros, in Ecclesiam, in ipsumque Deum acerrime incessit atque increbuit; omnesque norunt Apostolicam Sedem officii sui esse duxisse unam e scrip­ tionibus huiusmodi — quae ob scelestiorem impietatem, obque susceptum aperte propositum odii per calumnias in religionem concitandi, omnem prorsus modum excessisset — reprobare atque proscribere. Accedit quod non modo in ludis, quorum est initia litterarum tradere, ne catholicae doctrinae praecepta impertiantur lege interdicitur, sed in iisdem etiam saepenumero, ii qui puerilis insti­ tutionis officio funguntur, ita excitantur, ut iuveniles animos ad impietatis commenta proffigatosque mores conformare contendant; quod quidem haud exiguum postulat a christianis parentibus in- 326 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale commodum, si integram velint subolis cuiusque suae innocen­ tiam in tuto ponere. Quam ad rem, cum hisce patribus matribus- que familias bene ex animo dicimus, itemque praeceptoribus atque magistris, qui studiose eos hac in re adiuvant, tum vos, Venerabiles Fratres, utrumque clerum omnesque christifideles enixe in Domino adhortamur, ut in litterarum ludorum causam iuventutisque educationem incumbere pro facultate ne desistatis, popularem multitudinem praesertim prae oculis habentes, quae, eum magis sit atheorum, francomurariorum communistarumque doctrinae quam latissime propagatae obnoxia, apostolica magis indiget navitate vestra. Id autem vobis persuasum habeatis, patriam vestram talem esse procul dubio futuram, quam vos, iuvenes rite instituendo, conformaveritis. Ast, in potioris etiam gravitatis caput, e quo ipsa profluit totius Ecclesiae vita, acerrime pugnatimi est: in clerum scilicet, in catholicam Hierarchiam, eo profecto consilio ut e Reipublicae consortione pedetemptim removeretur. Esto siquidem Mexica­ nae Civitatis « Constitutionem » edicere, liberam cives habere potestatem quidlibet sentiendi, quidlibet cogitandi atque credendi; attamen — quemadmodum crebro, occasione data, lamentati sumus — manifeste discrepando ac repugnando praecipit, ut sin­ gulae foederatae Reipublicae Civitates certum sacerdotum nume­ rum constituant atque designent, quibus liceat non modo in sacris aedibus, sed domi etiam atque intra domesticos parietes, sacra facere ac populo ministrare. Quod quidem immane nefas iis modis rationibusque gravius evadit, quibus istiusmodi lex ad effectum deducitur. Etenim si certum sacerdotes numerum « Constitutio » non excedere iubet, praecavet tamen ne iidem, in unaquaque regione, catholici gregis necessitatibus impares fiant; ac minime praescribit, hac super re, ecclesiasticam esse Hierarchiam post- habendam, quod ceterum in ea, quae Modus vivendi inscribitur, conventione aperte est luculenterque recognitum atque compro­ batum. Iamvero, in Michoacana Civitate decretum est ut unus tantummodo habeatur sacerdos pro XXXIII milibus christifi­ delium; in Chihuahuana unus pro XL V milibus; in Chiapa- Acta Pii PP. XI 327 sensi, unus pro LX milibus; ac denique in Verae Crucis Civi­ tate unus solummodo pro C milibus. Atqui nullo pacto posse, bis adhibitis coërcitionibus, christianae plebi, in amplissimis plerumque regionibus commoranti, ministrari sacra, nemo est qui non videat. Nihilo setius insectatores, veluti nimiae largita­ tis suae subpoenitentes, coërcitiones etiam atque etiam imposuere: Seminaria^ non pauca a nonnullis Civitatum gubernatoribus clausa; paroeciales domus in fiscum redactae; ac templa multis locis denuntiata, in quibus tantummodo, nec ultra statuti territorii fines, probatis civili auctoritate sacerdotibus rei divinae operari liceret. Quod vero aliquot Civitatum moderatores edixere, publicis videlicet magistratibus, cum ecclesiastici ministerii obeundi facultatem facerent, nullum esse cuiuslibet Hierarchiae respectum habendum, quin potius Praesules omnes, hoc est Episcopos, eos­ que ipsos, qui Apostolici Delegati munere functi essent, omnino esse hac potestate prohibendos, id manifesto patefacit velle eos Catholicam Ecclesiam restinguere atque delere. Paucis voluimus hucusque, per praecipua rerum capita, asper- rimam Mexicanae Ecclesiae condicionem commemorare, ut qui­ bus cordi est populorum disciphna atque concordia, animo ii omnes reputando huiusmodi, infandam prorsus, insectationem, in nonnullis praesertim Civitatibus, haud absimilem admodum illi esse, quae in teterrimis Russiae regionibus grassatur, ex nefaria hac propositorum adstipulatione novum sumant ardorem, quo istum totius socialis ordinis subversorem aestum veluti aggere praepediant. Vobis itidem, Venerabiles Fratres, dilectisque Mexicanae Na­ tionis filiis paternam iterum cupimus sollicitudinem Nostram testificari, qua vos omnes, aerumnis affectos, prosequimur; e qua profecto sollicitudine Nostra eae profluxere normae, quas per dilectum Filium Nostrum a publicis negotiis Cardinalem, superiore mense Ianuario, dedimus, itemque per Apostolicum Delegatum Nostrum vobiscum communicavimus. Cum enim causa agatur cum religione coniunctissima, ius profecto Nobis est atque offi- 328 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale cium aptiores decernendi rationes ac normas, quibus ii omnes,, qui catholico gloriantur nomine, non obtemperare non possunt. Atque operae pretium est heic aperte significaremos, quae sive ab Ecclesiastica Hierarchia sive a laicis hominibus nuntia consilia­ que periata essent, ea omnia, inita subductaque ratione, diligen­ ter considerasse; omnia dicimus, ea etiam, quae ad severiorem esse obsistendi modum regrediendum — ut iam anno MDCCCCXXVI — postulare videbantur, iterum in universa Republica divini cultus publice intermittendo munia. Ad agendi igitur rationem quod attinet, cum Sacerdotes non in easdem sint angustias in singulis Civitatibus redacti, neque ubique pariter sit de Ecclesiasticae Hierarchiae auctoritate digni­ tateque detractum, inde sequitur ut, quemadmodum dissimiliter infausta haec decreta in usum deducuntur, haud omnino similes. Ecclesiae Christique fidelium agendi rationes esse debeant. Quam ad rem aequum profecto existimamus praecipuis Mexi­ canos eos Episcopos honestare laudibus, qui, ut per delata Nobis nuntia certiores facti sumus, datas iterum a Nobis normas quam diligentissime sunt interpretati; quod quidem libet heic aperte declarare: etenim, si nonnulli — suae ipsorum tutandae fidei ardore magis quam exquisita in difficilibus hisce rebus pru­ dentia compulsi— ob varias, pro dissimilibus locorum condicio­ nibus, Episcoporum agendi rationes, secum repugnantia propo­ sita in iisdem suspicati sint, sibi omnino persuasum habeant repre- hensionem eiusmodi omni prorsus esse fundamento destitutam. Quoniam vero quaelibet sacerdotum numeri coërcitio gravis divinorum iurium violatio non esse non potest, pernecesse est Episcopi, reliquus clerus laicorumque ordo tale nefas, legitimo quoquo modo totoque pectore, obsistendo reprobandoque expo­ stulent. Esto enim hanc eorum expostulationem in eos, qui rei publicae praesunt, irritam evadere, id nihilominus christifideli­ bus, indoctis praesertim, omnino persuasum reddet civiles magi­ stratus, sua ipsorum opera, ecclesiasticam conculcare libertatem,, quam procul dubio Nos, etiamsi urgeant insectatores, abdicare non possumus. Acta Pii PP. XI

Quamobrem, ut magno eum animi solacio varias perlegimus expostulationes, quas sacrorum Antistites sacerdotesque e dioe­ cesibus dederunt, iniquis bisce legibus oppressis, ita Nos No­ stram adiicimus coram terrarum orbe universo, peculiarique modo coram iis, qui Civitatum gubernacula regunt, ut tandem aliquando reputent banc Mexicani populi divexationem, aeternum Numen non modo — Ecclesiam opprimendo suam, — christifideles non modo — eorum vulnerando fidem religionisque conscientiam — pergravi iniuria afficere, sed periculosam etiam exstare causam civilis illius eversionis, ad quam infitiatores osoresque Dei omni ope contendunt. Interea ut calamitosis hisce rerum adiunctis occurrere ac pro facultate mederi possimus, omnibus, quae adhuc praesto sunt, rationibus eniti necesse est ut — divini cultus perfunctione, quoad fieri possit, ubique servata — fidei lux christianaeque caritatis ignis in populo non restinguantur. Quamvis enim, ut diximus, de impiis decretis agatur, quae, quum sanctissimis Dei Ecclesiae­ que iuribus adversentur, idcirco sunt divina lege reprobanda, attamen non est dubium quin vano is impellatur timore, qui censeat se magistratibus ad iniustam causam operam esse colla­ turum, si, eorum vexationem perpessus, liberam ab iisdem exer­ cendi sacra facultatem petat; atque adeo officii sui esse ducat ab hac omnino petitione abstinere. Quae profecto erroris opinio agendique ratio, quoniam sacrorum rituum intermissio inde esset ubique secutura, maximum afferret universo christifidelium gregi detrimentum. Animadvertendum siquidem est iniquam hanc legem probare, vel eidem sponte adiutricem operam praestare suam, illicitum procul dubio esse ac prorsus nefas; quod tamen plurimum ab eo agendi modo differt, quo quis indignis hisce iussionibus invite repugnanterque subiicitur, imo etiam ita se habet, ut ad letha- lem decretorum effectum minuendum pro sua parte contendat. Iamvero sacerdos, cum a publicis magistratibus veniam sacris operandi coacte petit —- sine qua divinum non potest exercere cultum — id per vim tantummodo suffert, ut maius incommo- .330 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale dum vitari queat; nec alia demum se gerit ratione atque illa, -qua quis, possessione sua deturbatus, ab iniusto raptore re sua saltem utendi facultatem impetrare cogitur. * ' Ac praeterea suspicio quaevis « formalis » quam vocant, « coo­ perationis » probationesque legis per sollemnes removetur vehemen- tesque expostulationes non modo ab Apostolica Sede, sed etiam & Mexicanae Reipublicae Episcopis populoque factas. Huc accedit prudens sacerdotum agendi mos, opportunis saeptus cautionibus, quo iidem, quamquam ad sacrum ministerium per Episcoporum mandatum canonice instituti, coacti tamen, veniam libere fa­ ciendi sacra a Civitatis rectoribus postulant; enimvero bis in re­ rum adiunctis non legem probant, non praescriptis assentiunt, sed iniquis tantum decretis eo animo « materialiter », ut aiunt, ¡se subiiciunt, ut impedimentum illud arceatur, quo ab sacris ritibus obeundis prohibentur, quodque nisi remotum sit, divinum ubique cultum praepediet, maximo cum animarum discrimine. Haud absimili admodum ratione sacrorum administri, ut me­ moriae traditum est, priscis catholici nominis temporibus, pete­ bant, data etiam compensatione, facultatem adeundi martyres in carcere detentos, Sacramenta ministrandi causa; qua tamen re nemo cordatus cogitavit umquam eos insectatorum operam aliquo modo honestasse atque probasse. Haec est, certa prorsus ac tuta, catholicae Ecclesiae doctrina, quae quidem si, cum in usum deducitur, nonnullos in quamdam induxerit erroris offensionem, vestrum erit, venerabiles Fratres, hanc, quam proposuimus sententiam, diligenter iisdem luculen­ terque declarare. Quod si quis, postquam etiam mens Nostra per vos explanata fuerit, in falsa eiusmodi opinione pertinaciter adhuc perseveret, sciat porro se contumaciae pervicaciaeque notam non esse devi- taturum. Pergant igitur omnes, bene hac animati oboedientiae conten­ tione consiliorumque concordia, quod Nos non semel, intimo cum animi solacio, in clero dilaudavimus; atque excussis dubitatio­ nibus trepidationibusquB, quae a primis insectationis aestibus Acta Pii PP. XI 331 erupissent, sacerdotes exploratâ eâ sua quidquid strenue ferendi voluntate, impensiorem usque efficiant apostolicam suam ipso­ rum operam, in iuvenilem praesertim aetatem populariumque ordinem. Itidem aequitatis, concordiae caritatisque sensus iis etiam suadere conentur, qui idcirco in Ecclesiam repugnant, quod non satis eam cognitam habent. Quocirca contineri non possumus quin rem iterum commen- demus, quam, uti nostis, in oculis ferimus; ut scilicet Actio Catho­ lica, ad eas normas,1 quas per Apostolicum Delegatum Nostrum impertivimus, ubicumque instauretur maiusque in dies incre­ mentum accipiat. Novimus hoc inceptum, initio praesertim atque hisce in condicionibus difficillimum; novimus idem ad optatos fructus non semper citato gradu procedere; at necessarium novi­ mus ac magis efficiens quam ceteras omnes agendi rationes, quem­ admodum ex Nationibus illis, quae ab huiuscemodi divexationum discrimine emerserunt, experiendo est cognitum. Dilectos praeterea Mexicanae gentis filios etiam atque etiam ad eam in Domino adhortamur, qua praestant, cum Ecclesia ma­ tre, adeoque cum eius Hierarchia, arctissimam coniunctionem; ita quidem ut datis normis praeceptisque obtemperare, pro virili parte, studeant. Sacramenta participandi, divinae gratiae chri- stianaeque virtutis fontes, opportunitatem ne praetermittant; religionis doctrinam diligenter addiscant; a misericordiarum Patre afrlictae suae ipsorum patriae pacem prosperitatemque implo­ rent; atque honori officioque sibi ducant, in Catholicae Actionis agmine, sacrorum administris operam navare suam. Eos vero, qui cum ex utroque clero, tum ex laicorum ordine, incenso religionis studio permoti et Apostolicae huic Sedi ob­ secuti, memoranda prorsus facinora edidere, in recentioribus Mexicanae Ecclesiae fastis adscribenda, amplissima honestamus laude; eosque enixe in Domino obtestamur, ut in sacrosancta Ecclesiae iura defendenda totis viribus incumbere ne desistant, ea nempe adhibita generosa dolorum laborumque tolerantia, cuius nobilissima usque adhuc dedere exempla.

1 Cfr. etiam Epist. Apost. « Paterna sane sollicitudo », d. II Febr., a. MDCCCCXXVI. 332 Acta Apostolicae Sedis -. Commentarium Officiale

At finem imponere Encyclicis hisce Litteris non possumus,, quin ad vos, Venerabiles Fratres, fideles mentis Nostrae interpre­ tes, peculiari modo cogitationes intendamus Nostras, vobisque fateamur eo Nos arctius esse, Nosque experiri vobiscum coniunc­ tos, quo asperioribus laboratis aerumnis in obeundo apostolico ministerio; atque pro certo habemus vos, quandoquidem cum Iesu Christi Vicarii animo vos cohaerere nostis, solacium inde haurire atque incitamentum, ut cotidie alacrius perarduum sanc­ tissimumque opus urgeatis, quo concreditum vobis gregem ad aeternae salutis portum adducatis. Ut vero divinae gratiae auxilium vobis semper adsit, vosque divina misericordia erigat, effusa paterni animi voluntate, vobis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, apostolicam benedictionem, caelestium munerum auspicem, impertimus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xxix mensis Septem­ bris, in Dedicatione S. Michaelis Arcangeli, anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XI

MOTU PROPRIO

DE CONSTITUTIONE TRIBUNALIUM ET RATIONE PROCEDENDI IN

CAUSIS CIVILIBUS STATUS CIVITATIS VATICANAE, NOVIS NORMIS

ORDINANDIS. PIUS PP. XI Al fine di sempre meglio provvedere all'ordinamento dei Tribunali nello Stato della Città del Vaticano ed alla procedura da seguire per la sollecita trattazione delle cause civili avanti i medesimi, di certa scienza e Motu-proprio disponiamo e sta­ biliamo quanto appresso: I. È costituita una Commissione con incarico di redigere un progetto di legge sull'ordinamento giudiziario e sulla procedura civile dei Tribunali dello Stato della Città del Vaticano. Acta Pii PP. XI

La Commissione è composta delle seguenti persone: Sua Eccellenza Revma Monsignor Massimo Massimi, Decano della S. R. Rota, Presidente; Illmo e Revmo Monsignor Giulio Grazioli, Uditore della S. E. Rota; Avv. Cav. di Gr. Cr. Paolo Pericoli, Presidente del Tribu­ nale di prima istanza; Avv. Comm. Agostino Schmid, ff. di Promotore di giustizia presso detto Tribunale; Aw. Cav. Paolo Guidi, Giudice supplente nello stesso Tribu­ nale, Segretario. La Commissione dovrà presentare il progetto entro il 31 Di­ cembre 1934. II. Da oggi e fino al giórno nel quale entreranno in vigore le nuove noi me circa l'ordinamento e la procedura civile dei Tribunali dello Stato della Città del Vaticano, le cause civili di natura patrimoniale od economica di competenza del foro e eclesiástico nello Stato medesimo saranno deferite ad una Com­ missione composta dal Decano pro tempore della S. R. Rota, o, in caso di impedimento e per ciascuna determinata causa, dal­ l' Uditore più anziano; dal Presidente del Tribunale di prima istanza, o, parimenti in sua sostituzione, dal Giudice più anziano; e da altro Giudice da nominarsi causa per causa ed avente, in quanto occorra, anche le speciali cognizioni tecniche in rela­ zione all'oggetto della causa stessa. La nomina del terzo Giudice sarà fatta dagli altri due, e, in mancanza di accordo fra i medesimi, dal Sommo Pontefice. Del pari le cause civili di competenza del foro laicale dello Stato della Città del Vaticano saranno deferite ad una Commissione composta dal Presidente del Tribunale di prima istanza, dal Giudice più anziano, e da altro Giudice, da nominarsi causa per causa come sopra. Le funzioni di Promotore di giustizia, di ìsTotaro attuario e di Cursore presso le dette Commissioni saranno esercitate dal Promotore di giustizia, dal Notaro attuario e dal Cursore del Tribunale di prima istanza dello Stato della Città del Vaticano. 334 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

III. Le Commissioni indicate nel precedente articolo II saranno investite dei piti ampi poteri, anche in ordine alle forme del procedimento, salve sempre le dovute garanzie per la legittima difesa delle parti contendenti. Tutti gli atti saranno compiuti nel territorio dello Stato della Città del Vaticano. Le sentenze interlocutorie delle dette Commissioni saranno impugnabili soltanto insieme alle definitive, col rimedio della restituzione in intero, di cui al canone 1905 e seguenti del Codice di diritto canonico, escluso ogni altro gravame. In caso di accoglimento della domanda di restituzione in intero, il Supremo Tribunale della Segnatura rimetterà la causa alla stessa Commissione per nuovo esame. La Commissione dovrà uniformarsi alle dichiarazioni di diritto che siano state pronunziate dallo stesso Supremo Tribunale a termini del ca­ none 1605 § 2 del Codice citato. IV. Le norme stabilite nei precedenti articoli II e III si applicano anche alle cause attualmente pendenti avanti qual­ siasi Collegio giudicante, nelle quali il Collegio stesso non abbia emanato sentenza interlocutoria. Le carte processuali saranno trasmesse di ufficio al Presidente della Commissione competente. Tutto ciò Noi abbiamo stabilito e stabiliamo, nonostante qualunque cosa in contrario, anche se degna di speciale men­ zione. Dato a Boma, presso San Pietro in Vaticano, addì 21 del mese di Settembre, l'anno millenovecentotrentadue, undicesimo del Nostro Pontificato.

PIUS PP. XI Acta Pii PP. XI 335.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

CATHEDRALE TEMPLUM SENOGALLIENSE HONORIBUS BASILICAE MINORIS AUGETUR. PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Senogalliensi in civitate exstat tem­ plum cathedrale in honorem Sancti Petri Apostoli Deo dicatum, quod loco prioris cathedralis vetustate fatiscenti», saeculo decimo octavo fere exeunte,, consecratum est. Iam vero eadem in civitate cathedralis aedes ob ásperos fortunae rerumque eventus variis in sacris aedificiis exstitit; primum qui­ dem templum perantiquum solo aequa vit rex Siciliae saeculo tertio decimo, illudque, quod sub titulo Beatae Mariae Virginis ac Sancti Paulini Nolani, tum prioris loco exaedificatum est, saeculo decimo quinto Senogalliensium dominus tunc temporis exsistens pariter in ruinam traxit, adeo ut erecta sit in cathedralem praepositura Sancti Petri Apostoli, quae profecto huius­ modi honore a sexto decimo saeculo usque ad finem fere octavi et decimi saeculi gavisa est. Hodiernum templum cathedrale, optimis picturis deco- ratum et conspicua quoque fronte ornatum, quam, iussu Decessoris Nostri rec. mem. Pii Pp. IX erectam, nuper Nos ipsi instaurandam curavimus,, sacris copiose supellectilibus instructum est, pretiosisque reliquiis Sancto­ rum, quas inter plane memoratu digna corpus Materni Martyris, corpora- que S. Philumelis et S. Innocentii, ditatur. In eodem autem templo imago colitur, suo in magnificentissimo sacello, Beatae Mariae Virginis a Spe, quam iam sacrosanctae Basilicae Vaticanae Capitulum aureo diademate redimivit; eandemque, vulgo Madonna del Duomo nuncupatam, magna- veneratione christifideles dioecesis prosequuntur. Ipsa denique in cathe­ drali aede religiose servatur baptismalis fons, qui ut artis operibus affabre- exornaretur, ingens pecuniae summa ex catholicorum donis undique con­ gesta est, ne memoria excidat sacri baptismatis quod Decessor Noster Pius Pp. IX eodem in fonte excepit. Qua propter cum venerabilis frater Senogalliensium Episcopus a Nobis suppliciter demisseque efflagitaverit ut, votis omnium tum cleri tum populi dioecesis Senogalliensis obsecundan­ tes, templum cathedrale praelaudatum Basilicae minoris titulo ac privilegiis de apostolica Nostra benignitate honestare velimus, placet huiusmodi optatis pro Nostra erga Praesulem Senogalliensium benevolentia conce­ dere. Audito propterea dilecto filio Nostro Sanctae Eomanae Ecclesiae Car­ dinali Sacrorum Eituum Congregatione Praefecto, apostolica Nostra aucto- 336 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ri tate, praesentium Litterarum tenore perpetuumque in modum, templum cathedrale civitatis ac dioecesis Senogalliensis in honorem Sancti Petri apostoli D eo dicatam, Basilicae minoris titulo ac dignitate augemus, illique omnia et singula conferimus iura et privilegia, quae eidem titulo adnexa sunt. Haec concedimus, largimur decernentes praesentes Litteras firmas, vali­ das et efficaces semper exstare et permanere, suosque plenos atque inte­ gros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contra­ riis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die ni

mensis Maii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

II

PONTIFICIO SEMINAMI ROMANI ATHENAEO MAGNUS CANCELLARIUS PRAE­

FICITUR. PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Romanum Seminarium illique adiun­ ctum Athenaeum, cum potissimum conditum sit ut Romanae Nostrae dioecesi rei sacrae suppeditet administros, inter Instituta, quae iuvenes clericos in spem Ecclesiae succrescentes pietate et doctrina fingunt, singu­ lari studio prosequimur. Huiusmodi quidem Seminarium, quod Pius Pp. IV, vota Concilii Tridentini persolvens, Sancto Carolo Borromaeo opem confe­ rente, erexit, Decessores Nostri tam impensis assiduisque curis affecerunt, ut praestantis disciplinae ac scientiae laude iugiter enituerit. Quam ob rem cum in aedes Gregoriano Lyceo iunctas, Clemente Pp. XIV regnante, migrasset, per moderatores magistrosque suos itaLyceum ipsum gessit, ut illa quoque praestantia et fama, quas in ecclesiasticis disciplinis Patres e Societate Iesu iam sibi ibidem comparaverant, floruerit. Haec deinceps promerita rependens Decessor Noster Leo Pp. XII, Societati Iesu Romano Conlegio denuo restituto, ad Sancti Apollinaris Seminarium Romanum transferendum, Motu proprio Recolentes animo, constituit, illudque exor- iiavit sacrae theologiae doctores creandi iure. cui etiam academicos gradus Acta Pii PP. XI 337 impertiendi privilegium in philosophica disciplina quattuor post annos adiecit. Apostolicis autem Litteris Cum Romani Pontifices rec. mem. Prae­ decessor Noster Pius Pp. IX, ingenuarum artium optimorumque studiorum incremento sollicitus, ut maiori Romani Seminarii utilitati ac splendori prospiceret, iuris canonici et civilis Facultates ibidem erigendi privilegium illi tribuit. Hisce insistentes vestigiis Nos quoque nullam praetermisimus occasionem, quin eidem Romano Seminario benevolentiae Nostrae signi­ ficationes exhiberemus. Cum propterea, per nuper editam Apostolicam Constitutionem Deus scientiarum Dominus Universitatibus Sacrorumque Studiorum Facultatibus novam imponendam disciplinam censuerimus, postquam Legales Athenaei Seminarii Romani Facultates ad Pontificii Instituti utriusque Iuris dignitatem eveximus, confestim etiam praecepi­ mus, ut nova eadem Constitutio una cum Sacrae Congregationis Seminariis et Studiorum Universitatibus praepositae adnexis praescriptis, in ipso Athe­ naeo exsecutioni sine mora mandaretur; simulque statuimus ut nova sedes eiusdem Athenaei Scholarum, praestantiae incrementisque iuxta Consti­ tutionem adnexaque praescripta, quae memoravimus, obtinendis aptior, ad Lateranum pararetur. Nunc vero aliud benignitatis Nostrae testimo­ nium Pontificio Athenaeo Seminarii Romani exhibere cupientes, certa spe freti ut idem novo decore aucto, uberiores fructus magis magisque in dies edat, Motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum decernimus, ut Pontificio Athenaeo Seminarii Romani, ad normam eiusdem Constitutionis Deus scientiarum Dominiis Magnus Cancellarius nunc et in posterum praeficiatur Sanctae Roma­ nae Ecclesiae Cardinalis Noster et Romani Pontificis pro tempore hac Alma in Urbe Vicarius in spiritualibus Generalis. Contrariis non obstan­ tibus quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxx m. Septembris, festo S. Hieronymi, an. MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CAED. PACELLI, a Secretis Status.

ACTA, vol. XXIV, n. 10. — 1-10-932. 23 338 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

EPISTOLAE

I

AD R. P. D. LEOPOLDUM PREÇAN, ARCHIEPISCOPUM OLOMUCENSIUM, DE CON­ VENTU VELEHRADENSI SEXTO.

PIUS PP. XI

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Haud mediocri cum animi gaudio accepimus a dilecto filio Nostro Aloysio S. R. B. Presb. Card. Sincero, qui, ut nosti, a secretis est sacri Consilii Orientali Ecclesiae praepositi, sextum propediem Conventum Velehradii celebratum iri, prope venerandas SS. Cyrilli et Methodii aedes, auspice quidem pio Apostolatus Opere, quod a beatis hisce caelitibus nuncupatur. Laetum hoc nuntium, ut diximus, idcirco non mediocre Nobis solacium indidit, quod ab iis, quae aliae ex aliis, per non diuturnum annorum intervallum id genus Congressiones habitae sunt — pluribus sane, cum sacrorum Anti­ stitibus, tum lectissimis viris studiose elaborantibus —non parvae ad Ecclesiae unitatem procurandam profluxere utilitates. Ac praeterea sextus huiusmodi coetus hoc iterum atque ite! im patefaciet, quod iam supe­ riores Conventus luculenter testati s unì, inviolatam scilicet Iesu Christi Sponsam, Nosque imprimis, qui eius gubernacula divinitus moderamur, quique sedula tua, venerabilis frater, istiusque, cui praees, Sodalitatis opera iuvamur laetamurque, neque curis unquam parcere neque laboribus, ut dissidentes fratres ac filii germana catholicae Ecclesiae doctrina satius collustrati, eiusque caritate permoti, ad auspicatam tandem aliquando redeant unitatem. Neque dubitamus quin desciti a Nobis filii, qui coetibus interfuere, cum Ecclesiae Matris solhcitudinem et impensum in eos ve­ strum omnium studium perspectum habuerint, laetabilis huius incepti vim senserint atque invitamentum. Quam quidem vim atque invitatio­ nem ut vel vehementius experiantur, eidemque ultro libenterque respon­ deant, ut scilicet christianae unitatis beneficia intentiore animo recolen­ tes, ad eam amplectendam totis viribus contendant, instantes caelestium bonorum Datori admoveri preces exoptamus; ita enim, opitulante Deo, feliciter continget ut omnes, ii etiam, quotquot ab Apostolica hac Sede mi­ sere aberrant, pretiosa optatae pacis optatique Iesu Christi Regni munera adipiscantur. Ad quod sane propositum assequendum, illud non parum conferet doctrinae caput, de quo in proximo Velehradensi Congressu age­ tur: de fide nempe, quae indissolubile sit mystici Iesu Christi corporis vineu- Acta Pii PP. XI 339 liim. Ac pro certo sanctissimi illi Episcopi, Cyrillus et Methodius, cum tanti ponderis veritatem cernent dogmaticis, liturgicis historicisque rationibus inlustratam, pro cuius ipsimet triumpho tot exanclarunt labores suamque totam insumpsere vitam, de caelo vobis arridebunt magnaque laetitia affi- cientur. Qui vero intellegentia sua atque doctrina de re in coetibus agent, adeo sunt, ut novimus, ad has disciplinas periti atque instructi, ut neuti- quam dubitemus quin uberes inde ac salutares profecturi sint fructus. Qui quidem fructus ut copiosiores etiam evadant, instanter vobiscum una sanctos illos precamur catholicae unitatis adsertores atque Apostolos, Cyrillum nempe ac Methodium, qui vobis laboribusque vestris — implo­ ratio a Deo lumine atque auxilio — e Caelo adsint. Nolumus praeterea hanc praeterire opportunitatem, quin eam vobis iteremus adhortationem invitationemque, quam haud ita pridem per Ency­ clicas Litteras Nova impendet universo habuimus catholico orbi; quando­ quidem enim in eos vos coetus conventuri estis, quibus Redemptor noster praesentiam suam pollicitus est, « Ego sum in mèdio eorum », communes habetote supplicationes, quibus a misericordiarum Patre pacisque Prin­ cipe necessarium, in increscenti, quod lamentamur, discrimine, iis prae­ sertim impetretis adiumentum atque levamen, qui afflicta fortuna labo­ rant, neque habent unde victum operando sibi comparare queant. Quod est reliquum, tibi, venerabilis frater, iisque omnibus, qui in proximis coe­ tibus intererunt, divinorum munerum auspicem, paternaeque voluntatis Nostrae testem, Apostolicam Benedictionem amantissime impertimus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xxv mensis Decembris, in festo Nativitatis D. N. Iesu Christi, anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

PIUS PP. XI

II

AD EGREGIUM VIRUM IOANNEM M. FISCHER, DOCTOREM, PRAESIDEM CONSILII

ESSENDIENSIS CONVENTUI LXXI CATHOLICORUM E GERMANIA APPARANDO.

PIUS PP. XI

Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Haud perterriti hisce temporum angustiis, quin immo in spem maximam Dei gratia adducti, catholici isti Essendienses, ut libenter' audivimus, omnia ita in civitate sua periflustri disposuerunt, ut septuagesimo primus ex tota Germania catholicorum Conventus, favente quidem et cohortante Cardinali Colo- 340 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale niensi Archiepiscopo, exeunte mense proximo sollemniter efficienterque celebretur. Neque vero timendum est, ne spem conceptam susçeptosque labores rei exitus fallere frustrarive possit. Ipsa enim et opportunitas loci et coetuum apparatus et quaestiones disputandae, supplicationesque pu­ blicae divino Nummi peragendae, omnia id unum spectant, ut, densatis catholicorum agminibus, robur viresque communes augeantur ad ea propul- sanda pericula, quae vitae tam religiosae quam civili undique minitantur. Imprimis quidem sedes ista, ad ineundos coetus delecta perquam idonea exsistere videtur. Est enim Essendia urbs perantiqua, veteribus monu­ mentis exornata, quae, novis offìcinarum instrumentis novisque generibus machinamentorum, magnum civium et opum accepit incrementum. At ea quidem alacritas, ea pariter constantia, quam boni Essendienses in fabri- libus operibus prae se ferunt, maxime enitet in catholica fide retinenda atque augenda, quam ab ipso civitatis conditore Altfrido, Episcopo Hil- deshiensi, inde a Caroli Magni tempore primum receperunt. Insignia vero huiusmodi fidei monumenta plurimae exstant ecclesiae, inter quas celebris est illa Sancto Alberto Magno dicata, ubi sepulcrum Sancti Ludgeri, gentis Saxonicae apostoli et luminis, religiosissime asservatur. Optime quidem in sacris istis monumentis ad ineunda vobis consilia capientur auspicia, in istis quoque inita consilia votaque vestra firmabuntur. Neque parvi ponderis atque utilitatis res erunt in coetibus pertractandae. Quum enim temporibus miseriisque novis nova etiam remedia et auxilia quaerenda merito sint oportet, haec singula perpendetis, tum pro vestris consocia­ tionibus tuendis ac dilatandis, tum pro operibus caritatis institutisque provehendis, tum denique pro ipsa rerum publicarum temperatione mo­ deranda atque firmanda. Illud autem inter cetera Nobis perplacuit, vos fìdehter secuturos statuisse normas, quas Ipsi universo orbi catholico recenter dedimus, praesertim per Litteras Nostras Encyclicas sive «de Actione Catholica » promovenda, et « Quadragesimo anno » de ordine so­ ciali instaurando. Si enim huiusmodi tam gravia praescripta ubique per catholicos servanda sunt, quid dicemus de vestra regione Essendiensi, ubi tanta est opificum multitudo, qui quidem, in asperrimo hoc rei oecono­ micae discrimine, tot indigent praesidiis ad causam ipsorum rite susti­ nendam ac tuendam? Quapropter magno vos animo exhortamur, ut quae­ stiones propositas fidenter adgrediamini et ad conclusiones peridoneas, Deo opitulante, perveniatis. Ut autem omnia ad optata vestra feliciter respondeant, precibus vestris Nostras libenter adiciimus, et, ipso Sancto Alberto Magno, vestrae congressionis patrono, intercedente, caelestia vobis lumina instantissime adprecamur. Quorum quidem munerum auspex item­ que paternae benevolentiae Nostrae testis apostolica sit benedictio, quam Acta Pii PP. XI 341

tibi, dilecte fili, Consilii istius sociis atque iis universis, qui Conventui intererunt, effuso animo impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxv mensis Iulii, in festo

Sancti Iacobi Apostoli, anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XI

III

AD EMUM P. D. FRANCISCUM TIT. S. PUDENTIANAE S. R. E. PRESBYTERUM

CARDINALEM BOURNE, ARCHIEPISCOPUM WESTMONASTERLENSEM, QUEM

DELEGAT AD DEDICANDUM TEMPLUM RESTITUTAE ABBATIAE S. MARIAE

DE BUCKFAST. PIUS. PP. XI Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Servator noster benignissimus, mortis triumphator eximius, non modo fidelibus suis sempiternam ingessit et uberrimam vitam, verum et institutis, quae Ipsius nomine recte gloriantur, praepotens quoddam robur infudit, ita sane ut per saecula vigeant aut de illata sibi ruina vegetiora saepe resur- gant. Id felix confirmat eventus, qui coenobitas monasterii, a S. Maria de Buckfast nuncupati, ingenti afficit laetitia ac Nos, ut gratulantis animi Nostri pandamus sensus, suasit. Stat igitur apud reaedificatum coenobium denuo exstructa aedes sacra a S. Maria, mox ritu consecranda dedicanda- que solemni. Diuturna per saecula floruit abbatia haec, divinarum laudum pio resonans canore, domicilium virtutum, ingenuarum operosarumque artium perfugium, Evangelii lumine late advecto merito gloriosa. At dira exorsa procella, quae saeculo sexto decimo, Ecclesiae in Anglia tantam perniciem intulit, illam quoque convenit. Non solum enim innoxiae extur- batae columbae, sed ipsi muri eversi fuerunt atque deiecti, quorum ad antiquam gloriam deflendam sparsa informiaque diu manserunt rudera. At quinquaginta abbine annis monachos quosdam extorres ex monasterio, cui nomen Beatae Mariae Virginis « de Petra gyrante» profectos eodem loco constat sedem suam fixisse. Denuo erectum fuit coenobium, denuo arduam attulit molem abbatiale templum, quod ad condendum fabricandumque, quina per lustra, monachi fidei ardore succensi indefesso labore incubue­ runt. Nunc autem cum ad huiusmodi templum rite sacrandum miro splen­ dore adparantur solemnia, laetatur simul et favet nobilis Anglorum gens, quae, avitae gloriae memor, beatissimos Augustinum et Bedam, patriae tutores et sidera, hisce in religiosis viris qui redierunt aliquo modo agno- 342 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

scere potest et salutare. Quo autem participatione Nostra, festorum decus et gaudium cumulemus, te, dilecte fili Noster, ultro eligimus et renuntia- mus, qui Legati Nostri munere fungens sacris caerimoniis, ad dedicatio­ nem abbatialis templi a S. Maria de Buckfast pertinentibus, praesis, eisdem­ que, romano ostro conspicuus, plus addas nitoris. Libenter insuper tibi potestatem facimus ibidem adstanti populo rite nomine Nostro benedicendi plenamque admissorum veniam, ad Ecclesiae praescripta, tribuendi. Pa­ terno studio demum auspicati ut abbatia, de qua est sermo, religione, pietate, doctrina effulgeat per aeva ac praesertim Anglorum stirpem in­ stantibus precibus et spectandis virtutum exemplis adiuvet, tibi, dilecte fili Noster, praelatis, clero, universis qui sacris ritibus intererunt, caelestis solacii pignus, benedictionem apostolicam impertimus. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, die vii mensis Augusti anno

MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XI Sacra Congregatio Consistorialis 343

SACEA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

PROVISIO ECCLESIARUM

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI, succes­ sivis decretis Sacrae Congregationis Consistorialis, singulas quae sequuntur Ecclesias de novo Pastore dignatus est providere, nimirum:

12 Augusti 1932. — Cathedrali- Ecclesiae Drepanensi praefecit R. D. Ferdinandum Ricca, archipresbyterum-parochum ad S. Ioannis Baptistae, in oppido Vittoria, archidioecesis Syracusanae. • 9 Septembris. — Cathedrali Ecclesiae Eistettensi, R. D. Conradum von Preysing, Sanctitatis Suae Cubicularium honoris, canonicum metropolita­ nae Ecclesiae Monacensis. — Cathedrali Ecclesiae Misnensi, R. D. Petrum Legge, parochum in urbe Magdeburgensi, archidioecesis Paderbornensis. 16 Septembris. — Cathedrali Ecclesiae Guastallensi, R. D. Iacobum Zaffrani, Vicarium generalem dioecesis Comensis. — Cathedrali Ecclesiae Grossetanae, U. D. Paulum Galeazzi, Vica* rium generalem dioecesis Narniensis. — Cathedrali Ecclesiae Campaniensi, R. D. Petram Capizzi, archipre­ sbyterum-parochum ad S. Petri in oppido Calaseibetta, dioecesis Cala­ tanisiadensis. — Cathedrali Ecclesiae Petrolinensi, R. D. Idilium Soares, parochum ad Sanctae Crucis in civitate Campinensi. 19 Septembris. — Metropolitanae Ecclesiae Vindobonensi, R. D. Theo- dorum Innitzer, Antistitem Urbanum, Sacrae Theologiae Doctorem ao Professorem Sacrae Scripturae in Universitate Vindobonensi, 26 Septembris. -— Titulari Ecclesiae episcopali Croënsi. R. P. D. Ioan­ nem Bernardum Mae Ginley, hactenus Episcopum Montereyensem-Fres- nensem. 344 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

SACRA CONGREGATIO PRO ECCLESIA ORIENTALI

INSTRUCTIO

DE CLERICIS ORIENTALIBUS APUD EXTERAS NATIONES PRAETER PROPRIUM PATRIARCHATUM VEL PROPRIAM REGIONEM VERSANTIBUS.

Quo facilior vetustorum canonum observantia atque praescriptionum quas Sancta Sedes identidem dedit pro clericis orientalibus extra propriam regionem versantibus, ut ad Missae celebrationem admittantur atque Ordi­ nariorum locorum favorem et protectionem obtineant, statuit Sacra Con^ gregatio Orientalis Instructionem dare, in qua singula quae ab ipsis clericis aut a locorum Ordinariis sunt adimplenda, una simul colligerentur. . Iam per Decretum « Qua sollerti » d. 23 Decembris 1929 normae con^ stitutae sunt pro clericis orientalibus qui in Americae vel in Australiae regiones immigrant ad curam spiritualem fidelibus proprii ritus praestan­ dam; et per Decretum « Non raro accidit » d. 2 Ianuarii 1930, normae pro clericis qui in easdem regiones se conferunt ob aliam causam oeconomi eam vel moralem, et ad breve tempus. Firmis integrisque praefatis huius Sacrae Congregationis decretis, prae­ sentes litterae leges breviter exponunt, quae aditum et permanentiam mo^ derantur cuiusque clerici ritus orientalis, sive ordinis regularis, sive ordinis saecularis, apud exteras ceteras nationes, praeter proprium Patriarchatum vel propriam regionem orientalem. 1. Quilibet clericus orientalis qui ad exteras nationes, praeter pro­ prium Patriarchatum vel propriam regionem vult pergere, antequam a sua dioecesi discedat, licentiam seu litteras discessoriales a proprio Ordinario obtineat; idemque per tramitem sui Ordinarii, litteras commendatitias a Sacra Congregatione Orientali assequatur, quae litterae per rescriptum dantur, in quo locus ad quem memoratus sacerdos est perrecturus indica­ bitur et tempus ibidem permanendi.1 2. Praefatus sacerdos in dioecesi non sua commorans in omnibus quae ad disciplinam pertinent subest Ordinario loci ac eiusdem mandatis parere debet, quin exinde cesset vel minuatur vinculum subiectionis a proprio Antistite vel Patriarcha.

1 Can. 804 § 1, Codicis iuris canonici. Sacra Congregatio pro Ecclesia Orientali 345

3. Ipsemet, postquam ad dioecesim pervenerit de qua in rescripto huius Sacrae Congregationis, ab ea ad aliam dioecesim vagari nequit, nisi ex condigna causa ab Episcopo a quo et ab Episcopo ad quem probata, ac simul praehabito consensu utriusque Episcopi, omnino servatis conditio­ nibus quas ipsi forte apposuerint.1 4. Elapso tempore statuto, memoratus sacerdos ad suam dioecesim redeat. « Si vero ultra tempus statutum diutius sine causa commoretur in loco, de quo supra, loci Ordinarius non amplius eum admittat ad Missae celebrationem, et, salvo suo iure, rem referat Nuntio aut Delegato Aposto­ lico, aut huic Sacrae Congregationi ».2 5. Non licet buie sacerdoti sacrum ministerium exercere, ne obiter qui­ dem, nisi propter hanc causam ad illam dioecesim admissus fuerit, aut nisi de mandato vel de expresso consensu Ordinarii loci. 6. Si praedictus sacerdos moram ultra annum protraxerit sacri mini­ sterii causa, «in fine cuiusque anni, a die data in rescripto supputandi, tene­ tur relationem scriptam mittere ad Sacram Congregationem Orientalem de statu religioso suorum fidelium et de sacro ministerio adimpleto; hanc vero relationem exhibebit Ordinario loci, ut hic sua auctoritate eam scripto comprobet, opportune suas addens adnotationes, ipseque Ordinarius eam ad Sacram Congregationem transmittat ».3 7. Vetita eidem manet quaecumque collecta sive quoad eleemosynas et pecuniam, sive quoad stipendia Missarum, ad normam Decreti huius Sacrae Congregationis « Saepenumero » d. 7 Ianuarii 1930 « de clericis orientalibus eleemosynas, pecuniam vel Missarum stipendia colligentibus seu corrogan- tibus extra orientales regiones, et dioeceses ». 8. Ad Missam celebrandam perdurante itinere, sive dum ad exteram regionem se confert, sive in reditu, rector Ecclesiae ubi sacerdos litare desi­ derat, eum semel vel aliquot vicibus pro prudentia admittere poterit, dum­ modo dictus sacerdos rescriptum Sacrae Congregationis Orientalis, de quo in n. 1, exhibuerit; obligatione facta eidem Ecclesiae rectori adnotandi in illo. documento diem celebrationis et titulum Ecclesiae, una cum proprii nominis subsignatione. Quod si memoratus sacerdos moram protraxerit plus aequo, rector Ecclesiae bac de re certiorem reddat Episcopum seu Ordinarium loci. Ordinarius loci non amplius admittat ad Missae celebrationem sacerdo­ tem, qui, sine iusta causa, plus quam aequum est, in loco interiecto con'-.

1 Decr. Qua sollerti, d. 23 Dec. 1929, n. 12. 2 Decr. Non raro accidit, d. 2 Ian. 1930, n. 7. 8 Decr. Qua sollerti, n. 14. 346 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

sistat, aut huc illucque vagetur, et, salvo suo iure, rem deferat Nuntio aut Delegato Apostolico, aut huic Sacrae Congregationi.1 9. Enixe rogantur Excmi Episcopi, ut has normas penitus urgeant, si quos habeant sacerdotes ritus orientalis in sua dioecesi. Ipsi sacerdotes iisdem normis curent statim sese conformare, et rescri­ ptum, si nullum habeant, ab hac Sacra Congregatione petere; secus, ad celebrationem Missae in dioecesi extra regionem suam non amplius admitti possunt. • Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Orientalis, die 26 Septembris 1932.

A. CARD. SINCERO, a Secretis. i*, œ s. H. I. Cicognani, Adsessor.

SACRA CONGREGATIO RITUUM

BONAEREN.

BEATIFICATIONIS SEU DECLARATIONIS MARTYRII SERVORUM DEI ROGHI GON­

ZALEZ DE SANTA CRUZ, ALFONSI RODRÍGUEZ ET IOANNIS DEL CASTILLO, E

SOCIETATE IESU.

SUPER DUBIO An sit signanda Commissio introductionis causae in casu et ad effectum de quo agitur.

Inter cetera praeclara opera, quibus incuta Societas Iesu, praeeunte conditore suo Ignatio, maiorem Dei gloriam iugiter promovit, accensendus prae primis est apostolicus labor, quem eius alumni ad christianam fidem late per orbem inter ethnicos populos proferendam, inde ab exordiis ena- scentis Ordinis exercuerunt. Sicut enim S. Franciscus Xaverius in orien­ talibus Indiis aliisque extremi Orientis oris innumeras Christi Ecclesiae animas adiunxit, ita et in occidentalibus, quas vocabant, Indiis alii non pauci, iidemque sanctitatis. laude clari, Evangelium, effuso quoque san­ guine, maximoque cum fructu, praedicavere, et ad christianam et civilem vitam amplectendam silvícolas et nomades illas gentes feliciter adduxerunt. Quos inter merito praestare dicuntur Rochus Gonzalez, Alfonsus Ro­ dríguez et Ioannes dei Castillo.

1 Decr. Qua sollerti, n. 9. Sacra Congregatio Rituum 347

Rochus Gonzalez, Assumptione, in Paraquariensi ditione, anno 1576 ex Bartholomaeo et Maria de Santa Cruz ortus est. Ab ipsa iam infantia pietati fuit addictissimus; perfectioris autem vitae amore, 14 annorum adolescens, una cum nonnullis coaetaneis suis in desertum locum secessit, ut poenitentiae et orationi impensius se traderet. Sacerdotio ab Episcopo de Trejo anno circiter 1599 auctus ad Mara- caynensem provinciam se contulit, ut eam gentem christianam cateche­ sim doceret. Episcopus idem paullo post eum cathedralis ecclesiae paro­ chum elegit. Quum vero anno 1609 Episcopus de Lizarraga O. P. eum ad Provisoris et Vicarii generalis officium promovere vellet, humilis sacerdos, honorifico munere recusato, atque illico saeculo valedicens, Societatem Iesu est ingressus. Insequenti anno ad evangelizandos silvicolas Guaycu- ruenses, qui inter Indos ferocissimi habebantur, missus fuit. Barbarorum vero moribus ad humanitatem simul atque ad christianam disciplinam com­ ponendis ut solidum strueretur fundamentum, Societatis Iesu sodales, ut primum inter eos advenerunt, nullam aptiorem esse rationem existima- vere, quam illos in aliquem determinatum locum stabiliter ad commu­ nem socialem vitam ineundam hortando reducere. Unde reductionum nomen oppidis ad hoc fundatis fuit impositum. Sapientissimis legibus indigenarum indoli maxime accommodatis ita prudenter simul ac huma­ niter hae reductiones regebantur, ut brevi temporis spatio miram ani­ morum transformationem induxerint, et perfectae christianae vitae consue­ tudinis exemplum evaserint. Quanta ad eas condendas et constabiliendas priores apostoli illi fuerint passi, difficile dictu est: at vero quo durior exstitit labor, eo uberiores fructus promanarunt atque eorum nomina in benedictione per saecula permanserunt. P. Marcellus de Lorenzana priorem constituit reductionem. Postea vero Pater Rochus Gonzalez ab anno 1615 ad annum 1628, undecim hac illae novas fundavit, quas saepe visitabat, ut in eis omnia secundam statutas leges servarentur. Sed caelo maturus, iam ad optatum finem properabat, sanguinem Vitamque pro Christo effundere paratus. Dum in reductione, quam sub Omnium Sanctorum titulo ad « Caarò », prope flumen Iyui, die 1 Novem­ bris 1628 fundaverat, versaretur, celebrata Missa, a quibusdam impii venefici Mezú satellitibus die 15 eiusdem mensis, lapideae clavae ictibus capite fractus, interiit, et corpus igni traditum. Ex necati incombusto corde, ipsis testantibus Indis, haec vox indica lingua erupisse dicitur: « Corpus occidistis, non animam: ego a vobis non recedam et redibo: sed ultio non cunctabitur ». Cum ipso necatus quoque fuit P. Alfonsus Rodrí­ guez, eiusque corpus pariter igni datum. P. Alfonsus Rodríguez, Zamorae in Hispania die 1 Martii a. 1598 e 348 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Gundisalvo et Maria Obnel natus, anno 16X4 Societatem Iesu ingressus est. Paucos post annos Cordubam in Argentina missus fuit ubi summa cum laude philosophiae et theologiae disciplinis incubuit et sacerdotio est auctus. Anno 1625 ad Guaycuruensem missionem destinatur. Huc illuc alacer discurrit sacro ministerio fungens, magnam fructuum co­ piam reportans. Patiendi desiderio motus ad difficillimas TJruquarienses missiones mitti expetiit, et cum P. Eocho Gonzalez Omnium Sanctorum reductionem constituit, et qumdecim post dies effuso sanguine, una cum suo sodali optatam mortem oppetiit. Venefìeus Mezu omnes quoque Patres qui in ceteris reduetionibus erant, ut posset suis incantationibus miseras illas gentes satanico iugo iterum subiicere, moliebatur occidere. Sed tantum facinus Deus non permisit: mortem tamen P. Ioanni dei Castillo datum est ei inferre. Hic ex Alfonso et Maria Rodríguez in loco vulgo dicto Belmonte intra Conchensis dioecesis fines in Hispania die 14 Septembris anno 1596 natus est. Anno 1614 in Societatem Iesu Matriti admissus fuit: duos post annos Cordubam in America mittitur, ubi philosophicae disciplinae incumbit; dein in collegio Conceptionis in ditione Chilensi agit. Anno 1621 Cordubam redit, et post navatam ibi operam sacrae theologiae, sacros Ordines anno 1625 suscepit. Sequenti anno ad S. Mcolai reductionem nuper a P. Gonzalez fundatam mittitur, et ardenti animarum zelo motus, infirma licet valetudine Indis evangelizandis strenue laborat. Eodem anno ad novam Assumptionis reductionem transfertur. Im- pius Niezu notitia habita mortis P. Rochi Gonzalez et Alfonsi Rodríguez, iussit caciquis sibi subditis ut statim et P. Ioannem dei Castillo interfi- eerent. Dum pacifice hic cum suis Indis sermonem habebat proditorie captus et vestibus exutus, funibus ligatus, per aspera pertractus, demum clava percussus, numquam tamen ab oratione intermittens, crudelissime occisus est. Corpus eius igne fuit combustum. Ultrix manus Domini, uti demortui patris Rochi vox prophetaverat, super occisores aggravata est. Ab Hispanis et a pluribus Indis hi sunt puniti, verum antea sua facinora sunt confessi, Patris Rochi prophetiae veritatem agnoverunt, omnesque praeter unum baptizati sunt, mortemque in suorum criminum expiatio- nem acceptaverunt. Duorum priorum reliquiae reverenter a christianis Indis, illae autem P. Ioannis a fratre Bernardo, collectae sunt, et prius Candelariam, Con­ ceptionem postea translatae sunt. Horum trium occisio in ipsa dioecesi Assumptionis ubi evenit, habita est uti verum martyrium, adeo ut sollemnis Missa et hymnus Te Deum fuerint in gratiarum actionem decantati. Quae fama numquam deferbuit. Sacra Congregatio Rituum 349

Quare mature de iuridicis inquisitionibus instituendis fuit cogitatum. Hispanorum dux Cabrai, qui expeditioni contra rebelles Indos praefuerat, priusquam occisores morte mulctaret, eos eorumque socios interrogari curaverat, ut ab iisdem causae et mortis adiuncta cognoscerentur. Ordinaria auctoritate in Curia Bonaèren. anno 1629 processus est institutus, qui sequenti anno apud Corrientes, et anno 1631 apud Cande- lariam continuatus est, Urbemque transmissus. Verum quum in processu super non cultu, tum primum Urbani anis decretis praescripto, servanda forma nondum satis innotesceret, Bonaerenses iudices eum condere omise­ runt; ideoque causa ulterius non est progressa. Plurimae tamen postula- toriae litterae ad Sanctam Sedem fuerunt missae. Societatis Iesu saeculo decimoctavo suppressio, aliaeque politicae vicissitudines novum detri­ mentum causae attulerunt. Postremo hoc tempore novi Processus Ordi­ narii anno 1929 constructi sunt in Curiis Bonaerensi, Corrientensi et Montisvidei. Processus quoque super obedientia praestita decretis Urbani Pp. VIII de publico cultu Servia Dei non praestando, nec non diligentiarum quem dicunt super scriptis fuit pariter confectus. Quum vero nihil obstaret quominus ad ulteriora posset procedi, in­ stante R. P. Carolo Miccinelli, Postulatore generali S. I., attentis et vete­ ribus et recentibus Postulatoriis litteris sive Archiepiscoporum et Episco­ porum Americae Latinae, sive insignium virorum qui vel summa civili auctoritate potiuntur, Reipublicae praesertim Paraquariensis, die 5 Iulii anni huius in Ordinario Sacrae Rituum Congregationis coetu ab Emo ac Rmo D. Cardinali Alexandro Verde, Causae huius Ponente seu Rela­ tore, propositum fuit dubium: An sit signanda Commissio introductionis causae in casu et ad effectum de quo agitur. Emi ac Rmi Patres, audita Emi Ponentis Relatione, audito quoque officialium Praelatorum voto, scripto lato, nec non R. P. D. Salvatore Xatucci, Fidei Promotore generali, omni­ bus perpensis, rescribendum censuerunt: Affirmative seu signandam esse Commissionem introductionis causae Servorum Dei Rochi Gonzalez de Santa Cruz, Alfonsi Rodríguez et Ioannis del Castillo, si Sanctissimo placuerit. Facta autem subsignata die Ssmo D. 15. Pio Papae XI relatione ab infrascripto S. R. C. Praefecto, Sanctitas Sua Sacrae Congregationis re­ scriptum ratum habens, Commissionem introductionis causae R^H Gon­ zalez, Alfonsi Rodríguez et Ioannis del Castillo propria manu signare dignata est. Die 13 Iulii anno Domini 1932.

C. CAED. LATJSENTI, Praefectus. L. ©S. A. Carinci, Secretarius. 350 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

DIARIUM ROMANAE CURIAE

SACRA CONGREGAZIONE DEL CONCILIO

AVVISO Si rende noto che le domande di ammissione degli Ecclesiastici allo Studio della Sacra Congregazione del Concilio per la pratica giuridica, amministrativa e catechistica si ricevono nella Segreteria della stessa Sacra Congregazione dal 10 Ottobre al 10 Novembre. Roma, 10 Settembre 1932. G. Bruno, Segretario.

SACRA CONGREGAZIONE DEI SEMINARI E DELLE UNIVERSITÀ DEGLI STUDI

CONCORSO PER BORSE Dt STUDIO.

Presso la Sacra Congregazione dei Seminari e delle Università degli Sludi è aperto, per sacerdoti italiani, il concorso : 1° ad una borsa di studio per le scienze o matematiche o fìsiche o na­ turali presso una Regia Università; 2° ad una borsa di studio per la Facoltà di lettere e filosofia presso l'Università Cattolica del Sacro Cuore; 3° ad una borsa di studio presso la Pontificia Università Gregoriana : per la storia ecclesiastica nella Facoltà omonima o per gli studi biblici nel­ l'Istituto omonimo; 4° ad una borsa di studio per il corso « utriusque iuris » presso il Pon­ tificio Istituto «utriusque Iuris». Tutti i concorrenti debbono, entro il 31 Ottobre p. v., presentare alla Sacra Congregazione dei Seminari e delle Università degli Studi apposita do­ manda, corredata dei seguenti documenti: a) attestato di ordinazione sacerdotale; 6) « nulla osta » del Vescovo diocesano ; e) prospetto, autenticato dalla Curia vescovile, dei voti riportati dal con­ corrente nelle singole materie agli esami finali di ciascun anno del corso liceale e teologico. I concorrenti, di cui ai nn. 1 e % dovranno aggiungere il certificato di maturità classica o di laurea in teologia. I concorrenti alla borsa per gli studi biblici dovranno aggiungere il cer­ tificato di licenza in teologia. Diarium Romanae Curiae 351

SEGRETERIA DI STATO

NOMINE Con Biglietti della Segreteria di Stato, il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare: 29 Agosto 1932. L'Emo Sig. Cardinale Augusto Hlond, Arcivescovo di Gnesna e Posnania, Membro della Sacra Con­ gregazione per la Chiesa Orientale. » » » Gli Eccmi Monsignori Enrico Przezdziecki, Vescovo di Siedlce e Adolfo Szelaiek, Vescovo di Luceoria, Consultori della S. C. per la Chiesa Orientale.

ONORIFICENZE Con Brevi apostolici il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di conferire:

La Gran Croce dell'Ordine di S. Silvestro Papa: 14 Luglio 1932. A S. E. il conte Angelo Manzoni Borghesi, Ministro Pleni­ potenziario della Repubblica di S. Marino.

La Commenda con Placca dell'Ordine di S. Silvestro Papa: 4 Luglio 1932. Al sig. Antonio Rodríguez Banco (Cile). » » » Al sig. Federico Gozi (Repubblica di S. Marino).

La Commenda dell'Ordine di S. Silvestro Papa: 17 Maggio 1932. Al sig. Paolo Ciboldi, della diocesi di Cremona. 14 Giugno » Al sig. ing. Mario Coletti, della diocesi di Ascoli Piceno. 1 Luglio » Al sig. Domenico Francini (Roma). •7 » » Al sig. Edoardo Poli, dell'archidiocesi di . » » » Al sig. Marino Rossi (Repubblica di S. Marino). » » » Al sig. Luigi Fattori (Repubblica di S. Marino). 13 » » Al sig. cav. Nicola Tripepi, dell'archidiocesi di Reggio. 14 » » Al sig. Giuseppe Meermann, dell'archidiocesi di Colonia. 11 » » Al sig. ing. Carlo Luppis, dell'archidiocesi di Ferrara. 27 » » Al sig. dott. avv. Luigi Gualdi, della diocesi di Rieti. 9 Agosto » Al sig. Domenico Magno, della diocesi di Treviso. » » » Al sig. Antonio Bachettoni, dell'archidiocesi di Spoleto.

Il Cavalierato dell'Ordine di San Silvestro Papa: 12 Aprile 1932. Al sig. Pietro Palma, della diocesi di Montepulciano. 27 » » Al sig. Gregorio Cavatore, dell'archid. di Reggio Calabria. Acia Apostolicae Sedis - Comjmentarmm Officiale

27 Aprile 1932. Al sig. Raimondo Alessio Comnène (Romania) r » » » Al sig. Giuseppe Roncarolo, della diocesi di Ivrea. 9 Maggio » Al sig. geometra Aurelio Todini (Roma). » » » Al sig. Pietro Manzi (Roma). » » » Al sig. Sebastiano Casini (Roma). » » » Al sig. Alfredo Cristiani (Roma). » » » Al sig. Carlo Mercandetti (Roma). . » » » Al sig. Aurelio Raftb (Roma). 30 » » Al sig. Oscar Simon (Roma). 5 Giugno » Al sig. Francesco Bertucci (Roma). 17 » » Al sig. Giulio Bartolini, della diocesi di Volterra. » » » Al sig. Fabio Marchionneschi, della medesima diocesi. 21 » » Al sig. prof. Ernesto Manozzi (Roma). » » » Al sig. Igino Camponovo (Roma). 29 » » Al sig. Giuseppe Romeo, dell'archidiocesi di Reggio Ca­ labria. » » » Al sig. Giuseppe Leone, della medesima archidiocesi. 5 Luglio .» Al sig. Giovanni Dentaud, della diocesi di Losanna, Gine­ vra e Friburgo. 15 » » Al sig. nob. Dino Bonelli (Repubblica di S. Marino). » » » Al sig. Giovanni Andrea d'Ardia Caracciolo Cicinelli di Curzi (Repubblica di S. Marino). » » » Al sig. avv. Marino Michelotti (Repubblica di S. Marino). 19 » » Al sig. Eugenio Heurich, della diocesi di Aquisgrana. 28 » » Al sig. Andrea Kulier, dell'archidiocesi di Sarajevo. 9 Agosto » Al sig. Giovanni Cappelletti, della diocesi di Padova. » » » Al sig. Luigi Marino, dell'archidiocesi di Spoleto. 19 » » Al sig. dott. Mario Falciola, della diocesi di Como. » » » Al sig. ing. Camillo Silo, della medesima diocesi. » » » Al sig. Giberto Bosisio, della medesima diocesi. » » » Al sig. dott. Alberto Bellucci, dell'archidiocesi di Teguci­ galpa.

NECROLOGIO

l Settembre 1932. Monsig. Giuseppe Viia y Martínez, Vescovo di Gerona. 5 » » Monsig. Stefano Nowak, Vescovo già di Eperjes dei Ruteni. 20 » » Monsig. Celestino Joussard, Vescovo tit. di Areadiopoli. 28 » » Monsig. Emmanuele Vieira de Mattos, Arcivescovo di Braga. 29 » » Monsig. Prospero Scaccia, Arcivescovo di Siena. Annus XXIV - Vol. XXIV 3 Novembris 1932 Num. 11 ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. xi

MOTU PROPRIO

TEMPLUM S. ANTONIO EREMITAE IN EXQTJILHS DICATUM CATHOLICIS

SLAVICI RITUS ADDICITUR. •

PIUS PP. XI Nostra animarum a Christo Redemptore Nobis concreditorum- sollicitudo, Nostraque erga omnes paternitas, qua pro cunctis divino munere fungimur, Nos movent ut ii etiam catholici Orien­ talium rituum fideles, qui Romae degunt vel ad Urbem peregri­ nantur, proprium templum habeant, in quo Deum, ad legitima suorum maiorum instituta, orare possint; quod iam a Decessori­ bus Nostris Armeni, Syri, Maronitae, Graeci quoque et Rutheni Eumenique obtinuerunt. Russis etiam Decessor Noster s. m. Pius PP. X sacras sancti Laurentii ad Montes aedes attribuerat, quae funditus nuperrime disiectae sunt. Quapropter de Nostrae plenitudine auctoritatis, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, haec, quae sequuntur, motu proprio decernimus ac statuimus: I. Templum in Exquiliis, prope Liberianam Basilicam, sancto Antonio Eremitae dicatum, quod plusquam sexaginta annos fuit profano usui addictum, ac feliciter in praesens Nostris sumptibus restanratum est, divino cultui reddatur, et, sub cura ac regimine Commissionis Nostrae Pontificiae pro Russia, omnibus slavici ritus catholicis, qui ab eadem pendent, destinetur et reservetur, integra tamen manente iurisdictione ordinaria dilecto filio Nostro

ACTA, vol. XXIV, n. 11. - 3-11-932. 24 354 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Cardinali in Urbe Vicario, eiusque cura Eectori commissa, qui pro tempore Nostrum Collegium Eussicum moderatur. II. Hoc in templo, qualibet feria sexta, sollemnius Yero prima feria sexta singulorum mensium, peculiaris supplicatio celebretur ad normam antiqui officii slavici, quemadmodum apud Ruthenos Nostros et apud ipsos ab Apostolica Sede dissidentes fieri solet, quaeque inscribitur « Dulcissimi Iesu »; cui quidem supplicationi invocationes addantur ad Beatissimam Dei Genitricem Virginem Mariam et ad caelestes illos Patronos, quibus Russiae populos spe­ cialiter commisimus et committimus, sanctum videlicet Nicolaum thaumaturgum Myrensem et sanctam Theresiam a Iesu Infante. III. Singulis annis sollemnior supplicatio pro iisdem populis cum liturgico eodem officio «Dulcissimi Iesu» celebretur feria sexta, quae secundam Dominicam post Pentecoscen sequitur, ut, qui mitis est et humilis Corde, Christus Salvator et Rex mundi, Russiae populos ad seipsum et ad suam Ecclesiam reducere digne­ tur, eisque demum veram domi forisque pacem cum christiana animarum laetitia ipsaque rerum temporalium prosperitate beni­ gnissime concedat. IV. Ut vero omnes slavici ritus filii Nostri ad easdem gratias implorandas magis magisque excitentur, praecipimus ut qui Con­ sociationi praesunt, quam « Apostolatum Orationis » vocant, pe­ culiarem eiusdem generis coetum in hoc templo instituant, qui de reparatione et expiatione pro nefandis « atheorum militantium » sceleribus maxime sit sollicitus. V. Eestum autem sanctae Theresiae ab Infante Iesu, ut Pa­ tronae eiusdem templi secundariae, ibidem anniversario die cano­ nizationis eius, die scilicet xvn mensis Maii, singulis annis ritu slavico celebretur. Quae omnia decernimus ac statuimus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die x x VIII mensis

Octobris, XIII Episcopatus Nostri natali, anno MDCCCCXXXII,. Pontificatus Nostri undecimo. PIUS PP. XI Acta Pii PP, XI 355

SERMO

Occasionem nactus dedicationis novae Pinacothecae Vaticanae, die XXVII Oct. MDCCCCXXXII, Ssmus D. N. Pius Pp. XI, commendata aedificii oppor­ tunitate, laudataque singulorum sollertia, qui, ad fines sibi propositos asse­ quendos, sedulam operam navarunt, in primis praeclari architecti Lucae Beltrami, gravia Tnaec verba -fecit de arte Sacra :

Tante opere d'arte, indiscutibilmente e per sempre belle, come quelle che stiamo per passare, ammirando, in rassegna; opere nella- quasi totalità così profondamente ispirate al pensiero ed al sen­ timento religioso, da farle sembrare, ora, come fu ben detto, delle ingenue e fervorose invocazioni e preghiere, ora dei luminosi inni di fede, ora delle sublimi elevazioni e dei veri trionfi di gloria ce­ leste e divina; tante e tali opere Ci fanno (quasi per irresistibile forza di contrasto) pensare a certe altre così dette opere d'arte sa­ cra, che il sacro non sembrano richiamare e far presente se non perchè lo sfigurano fino alla caricatura, e bene spesso fino a vera e propria profanazione- Se ne tentano le difese in nome della ricerca del nuovo, e della* razionalità delle opere. Ma il nuovo non rappresenta un vero progresso se non è almeno altrettanto bello ed altrettanto buono che l'antico; e troppo spesso questi pretesi nuovi sono sinceramente, quando non anche scon­ ciamente, brutti e rivelano soltanto l'incapacità o l'impazienza di 'quella preparazione di cultura generale, di disegno — di questo sopratutto — di quella abitudine di paziente e coscienzioso lavoro,, il difetto e l'assenza delle quali dà luogo a figurazioni, ó, più vera­ mente detto, a deformazioni, alle quali vien meno la stessa tanto ricercata novità, troppo somigliando a certe figurazioni che si trovano nei manoscritti del più tenebroso medioevo, quando si eran perdute nel ciclone barbarico le buone tradizioni antiche ed ancora non appariva un barlume di rinascenza. 356 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Il simile avviene quando la nuova sedicente arte sacra si f a a costruire, a decorare, ad arredare quelle Abitazioni di Dio e Gase di orazione che sono le nostre Chiese. Abitazioni di Dio e Case di orazione, ecco, secondo le parole di Dio stesso o da Lui ispirate, ecco il fine ed il motivo d'essere delle sacre costruzioni; ecco le supreme ragioni alle quali deve incessan­ temente ispirarsi e costantemente ubbidire l'arte che voglia dirsi ed essere sacra e razionale, sotto pena di non essere più nè razio­ nale nè sacra; come non è più arte razionale nè arte umana (e vo­ gliamo dire degna dell'uomo e rispondente alla sua natura) l'arte amorale — come dicono — la quale nega o dimentica e non ri­ spetta la sua suprema ragione di essere, che è d'essere perfettiva di una natura essenzialmente morale. Le poche e fondamentali idee che abbiamo piuttosto accennate che esposte, lasciano abbastanza chiaramente intendere il Nostro giudizio pratico circa la così detta « nuova arte sacra ». Lo abbiamo del resto già più volte espresso con uomini d'arte e con Sacri Pa­ stori: la Nostra speranza, il Nostro ardente voto, la Nostra volon­ tà può essere soltanto che sia ubbidita la legge canonica, chiara­ mente formulata e sancita anche nel Codice di Diritto Canonico, e cioè: che tale arte non sia ammessa nelle nostre Chiese e molto più che non sia chiamata a costruirle, a trasformarle, a decorarle;1 pur spalancando tutte le porte e dando il più schietto benvenuto ad ogni buono e progressivo sviluppo delle buone e venerande tradizioni, che in tanti secoli di vita cristiana, in tanta diversità di ambienti e di condizioni sociali ed etniche, hanno dato tanta prova di inesauribile capacità di ispirare nuove e belle forme, quante volte vennero interrogate o studiate e coltivate al duplice lume del genio e della fede. Incombe ai Nostri Fratelli di Episcopato, sia per il divino ma- dato che li onora e sia per la esplicita disposizione del Codice sacro, incombe, dicevamo, ai Vescovi per le loro rispettive Diocesi, come So Noi per tutta la Chiesa, invigilare affinchè tanto importanti

i Cf. can. 1164 § 1, 1279 § 2, 1296 § 3. Acta Pii PP. XI 357

disposizioni del Codice stesso siano ubbidite ed osservate, e nulla nell'usurpato nome dell'Arte venga ad offendere la santità delle Chiese e degli Altari, a disturbare la pietà dei fedeli. Siamo ben lieti di poter ricordare che già da tempo ed anche recentemente, da vicino a Noi e da lontano, non poche voci si sono levate a difesa delle buone tradizioni ed a riprovazione e condanna di troppo manifeste aberrazioni. È con particolare compiacenza che fra le accennate voci ri­ cordiamo quelle di Sacerdoti e di Vescovi, di Metropoliti e Cardi­ nali, e tanto più solenni, concordi ed istruttive dove più grande appariva il bisogno. Ma ecco che l'importanza delle cose e la vostra filiale atten­ zione quasi Ci facevano dimenticare di avervi Noi invitati non ad udire, ma a vedere ed ammirare. Venite dunque: vedete, ammirate.

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE I PASTOPOLITAN. ET CALIEN.

DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS PRAEFECTURAE APOSTOLICAE TUMACENSIS

PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI —^ AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quae ad aeternam fidelium salutem conferre videntur, ea sollicito studio Romani Pontifices praestare ac decernere nunquam omiserunt. Iamvero cum dioeceses Pastopolitana et Caliensis in Columbiana Republica tam late pateant ut nequeat amplius in ipsis, necessitatibus auctis, animarum bono et catholicae fidei incremento satis prospici, Nos portionem quam­ dam territorii a praedictis dioecesibus seiungere et in apostolicam praefe­ cturam erigere opportunum duximus. Quapropter certa scientia ac de Apostolicae potestatis plenitudine, auditis Episcopis Pastopolitano et Ca- liensi ac suffragante venerabili fratre Paulo Giobbe, Archiepiscopo titulari Ptolemaidensi ac penes Columbianam Rempublicam Nuntio Apostolico, suppleto quorum interest vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, a dioecesibus Pastopolitana et Caliensi territorium intra fines ut infra descriptos inclusum disiungimus ac separamus, et in praefecturam apo- 358 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale stolicam erigimus et .constituimus ipsamque e civitate principe Tumaco « Tumacensem » denominandam decernimus. Fines vero quibus erecta prae­ fectura cireumscribetur hi erunt: ad septentrionem, ab extremis orisaustro- occidentalibus insulae Ajieito usque ad Yurumcmgui flumen, et secus de­ cursum ipsius fluminis usque ad eius fontes. Orientem versus, à scaturigine Yurumangui fluminis, sectando ad meridiem montium illam caten&m, cui nomen est Cordigliero,, unde scaturiunt flumina Soledad, Naya, Cl/mari, Segui et Agua Clara, et nodum montuosum, qui constituit Serrania de Agua Clara. Dein ex hoc puncto per lineam rectam usque ad tangendos civiles limites, quibus regio (vulgo dipartimento) de Cauca ab alia de N arino separatur, in loco qui inscribitur Cerro del Loro: hinc linea prosequitur iuxta flumen San Pablo, a capite sui fontis usque dum influit in flumen P otia; et per torrentem (quebrada) Yanamba usque ad attingendum flumen Cuembi, usque quo in flumen Telembi influat. Linea de qua supra prose­ quitur ad meridianam partem fluminis Telembi, usque ad huius coniun­ ctionem cum flumine Ramos et inde usque ad fontes ipsius fluminis Ramos; dein torrentem San Miguel sequitur usque quo idem influit in flumen Guabo; hinc vero secus torrentem Tipulquera, qui in flumen Puente de Palo influit; et prosequitur usque quo flumen hoc ad flumina San Juan et Plata eonfluit. Ad meridiem vero fines erunt a flumine Puente de Palo confluente cum fluminibus San Juan et Plata, per fines Aequatoris, ad oceanum usque Pacificum. Ad occidentem denique a limitibus inter Co- lumbiam et Aequatorem in litore oceani Pacifici usque ad oras insulae Ajieito in parte boreali, inclusis duabus insulis Gorgona et Gorgonilla oceani Pacifici. Qua in circumscriptione comprehenduntur pagi sequentes S. Fran­ cisco de Naya, Zaragoza, Micay, Timbiqui, Guapi, Iscuande, Charco, Mo­ squera, San Antonio, Salahonda, Tumaco, San Francisco, San José, Bar­ bacoas, San Juan, Mátale, Travesia, Fl Recodo, Fl Diviso, Attaquer et Ricaurte. Volumus praeterea ut praefectura apostolica Tumacensis ita a Nobis erecta et constituta curae et regimini tradatur et committatur Pa­ trum Ordinis Eremitarum Eecollectorum S. Augustini B. Mariae Virginis, vulgo de la Candelaria, sub dependentia ac iurisdictione Sacrae Congre­ gationis de Propaganda Fide. Ad haec autem omnia exsecutioni mandanda quem supra diximus vene­ rabilem fratrem Paulum Giobbe, Apostolicum Nuntium in Columbiana Republica, deputamus cum facultatibus necessariis et opportunis etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, necnon controversias dirimendi, si quae in exsecu­ tionis actu oriturae sint, et cum onere ad Sacram Congregationem Consi­ storialem mittendi intra sex menses ab his Litteris acceptis authenticum Acta Pii PP. XI 359

exemplar peractae exsecutionis. Decernimus denique has Nostras Litteras valituras, contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus. Quae autem hisce Litteris auctoritate Apostolica a Nobis decreta sunt, nulli hominum, nullo unquam tempore, infringere aut iis contraire vel quomodolibet repugnare liceat. Si quis vero, quod Deus aver­ tat, hoc attentare praesumpserit, poenas a sacris canonibus contra obsi- stentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutas se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongen­ tesimo vigesimo septimo, die prima Maii, Pontificatus Nostri anno sexto.

PETRUS CARD. GASPARRI CAIETANUS CARD. DE LAI A Secretis Status. S. C. Consist. Secretarius.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum. Ioannes Zani-Caprelli, Protonotarius Apostolicus. Loco Plumbi Beg. in Cane. Ap., vol, XXXVI, n. 60. - M. Riggi.

II

S. CAROLI DE PINHAL

DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS DIOECESIUM J AB O TIC AB ALLEN SIS ET ÈTO- PRETENSIS. ^ P?TJS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM : •

Sollicitudo omnium Ecclesiarum Nobis divinitus commissa id postulat ut dioecesium circumscriptiones adeo ordinentur, ut christifidelium regimen facilius aptiusque reddatur. Cum itaque dioecesis S. Caroli de Pinhal latis­ sime pateat, Nos, postulante venerabili fratre Iosepho Marcondes Hörnern, Ecclesiae ipsius Episcopo, territorium eiusdem dioecesis dividendum et novas inde dioeceses erigendas statuimus. De consulto igitur venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi Consisto­ riali praepositorum ac praehabito favorabili voto venerabilis fratris Bene­ dicti Aloisi Masella, Archiepiscopi titularis Caesariensis in Mauretania et Apostolici Nuntii penes Brasilianam Rempublicam, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, Apostolicae potestatis plenitudine, territorium ad eamdem S. Caroli de Pinhal dioecesim spectans in tres distinctas partes dividimus, in quarum una 360 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium. Officiale

dioecesim ipsam S. Caroli de Pinhal coarctamus ac circumscribimus, in cete­ ris vero duabus partibus ex novo erigimus dioeceses, videlicet Jaboticabal- lensem ab urbe Jaboticahal et Riopretensem ab urbe Rio Preto nuncupan- das. Nova autem dioecesis Jaboticaballensis linea circumscribetur, quae initium sumens a flumine Rio Grande apud ostium fluminis Rio Tuno ascendit per idem flumen usque ad ostium flurriinis Rio da Onça; pergit per hoc et per Gorrego das Arihumas usque ad istius fontem principalem m.Fumas, in parte occidentali praedii vulgo favenda «.Gloria», inde ad fontem principalem fluminis Gorrego Rico, in parte meridionali memorati praedii seu fazenda « Gloria »; descendit per flumen Gorrego Rico usque ad eius ostium in Rio Mogy Guassù; prosequitur demum per flumina Mogy Guassù, Pardo et Grande usque ad ostium fluminis Turno. Eadem autem dioecesis ita circumscripta sexdecim constituetur paroeciis, videlicet: Ja- boticabal, Barretos, Bebedouro, Pitangueiras, Viradouro, Monte Alto, Monte Azul, Tayassù, Tay uva, Olympia, Collina, Cajoby, Irupy, Piranjy, Guaracy et Severino,. Altera vero dioecesis Riopretensis limites habebit per lineam geographicam, quae procedens a flumine Rio Grande apud ostium fluminis Rio Turro, ascendit per flumen istud usque ad ostium fluminis Rio da Onça; pergit per hoc et per flumen Corrego das Anhumas usque ad istius fontem principalem in Fumas, in parte occidentali praedii seu favenda « Gloria », et prosequens per limitem, qui relinquit dextrorsum aquas fluminis Corrego das Anhumas et sinistrórsum aquas rivuli Ribeirao da\ Jurema usque ad summum montem Morro da Broa, descendit per Corrego Jurema Mirim et rivulos Ribeirao Jurema et Ribeirao dos Porcos usque ad ostium rivuli Ribeirao do Ururahy, in parte meridionali XJrurahy, inde ascendit per rivu- lum hunc usque ad ipsius fontem principalem et ex hoc ad fluminis Rio Barra Mansa seu Cubatao fontem, inter partem meridionalem et occiden­ talem de Pindorama, pergit per rivulum Ribeirao Cubatao seu Barra Mansa usque ad eius ostium in flumen Rio Tietè, dein per flumen hoc usque ad eius ostium in Rio Paraná; item per flumen istud usque ad ostium fluminis Rio Grande ac demum per flumen hoc usque ad ostium fluminis Rio Turvo, a quo huius circumscriptionis linea initium ducit. Quae dioecesis quindecim has paroecias complectetur: Rio Prelo, Ibirà, S. Adelia, Tabapuam, Mirasol, Nova Granada, Monte Aprazivel, Tanaby, Ariranha, Catanduva, Potyren- daba, Ignacio ZJchôa, Cedrai, José Bonifacio et Fernando Prestes. Novarum istarum dioecesium Jaboticaballensis et Riopretensis sedem et cathedram episcopalem respective in urbibus Jaboticabal et Rio Prelo, e quibus illae nomen mutuantur, perpetuo constituimus; quas idcirco ad civitatum epi­ scopalium fastigium evehimus, una cum omnibus iuribus et privilegiis, quibus ceterae civitates episcopales in America Latina fruuntur. Ecclesias Acta Pii PP. XI 361 autem paroeciales, SS. Virgini de Monte Carmelo in urbe Jaboticabal et S. Joseph in urbe Rio Preto dicatas, sub iisdem titulis exstituras, respective ad cathedralium dignitatem extollimus, simulque eis earumque pro tempore Episcopis tribuimus iura, honores, insignia, favores, gratias et privilegia, quibus ceterae cathedrales Ecclesiae ac ipsarum Praesules in America Latina ex iure communi pollent una cum omnibus oneribus et obligationi­ bus iisdem "adnexis. Easdem insuper cathedrales Ecclesias metropolitanae Ecclesiae S. Pauli in Brasilia suffraganeas constituimus .earumque pro tempore Episcopos metropolitico iuri eiusdem S. Pauli Archiepiscopi subii­ cimus. Cum autem praesentis temporis adiuncta haud permittant quominus in novis istis dioecesibus canonicorum capitula modo instituantur, indul­ gemus ut interim pro canonicis dioecesani Consultores ad tramitem iuris eligantur. Volumus insuper et mandamus ut quamprimum fieri poterit saltem parvum Seminarium dioecesanum iuxta Codicis iuris canonici prae­ scripta et normas a Sacra Congregatione de Seminariis traditas in utraque nova dioecesi erigatur, itemque ut singulae dioeceses Jaboticaballensis et Biopretensis suis sumptibus binos delectos iuvenes, aut modo saltem unum, in Pontificium Seminarium Pium Latinum Americanam de Urbe, non intermissa vice, mittant, ut sub oculis fere Romani Pontificis in spem Ecclesiae instituantur. Quod autem attinet ad harum dioecesium regimen et administrationem, ad Vicarii capitularis seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huius­ modi, servanda iubemus c^Hg sacri canones decernunt. Quod vero ad clerum praecipue pertinet, statuimus ut, simul ac praefatarum dioecesium erectio facta fuerit, eo ipso clerici censeantur adscripti Ecclesiae illi in cuius territorio legitime exstant. Episcopalem mensam- harum novarum dioecesium constituent curiae emolumenta et ceterae oblationes, quae a fidelibus, in quorum bonum dioeceses ipsae erectae sunt, praeberi solent, praeter ea quae ad hunc finem iam collecta sunt. Omnia insuper documenta et acta novas has dioeceses earumque clericos ac fideles respicientia quam­ primum fieri poterit a cancellaria S. CaroJ|||e Pinhal dioecesis respective cancellariis novarum dioecesium tradantt^ut in propriis archivis serven­ tur. Nobis demum ac Sedi Apostolicae facultatem reservamus libere novam decernendi istarum dioecesium dismembrationem, quoties^ id in Domino opportunum visum fuerit. Hisce itaque ut supra decretis et dispositis, ad eadem omnia exse­ cutioni mandanda deputamus venerabilem fratrem ^Benedictum Aloisi Masella, Archiepiscopum titularem Caesariensem in Mauretania, apud Brasi- lianam Rempublicam Nuntium Apostolicum, ipsique necessarias et oppor­ tunas facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet 362 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale virum in ecclesiastica dignitate vel officio constitutum, atque omnes adi­ mendi controversias in exsecutionis actu quomodolibet orituras, tribuimus, onere eidem imposito ad Sacram Congregationem Consistorialem intra sex menses, ab bis Litteris datis computandos, authenticum exemplar transmit­ tendi peractae exsecutionis. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum interest, vel sua interesse praesumant, auditi non fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio licet substantiali et inexcogitato defectu, notari, impugnari vel in controversiam vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quo­ cumque, quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque conciliis editis, generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum, praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque con­ trariis quibuscumque. Nemini autem has Nostras Litteras dismembratio­ nis, erectionis, evectionis, concessionis, statuti, derogationis, mandati et voluntatis Nostrae infringere, vel eis contraire liceat. Si quis vero, ausu temerario, hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. ... Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongen­ tesimo vigesimo nono, die vigesima quinta mensis Ianuarii, Pontificatus Nostri anno septimo.

Fr. ANDREAS CARD. FRUHWIRTH CAROLUS CARD. PEROSI Cancellarius S. B. E. S. C. Consistorialis a Secretis.

Ioseph.Wilpevi, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum. Dominicus Spolverini, Protonotarius Apostolicus.

Loco ^ Plumbi

Beg. in Cane. Ap., vol. XL, n. 3. - M. Riggi. Acta Pii PP. XI 363

LITTERAE APOSTOLICAE

I

SEIUNCTO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO .DE PHAT-DIEM, CLERO INDÍ­ GENAS COMMITTENDO, ERIGITUR VICABIATUS APOSTOLICUS DE THANH" HOA IN INDOSINIS. PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ut clero indigenae apte conformato atque instituto sacrae missiones concrederentur, tum rec. mem. Decessor Noster Benedictus Pp. XV Epistola Apostolica Maximum illud optavit, tum Nos ipsi Litteris Encyclicis Nostris Berum Ecclesiae quam maxime in votis habuimus; sacerdos enim indigena utpote qui ortu, ingenio, sensibus studiisque cohaereat cum suis popularibus, ad fidem catholicam eorum mentibus insinuandam mirum quam valet. Hoc sane ducti consilio, libenti animo excipiendas censemus Vicarii* Apostolici de Phat-Diem supplicatio­ nes, suffragiis etiam auctas Delegati Nostri apostolici in natione Indosi- nensi. Ipse enim Apostolicus Vicarius Nos rogat ut, ad catholicam fidem facilius promovendam in territorio quod moderatur, in duas distinctas partes dividatur suus de Phat-Diem vicariatus, quarum una clero indige­ nae committenda erit^Nos^autem, conlatis consiliis cum venerabilibus fra­ tribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Pro­ pagandae Fidei praepositi sunt, omnibus rei momjpjjis attento seduloque studio perpensis, haec quae sequuntur decernenda existimavimus. Nimi­ rum motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, e vicariatu de Phat-Diem seiungimus territorium quod pertinet ad provinciam annamiticam de Thanh-Hoa et ad provinciam Laosianam de San-Nua seu de Huaphanh Câu-Laos; idemque territorium omne a vica­ riatu apostolico praedicto separatum, in novum erigimus vicariatum apo­ stolicum, cui nomen facimus de Thanh-Hoa. Fines vero civiles inter Tun- quinum et Annam iidem erunt ac fines inter vicariatum de Phat-Diem et novum vicariatum de Thanh-Hoa. Hunc autem novum a Nobis erectum vicariatum apostolicum de Thanh-Hoa, ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum, curis sacerdotum e Seminario Parisiensi missionum ad exte^- ras gentes committimus; vicariatum vero de Phat-Diem, prout exstat post erectionem vicariatus de Thanh-Hoa, nempe e Tunquinensi provin­ cia de Ninh-Dinh tantum constitutus, eodem nomine servato quo nunc 364 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale utitur de Phat-Diem, ad Nostrum pariter et Sanctae huius Sedis benepla­ citum, clero saeculari indigenae ex nunc concredimus, ita tamen ut hodier­ nus Vicarius Apostolicus Coadiutorem indigenam quam primum expostu­ let, cui deinde ipsius vicariatus gubernium committatur. Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus \quibuslibet. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Maii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CAED. PACELLI, a Secretis Status,

II

TITULO PRIVILEGIISQUE MINORIS BASILICAE INSIGNITUR TEMPLUM CONLE-

GIALE B. M. V. IN CIVITATE FRIBURGENSI HELVETIORUM.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — A venerabili fratre Lausannensium, Genevensium et Eriburgensium Episcopo edocemur Friburgi in Helvetia antiquum et celebre titulo Nostrae Dominae conlegiale templum exstare, in quo Beatae Mariae Virginis simulacrum, iam nomine atque auctoritate rec. mem. Decessoris Nostri Leonis Pp. XIII aureo diademate coronatum, servatur et colitur. Eodem vero in templo a Sancto Petro Canisio Confes­ sore atque Ecclesiae Doctore primae erectae sunt in Helvetia consociationes Mariales, quae tantopere catholicae Fidei incrementum ac tuitionem iuva­ runt. At simul cum Marialibus iisdem sodalitatibus nunc ipsa in sacra aede aliae quoque florent piae sodalitates atque artificum coetus, quae pietati religionique christifidelium fovendis Se se ostendunt aptissima: adeo ut ex ipso Friburgensi templo erga Deiparam Virginem cultus et devotio in universam Helvetiam mirabiliter ac fructuose propagata sint. Haec animo repetentes, cum ipse Praesul, cleri plebisque fidelis fervida vota depromens, Nos enixis precibus rogaverit, ut, anno trecentesimo et quinquagesimo re­ currente a consociationum Marialium, quas laudavimus, fundatione, enun­ ciatum Mariale templum Friburgense ad gradum Basilicae minoris evehere Acta Pii PP. XI 365

dignemur, Nos precibus hisce ultro libenterque adnuendum censemus. Conlatis itaque consiliis cum dilecto filio Nostro Sanctae Eomanae Ec­ clesiae Cardinali Sacrae Rituum Congregationi Praefecto, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, templum Friburgense Nostrae Dominae, dioecesis Lausannensis, Genevensis ac Friburgensis intra fines positum, titulo ac dignitate Basilicae minoris deco­ ramus, illique adnexa privilegia atque honorificentias tribuimus. Contra­ riis non obstantibus qmbuslibet. Haec largimur, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effe­ ctus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, seu pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite radicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvin mensis Maii anno MDCCCCXXxft, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a^Êtretis Status.

III m

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE DOUALA IN VICARIATUM APOSTOLICUM ERI­

GITUR. PIUS PP. XI Ad futuram rei memoriam. —• Ut praefecturae apostolicae de Douala, in Africa Centrali, bono ac regimini spirituali facilius in posterum provide­ retur, opportunum visum est consilium praefecturam eandem in vicariatum apostolicum erigere. Qua re Nos, omnibus rei.momentis attento seduloque studio perpensis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Roma­ nae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, praefecturam apostolicam memoratam de Douala, in Africa Cen­ trali, erigimus in vicariatum apostolicum eisdem ac praefecturae finibus ac nomine retentis, eundemque novum vicariatum de Douala sic per Nos erectum, curis committimus, ad Nostrum et Sanctae huius Sedis benepla­ citum, Instituti a Spiritu Sancto, quod huc usque praefecturam nunc abolitam sollerter moderatum est. 366 Acta Apostolicae. Sedis - Commentarium Officiale

Haec volumus-ac mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudican­ dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxvrr mensis .Maii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CAED. PACELLI, a Secretis Status.

IV

ERIGITUR IN VICARIATUM APOSTOLICUM DE KISUMU DENOMINANDUM PRAE­

FECTURA APOSTOLICA DE KAVIRONDO.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Cum non sine laetitia compertum habea­ mus, in praefectura apostolica de Kavirondo, in Africa Centrali, sodalibus concredita Societatis Sancti Ioseph de Mill-Hill, christianam rem conva- luisse feliciter, cumque Delegatus apostolicus Noster Africae, attento tam prospero eiusdem missionis statu, Nos enixis precibus flagitaverit, ut praefecturam eandem in vicariatum apostolicum erigere dignaremur, Nos votis huiusmodi concedendum ultro libenterque existimavimus. Quare Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Roma­ nae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Pidei praepositi sunt, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, praefecturam apostolicam de Kavirondo, in Africa Centrali, erigi­ mus in vicariatum apostolicum eisdem ac praefecturae finibus retentis; ipsique novo vicariatui apostolico sic per Nos erecto, nomen facimus de Kisumu, eundemque curis relinquimus commissum, ad Nostrum ac San­ ctae huius Sedis beneplacitum, Societatis praelaudatae Sancti Ioseph de Mill-Hill. Haec volumus ac mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudican- Acta Pii PP. XI 367 dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxvn mensis Maii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CAED. PACELLI, a Secretis Status.

V

FINES REGUNTUR INTER VICARIATUM APOSTOLICUM DE KTJMASI ET PRAEFEC­

TURAM DE NAVRONGO.

PIUS B|Jfc Ad futuram rei memoriam. — Cum ea, quae rei sacrae procurationi melius gerendae conducant, sollicito studio decernenda curemus, cumque

Litteris apostolicis Nostris, die II mensis Februarii anno MDCCCCXXXII sub anulo Piscatoris datis, vicariatum apostolicum de Kumasi, in Africa Occi­ dentali, ita e territorii parte vicariatus de Litore Aureo constituerimus, ut inter memoratum de Kum^i vicariatum et praefecturam apostolicam de Navrongo alia quoque remaneat pars territorii vicariatus apostolici de Litore Aureo in qua nondum Evangelii lumen illuxit, opportunum visum est ipsam regionem, quo christiani nominis propagationi aptius in eadem prospiciatur, ab apostolico vicariatu de Litore Aureo seiungere ac finitimae praefecturae apostolicae de Navrongo adsignare. Voto itaque praehabito Delegati Nostri apostolici Africae, conlatisque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibusque rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Lit­ terarum tenore, e vicariatu apostolico memorato de Litore Aureo eam ter­ ritorii plagam, inter vicariatum apostolicum de Kumasi et praefecturam apostolicam de Navrongo sitam, dismembramus seu separamus, eandemque ex nunc et in posterum finitimae de Navrongo praefecturae apostolicae tribuimus. Haec volumus, statuimusque, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, seu perti­ nere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudi­ candum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quid- 368 Acta Apostolicae Sectis - Commentarium Officiale

quam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoran­ ter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxvni mensis Maii anno MDCCCCXXxn, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

VI

MISSIO SUI IURIS DE HWANGCHOW IN SINIS IN PRAEFECTURAM APOSTOLICAM EVEHITUR. PIUS PP. XI Ad futuram rei memoriam. — Cum non sine laetitia compertum habea­ mus, in missione sui iuris seu independenti de Hwangchow in Sinis, sodali­ bus concredita Ordinis Fratrum Minorum, christianam rem feliciter con- valuisse, ac propterea cum Minister generalis Ordinis memorati, suffragante Nostro in Sinis apostolico Delegato, Nos enixis precibus flagitaverit, ut missionem eandem in praefecturam apostolicam, iisdem finibus retentis, erigere dignaremur, Nos huiusmodi votis concedendum ultro libenterque censemus. Conlatis itaque consilns cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus qui negotiis Sacrae Congrega­ tionis de Propaganda Fide praepositi sunt, omnibus rei momentis sedulo studio perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura delibe­ ratione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, prae­ sentium Litterarum tenore, memoratam Missionem sui iuris de Hwang­ chow in Sinis erigimus in praefecturam apostolicam iisdem ac Missionis finibus ac nomine retentis, eandemque novam sic per Nos erectam praef ec- turam apostolicam de Hwangchow Ordinis Fratrum Minorum sodalibus, qui ad hunc usque diem Missionem praefatam moderati sunt, ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum, in Domino committimus. Haec volumus et mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudican­ dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die i men­ sis Iunii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. Acta Pii PP, XI 369

VII

MISSIO INDEPENDENS DE CHANGTIEN IN SINIS, IN PRAEFECTURAM APOSTO­

LICAM EVEHITUR. PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ut christiani nominis propagatione aptius prospiceretur in-Missione sui iuris de Changtien in Sinis, curis con­ credita religiosorum sodalium ex Ordine Frl|jj(mi Minorum, qui assiduo ministerio ibidem in evangelicam veritatem provehendam incumbunt, op­ portunum visum est eandem Missionem in praefecturam apostolicam eri­ gere, Praehabito itaque voto Nostri Delegati apostolici in Sinis, conlatisqne consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide prae­ positi sunt, omnibus rei momenti^ sedulo studio perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, memora­ tam sui iuris Missionem de Changtien in Sinis erigimus in praefecturam apostolicam iisdem ac Missionis finibus ac nomine retentis; eandemque novam, sic per Nos erectam, praefecturam apostolicam de Changtien Ordi­ nis Fratrum Minorum sodalibus, qui ad hunc usque diem Missionem prae­ fatam moderati sunt, ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum, in Domino committimus. Haec volumus et mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant, sive spec­ tare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudi­ candum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignpranter at­ tentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die i men­ sis Iunii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

ACTA, vol. XXIV, n. 11. — 3-11-932. §5 370 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

VIII

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE SZEPINGKAI IN VICARIATUM APOSTOLICUM

ERIGITUR. PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Litteris Apostolicis Nostris, die xxvi mensis Martii, hoc anno, sub anulo Piscatoris datis, praefecturam aposto­ licam de Szepingkai in Manciuria quodam territorio iam apostolici vica­ riatus de Jehol ampliavimus; proindeque nunc votis concedendum cen­ semus Moderatoris Societatis missionum ad exteras gentes provinciae Quebecensis, qui, ut rei sacrae procurationi melius gerendae eodem de Szepingkai in territorio prospiciatur, Nos rogat ut praefecturam eandem in vicariatum apostolicum erigere dignemur. Nos autem, praehabito voto venerabilis fratris Archiepiscopi Theodosiensis, Nostri in Sinis Delegati apostolici, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Sacrae Congregationis de Propaganda Eide praepositi sunt, omnibusque rei momentis sedulo studio perpensis, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, memoratam apostolicam praefecturam de Szepingkai in Manciuria erigimus in vicariatum apostolicum, eisdem ac praefecturae finibus hodiernis et nomine retentis; eundemque novum vicariatum apo­ stolicum de Szepingkai, sic per Nos erectum, curis sacerdotum praelaudatam Societatis Quebecensis, ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum, in Domino committimus. Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudican­ dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die i men­ sis Iunii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status, Acta Pii PP. XI 371

IX

SEIUNCTO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE LUANFU ERIGITUR PRAE­ FECTURA APOSTOLICA DE HUNGTUNG Iii SINIS CLERO QUE flfcfeSENAE CONCREDITUR. PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Cum vicariatus apostolicus de Luanfu in Sinis, curis Ordinis Fratrum Minorum concreditus, ob nimiam ampli­ tudinem suam facile nequeat ab uno eodemque Ordinario administrari, quandam ex eiusdem territorii partem seiungendam censuimus, quae a proprio moderatore regeretur. Praehabito itaque voto Delegati Nostri apo­ stolici in Sinis, Nos, omnibus rei momentis attento ac sollicito studio per­ pensis cum venerabilibus fratribusj^Tostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Car­ dinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, e memo­ rato vicariatu apostolico de Luanfu tredecim sequentes sub-praefecturas civiles, nempe de Hungtung, Chaocheng, Fensi, Hohsien, Lingshih, Yung- hwo, Sihsien, Taning, Puhsien, Lufeng, Siangling, Fowshan, Antseh, separamus sive dismembramus, atque inde ex eodem territorio novam apostolicam praefecturam nomine de Hungtung erigimus, Sacerdotibus saecularibus e clero Sinensi committendam. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros ef­ fectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare pote­ runt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari conti­ gerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvii mensis Iunii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. 372 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

X

EX APOSTOLICO VICARIATU DE SIANFU IN SINIS DISTRACTO TERRITORIO

ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE CHOUOHTH ET INDIGENAE CLERO

COMMITTITUR. PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Cum Vicarius Apostolicus de Sianfu, suffragante quoque Delegato apostolico Nostro in Sinis, variis gravibus de causis Nos flagitaverit, ut ex apostolico suo vicariatu pars quaedam territorii ad Missionem independentem efformandam distraheretur; Nos, omnibus rei momentis attento ac sollicito studio perpensis cum venerabi­ libus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui nego­ tiis Propagandae Eidei praepositi sunt, ut fides catholica illis in. regionibus magis augeatur, memorati Vicarii Apostolici precibus annuendum censui­ mus. Quapropter, motu proprio atque ex certa scientia ac matura delibe­ ratione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, prae­ sentium Litterarum tenore, e memorato vicariatu apostolico de Sianfu sex sequentes sub-praefecturas civiles, videlicet de Chouchih, Shingping, Hushien, Wukung, Fufeng, Meishien, distrahimus sive separamus, atque inde ex eodem territorio novam apostolicam praefecturam nomine de ChoucMh erigimus, sacerdotibus saecularibus e clero Sinensi commit­ tendam. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros ef­ fectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari conti­ gerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvii mensis Iunii anno MDCCCCXXXII Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. Acta Pii PP. XI 373

XI

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE TATUNGFU IN VICARIATUM APOSTOLICUM

ERIGITUR. PIUS PP. XI g

Ad futuram rei memoriam. — Ut prosperitati spirituali christiani gre­ gis in dissitis ab hoc religionis catholicae centro regionibus f eliciter succre­ scentis aptius consulatur, Pastorum, qui eiusdem gregis regimen condu­ cant, numerum data opportunitate augemus. Iamvero cum Delegatus apostolicus Noster in Sinis una cum Moderatore generali Congregationis Immaculati Cordis Mariae, vulgo « de Scheut » Nos instanter flagitaverit, ut, ad maius animarum bonum obtinendum, praefectura apostolica de Tatungfu in Sinis, quae sodalibus e praelaudata Missionariorum Congreg gatione concredita est, in vicariatum apostolicum erigeretur, Nos hisce votis annuendum censuimus. Quapropter, conlatis conciliis cum venerabi­ libus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui rebus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide praepositi sunt, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque aposto* licae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, prae­ fecturam apostolicam de Tatungfu in Sinis ad ampliorem vicariatus apo­ stolici dignitatem evehimus, eisdem ac praefecturae finibus ac nomine retentis; eundemque novum de Tatungfu apostolicum vicariatum curis relinquimus, ad Nostrum atque huius Sanctae Sedis beneplacitum, com­ missum Congregationis memoratae Immaculati Cordis Mariae. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudican­ dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Iunii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. 374 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

XII

PRAEFECTURA. APOSTOLICA DE SHOHCHOW IN APOSTOLICUM VICARIATUM

ERIGITUR. PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Cum Minister generalis Ordinis Fratrum Minorum ad Fidei christianae progressum in territorio praefecturae apo­ stolicae de Shohchow in Sinis aptius firmandum, a Nobis expostulaverit ut praefecturam eandem, Ordinis sui curis commissam, in vicariatum apo­ stolicum erigere dignaremur: Nos, praehabito quoque voto Delegati No­ stri apostolici in Sinis, optatis hisce annuendum libenti quidem animo existimavimus. Quapropter, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui rebus Sacrae Con­ gregationis de Propaganda Fide praepositi sunt, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praefecturam apostolicam de Shohchow in Sinis ad ampliorem vicariatus apostolici dignitatem evehimus, eisdem ac prae­ fecturae finibus ac nomine retentis; eundemque novum de Shohchow apo­ stolicum vicariatum curis relinquimus, ad Nostrum atque huius Sanctae Sedis beneplacitum, commissum Ordinis memorati Fratrum Minorum. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudican­ dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvn mensis Iunii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. Acta Pii PP. XI 375

EPISTOLAE

I

ad emum p. d. henricum tit. s. bartholomaei in insula s. r. e. presby­ terum cardinalem gasp arri, quem mittit legatum ad congressum eucharisticum e tota aprutina regione.

PIUS PP. XI

Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Iam sae­ pius ostendimus quam iucunda Nobis accidant virorum studia catholico­ rum, qui in unum congressi, sententiis industriisque conlatis, dedicatos divinae Eucharistiae honores tuendos amplificandosque contendunt. Quare libenti admodum animo officiosas litteras a Venerabili fratre episcopo Val- vensi et Sulmonensi nuper accepimus, quibus docebamur, magna fidelium alacritate Eucharisticum e tota regione Aprutina conventum, ad proxi­ mum mensem, in urbe Sulmone apparari. Quod quidem nuntium eo Nobis gratius acceptiusque pervenit, quod congressio ista, a fortibus generosisque Aprutii filiis celebranda, peculiaris erit momenti, uti affertur, atque utili­ tatis. Declaranda namque erit in coetibus omnium communibus quanta ex augusto Sacramento virtus et efficacia ad catholicas missiones urgendas promovendasque effluere et manare possit. Et revera, quid aptius ad animos adulescentium corroborandos, qui ad arduas expeditiones sacras divinitus vocantur, quam « frumentum electorum et vinum germinans virgines »? (Zach., IX, 17). Quid pariter validius, quam huiusmodi sacramentum idem­ que sacrificium, passionis Christi « memoriale perenne », ad missionales inter tot labores et pericula constitutos erigendos atque sustentandos1? Quid denique efficacius ad lumen fidei propagandum isto divinissimo dono, quod « mysterium fidei » vocatur, quodque ideo conlatum est hominibus, ut salubérrimos Christi redemptionis fructus dilargiatur? Itaque, quum maxime Nobis sit cordi, ut omnibus plane constat, catholicorum fidelium acrius in dies erga sacras missiones excitare voluntates, simulque sanctissi­ mae Eucharistiae cultum impensius promovere, precibus eiusdem Sulmo- nensis episcopi adnuentes, splendorem Aprutini conventus Nostra quidem participatione adaugere percupimus. Quapropter tibi, dilecte fili Noster, libenter committimus, ut personam Nostram in eo congressu geras, teque hisce litteris Legatum Nostrum renuntiamus, quo coetibus sollemnibus sa­ crisque caerimoniis, quae Sulmone peragentur, nomine Nostro praesideas* 376 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Minime vero ambigentes, quin mandatum feliciter exsecuturus sis, beni­ gnitatem Salvatoris nostri instanter imploramus, ut Ipse super huiusmodi conventum suorum munerum ubertatem effundat. Quorum quidem auspex esto, caritatisque Nostrae pignus, apostolica benedictio, quam tibi, dilecte fili Noster, sollerti episcopo Sulmonensi, ceterisque Aprutii Praesulibus et universis, qui sollemnibus intererunt, peramanter in Domino impertimus. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, die xv mensis Augusti, anno

MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XI

II

AD EMUM P. D. ALFREDUM ILDEFONSUM TIT. SS. SILVESTRI ET MARTINI AD

MONTES S. R. E. PRESBYTERUM CARDINALEM SCHUSTER, ARCHIEPISCOPUM

MEDIOLANENSEM, QUEM DEPUTAT LEGATUM SUUM AD CENTENARIA SO­

LEMNIA MANIFESTATIONIS B. M. V. DE CARAVAGIO.

PIUS PP XI

Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Sollemne semper catholicis hominibus fuit in trepidis rebus dubiisque temporibus ad Mariam eonfugere et in materna Eius bonitate conquiescere. Ipsa enim Dei Parens, caelestium administra gratiarum, in celsissimo potestatis glo- riaeque fastigio est in caelis collocata, ut hominibus per tot labores et pericula in terris peregrinantibus patrocinii sui subsidium impertiat. Iu­ cundo itaque animo audivimus centenaria sollemnia ad oppidum Carava- gium peragi, quinto saeculo vertente, ex quo benignissima Dei Mater mire se illic conspiciendam dedit, itemque splendidam huius prodigii commemo- rationem, in festo Nativitatis ipsius Beatae Mariae Virginis, celebratum iri. Illa enim die, praeter alias pietatis significationes faciendas, novum Virgi­ nis simulacrum, affabre exsculptum, per pia e tota dioecesi Cremonensi supplicantium fidelium agmina, comitantibus quidem ipsis animarum pa­ storibus civilibusque magistratibus, veluti per triumphum, ab oppido ad templum Caravagiense magnifica pompa transferetur. Quum autem ex hoc insigni sanctuario Mariano tot ac tanta huc usque in salutem christiani populi beneficia manaverint, praesertim ad integritatem fidei contra gli- scentes haereses in Italia custodiendam et ad pericula temporum iniquo­ rum propulsanda, proximorum sollemnium celebritatem Nostra quoque participatione augendam censemus. Quapropter te, dilecte fili Noster, qui Acta Pii PP. XI 377 archidioecesi Longobardiae principi diligentissime praesides, his litteris Legatum Nostrum renuntiamus, ut sacris caerimoniis auctoritate Nostra praesis, minime dubitantes, quin egregia tua pietas romanaeque purpurae magnificentia non paulum ipsis sollemnibus Caravagiensibus afferat splen­ doris. Quo autem salutarium fructuum copia ubertasque accessionem acci­ piat, post Pontificale Sacrum nomine Nostro benedices populo: cui bene­ dictioni quotquot intererunt, modo Ecclesiae praescriptis satisfecerint, iis damus, ut plenam admissorum veniam impetrare queant. Nos quidem publicis supplicationibus preces Nostras libentissime addemus, ut poten­ tissima caelestis Patrona avitam fidem gentis italicae servare incolumem, et praesentes calamitates aerumnasque a filiis Nobis carissimis arcere et depellere benigne velit. Divinorum interea munerum auspex, peculiarisque Nostrae caritatis pignus apostolica esto benedictio, quam tibi, dilecte fili noster, sollertique Cremonensi episcopo, itemque eius dioecesis clero et fidelibus, iisque pariter, qui ad templum Caravagiense conventuri sunt, peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xv mensis Augusti, in festo Assumptionis Beatae Mariae Yirginis, anno MDCCCCXXXII, Pontifi­ catus Nostri undecimo.

PIUS PP. XI 378 Acta Apostolicae Sedis r Commentarium Officiale

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

DECRETUM

COMMUNITAS RELIGIOSA VULGO « DELLE PICCOLE OSTIE » CRISPIANI IN

ARCHIDIOECESI TARENTINA EXSISTENS SUPPRIMITUR.

Inutiliter cessis quae hucusque de communitate religiosa vulgo « delle Piccole Ostie » Crispiani in archidioecesi Tarentina exsistente consti­ tuta sunt, Suprema haec Sacra Congregatio Sancti Officii necesse censet iam decretam eius dissolutionem ac suppressionem exsecutioni mandare. Audito igitur Ssmo Domino Nostro Papa, in solita audientia die 27 Octo­ bris anni currentis R. P. D. Adsessori impertita, haec decernuntur: I. Communitas religiosa vulgo « delle Piccole Ostie » Crispiani in Tarentina archidioecesi, opera potissimum Margarithae Spezzaferri fun­ data, dissoluta et suppressa declaratur. II. Quae eidem hucusque piae mulieres quomodocumque nomen dede­ runt, a cuiusque generis voto aut vinculo aut obligatione religiosa plane dispensantur; ita ut earum omnibus et singulis integrum prorsus sit vel ad suos regredi vel in aliam religiosam Communitatem seu Institutum, servatis servandis, pro lubitu diverti. III. Margarithae Spezzaferri perentorie vetatur usus habitus religiosi cuiuscumque nominis aut formae. IV. Oratorium domus interdicto subiicitur cum vetito absoluto quem­ piam cultus actum in eodem exercendi. Ita est. Ex aedibus S. Officii, die 29 Octobris 1932.

A. Subrizi, Supremae S. Congr. S. Officii Notarius, L. © S. Sacra Congregatio Consistorialis 379

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

i PREMISLIEN. LATINORUM-LEOPOLIEN. LATINORUM

DE MUTATIONE FINILTM DIOECESIUM

DECRETUM

Fideles pagi HenryJcówka, pertinentes ad paroeciam Milatyn in dioe­ cesi Premisliensi Latinorum, ab Apostolica Sede efflagitarunt nt ad viciniorem paroeciam Wolczuchy archidioecesis Leopoliensis Latinorum aggregarentur. Porro Ssmus Dominus Noster Pius div. Prov. Pp. XI, attento con­ sensu tum Ordinarii Premisliensis Latinorum tum Ordinarii Leopoliensis Latinorum, atque praehabito favorabili voto R. P. D. Francisci Mar- maggi, Archiepiscopi titularis Hadrianopolitani et Nuntii Apostolici in Polonia, oblatas preces benigne excipiendas decrevit. Quapropter vi praesentis Consistorialis decreti statuit ut praefatus pagus HenryTcówJca a paroecia Milatyn et a dioecesi Premisliensi Latino­ rum separetur atque paroeciae Wolczuchy archidioecesis Leopoliensis Lati­ norum perpetuo adiungatur, mutatis hac ratione finibus earumdem dioe­ cesium. Ad haec autem exsecutioni mandanda, Sanctitas Sua deputare dignata est praefatum R. P. D. Franciscum Marmaggi, Nuntium Apostolicum, eidem tribuens facultates ad id necessarias et opportunas etiam subde­ legandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eidem facto onere mittendi intra sex menses ad hanc Sacram Congregationem Consistorialem authenticum exemplar actus peractae exsecutionis. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die 7 Augusti 1931.

Fr. R. C. CAED. ROSSI, a Sewetis. L. © S. B. Renzoni, Substitutus. 380 Acta Apostolicae Sedis;••-> Commentarium Officiale

II PROVISIO ECCLESIARUM *

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI, succes­ sivis decretis Sacrae Congregationis Consistorialis, singulas quae sequuntur Ecclesias de novo Pastore dignatus est providere, nimirum:

18 Augusti 1932. — Abbatiae nullius Sancti Mauritii Agaunensis, prae­ fecit R. P. Bernardum Burquier, canonicum Regularem Congregationis Helveticae a S. Mauritio Agaunensi, quem nominavit Episcopum titu­ larem Betbleemitanum. 16 Septembris. •— Titulari episcopali Ecclesiae Märcianensi, R. P. D. Vincentium Castellanos y Nuñez, hactenus Episcopum de Tulancingo. 5 Octobris. — Cathedrali Ecclesiae Montis Regalis in Pedemonte, R. D. Sebastianum Briacca, archipresbyterum-parochum ecclesiae B. M. Vir­ ginis in caelum Assumptae, oppidi Trecate dioecesis Novariensis. 7 Octobris. — Cathedrali Ecclesiae Brigantiensi, R. D. Aloisium Anto­ nium de Almeida, canonicum Ecclesiae cathedralis Bracharensis.

* Praecedenti fasciculo, p. 343, loco eius quod est 12 Augusti, legatur 12 Septembris*

SACRA CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

i

NOMINATIONES

Brevibus Apostolicis nominati sunt: 21 Iulii 1932. — R. P. Iacobus Mangers, e Societate Mariae, Episco* pus electus Seljensis, Vicarius Apostolicus de Oslo. — R. P. Matthias a Strijp, in saeculo Leonardus Trudo Brans, ex Ordine Capuccinorum, Episcopus electus Cornensis, Vicarius Apostolicus de Padang. II APPROBATIO

Decreto Sacrae Congregationi de Propaganda Fide diei 14 Martii 1932 Sanctissimus dignatus est definitive approbare Constitutiones Societatis hibernicae a S. Columbano pro missionibus ad Sinas. Sacra Romana Rota 381-

ACTA TRIBUNALIUM

SACRA ROMANA ROTA

Citationes edictales

' . 1 BERYTEN. ET GIBAILEN. NULLITATIS MATRIMONII (HABIB YUSUF-SCIAFIKA F. KALIL MOBARAK)

Cum ignoretur locus actualis commorationis Duae Sciafika f. Kalil Mobarak, in causa conventae, eamdem citamus ad comparendum, sive per se, sive per Procuratorem legitime constitutum, in sede Tribunalis S. R. Rotae (Roma, via della Dataria, 94) die 3 Decembris 1932, hora 11, ad concordandum de dubio disputando, vel infrascripto subscribendo, et ad diem designandam, qua habebitur Turnus Rotalis pro causae •definitione: An constet de nullitate matrimonii in casu.

Ordinarii locorum, parochi, sacerdotes et fideles quicumque notitiam habentes de loco commorationis praedictae Dñae Sciafika, f. Kalil Moba­ rak, curare debent, ut de hac edictali citatione ipse moneatur. *

L. © S. A. Jullien, Ponens.

Ex Cancellaria Tribunalis S. R. Rotae, die 4 Octobris 1932.

Adv. T. Tani, Notarius.

* Etant inconnu le lieu de la demeure actuelle de Mme Sciafika de Kalil Mobarak défenderesse en cette cause, Nous la citons à comparaître, par propre personne ou par un procureur légitimement constitué, au siège du Tribunal de la S. Rote Romaine (Roma, via della Dataria, n. 94), le 3 Décembre 1932, à 11 heures, pour concorder ou souscrire le doute ci-dessous rapporté, et fixer le jour de la cause devant la Rote. Conste-t-ïl de la nullité du mariage dans ce cas? Les Ordinaires des lieux, les curés, les prêtres, les fidèles ayant connais­ sance du lieu de la résidence de la dite Sciafika de Kalil Mobarak devront, dans la mesure du possible, l'avertir de la présente citation. 382 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

n

EISTETTEN.

NULLITATIS MATRIMONII (HALBRITTER-MAIER)

Cum ignoretur locus actualis commorationis Petri Maier, in causa conventi, eumdem citamus ad comparendum, sive per se, sive per Pro­ curatorem legitime constitutum, in sede Tribunalis S. R. Rotae (Roma, via delia Dataria, 94) die 6 Decembris 1932, hora 11, ad concordandum de dubio disputando, vel infrascripto subscribendum, et ad diem desi­ gnandam, qua habebitur Turnus Rotalis pro causae definitione: An constet de nullitate matrimonii in casu.

Ordinarii locorum, parochi, sacerdotes et fideles quicumque notitiam habentes de loco commorationis praedicti Petri Mayer curare debent, ut de hac edictali citatione ipse moneatur. *

L. J$( S. H. Quattrocolo, Ponens.

Ex Cancellaria Tribunalis S. R. Rotae, die 4 Octobris 1932.

Adv. T. Tani, Notarius.

* Etant inconnu le lieu de la demeure actuelle de M. Pierre Maier, défen- fendeur en cette cause, Nous le citons à comparaître, par propre personne ou par un procureur légitimement constitué, au siège du Tribunal de la S. Rote Romaine (Roma, via della Dataria, n. 94), le 6 Décembre 1932, à 11 heures, pour concorder ou souscrire le doute ci-dessous rapporté, et fixer le jour de la cause devant la Rote.

Conste-t-il de la nullité du mariage dans ce cas?

Les Ordinaires des lieux, les curés, les prêtres, les fidèles ayant connais­ sance du lieu de la résidence du dit M. Pierre Maier, devront, dans la mesure du possible, l'avertir de la présente citation. Diarium Eomanae Curiae 383

DIARIUM ROMANAE CURIAE

SAGRA CONGREGAZIONE DEI RITI Martedì, 25 Ottobre 1932, nel Palazzo Apostolico Vaticano, con l'intervento degli Eolie Revmi Signori Cardinali e col voto dei Revmi Prelati e Consultori teologi componenti la Sacra Congregazione dei Riti, si è tenuta la Congre­ gazione Preparatoria per discutere due miracoli che si asseriscono da Dio operati per intercessione della Ven. Serva di Dio Gemma Galgani, Vergine, i quali vengono proposti per la sua beatificazione.

TRIBUNALE DELLA SACRA ROMANA ROTA

AVVISO Si fa noto che le domande di ammissione allo Studio della Rota, per il corrente anno giuridico, si ricevono negli Uffici del Tribunale fino a tutto il 20 Novembre. Dalla Sede del Tribunale della Sacra Romana Rota, 10 Ottobre 1932.

M. Massimi, Decano.

SEGRETERIA DI STATO

NOMINE Con Biglietti della Segreteria di Stato, il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare: 27 Ottobre 1932. L'Emo Sig. Cardinale Gaetano Bisleti, Presidente della Pont. Commissione per gli Studi Biblici. » » » L'Emo Sig. Cardinale Eugenio Pacelli, Membro della Pont. Commissione per gli Studi Biblici.

Camerieri Segreti Soprannumerari di S. S.: 11 Maggio 1932. Monsig. Giulio Cericioni (Roma). » » » Monsig. Terenzio Ottone Hogan, della diocesi di Allahabad. » » » Monsig. Giacomo Gianesini, della diocesi di Padova. 9 Giugno » Monsig. Giuseppe Borello, della diocesi di Susa. » » » Monsig. Giovanni Bunino, della medesima diocesi. 30 » » Monsig. Mariano Del Frate, dell'archidiocesi dì Camerino. 21 Luglio » Monsig. Pier Guido Barni, della diocesi di Pescia. 384 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

21 Luglio 1932. Monsig. Claudio Cuniberti, della diocesi di Mondo vi. » » » Monsig. Valentino Terreno, della medesima diocesi. Monsig. Antonio Gaffuri, della diocesi di Como. Monsig. Leopoldo Brosig, dell'archidiocesi di Cracovia. Monsig. Ludovico Wrzol, dell'archidiocesi di Breslavia. » » Monsig. Carlo Tesarcik, della medesima archidiocesi. 4 Agosto Monsig. Venceslao Oplt, della diocesi di Litomerice. » » Monsig. Stefano Rosenkranz, della medesima diocesi. 5 » Monsig. Francesco Agagianian, della diocesi Patriarcale Armena. 25 » Monsig. Rosario Cali, della diocesi di Acireale. 28 » Monsig. Valentino Buiatti, dell'archidiocesi di Udine. » » Monsig. Antonio Campisi, della diocesi di Agrigento. 8 Settembre Monsig. Adolfo Todini (Roma). 24 » Monsig. Alfonso David, della diocesi di Anagni.

Camerieri d'Onore in abito paonazzo di S. S. : .2 Luglio 1932. Monsig. Nicolò Sheldija, della diocesi di Sappa. 21 » » Monsig. Giuliano Roszkiewicz, della diocesi di Siedlce. » » » Monsig. Stanislao Grzeszko, della medesima diocesi. » » » Monsig. Boleslao Krasuski, della medesima diocesi. » » » Monsig. Emilio Kapoun, dell'archidiocesi di Olomouc. 25 Agosto » Monsig. Alessando Morelli, della diocesi di Caiazzo. » »• » Monsig. Domenico De Marco, della medesima diocesi. 21 Settembre » Monsig. Carlo Dell'Orbo, della diocesi di Vigevano. 25 » » Monsig. Giuseppe Majorino, della diocesi di Trivento.

Cameriere d'Onore extra Urbem di S. S.: 4 Agosto 1932. Monsig. Francesco Della Zuanna, della diocesi di Padova.

Cappellano Segreto d'Onore di S. S.: 30 Giugno 1932. Monsig. Augusto Leitinger, della diocesi di Secco via.1

NECROLOGIO

13 Agosto 1932. Monsig. Luigi Perrichon, Vescovo tit. di Corona. 13 Ottobre. » Monsig. Francesco Marnas, Vescovo di Clermont-Ferrami. 28 » » Monsig. Nicola Ciceri, Vescovo tit. di Dausara. 30 » ». Monsig. Emmanuele Maria Polit, Arcivescovo di Quito.

1 Eiusdem mentio ex errore irrepsit in lin..8, p. 288.. Annus XXIV - Vol. XXIV 5 Decembris 1932 Num. 12 ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. xi

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS

SUPPRESSIONIS PAROECIAE S. CATHARINAE DE ROTA ET NOVAE S. MARIAE IN D OMNIC A PAROECIAE ERECTIONIS.

PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inceptum a nobis opus paroeciarum huius almae Urbis circumscriptio? nes immutandi prout eius in dies succrescens amplitudo exquirere videtur, exigit ut, aliquot in media ipsa Urbe suppressis paroeciis, quarum haud latum territorium facile dividi ac finitimis paroeciis sine ullo animarum detrimento adnecti quidem potest, novae, potissimum circa pomerium, pro adaucto fidelium numero paroeciae erigantur. Collatis itaque cum dilecto filio Nostro Francisco, titulo S. Mariae Novae S. R. E. Presbytero Cardinale Marchetti Selvaggiani, Nostro in Urbe in spiritualibus Vicario Generali, consiliis, ac omnibus mature perpensis obtento vel suppleto, quatenus opus sit, quorum interest, vel eorum qui sua interesse praesumant, con­ sensu, Apostolicae potestatis plenitudine haec quae sequuntur statuimus ac decernimus: I. Paroeciam S. Catharinae de Rota omnino abolemus et exstinguimus, eiusque territorium [finitimis paroeciis adiungi volumus, iuxta limites ab eodem Cardinale Vicario determinandos. S. Catharinae vero ecclesia, eius

ACTA, vol. XXIV, n. 12. — 5-12-932. 26 386 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale suppressa paroecialitate, Patriarchalis Basilicae Vaticanae filialis ut antea manebit. II. Cum autem in regione circa antiquam ac celebrem S. Mariae in Domnica Diaconiam incolarum numerus postremis hisce annis adeo ere­ xerit, ut ad spiritualem fidelium ibi degentium salutem maiora requirantur auxilia, Nos e S. Ioannis in Laterano et Ss.. Petri et Marcellini paroeciarum territorio partem seiungimus, praefatae S. Mariae in Domnica ecclesiae propiorem, cuius limites ab eodem Cardinale Vicario pariter definiendi erunt, ipsamque in novam ac distinctam paroeciam, S. Mariae in Domnica nun­ cupandam et clero saeculari committendam, erigimus et constituimus. Hanc igitur ecclesiam ad paroecialis ecclesiae gradum et dignitatem evehi­ mus, eique propterea eiusque pro tempore parochis omnia concedimus iura et privilegia, quibus ceterae paroeciales ecclesiae Urbis iure communi vel legitima consuetudine fruuntur; eisque simul onera omnia et obligationes imponimus, quibus ceterae Urbis paroeciae earumque parochi subiiciuntur. Parocho vero pro tempore onus imponimus duos, vel saltem unum, coadiu­ tores habendi, qui eum in christiani gregis regimine et cura adiuvent. Pro dotatione autem sic noviter erectae paroeciae et honesta parochi eiusque vicegerentium sustentatione, praeter domum paroecialem praefatae eccle­ siae continentem, dotem assignamus, hucusque paroeciae S. Catharinae de Rota spectantem. Rebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exse­ quenda dilectum filium Nostrum Cardinalem in Urbe Vicarium Generalem deputamus; cui propterea necessarias et opportunas concedimus facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur alium virum in ecclesiastica dignitate vel officio constitutum, atque definitive sententiam dicendi de quavis controversia in exsecutionis actu quomodolibet oritura: eidemque onus imponimus peractae exsecutionis actorum fidem authentica forma exaratam redigendi; illamque in Vicariatus Urbis archivo religiose adser- vandi. Volumus quoque ut harum Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate, vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris Nostris tribueretur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provin­ cialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis, aliisque constitutio­ nibus et ordinationibus Apostolicis, vel quavis firmitate roboratis, statutis, consuetudinibus ceterisque quibuslibet, etiam specialissima mentione di­ gnis, quibus omnibus per praesentes auctoritate Apostolica dérogamus. Nemini autem has Litteras Nostras dismembrationis, erectionis, conces­ sionis, statuti, mandati, derogationis et voluntatis Nostrae infringere, vel eis contrarre liceat. Si quis autem ausu temerario hoc attentare praesum- Acta Pii PP. XI 387. pserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Aposto? . lorum Eius se noverit incursurum. Datum Eomae apud Sanctum Petrum anno Domini millesimo nongen­ tesimo trigesimo secundo die tertia mensis lumi, in festo Sacratissimi Cordis Iesu, Pontificatus Nostri anno undecimo.

FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH EUGENIUS CARD. PACELLI Cancellarius S. B. E. a Secretis Status.

Ioseph YVilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum. Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus. Loco Plumbi Reg. in Cane. Ap., vol. XLVI, n. 6. - M. Riggi.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

EX VICARIATUS APOSTOLICI DE KWEIYANG DISMEMBRATIONE ERIGITUR MISSIO INDEPENDENS DE SHITSIEN IN SINIS.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Vicariatus apostolici de Kweiyang in Sinis Administrator Apostolicus Nos docet, missionarios a Sacratissimo Corde Iesu iam nonnullis ab annis sacro missionario ministerio fungi in parte orientali territorii, quod sub iurisdictione Ordinarii vicariatus prae­ dicti positum est; nunc autem, suffragante quoque Delegato apostolico Nostro in Sinis, a Nobis suppliciter idem Administrator exposcit, ut a vica­ riatu ipso eandem territorii partem distrahere et in missionem sui iuris erigere velimus. Hisce vero votis Nos, ex munere apostolico quo in terris fungimur, bono missionum provehendo iugiter intenti, ultro libenterque annuendum censemus. Quare, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui praesunt Sacrae Congregationis de Propaganda Fide negotiis, omnibusque rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura delibera­ tione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, a vicariatu apostolico de Kweiyang in Sinis territo­ rium seiungimus seu dismembramus quod constat oeto et viginti sequen­ tibus civilibus sub-praefecturis, nempe de: Houping, Wuchwan, Yehho, 388 - Acta Apostolicae Sedis. - Commentarium Officiale

Lungchuan, Tehkiang, Szenan, Yinkiang, Sungtao, Shihtsien, Kiangkow, Tungjen, Szehsien, Yuping, Shengki, Shiping, Tsingki, Chenyuan, Hwang- ping, Taikuing, Tsingkiang, Kiungshui, Tienchu, Kingping, Yungkiang, Liping, Yungtsung, Hiakiang, Yuking, actualibus limitibus definitis. Huic vero territorio omni, quod, a vicariatu apostolico de Kweiyang separatum, in missionem sui iuris ex nunc erigimus, nomen facimus de SMhtsien, ean­ demque novam independentem missionem de Shihtsien, ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum, religiosis missionariis a Sacratissimo Corde Iesu in Domino concredimus. Contrariis non obstantibus qui­ buslibet. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effe­ ctus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari con­ tigerit. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxm mensis Martii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

II

DISMEMBRATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE BATAVIA, ERIGITUR

APOSTOLICA PRAEFECTURA DE BANDOENG,

PITJS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum vestigia prementes, data opportunitate, ea quae ad spirituale Missionum regimen spectant, rei temporisque necessitatibus accommo­ danda attente in Domino curamus. Hoc ducti consilio, cum dilectus filius Minister generalis Ordinis Sanctae Crucis enixis demissisque verbis a Nobis expostulaverit, ut quaedam territoria e civili provincia Javae occidentalis, religiosis Ordinis praelaudati Sanctae Crucis iam ab anno MDCCCCXXVI sub iurisdictione tamen Apostolici de Batavia Vicarii commissa, nunc à vicariatu praedicto canonice dismembrarentur atque in Missionem sui iuris erigerentur, Nos huiusmodi votis annuendum censemus. Conlatis itaque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Acta Pii PP. XI 389

Cardinalibus qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibus rei momentis sedulo studio perpensis, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, a vicariatu apostolico de Batavia seiungi­ mus territorium quod iuxta ordinationem administrativam die 1 mensis Novembris anno MDCCCCXXXI a Gubernio Neerlandico introductam, divi­ siones civiles, vulgo residentias, de Priangan et Cheribon, nec non sub­ divisionem civilem, vulgo regentschap de Krawcmg, civili residentiae de Batavia incorporatam, complectitur; atque idem territorium sic seiunctum et separatum eadem apostolica auctoritate Nostra in apostolicam praefe­ cturam erigimus, quam a regionis principe civitate de Bandoeng nuncu­ pandam decernimus. Eandem vero novam praefecturam apostolicam de Bandoeng, sic per Nos erectam, religiosorum Ordinis Sanctae Crucis curis, ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum, committimus. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effe­ ctus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xx mensis Aprilis anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

Iii

SEPARATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE BATAVIA ERIGITUR PRAE­

FECTURA APOSTOLICA DE POERWOKERTO.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Magna animi Nostri voluptate comper­ tum habemus, in territorio civilis provinciae Javae Centralis, Patribus e Congregatione Missionariorum Sanctissimi Cordis commisso, Catholicae religionis propagationem laeta, Deo adiuvante, incrementa habuisse. Ipsum quidem territorium, quod, demptis subdivisionibus, vulgo regentschap de Tennangseng ac de Magalang constat, nunc e civilibus de Pekalongan, Ban- joemas et Kedoe nuncupatis divisionibus vulgo residentiis, quas anno prae- 390 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

terito MDCCCCXXXI Gubernium Neerlandieum suis administrativis ordinibus

introduxit, in regimine provinciae, concreditum est ab anno MDCCCCXXVI Congregationi memoratae Missionariorum, salva tamen iurisdictione Vicarii apostolici pro tempore Bataviae. Nunc autem cum Moderator generalis Con­ gregationis Missionariorum a Sacratissimo Corde Iesu Nos rogaverit, ut me­ moratum territorium ab apostolico vicariatu de Batavia canonice seiunge- remus atque ex eodem novam erigeremus apostolicam praefecturam; Nos, re mature perpensa cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae CardinaHbus qui negotiis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide praepositi sunt, eiusdem Moderatoris generalis votis benigne adnuen- dum censemus. Itaque motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Lit­ terarum tenore, a vicariatu apostolico de Batavia territorium residentia- rum de Pekalongan, Banjoemas et Kedoe, exceptis subdivisionibus civili­ bus de Tennangseng et de Magalang, seiungimus, ipsumque territorium sic separatum sive seiunctum, eadem auctoritate Nostra apostolica, erigimus in novam apostolicam praefecturam, quam a civitate principe regionis de Poerwolccrto ex nunc vocamus. Dictam vero praefecturam apostolicam de Poerwokerto, sic per Nos erectam, ad Nostrum atque huius Sanctae Sedis beneplacitum, curis Patrum e Congregatione praelaudata Missio­ nariorum a Sacratissimo Corde Iesu committimus. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effe­ ctus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxv mensis Aprilis anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. Acta Pii PP. XI 391

IV

ABBATIALE TEMPLUM DE NIEDERALTAICH O. S. B. INTRA FINES DIOECESIS PASSAVIENSIS BASILICAE MINORIS HONORIBUS AUGETUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Passaviensis dioecesis intra fines in Statu Bavarico, iam ab octavo saeculo constitutum, Altánense exstat ex Ordine Sancti Benedicti coenobium, vulgo abbatia de Niederaltaich nun­ cupata, quae procul dubio inter Bavariae ex praefato Ordine monasteria tanquam antiquissima et honoris digna habenda est. Eiusdem abbatiae templum, saeculo decimo secundo iam exaedificatum et postea saeculo quartodecimo ineunte funditus renovatum, pulchritudine structurae artis­ que operibus, quibus exornatur, inter sacra Bavarica aedificia nobilitate magna ac fama pollet. Memorato ipso in templo cum Beatae Mariae Per­ dolentis sanctuarium positum est, tum, sexti decimi saeculi initiis iam canonice ibidem erecta, pia eodem sub titulo sodalitas floret, ita ut fideles continentes erga Beatam Mariam Virginem Perdolentem devotionis pie­ tatisque causa turmatim peregrinorum more ad dictum sanctuarium con­ fluant, ibique pie fructuoseque sacris functionibus adsistant, quae mona­ chorum cura, omni liturgiae splendore servato, ipso in templo peraguntur. Cum profecto hodiernus Altahensis monasterii Abbas Nos edoceat sollem­ nia a suo coenobio constituto duodecies saecularia hoc anno celebranda esse, cumque ipse, res praeterita per saecula gestas multorum eiusdem mo­ nasterii monachorum ac moderatorum merito Nobis amplissime dilaudans, enixe expostulet a Nobis, ut templum abbatiale Altahense titulo privile­ giisque Basilicae minoris de Apostolica benignitate honestare velimus; Nos, omnibus rei momentis attento seduloque studio perpensis, huiusmodi vota itemque suffragia tum venerabilis fratris Bambergensium Archiepi­ scopi, tum venerabilis fratris Passaviensium Episcopi, dilecti filii etiam Abbatis Primatis Ordinis Sancti Benedicti, nec non dilecti filii Abbatis Praesidis Bavaricae praelaudati Ordinis Congregationis, libenter exci­ pienda censuimus. 'Audito propterea Sanctae Romanae Ecclesiae Cardi­ nali Sacrorum Rituum Congregationi praeposito, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, templum memo­ rati coenobii Altahensis Deo in honorem Sancti Mauritii Martyris dica­ tum, intra fines Passaviensis dioecesis positum, Basilicae minoris titulo ac dignitate decoramus eique honorificentias omnes ac privilegia tribui- 392 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

mus, quae minoribus Basilicis de iure competunt. Contrariis non obstan­ tibus quibuslibet. Porro haec largimur, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare et permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum perpetuo suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contige­ rit attentari. Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxix

mensis Iunii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis StaUis.

V

PLENIUS DELINEANTUR FINES UNIVERSI VICARIATUS APOSTOLICI DE CAQUETA

IN COLUMBIA. PIUS PP. XI Ad futuram rei memoriam. — Cum Apostolicus Nuntius Noster in Columbiana Republica a Nobis expostulaverit, ut inter vicariatum aposto­ licum Planorum Sancti Martini et apostolicum de Caqueta vicariatum accurata confinium delimitatio statueretur; Nos, omnibus rei momentis attento seduloque studio perpensis, votis eiusdem Nuntii concedendum censemus. Fines enim politici inter Rempublicam Columbianam ac finí­ timas Peruviae et Brasiliae Respublicas nuperrime aliquatenus immutati sunt, ita ut opportunum consilium visum sit novis aptisque limitibus, qui novis quoque terminis administrativis Reipublicae Columbianae respon­ deant, memoratos vicariatus circumscribere. Conlatis igitur consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae Congregationis Propagandae Fidei negotiis sunt praepositi, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, de­ que apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi statuimus, ut in posterum apostolici vicariatus de Caquetà in Columbia limites sint sequentes, videlicet: ad septentrionem linea quae a confluentia fluminum Apaporis et Caquetà in finibus Brasilianis secundum flumen Apaporis venit ad continentiam huius cum flumine Ajaju; dein hoc idem flumen usque ad regionem altam vulgo La Peña atque iugum montium huius nominis usque ad Cordillerana orientalem; ad occidentem linea se- Acta Pii PP. XI 393 quens cacumina Cordillerae orientalis et divisio aquarum inter flumina Caqueta et Putumayo usque ad capita fluminis San Miguel (Sucumbió); ad meridiem Limites civiles inter Columbianam Rempublicam et Respu­ blicas Aequatoris et Peruviae, usque ad flumen Amazonas, dein hoc idem flumen usque ad populum brasiliensem, quem Tabatinga nuncupant; ad orientem linea recta inter Tabatinga et confluentiam Caqueta cum Apaporis. Regiones autem quae ex recentibus Conventionibus tum Reipublicae ­ vianae cum Reipublicae Brasilianae tributae sunt, e vicariatibus apostolicis memoratis distractas, proximis in Peruvia et in Brasilia Missionibus exsi­ stentibus adnectimus. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, vafidas atque efficaces semper exstare ac per­ manere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super bis a quovis, auctoritate qualibet scienter sive ignoranter contigerit attentari. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die iv men­ sis Iunii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

VI

PLENIUS DELINEANTUR FINES UNIVERSI VICARIATUS PLANORUM S. MARTINI

IN COLUMBIA. PIFS PP/XI Ad futuram rei memoriam. — Cum Nuntius Apostolicus Noster in Columbiana Republica Nos postulaverit, ut accurata confinium delimitatio statueretur inter vicariatum apostolicum Planorum Sancti Martini et vicariatum apostoficum de Caqueta; Nos, omnibus rei momentis attento seduloque studio perpensis, postulationibus eiusdem Nuntii concedendum censemus. Fines enim politici inter Rempublicam Columbianam ac finítimas Respublicas Peruviae et Brasiliae nuperrime aliquatenus immutati sunt, adeo ut opportunum consibum visum sit memoratos vicariatus novis aptisque limitibus circumscribere, qui novis quoque terminis administra­ tivis Reipubficae Columbianae respondeant. Conlatis itaque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus qui Sacrae Congregationis de Propaganda Fide negotiis praepositi sunt, 394 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

motu proprio atque ex eerta scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi statuimus, ut ex nunc in posterum apostolici vicariatus Planorum Sancti Martini in Columbia limites sequentes sint, nempe: ad septentrionem linea a fontibus fluminis Batatas sequens hoc antea flumen usque ad continen­ tiam cum Guamo, et dein flumen Guamo usque ad confluentiam cum Ga- ragoa (Bata), hinc autem usque ad flumen V fia, hoc flumen neque ad confluentiam cum Meta, hinc denique usque ad flumen Orinoco in finibus Venezuelae; ad orientem flumen Orinoco usque ad confluentiam cum Gua- viare et Atabapo, dein limites civiles inter Columbiam, Venezuelani et Bra­ siliani usque ad confluentiam Apaporis cum Caquetà; ad meridiem fines vicariatus apostolici de Caquetà Litteris Apostolicis Nostris sub anulo Piscatoris, die iv Iulii hoc anno datis, statuti; ad occidentem linea, quae a Cordillera orientali ad capita pervenit fluminis Guaviare in monte Neiva, inde per cacumina Cordillerae orientalis ad fontes fluminis Humadea, idem iugum montium usque ad flumen Negro prope urbem Villavicencio, deinde iugum dividens aquas inter Bio Negro et Guatiguia (Chingana) usque ad C ordillera de los Farallones; denique linea recta per flumen Humea usque ad fontes fluminis Batatas. Haec volumus, statuimusque, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, sive perti­ nere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudi­ candum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quid­ quam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Iulii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus [Nostri anno undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

Vii

FINES REGUNTUR INTER VICARIATUS APOSTOLICOS DE TANGANIK'A ET TA­

BORA IN AFRICA CENTRALI. PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Admonet Nos apostolicum munus, quo in terris fungimur, ut ea quae ad evangelicam veritatem facilius propa­ gandam opportuna videantur, quam primum decernere curemus. Quaprop- Acta Pii PP. XI 395 ter cum compertum habeamus, quandam territorii partem vicariatus apostolici de Tanganika, ut in eadem rebus religiosis melius prospiciatur, a vicariatu eodem distrahendam esse et vicariatui de Tabora adnecten­ dam, praehabito Delegati Nostri apostolici Africae favorabili voto, haec quae sequuntur statuenda censemus. Nimirum, conlatis consiliis cum vene­ rabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus qui rebus Propagandae Fidei praepositi sunt, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae pote­ statis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, e vicariatu apostolico de Tanganika, in Africa Centrali, districtus de Ngulu et de Vgunâa et par­ tem districtus de V g ansi ad septentrionem viae ferreae Chaya-Manyonyi sitam seiungimus ac dismembramus, atque ex nunc vicariatui apostolico de Tabora adnectimus. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec statuimus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas vali­ das atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudican­ dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvin mensis Iulii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

VIII •

DISTRACTO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE TANGANIKA ERIGITUR

MISSIO INDEPENDENS DE TUKUYU IN AFRICA CENTRALI.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Cum munus apostolicum, quo in terris fungimur, exigat ut veritati Evangelicae propagandae quantum in Do­ mino possumus prospiciamus, e Missionibus nimia amplitudine conspicuis, data opportunitate, quandam territorii partem distrahimus, ad novam ex eadem constituendam sui iuris Missionem, quae a propriis pastoribus faci­ lius regatur. Hoc animo repetentes, cum vicariatus apostolicus de Tanga­ nika in Africa Centrali, ob amplissimam territorii latitudinem atque ob via­ rum difficultates, ab uno eodemque Vicario Apostolico gubernari nequeat: 396 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eoma­ nae Ecclesiae Cardinalibus qui Sacrae Congregationis de Propaganda Fide negotiis praepositi sunt, omnibusque rei momentis attento seduloque studio perpensis, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, a vicariatu apostolico de Tanganika, in Africa Centrali, partem orientalem territorii seiungimus ac dismembramus, eandemque in novam constituimus sui iuris Missionem, cui nomen facimus de Tukuyu; atque ipsam novam Missionem ad Nostrum et huius Sanctae Sedis bene­ placitum Patribus e Societate Missionariorum Africae in Domino commit­ timus. Sint vero novae huiusmodi Missionis sui iuris de Tukuyu sequentes fines: ad septentrionem limites civiles districtuum de TJgunda et de Ngulu ac via ferrea Ghaya-Manyonyi; ad orientem et ad meridiem hodiernus limes vicariatus apostolici de Tanganika; ad occidentem limes meridionalis districtus de Uganda gradum 32m et 45' longitudinis occidentalis attingens, dein linea recta usque ad septimum gradum latitudinis meridionalis atque hinc linea producta usque ad confluentem Bungwe et Pili; alia dein linea producta usque ad medium planitiei seu ad paludem BuJcwa, hodiernus limes inter Missiones Zimbu et Mwazye ex una parte, et Missionem Mlculwe ex altera parte, nempe a planitie Bukwa linea quae ad pedem montis siti inter pagos Hemba et Zumbi (quorum alter pertinet ad Missionem Zimbu atque alter ad Missionem Mkulwe) finem habet; fastigium postea montis usque ad fines regionis TJnyamangwa ad meridiem Mlculwe; linea denique inter Unyamangwa ex una parte Mambwe ex altera, complectens tamen cum Mambwe parvas etiam regiones, quae, UJcile et Mutavia nuncupatae, ad Ufipa et Mambwe referuntur. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare pote­ runt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvni mensis Iulii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. Acta Pii PP. XI 397

IX

SEPARATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE SAPPORO ERIGITUR

MISSIO SUI IURIS DE KARAFUTO IN IAPONIA.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Cum Nos instanter admoneat supremi apostolatus munus, quo in terris fungimur, ut ea sollicito studio decer- namus quae ad catholicum nomen provehendum propagandumque con­ ducant, ultro libenterque precibus annuendum censemus hodierni Vicarii Apostolici de Sapporo, qui Nos rogat ut e parte territorii vicariatus sui nova constituatur Missio sui iuris, curis concredenda Fratrum Ordinis Minorum, qui in ipso quoque de Sapporo vicariatu ad hunc diem usque sacrum ministerium laudabiliter gesserunt. Nos igitur, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardi­ nalibus, qui rebus Sacrae Congregationis de Propagandae Fide praepositi sunt, praehabito etiam favorabili voto Delegati apostolici Nostri in Iapor nia,, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, a vicariatu apostolico de Sapporo separamus totum territorium quod in insula Karafuto seu Sakhalin Imperio Taponensi subiectum est, illudque territorium sic per Nos a vicariatu de Sapporo« distractum, in Missionem sui iuris seu independentem appellandam de Karafuto erigimus, ipsorum, quos memoravimus, Fratrum Ordinis Minorum curis, ad Nostrum

et huius Sanctae Sedis beneplacitumv committendam. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec praecipimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere pote­ runt, nunc et in posterum amplissime suffragare; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvni mensis Iulii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. 398 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

X

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE PADANG IN VICARIATUM APOSTOLICUM ERI­

GITUR. PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ut, aucto Pastorum numero, sollicito potioreque studio evangelicae veritati propagandae provideretur, id con­ tinenter vigili diligentia Romani Pontifices Decessores Nostri, pro supremi apostolatus munere sibi divinitus commisso, praestare maturarunt. Qua de causa cum Minister, generalis Ordinis Fratrum minorum Oapuccinorum ad christianam religionem in praefectura apostolica, Ordini suo concre­ dita, de Padang in insula Sumatra fovendam, Nos enixe rogaverit, ut prae­ fectura eadem ad vicariatus apostolici, a moderatore episcopali charactere insignito regendi, dignitatem eveheretur; Nos, vestigiis Decessores No­ stros secuti, huiusmodi supplicationibus annuendum censuimus. Conlatis itaque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui rebus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide praepositi sunt, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deli­ beratione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesen­ tium Litterarum tenore, memoratam apostolicam praefecturam, eisdem finibus ac nomine servatis, ex nunc in vicariatum apostolicum erigimus et constituimus; eundemque novum apostolicum vicariatum de Padang com­ mittimus curis Ordinis Fratrum minorum Capuccinorum, qui huc usque in praefectura, sic nunc per Nos in vicariatum apostolicum erecta, sacrum ministerium gerentes copiosa merita sibi acquisiverunt. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec volumus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, vali­ das atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in. posterum plenissime suffragari; sicque rite iudican­ dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvm mensis Iulii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. Acta Pii PP. XI 399

XI

DISTRICTUS DE KIBONDO INTEGER VICARIATUI APOSTOLICO DE TANGANIKA

ADIUDTCATUR. PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Cum vicariatuum apostolicorum de Tanganika, de Tabora et de Bukoba in Africa Centrali, fines hodierni minus apti videantur ad Fidei christianae propagationem et progressum eisdem in regionibus, quae sunt finitimae, obtinenda; Nos, quos urgent omnium Ecclesiarum cura atque apostolatus munus quo in terris fungimur, praeha­ bito etiam favorabili voto Nostri in Africa Delegati apostolici, conlatisque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus qui negotiis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide praepositi sunt, haec quae sequuntur decernenda censemus. Nimirum motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apo­ stolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, districtum de Kibondo, qui partim intra fines vicariatus apostolici de Ta­ bora, partim vero intra fines vicariatus apostolici de Bukoba positus est, a vicariatibus eisdem distrahimus seu separamus, illumque integrum tri­ buimus apostolico vicariatui de Tanganika, quem Patres e Societate Mis­ sionariorum Africae in Domino moderantur, pariter atque duos alios vica­ riatus de Tabora et de Bukoba. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec edicimus statuimusque, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definien­ dum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quo­ vis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvin mensis Iulii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status. •400 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

XII

MISSIO SUI IURIS DE EULAWAYO TN APOSTOLICAM PRAEFECTURAM ERIGITUR

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Admonet Nos supremi apostolatus munus, quo in terris, Deo adiuvante, fungimur, ut benigne postulationibus votisque concedamus quae Nobis Missionarii adhibent, ut evangelicae veritati propagandae melius prospicere queant. Hoc ducti consilio, cum Minister generalis Instituti de Mariannhill Nos roget, ut Missionem sui iuris, seu independentem, de Bulawayo, in Rhodesia, sodalium sui Insti­ tuti curis concreditam, nunc in praefecturam apostolicam erigere digne­ mur; Nos ex dicta immutatione plurima in rem religiosam bona eventura fore censentes eadem tam ab hoc catholico centro dissita in regione, votis memoratis concedendum libenti quidem animo existimavimus. Auditis propterea venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Car­ dinalibus, qui negotiis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide prae­ positi sunt, praehabito quoque voto favorabili Nostri in Africa meridionali Apostolici Delegati, omnibusque rei momentis sedulo studio perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apo­ stolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, Missionem sui iuris de Bulawayo in Rhodesia, eisdem hodiernis finibus ac nomine retentis, ex nunc in novam erigimus praefecturam apostolicam, quae ad Nostrum et huius Sanctae Sedis beneplacitum curis commissam Patrum ex praelaudato Instituto de Mariannhill relinquimus. Contrariis non obstantibus quibushbet. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et Obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare pote­ runt, amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvm mensis Iulii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Statiis, Sacra Romana Mota 401

XIII

SEIUNCTO TERRITORIO EX DIOECESIBUS ALLAHABADENSI ET NAGPORENSI,

ERIGITUR APOSTOLICA PRAEFECTURA DE IUBBULPORE IN INDIA.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — De Eomanorum Pontificum Decessorum Nostrorum more institutoque ad evangelicam veritatem aptius propa­ gandam, data opportunitate, Pastorum numerum augemus. Quapropter cum tam Allahabadensium Episcopus quam Nagporensium Episcopus a Nobis petierint, ut e suis dioecesibus quaedam territorii partes separatae et distractae, ad religionem inibi melius provehendam, in Missionem sui iuris constituantur, votis huiusmodi concedendum censemus. Qua re, con- latis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ec­ clesiae Cardinalibus, qui rebus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide praepositi sunt, omnibusque rei momentis attento seduloque studio per­ pensis, a dioecesi Allahabadensi territorium seiungimus ac dismembra­ mus, quod constat e civilibus districtibus de Sangor et Damoh, nec non e Statibus feudalibus intra fines civilium divisionum de Baghel Khand ac de Bündel Khand exsistentibus; pariterque e dioecesi Nagporensi seiun­ gimus et dismembramus territorium quod constat e civilibus districtibus de Iubbulpore, Mandla, Narsingpur atque e subdivisione civili (vulgo Tahsil) de LaMnadon districtui de Seoni incorporata; quod vero territo­ rium nunc a duabus praedictis dioecesibus separatum, in novam erigimus praefecturam apostolicam cui nomen facimus de Iubbulpore, eandemque Madraspolitanae provinciae adscribimus. Hanc autem novam praefectu­ ram apostolicam de Iubbulpore in India Centrali, ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum, curis Patrum abbatiae Bernensis in Hollandia ex Ordine Praemonstratensi in Domino committimus. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effec­ tus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, $ie xvni mensis Iulii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a /Secretis Status.

ACTA, vol. XXIV, n. 12; — 5-12-932. 2T 402 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

EPISTOLA

AD B. P. PATRITIUM MURRAY, CONGREGATIONIS A SSMO REDEMPTORE MODE­ RATOREM GENERALEM, ALTERO PLENO SAECULO A CONDITA CONGREGA­ TIONE.

PIUS PP. XI

Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — In comperto omnino est religiosas familias, quae evangelica consilia persequuntur, magno usui esse et ornamento tum catholicae Ecclesiae, tum civili etiam societati, atque omni tempore de religione humanoque cultu optime meri­ tas esse. Propterea Nobis gratissimum est, oblata occasione, laudem, quae ipsis debetur, tribuere et benevolentiam, qua singulariter eas diligimus, publice et palam testari. Iamvero, quum nuper noverimus istam praecla­ ram a Ssmo Redemptore Congregationem, ducentos ante annos a sancto Alphonso de Ligorio institutam, saecularia sollemnia proxime celebraturam, hanc arripiendam censuimus occasionem exhibendi peculiare Nostrae erga eam gratulationis laudisque testimonium. Neque enim ignoramus quot pia ista sodalitas ab exordio suo usque adhuc religiosorum agminibus aucta sit, quamque late per orbem terrarum diffusa, ita ut omnes fere et Europae et Americae regiones, nonnullaeque etiam Asiae et Africae partes, nec non dissitae quaedam Australasiae orae eximiam pietatem dulcissi- mamque caritatem Alphonsianam persenserint. Constat autem inter omnes id sollemne habere sodales Ligorianos, sibique veluti proprium, per mis­ siones, quas vocant, paroeciales atque exercitiorum spiritualium ope stu­ dium omne in plebem christianam intendere, bonis moribus ac ferventi pietate excolendam. Quanto vero animarum fructu ac proventu id quidem obveniat, vel ex eo confici licet, quod pro certo habemus, ut alias quoque ediximus, in sacris commentationibus et praesertim «in spiritualibus exerci­ tationibus, singulare aeternae salutis praesidium positum esse atque con­ stitutum ». Quis igitur enumerare potest quot peccatores amissam fidem opera vestra receperint? quot fideles ad altiorem pietatem perfectionemque christianam adducti fuerint? Inter quos profecto ex ordine laicali non defuerunt, qui ad Actionem Catholicam provehendam alacres facti sint et fortissimi clericorum adiutores. Quare iure ac merito hodie cuncta Con­ gregatio, cui tam diu moderaris, bis saecularem vitae suae cursum respi­ ciens, quam maxime laetatur, atque ex praeteritis feliciter gestis ad ampliora prosequenda optima sumit auspicia. Nos autem, qui curas labo- Acta Pii PP. XI 403 resque vestros plane cognitos habemus, cumulum laetitiae vestrae adiicere cupientes, et vobis de huiusmodi eventi faustitate libentissime gratulamur, et Christi fideles, parochos praesertim et consociationum catholicarum moderatores valde exhortamur, ut ipsi opera vestra ad fidem in suis subdi­ tis redintegrandam aut roborandam quam latissime utantur. Deum interea omnipotentem instanti precatione exoramus, ut lectissima sua dona vobis largiatur, laborumque vestrorum fructus in omnibus christianae societatis ordinibus magis magisque reddat ampliores. Quorum quidem in auspi­ cium inque pignus Nostrae peculiaris in vos existimationis et amoris, apo­ stolicam benedictionem tibi, dilecte fili, cunctisque Congregationis soda­ libus peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xvin mensis Octobris, in festo Sancti Lucae evangelistae, anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XI 404 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SACKA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

COLONIEN.-PADERBORNEN.

DE FINIUM DIOECESIUM MUTATIONE

DECRETUM

R. P. D. Gaspar Klein, Archiepiscopus Paderbornensis, plene assen­ tiente Emo ac Revmo Domino Carolo S. R. E. Cardinali Schulte, Archiepi­ scopo Coloniensi, a S. Sede petiit ut pars vici Eiberg paroeciae S. Ioseph in urbe Essen-Steele-Horst, archidioecesis Coloniensis, paroeciae S. Gertrudis, in archidioecesi Paderbornensi, incorporaretur, quo satius spirituali curae illorum fidelium consuleretur. Porro Ssmus Dominus Noster Pius div. Prov. Pp. XI, rei opportuni­ tate perpensa, praehabito quoque favorabili voto R. P. D. Caesaris Orse­ nigo, Archiepiscopi Ptolemaidensis in Libya ac Nuntii Apostolici in Ger­ mania, precibus benigne annuens, hoc Consistoriali decreto statuit ut a territorio archidioecesis Coloniensis seiungatur pars vici Eiberg, in paroecia S. Ioseph urbis Essen-Steele-Horst, et vicariae paroeciali Wattenscheid- Sevinghausen, archidioecesis Paderbornensis, aggregetur. Ad haec autem exsecutioni mandanda Sanctitas Sua deputare dignata est eumdem R. P. D. Caesarem Orsenigo, eidem omnes tribuens facultates necessarias et opportunas, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, facto onere remit­ tendi, intra sex menses, ad Sacram Congregationem Consistorialem, authen­ ticum exemplar actus peractae exsecutionis. Contrariis quibusvis non obstantibus. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die 22 Aprilis 1932.

Fr. R. C. CARD. ROSSI, a Secretis. L. £g S. V. Santoro, Adsessor. Sacra Congregatio Consistorialis 405

II

MONACEN, ET FRISING.-AUGUSTANAE VINDELICORUM

FINIUM DIOECESIUM MUTATIONIS

DECRETUM

Petrus Hoeek, agricola in loco BrucJcerwoerth archidioecesis Monacen­ sis et Frisingensis, cum territorium domus et rei suae familiaris longe distet a paroecia Boebing ad quam pertinet, humiles preces Apostolicae Sedi porrexit, ut viciniori paroeciae Peissenberg, intra fines dioecesis Augustanae Vindelicorum sitae, ipsum aggregaretur, in qua sacris iam pluribus abhinc annis interest, et ius proprium funeris habet. Iamvero Ssmus Dominus Noster Pius div. Prov. Pp. XI, auditis Emo Card. Archiepiscopo Monacensi et Frisingensi ac Revmo Ordinario Augustano Vindelicorum, ac habito voto R. P. D. Alberti Vassallo de Torregrossa, Archiepiscopi titularis Hemeseni et Nuntii Apostolici apud Rempublicam Bavaricam, suppleto quorumcumque in hac re interesse habentium vel habere praesumentium consensu, de Apostolicae potestatis plenitudine praesenti Consistoriali decreto, perinde valituro ac si Apo­ stolicae sub plumbo Litterae expeditae fuissent, territorium de quo supra a paroecia Boebing et ab archidioecesi Monacensi et Frisingensi separat ac dismembrai, atque paroeciae Peissenberg dioecesis Augustanae Vinde­ licorum aggregat et assignat. Ad haec vero exsecutioni mandanda idem Ssmus Dominus Noster deputare dignatus est eumdem R. P. D. Albertum Vassallo de Torregrossa, cum facultatibus necessariis et opportunis, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum: obliga­ tione eidem iniuncta intra sex menses, a subsignata die computandos, transmittendi ad hanc Sacram Congregationem authenticum exemplar actus peractae exsecutionis. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die 11 Novembris 1932.

Fr. R. C. CARD. ROSSI, a Secretis. L. ©S. V. Santoro, Adsessor. 406 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

III PROVISIO ECCLESIARUM

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI, successivis decretis Sacrae Congregationis Consistorialis, singulas quae sequuntur Ecclesias de novo Pastore dignatus est providere, nimirum:

20 Octobris 1932. — Titulari archiepiscopali Ecclesiae Macrensi in Rhodope praefecit R. P. D. Iosephum Bottaro, hactenus Archiepisco­ pum Boiiaërensem. — Metropolitanae Ecclesiae Bonaerensi, R. P. D. Iacobum Aloisium Copello, hactenus Episcopum tit. Aulonitanum. — Cathedrali Ecclesiae S. Fidei in America Meridionali, R. D. Nico­ laum Fasolino, parochum loci vulgo Balvanera, in archidioecesi Bonaerensi. — Cathedrali Ecclesiae Catamarcensi, R. D. Vincentium Peira, paro­ chum loci vulgo Junin, in diocesi de Plata. 28 Octobris. — Titulari episcopali Ecclesiae Casiotanae, R. D. Augu­ stinum Baumann, parochum ad S. Annae, in urbe Dortmund: quem depu­ tavit Auxiliarem R. P. D. Gasparis Klein, Archiepiscopi Paderbornensis. 18 Novembris. — Titulari episcopali Ecclesiae Dionysiensi, R. P. D. An­ tonium Lippolis, hactenus Episcopum Uxentinum. 25 Novembris. —Cathedrali Ecclesiae Foroliviensi, R. D. Iosephum Rolla, Antistitem Urbanum et parochum ad S. Bartholomaei in oppido Bor ghetto Lodigiano dioecesis Laudensis. — Cathedrali Ecclesiae Gravelburgensi, R. D. Arthurum Melanson, Protonotarium Apostolicum ad instar et Vicarium Generalem in dioecesi Chatamensi.

SA CEA CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

i NOMINATIONES

Successivis datis decretis ut infra, Sacra Congregatio de Propaganda Fide renunciavit ad suum beneplacitum:

11 Novembris 1932. — R. P. Ignatium Arnoz, e Congregatione Mis­ sionariorum de Mariannhill, Praefectum Apostolicum de Bulawayo. — R. D. Florentium Sanz Esparza, e Congregatione Missionis, Supe­ riorem ecclesiasticum Missionis de CuttacJc. Sacra Congregano de Propaganda Fide Wi­

ll Novembris 1932. — E. P. Aloisium Baumeister, e Missionariis Ss. Cordis, Superiorem ecclesiasticum Missionis de ShiMsien. — E. P. Maximilianum Donders, e Congregatione Missionariorum Afri­ cae, Superiorem ecclesiasticum nuper erectae Missionis de Tuhuyu. 14 Novembris. — E. P. Henricum de Perrari, e Pia Societate Sale­ siana B. Ioannis Bosco, Praefectum Apostolicum novae praefecturae de Orinoco Superiore, in Venezuela.

Praeterea decreto Sacrae Congregationis de Propaganda Fide diei 17 Novembris 1932 Eevmus Stanislaus Jokubauskis nominatus èst Praeses Pontificii Operis a Propagatione Fidei, et Piae Unionis Cleri a missionibus, pro .

II

DESIGNATIO

Ad normam can. 1594 § 2 Codicis iuris canonici, Vicarius Apostolicus de Than-Hoa designavit pro appellationibus a suo tribunali, Vicarium Apostolicum de Vinh; quam designationem Ssmus Dominus Noster Pius div. Prov. Pp. XI in audientia diei là Novembris 1932 approbare digna­ tus est.

SACRA CONGREGATIO RITUU1

PICTAVIEN.

CANONIZATIONIS BEATI ANDREAE HUBERTI FOTJRNET CONF. SACERDOTIS SAE­

CULARIS FUNDATORIS CONGREGATIONIS FILIARUM CRUCIS VULGO SORO­

RUM S. ANDREAE.

SUPER DUBIO

An et de quibus miraculis post indultam eidem Beato ab Apostolica Sede venerationem constet in casu et ad effectum, de quo agitur.

Mellifluus Doctor, sermonem de S. Benedicto Abbate habens, praeclare dixit: De fructu eius sunt tria...: Sanctitas eius, iustitia, eius, pietas eius. Sanctitatem mir acida probant, doctrina pietatem, vita iustitiam. Mire haec tria in B. Andrea Huberto Fournet renident. Is in oppido Perusse, Picta- 408 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale viensis dioecesis, anno 1752 a piis honestisque parentibus ortus est. Ado­ lescenti aetate, licet graviter numquam deliquerit, naturali tamen ingenio, ad oblectamenta proclivi, aliquantisper indulsit. Verum divina gratia permotus Deo se dicare constituit. Sacerdos factus, prius paroeciae oppidi Haims, cuius erat parochus alter ex patruis suis, dein oppidi Saint-Phéle- à-Maillé vicarius fuit constitutus: non multo autem post in paroecia S. Petri à Maillé regenda alteri patruo successit. Quum autem uua cum piissima matre ac sorore honestissimam quidem, sed paullo commodio­ rem vitam duceret, extemplo pauperis cuiusdam voce commotus, ad al­ tiora animum erigens, perfectioris vitae semitam generose arripuit; omni­ bus parochialibus muniis ita sancte perfungebatur, ut non quae sua, sed quae Iesu Christi sunt, unice quaereret. Iniquum et impium constitutio­ nale, quod vocabant, iuramentum, gallicae seditionis tempore edere quum fortiter denegasset, pluries ad mortem quaesitus fuit: parochiali beneficio privatus et extorris factus in Hispaniam secessit; quare bene eidem aptari possunt quae Ecclesia de S. Martino dicit: anima quam etsi gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrii non amisit. Equi­ dem saeviente adhuc persecutione in patriam reversus occulte deíituit, sacrum 'secreto celebrans et sacramenta fidelibus ministrans. Pace Eccle­ siae restituta, ad suam paroeciam moderandam redivit, ibique mirae san­ ctitatis specimina dedit, nomenque Boni Patris sibi merito comparavit. Interim vero, ut puellis, praesertim pauperioribus, christianae educationis praesidium praeberet, Congregationem Filiarum Crucis, quae et Sorores S. Andreae nuncupantur, condendam curavit, operam praestante Venera­ bili Famula Dei Elisabeth Bichier des Ages, eximiae sanctitatis femina, quae nobilis genere, nobilior sanctitate effulsit. Huic tanto operi perficiendo ut impensius vacaret, B. Fournet a. 1820 se parochiali munere abdicavit, seque Podium in urbem transtulit, ubi, constituta principe domo, novam Congregationem sapientissimis legibus, ad omnigenas in suis spiritualibus filiabus virtutes fovendas aptissimis, communivit. Cui tam benemerito de puellarum educatione Instituto sui apostolici zeli spiritum, velut in hereditatem transmittens, Podii octna- genario maior anno 1834 sanctissime obiit. Vita eius iustitiam, doctrina eius pietatem, sed et miracula sanctitatem eius probant; quare ad miracula, uti ad divinum testimonium sanctitatem confirmans, Ecclesia iugiter appellat. Divinum sane est hoc testimonium: unus enim Deus, naturae legum conditor, has potest suo nutu cohibere easque per vera miracula superare, et si ipse alicuius Servi sui sanctitatem miraculorum luce illustraverit, de eadem certissimos nos reddit. Quare Ecclesia in formali Servorum Dei beatificatione, praeter iuridicam heroi- Sacra Congregatio Rituum 409 earum virtutum probationem, nonnulla miracula requirit et rigorosissimo examini subiicit, nt et de horum veritate sine ulla dubitatione constet, eaque a Deo ad sanctitatem et intercessionis potentiam servorum suorum confirmandam patrata fuisse, quantum humana fragilitas scrutari valet, pariter constet. Ut autem tutius ad sollemnem canonizationem procedat, saltem alia duo miracula, post beatificationem ad eiusdem Beati interces­ sionem a Deo patrata, requirit. Iamvero, indulta per beatificationem die 16 Maii a. 1926 eidem Servo Dei veneratione causaque reassumpta, super duabus sanationibus quae veris miraculis accensendae videbantur tum Pampilone tum Pictavii Apostolica auctoritate processus sunt adornati. In urbe Pictaviensi proces­ sus fuit institutus super sanatione puellae Lucianae Blanchard. Puellula haec his affecta erat deformitatibus: dextera tibia in orbem inflexa: item dextero pede varo h. e. introrsum converso, et ita distorto, ut hallus sini­ stram pedem tangeret: denique dextero pariter genu valgo; coxa enim et dexteram crus angulum in genu efformabant. Quae deformitates ex rachitismo processerant. Sanatio ab his anato- micis osseis deformitatibus in instanti naturae viribus vel medica arte, est impossibilis. Iamvero, invocato ab eius parentibus et Filiabus Crucis B. Andrea Huberto Fournet, Luciana in instanti fuit perfecte sanata, atque illico, quae numquam vel stare potuerat, deambulavit. Pampilone altera facta est Apostolica inquisitio super sanatione Soro­ ris Generosae Olivan e Congregatione parvularum Sororum derelictorum senum. Haec Soror per 14 annos cholelithiasi laborabat, ex qua cholecistites cum suppuratione est exorta. In hoc definiendo morbo medici omnes a curatione concordant. Huic morbo plures variisque ex viis haemorrhagiae, subcutaneae quoque, adiungebantur. Quae omnia ad statum morti proxi­ mum infirmam die 29 Ianuarii a. 1927 adduxerant. Verum Soror Generosa, imposita sibi, circa huius diei nonam horam cum dimidio, subucula, quae ad B. Andreae Huberti sepulcrum fuerat admota, hora undecima sanatam se sensit. Vires illico recuperat, surgit e lecto, sine alieno auxilio, mutan­ tibus omnibus, sacellum adit. Hora duodecima cum dimidio medicus, qui eodem mane gravissima omnia morbosa symptomata adhuc extare edixe­ rat, eam perfecte sanatam reperit. Soror statim communem religiosae domus sumit cibum, et ad pristina redit officia, quasi numquam infirma fuisset. Super amborum processuum validitate die 18 Iulii a. 1929 editum est decretum. Servata sunt omnia de iure servanda, et tres officiales Periti favorabile pro unaquaque sanatione supra naturae leges habita suffragium 410 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ediderant. Quare coram Emo Cardinali Alexandro Verde, Causae huius Ponente seu Relatore, de his miraculis die 24 Novembris superioris anni, in antepraeparatoria Congregatione fuit disceptatum. Quam die 1.4 Iunii anni huius Praeparatoria est subsecuta. Quum autem non multum tem­ poris spatium a Sororis Generosae sanatione ad peractum processum in­ tercessisse^ nova sanatae inspectio decreta fuit. Haec autem die 11 Augu­ sti proxime elapsi a duobus peritis physicis accuratissime est habita, et optima Sororis Generosae valetudo est comprobata. Tandem ad omnem diligentiam explendam, ut nitidiore etiam luce miraculi fulgor ab omni vel tenui umbra vindicaretur, nuperrime tres iam adlecti ab hac Sacra Congregatione in tali causa periti, ut novum ederent tum singillatim tum collegialiter votum deputati sunt, qui unanimi consensu miraculi notam in casu plenissime confirmarunt. Interim et radiographicae tabulae sanati cruris Lucianae Blanchard peractae fuere, quae pariter perfectam et perseverantem fuisse sanationem comprobant. Hisce exquisitissimis diligentiis praeactis, Generalia Comitia coram Ssmo D. N. Pio Papa XI, die 8 mensis huius sunt habita, in quibus Rmus Cardinalis Alexander Verde, Causae Ponens seu Relator, dubium proposuit: An et de quibus miraculis post indultam eidem Beato venerationem constet in casu et ad effectum de quo agitur. Rmi Cardinales, Officiales Praelati et Consultores suam quisque edidere sententiam, quas Beatissimus Pater intento animo audivit. Suum tamen edere iudicium distulit, ut Sibi ceterisque temporis copia esset, ut ingeminatis precibus a Deo maioris luminis gratia daretur. Hodierna autem die, Dominica postrema post Pentecosten, ad Se arcessiri iussit Rmos Cardinales Camillum Laurenti, S. R. C. Praefectum et Alexandrum Verde, Causae Relatorem, nec non R. P. Salvatorem Na- tucci Sanctae Fidei Promotorem generalem meque infrascriptum Secre­ tarium, eisque adstantibus edixit: Constare de duobus miraculis, Beato Andrea Huberto Fournet intercedente, a Deo patratis: scilicet: Instantaneae perfectaeque sanationis puellae Lucianae Blanchard a genu valgo dextero cum tibiae dexterae et pedis dexteri distorsione ex rachitismo nec non Instan­ taneae perfectaeque sanationis Sororis Generosae Olivan a cholelithiasi cum cholecistite et haematemesi coniuncta. Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta S. R. C. referri man­ davit die 20 Novembris a. D. millesimo nongentesimo trigesimo secundo.

C. CAED. LAUREATI, Praefectus. L. $ S. A. Carinci,. Secretarius. Sacra Poenitentiaria Apostolica 411

ACTA TRIBUNALIUM

SACRA POENITENTIARIA APOSTOLICA

(OFFICIUM DE INDULGENTIIS)

INDULGENTIA PLENARIA RECITATIONI DIVINI OFFICII CORAM SSMO SACRA­

MENTO ADNEXA EXTENDITUR.

DECRETUM

Quo magis, praesertim in clero, numerus et pietas augeatur adora- torum Sacramenti mirabilis quod Christus Dominus, transiturus de hoc mundo ad Patrem, tamquam Passionis suae memoriale perpetuum et de sua contristatis absentia solatium singulare reliquit, Ssmus Dominus Noster Pius divina Providentia Pp. XI, in Audientia die 21 mensis Octo­ bris anni currentis infrascripto Cardinali Poenitentiario Maiori impertita, peculiarem gratiam iam in alia simili Audientia diei 17 Octobris 1930 benigne concessam (cfr. Acta Apostolicae Sedis, vol. XXII, p. 493) ita extendere dignatus est ut qui in Sacris constituti divinum Officium in alias preces commutatum rite obtinuerint, indulgentiam plenariam, si preces eiusmodi coram Ssmo Sacramento sive publicae adorationi expo^ sito sive in tabernaculo adservato devote recitaverint, suetis conditio­ nibus, et ipsi lucrari valeant. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione et contrariis quibuscumqe minime obstantibus. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Poenitentiariae, die 7 Novembris 1932.

L. CARD. LAURI, Poenitentiarius Maior.

L. © S. I. Teodori, Secretarius. tía Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

DIARIUM ROMANAE CURIAE

SACRA CONGREGAZIONE DEI RITI Martedì, 8 Novembre 1932, nel Palazzo Apostolico Vaticano, dinanzi all'au­ gusta presenza del Santo Padre, si è tenuta la Congregazione Generale dei Sacri Riti, nella quale gli Emi e Rmi Signori Cardinali, i Rmi Prelati ed i Consultori teologi, componenti la medesima, hanno discusso il dubbio su due miracoli che si asseriscono da Dio operati per intercessione del Beato Andrea Uberto Fournet, Confessore, Sacerdote Fondatore della Congregazione delle Figlie della Croce, i quali miracoli vengono proposti per la canonizzazione.

Martedì, 22 Novembre 1932, nel Palazzo Apostolico Vaticano, con l'inter­ vento degli Emi e Revmi Signori Cardinali e col voto dei Revmi Prelati e Consultori teologi, componenti la Sacra Congregazione dei Riti, si è tenuta la Congregazione Preparatoria dei Sacri Riti per discutere sopra due miracoli che si asseriscono da Dio operati per intercessione del Ven. Servo di Dio Giuseppe Maria Pignatelli, Sacerdote professo della Compagnia di Gesù e che vengono proposti per la sua beatificazione.

SEGRETERIA DI STATO

NOMINE Con Biglietti della Segreteria di Stato, il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di nominare: 31 Ottobre 1932. L'Emo Sig. Cardinale Luigi Capotosti, Membro della Sacra Congregazione Concistoriale. » » » Rmo P. Giuseppe De Guibert S. I., Consultore della Sacra Congregazione dei Piti per le Cause di Beatifica­ zione e Canonizzazione.

Con Brevi apostolici il Santo Padre Pio X[, felicemente regnante, si è degnato di nominare: 26 Settembre 1932. L'Emo e Rmo Signor Cardinale Michele Lega, Protettore dell'Istituto delle Ancelle del S. Cuore di Gesù Agonizzante (Lugo : Imola). 13 Ottobre » L'Emo e Rmo Signor Cardinale Pietro Segura y Saenz, Protettore della Compagnia delle Suore della Croce (Siviglia). Diarium Romanae Curiae 413

Protonotarii Apostolici ad instar participantium

27 Aprile 1932. Monsig. Torquato Dini (Roma). 6 Giugno » Monsig. Patrizio Luca Ryan, dell'archidiocesi di S. Fran­ cisco di California. 22 Agosto » Monsig. Giovanni Andras de Marcy, della diocesi di Nevers (res.: Loreto). 10 Ottobre » Monsig. Giovanni Köck, della diocesi di Seckau. 17 » » Monsig. Alessandro Lipinski, della diocesi di Siedlce. » » Monsig. Taddeo Osinski, della medesima diocesi.

Prelati Domestici di S. S.:

20 Aprile 1932. Monsig. Giuseppe Maria Cuenco, della diocesi di Cebù. 26 Maggio » Monsig. Raffaele Arrigo, della diocesi di Cefalù. » » » Monsig. Luciano Geraci, della medesima diocesi. 17 Giugno » Monsig. Patrizio Quinn, dell'archidiocesi di S. Francisco di California. Monsig. Tommaso F. Millet, della medesima archidiocesi. Monsig. Guglielmo O'Mahoney, della medesima archidiocesi. Monsig. Riccardo Collins, della medesima archidiocesi. 17 Luglio Monsig. Ottavio Marenghi (Roma). » » Monsig. Oreste Fraschetti (Roma). Monsig. Arcangelo Bruni (Roma). 23 » Monsig. Bonfìglio Lenti, della diocesi di Cremona. Monsig. Desiderio Nagy, della diocesi di Detroit. Monsig. Daniele J. Ryan, della medesima diocesi. Monsig. Ugo McCarthy, della medesima diocesi. » » Monsig. Giacomo P. Thornton, della medesima diocesi. » » Monsig. Giacomo Stapelton, della medesima diocesi. » » Monsig. Giuseppe Equizi, dell'archidiocesi di Aquila. 26 » Monsig. Paolo Ludovico Lahargou, della diocesi di Aire 29 » e Dax. 8 Agosto Monsig. Antonio Nicolò (Roma). 8 Settembre Monsig. Giovanni Stroppa, della diocesi di Cremona. 9 » Monsig. Emilio Juga, della diocesi di Gherla (res. : Roma). 12 » Monsig. Matteo Deyrieux, della diocesi di Sonora. 17 » Monsig. Pietro Rusconi, della diocesi di Milano. 24 » Monsig. Pacifico Bianchi, della diocesi di San Severino. 10 Ottobre Monsig. Giovanni Battista Hoecht, della diocesi di Rati- sbona. 11 » Monsig. Bernardino Di Dario, della diocesi di Cajazzo. » » Monsig. Raffaele Puorto, della medesima diocesi. 414 Acta Apostolicae Sedis r- Commentarium Officiale

13 Ottobre 1932. Monsig. Agostino Fernandez, dell'archidiocesi di Sucre. 22 » » Monsig. Giuseppe Antonelli, della diocesi di Osimo. » » » Monsig. Giuseppe Della Gioppa, dell'archidiocesi di Capua. » » » Monsig. Pasquale Mone, della diocesi di Cajazzo. » » » Monsig. Adolfo Perrin, del Patriarcato Latino di Gerusa­ lemme.

ONORIFICENZE

Con Brevi Apostolici il Santo Padre Pio XI, felicemente regnante, si è degnato di conferire:

L'Ordine Supremo di Cristo:

2 Ottobre 1932. A S. M. ALBERTO, Re del Belgio.

La Commenda dell'Ordine Piano : 30 Agosto 1932. Al sig. Enrico Da Guerra Vianna (Portogallo).

La Gran Croce dell'Ordine di San Gregorio Magno, classe civile:

15 Ottobre 1932. Al sig. Giorgio Theunis (Belgio).

La Placca dell'Ordine di S, Gregorio Magno, classe civile: 11 Settembre 1932. Al sig. comm. ing. Guglielmo Castelli, della diocesi di Pavia.

La Commenda con Placca dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile:

17 Settembre 1932. Al sig. prof. arch. Arturo Danusso, dell'archidiocesi di Milano. 14 Ottobre » Ai sig. dott. Carlo Saltelli (Italia). » » » Al sig. prof. Gaetano Grisostomi-Marini (Italia). » » » Al sig. prof. Filippo Vassalli (Italia).

La Commenda con Placca dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe militare: 16 Ottobre 1933. Al sig. ammir. Italo Moreno (Italia).

La Commenda dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 17 Novembre 1932. Al sig. Giorgio Széchenyi, dell'archidiocesi di Belgrado. 28 Agosto » Al sig. Stanislao Lozoraitis (Lituania). 31 » » Al sig. Fernando D'Humières, dell'archidiocesi di Bordeaux. 15 Settembre » Al sig. Pietro Itriago Chaçin (Venezuela). Diarium Romanae Curiae 415

15 Settembre 1932. Al sig. dott. Melchiorre Centeno Graü (Venezuela). » » » Al sig. ing. Guido Carpenti (Roma). 17 » » Al sig. ing. Ottorino Modesti, della diocesi di Pavia. 13 Ottobre » Al sig. dott. Sebastiano Sacchetti, dell'archid. di Aquila. » » » Al sig. Alberto dei marchesi Nobili Vitelleschi (Italia). » » » Al sig. dott. Tito Giorgi (Italia). » » » Al sig. dott. Francesco Marfori-Savini (Italia). » » » Al sig. dott. Salvatore Ruggiero (Italia). » » » Al sig. dott. Emanuele Piga (Italia). » » » Al sig. Giuseppe Lampis (Italia). 2S » » Al sig. ing. Venuto Venuti (Roma).

Il Cavalierato dell'Ordine di S. Gregorio Magno, classe civile: 5 Luglio 1932. Al sig. Gioacchino Gelatsy Botet, dell'archidiocesi di . » » » Al sig. Giovanni Gelats y Botet, della medesima archidio­ cesi. 11 » » Al sig. Secondo Méndez y Lenza, della medesima archi- diocesi. 4 Agosto » Al sig. Pietro Molinari, della diocesi di Lugano. » » •> Al sig. Giovanni Rossi, della medesima diocesi. 25 » » Al sig. Gustavo Mauduit, della diocesi di Quimper. 13 Ottobre » Al sig. dott. Girolamo Pettinelli, della diocesi di Sulmona.

La Gran Croce dell'Ordine di S. Silvestro Papa: 15 Agosto 1932. Al sig. Barbo Constantinescu (Romania). » » » Al sig. Rado Djuvara (Romania). 14 Settembre » Al sig. Arturo Bocchini (Italia). 10 Ottobre » Al sig. conte Luigi Cozza (Italia). » » » Al sig. barone Alessandro Sardi (Italia). 15 » » Al sig. conte Maurizio De Patoul (Belgio). » » » Al sig. Gustavo De Dardel (Belgio). » » » Al sig. barone Carlo Dietrich de Val Duchesse, dell'archi­ diocesi di Malines.

La Commenda dell'Ordine di S. Silvestro Papa: 5 Giugno 1932. Al sig. Francesco Bertucci (Roma). 1 Luglio » Al sig. barone Giorgio Meyers, della diocesi di Liegi. 25 Agosto » Al sig. Umberto Torrieri, dell'archidiocesi di Lanciano. 14 Settembre » Al sig. dott. Ciro Motolese, della diocesi di Lecce. 7 Ottobre » Al sig. prof. Paolo Boldrin, della diocesi di Pavia. » » » Al sig. Alberto Von Kessel (Germania). 12 » » Al sig. dott. Guido Bellei, della diocesi di Sulmona. 416 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

12 Ottobre 1932. Al sig. Ubaldo Basile, dell'archidiocesi di Aquila. 15 » » Al sig. comand. Roberto Soldati (Italia). 18 » » Al sig. ing. Giulio Testa (Roma).

Il Cavalierato dell'Ordine di San Silvestro Papa:

25 Agosto 1932. Al sig. Settimio Belluzzi (S. Marino). » » » Al sig. Giuseppe Nicolini (S. Marino). » » » Al sig. Salvatore Foschi (S. Marino). 12 Settembre » Al sig. Maxwell Lawford, del vicariato apostolico della Costa d'Oro. 17 » » Al sig. Giacomo Tharayil, della diocesi di Kottayam. » » » Al sig. Carlo Friess, della diocesi di Orano. » » » Al sig. Eduardo Jarsaillon, della medesima diocesi. 22 » » Al sig. Pietro Putzu, dell'archidiocesi di Cagliari. »• » » Al sig. Efisio Putzu, della medesima archidiocesi.

NECROLOGIO

13 Ottobre 1932. Monsig. Giovanni Maria Mérel, Arcivescovo tit. di Craina. 14 Novembre » Monsig. Francesco Banegas, Vescovo di Queretaro. 15 » » Monsig. Alfonso de Wächter, Vescovo tit. di Dionisiade. 24 » » Monsig. Giuseppe de Oliveira Lopes, Vescovo di Pesqueira. Annus XXIV - Vol. XXIV 31 Decembris 1932 Num. 13 ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

I

INDEX GENERALIS ACTORUM

(AN. XXÏV — VOL. XXIV)

SACRA CONGREGATIO PRO ECCLESIA ORIEN­ I. - ACTA PII PP. XI TALI: LITTERAE ENCYCLICAE, 177, 321. Instructio, 344. Decretum, 239. LITTERAE DECRETALES, 5. Approbationes, 120, 240, 303. MOTU PROPRIO, 332, 353. Provisio Ecclesiarum, 240, 270.

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE, 18, 33, 67, SACRA CONGREGATIO DE SACRAMENTIS : 105, 137, 194, 219, 257, 291, 357, 385. Instructio, 271. Litterae, 272. LITTERAE APOSTOLICAE, 20, 39, 108, 196, 222, 259, 293, 335, 363, 387. SACRA CONGREGATIO CONCILII: Decreta, 240, 242. EPISTOLAE, 48, 70, 142, 197, 232, 338, Resolutio, 147. 375, 402. Instructio, 72. SERMONES, 65, 355. SACRA CONGREGATIO DE RELIGIOSIS: CONVENTIONES, 209. Instructio, 74. Notificatio, 149.

II. - ACTA SS. CONGREGATIONUM S. CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE: Provisio Ecclesiarum, 150. SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII: Nominationes, 53, 120, 150, 200, Decreta, 25, 378. 243, 380, 406. Proscriptiones librorum, 71, 145, Approbatio, 380. 237, 269: Designationes, 245, 304, 407.

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS: SACRA CONGREGATIO RITUUM: Documenta, 119, 146. Decreta liturgica, 151, 275. De finibus dioecesium, 51, 116, 379, Decreta in causis Servorum Dei, 404. 54, 82, 121, 201, 245, 275, 307, 346, Provisio Ecclesiarum, 26,52,71,119, 408. 146, 199, 238, 269, 302, 343, 380, 406. SACRA CONGREGATIO DE SEMINARIIS ET Designatio, 120. STUDIORUM UNIVERSITATIBUS: Monitum, 53. Litterae Concursus, 350.

ACTA, vol. XXIV, n. 13. — 31-12-932. 28 418 Index generalis actorum

III. - ACTA TRIBUNALIUM PONT. COMMISSIO PRO RUSSIA : Approbatio, 285. SACRA POENITENTIARIA APOSTOLICA: Decreta ac Rescripta de indulgen­ tiis, 129, 248, 411. Diarium Curiae Romanae: SACRA ROMANA ROTA: Audientiae solemniores, 28, 59, 103, Index sententiarum, 84. 250, 286. Index decretorum vim definitivam Notificationes, 350, 383. habentium, 96. Congregationes Ss. Rituum, 28, 59, Citationes edictales, 27, 58,130, 170, 103, 131, 171, 207, 250, 286,383,412. 208, 313, 381. Nominationes,* 31, 59, 103, 132, 172, 207, 251, 287, 315, 351, 383, 412. IV. - ACTA OFFICIORUM PONT. COMMISSIO AD CODICIS CANONES AUTHENTICE INTERPRETANDOS: Necrologium, 32, 64, 104, 136, 176, Responsiones, 284, 314. 208, 256, 288, 320, 352, 384, 416.

* Ad inquirendum commodum haec sit distincta recensio: PP. Cardinalibus concreditae Protectoriae: 60, 102, 172, 251, 287, 315, 412. PP. Cardinales dati 8S. Consiliis: S. G. Consistoriali, 412; S. G. pro Eccl. Orientali, 351; S. G. de Sacramentis, 101; S. C. Rituum, 207; S. G. de Seminariis et Studiorum Universitati­ bus, 207; R. F. S. Petri, 207; Comm. Pont. de Studiis Biblicis. 287, 383. Consultores deputati : S. C. dë Eccl. Orientali, 351; S. C. de Sacramentis, 101; S. C de Relig. 59; S. C. de Prop. Fide, 59; S. G. Rituum, 412; S. G. de Semin. et Studiorum Univer­ sitatibus, 207 ; Datariae Ap;, 31. / - Officiales renunciati: S. Poenitentiariae, 102; in Camera Ap., 60, 102, 172; in Delegatio­ nes, 102, 251; in Officiis Palatii, 32, 102, 172, 251. Episcopi Assistentes Solio: 60, 102, 173, 251, 316. Protonotarii Apostolici ad instar: 60, 102, 173, 209, 251, 316, 413. Praelati Domestici: 103, 173, 252, 316, 413. Cubicularii secreti supra numerum: 62, 135, 176. 208, 255, 288, 383. Cubicularii honoris in habitu: 64, 135, 208, 256, 288, 384. Cubicularii secreti ab ense et lacerna s. n.: 64, 135, 208, 256. Cubicularii honoris ab ense et lacerna s. n.: 136. Cubicularii honoris extra Urbem : 64, 136, 384. Cappellani secreti hon.: 136. Capellani honoris extra Urbem: 304. Ex Supremo Christi Ordine: 61, 414. Ex Militia Aurata: 61. Ex Ordine Piano: Gran Croci, 61, 10Ì, 174, 253, 318; Placca, 61,104,174, 253, 318; Commen­ datori, 31, 61, 104, 253, 318, 414; Cavalieri, 61, 104, 318. Ex Ordine S. Gregorii Magni: Gran Croci, ci. civ., 31, 61, 132, 174, 318, 414; cl. mil., 132, 174; Placca, ci. civ., 31, 62, 132, 174, 253, 318, 414; cl. mil. 132; Commendatori, ci. civ., 31, 64, 132, 175, 253, 319, 414; cl. mil., 133, 254, 319; Cavalieri, ci. civ., 31, 133, 175, 254, 319, 419; cl. mil., 254, 320. Ex Ordine S. Silvestri Papae: Gran Croci, 52, 134, 175, 254, 351,415; Commendatori con placca, 62, 134, 254, 351; Commendatori, 32, 134, 175, 255, 351, 415; Cavalieri, 32, 134, 176, 255, 351, 416. II

INDEX DOCUMENTORUM CHRONOLOGICO ORDINE DIGESTUS

I. - ACTA PII PP. XI

I. - LITTERAE ENCYCLICAE

PAG., 1932 Maii 3 Caritate Christi compulsi. - Ad venerabiles fratres Patriar­ chas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos, aliosque locorum Ordinarios, pacem et communionem cum Apo­ stolica Sede habentes: De precationibus piaculisque Ssmo Cordi Iesu exhibendis in praesentibus humani generis aerumnis .177 » Sept. 29 Acerba animi. — Venerabilibus fratribus Foederatarum Mexici Civitatum Archiepiscopis et Episcopis, aliisque locorum Ordinariis pacem et communionem cum Apo­ stolica Sede habentibus: De iniqua rei catholicae con­ dicione in Mexicana Republica 321

IL-LITTERAE DECRETALES 1931 Dec. 16 In thesauris sapientiae. - Sancti Alberti Magni O. P. Con­ fessoris Pontificis cultus universae praecipitur Eccle­ siae, addito Doctoris titulo 5

III. - MOTU PROPRIO 1932 Sept. 21 Al fine. - De constitutione tribunalium et ratione proce­ dendi in causis civilibus Status Civitatis Vaticanae, novis normis ordinandis ...... 332 » Oct. 28 Nostra animarum. - Templum S. Antonio Eremitae in Ex- quiliis dicatum catholicis slavici ritus addicitur. ... 353

IV. - CONSTITUTIONES APOSTOLICAE 1927 Maii 1 Quae ad aeternam. - Dismembrationis et erectionis prae­ fecturae apostolicae Tumacensis ...... 357 1929 Ian. 25 /Sollicitudo omnium Ecclesiarum. - Dismembrationis et erectionis dioecesium Jaboticaballensis et Riopretensis 359 mo Index documentorum chronologico ordine digestus

1929 Martii 21 Constans Apostolicae Sedis. - Dismembrationis ac erectio­ nis praefecturae apostolicae « De Bahama » 257 1930 Maii 26 Ad pastorale ministerium..-De dioecesis Quilonensis in Indiis Orientalibus dismembratione et de novae dioe­ cesis Kottarensis erectione . 33 » » » Ad maius religionis. - De dismembratione dioecesium Kumbakonamensis, Pondicheriensis et Misuriensis et de novae dioecesis « de Salem » erectione ...... 36 » Iulii 14 Ad Christi nomen. - De dismembratione archidioecesis Ve­ rapolitanae ac de novae dioecesis de Vijayapuram erectione . . 67 .1931 Maii 22 Munus regendi. - Dismembrationis et erectionis praelatu­ rae nullius « Juruensis » 219 » Aug. 11 Quo salubrius. - Translationis sedis episcopalis Melensis. 137 » Dec. 5 Incolarum numero. - De S. Mariae Liberatrieis paroeciae dismembratione et novae S. Sabbae paroeciae erectione in Urbe 105 1932 Ian. Cum providentissimus. - Indicitur sacra pastoralis Visita­ tio Apostolica in Urbe 18 » Febr. In Salaria huius. - De paroeciarum S. Ioseph ad viam íüomentanam et 8. Teresiae dismembratione ac novae B. Mariae Virginis Perdolentis paroeciae erectione . . 139 » Martii 25 Inter pastoralis. - De paroeciarum Omnium sanctorum, Ss. Marcellini et Petri et S. Mariae a Bono Consilio di­ smembratione ac de novae S. Mariae Auxiliatricis pa­ roeciae erectione in Urbe 194 » Iunii Inceptum a nobis. - Suppressionis paroeciae S. Catharinae de Bota et novae S. Mariae m|Domnica paroeciae erectionis in Urbe ...... 385 Iunii 11 Christo pastorum Principi. - De novae ecclesiasticae an­ tiocheni ritus provinciae pro fidelibus Syro-Malanka- rensibus erectione in malabarica Indiarum Orienta­ lium regione 291

V. - LITTERAE APOSTOLICAE

1931 Ian. 12 Constitutione Apostolica. - Praefecturae apostolicae de Sinu nomen fit a Sancto Georgio . 39 » Martii 31 Apostolicum munus. - Separato territorio e vicariatu apo­ stolico Cameronensi nova erigitur praefectura apo­ stolica de Douala 39 Apr. Expostularunt a Nobis. - Distracto territorio a vicariatu apostolico de Kwango, novus erigitur vicariatus apo­ stolicus de Kisantu in Congo Belgico . 40 Sub anulo. - Vicariatus apostolici Cameronensis nomen in appellationem de Yaounde immutatur 42 Cum, aucto pastorum. - Separato territorio e vicariatu apostolico de Tsinan erigitur nova praefectura apo­ stolica de Lintsing cleroque indigenae committitur. . 42 Index documentorum chronologico ordine digestus 421

' PAG. 1932 Maii 6 Noster Africae. - Nova Missio sui iuris de Gambia con­ ditur de finibus praefecturae apostolicae Senega- ' lensis . 44 » » » Quae ad religionis. - Territorio separato e vicariatu aposto­ lico de Foochow erigitur Missio sui iuris de Kienning in Sinis 45 » » » Cum, anno quintodecimo. - E vicariatu apost, de Ohangteh, nova erigitur praefectura apostolica O. E. S. A. curis concredita, cuique nomen fit de Lichow, in Sinis ... 46 » » 1 Ob nimiam. - E vicariatu apostolico de Ohangteh sepa­ rato territorio nova conditur praefectura apostolica de.Yochow in Sinis . . . 47' » Apr. 15 Litteris apostolicis. - Immutantur fines orientales prae­ fecturae apostolicae Novae Guineae centralis . . . . 222 » Aug. 5 De Romanorum Pontificum. - Sanctuarium B. M. V. ab Ulmo, Cavae Tyrrhenorum, honoribus augetur Basi­ licae minoris 223 » » 21 Mae sacra. - Templum S. Antonii Patavini de Urbe, prope Lateranum, Basilicae minoris honoribus decoratur . . 224 » Sept. 16 Cum exigat. - Erigitur delegatio apostolica in Bulgariae Begno 225 » Nov. 1 Ut, aucto Pastorum. - Distracto territorio e vicariatu apo­ stolico de Sianfu in Sinis, erigitur praefectura aposto­ lica de Sanyiian 226 , » » 3 Refert ad Nos. - Restituitur abbatia Lefiiensis ex Ord. Praemonstratensi intra fines dioecesis Namurcensis . . 227 » » » Litteris apostolicis. - E vicariatu de Sianfu in Sinis di­ stracto territorio constituitur missio sui iuris de Tungchow 229 » » 25 Gratum Nobis. - Euphrasianum templum B. M. V. side­ ribus receptae, cathedrale dioecesis Parentinae, Basi­ licae minoris honoribus decoratur . 229 » Dec. 8 Inter sacras. - Templum B. M. V. Humilitatis in civitate Pistoriensi, Basilicae minoris titulo et privilegiis hone­ stetur 230 1931 Maii .15 Budapestina in civitate. - Templum S. Stephani Regis, Budapestini, Basilicae minoris titulo augetur .... 108 » Iunii 17 Cum Minister generalis. -E vicariatu apostolico de Tai­ yuanfu separato territorio erigitur in Sinis praefectura apostolica de Yutzé 109 » » 20 Sanctae Romanae Ecclesiae. - Templum cathedrale Gnes- nense honoribus minoris Basilicae decoratur . . . . 110 » Aug. 17 Ex hac divi. - Missio sui iuris de Tsitsikar in Sinis in prae­ fecturam apostolicam evehitur 111 » » 20 Quae catholico nomini. - Insula Mytilene ab archidioecesi Smyrnensi seiuncta dioecesi Chiensi adiudicatur . . . 112 » » 22 Quae rei sacrae. - Praefectura apostolica Novae Guineae Centralis in vicariatum apostolicum evehitur ... . 113 » Sept. 8 Paderbornensis dioecesis. - Restituitur abbatia Cisterciensis de Hardehausen in archidioecesi Paderbornensi ... 114 m Index documentorum chronologico ordine digestus

1931 Dec. 21 Supremum officium. - Praefectura apostolica de Hudson in vicariatum apostolicum erigitur ...... 259 » » 22 In Tanganiicensi. - Separato territorio ex abbatiade Lindi in Africa Centrali, nova erigitur abbatia nullius de Ndanda ...... 260 » » » Ex sollicitudinis. -Fines reguntur inter vicariatum apo­ stolicum Daressalamensem et praefecturam apostoli- camdelringa ...... 261 » » 23 Ex orientali. - Abbatiae iam de Lindi in Africa Centrali nomen fit de Peramiho ...... 262 .1932 Ian. 10 Vt hac Alma. - Ad Emum P. D. Franciscum Sanctae Eo­ manae Ecclesiae tituli Sanctae Mariae Novae, Presby­ terum Cardinalem Marchetti Selvaggiani, in Urbe eius­ que districtu Vicarium in spiritualibus Generalem: amplissimae facultates pro pastorali Apostolica Visi­ tatione Urbis conceduntur ...... 20 » » 11 Ex apostolico. - Praefectura apostolica de Chaoshien in Sinis in vicariatum apostolicum evehitur .N. . . . . 263 » » 18 Decessores Nostros. - Seiuncto territorio e vicariatu aposto­ lico de Quinhon in Tndosinis erigitur apostolicus vica­ riatus de Kontum 264 ». » 21 Romani Pontifices. - Ab apostolico vicariatu de Jehol separato territorio erigitur praefectura apostolica de Chihfeng in Sinis, et clero indigenae committitur . . . 265 » Febr. 2 Plane compertum. - Vicariatus apostolici de Kirin Patrona principalis B.M.V, constituitur, Patroni vero secun­ darii s. Petrus apostolus et sancti Angeli Custodes . . 266 » » » Supremi apostolatus. - Fines immutantur inter vicariatum apostolicum de Diego Suarez in Madagascar, et prae­ fecturam apostolicam insularum Mayottae, Nossibeae et Comorae 293 » »> » Cum diffusis. -Ex vicariatu apostolico de Litore aureo separato territorio erigitur vicariatus de Kumàsi in Africa Occidentali 294 » h 3 Quae rei sacrae.-Fines immutantur inter vicariatum apo­ stolicum de Khartum et praefecturam de Foumbam in Africa 295 » » 4 A dmonet Nos. - Dismembrato territorio e vicariatu apo­ stolico de Mukden erigitur praefectura apostolica de Fushun in Sinis .... • • • • .• 296 » » 18 Novariensis dioecesis. - Templum B. M. V. in caelum Assumptae, in sacro Monte Varallo, dioecesis Nova­ riensis intra fines, honoribus Basilicae minoris insi­ gnitur ...... 297 » » 22 Constantinopolitanae civitatis. - Templum S. Antonii Pa­ tavini, in suburbio Constantinopolitano Pera, Basili­ cae minoris honoribus decoratur 298 » Martii » Iam Litteris apostolicis. - Praefectura apostolica de Co- quilhatvñle in Congo Belgico, in apostolicum vicaria­ tum erigitur . . . . • • • • • • • • • • • 300 ' Index documentorum chronologico ordine digestus 423

1932 Martii 22 Magna cum delectatione. - Apostolica praefectura de Ka­ tanga in vicariatum erigitur...... 301 » » 23 Vicariatus apostolici. - Ex vicariatus apostolici de Kwei­ yang dismembratione erigitur missio independens de Shitsien in Sinis 387 « Apr. 20 Romanorum Pontificum. - Dismembrato territorio e vica­ riatu apostolico de Batavia, erigitur apostolica prae­ fectura de Bandoeng...... 388 » » 25 Magna animi Nostri. - Separato territorio e vicariatu apostolico de Batavia, erigitur praefectura apostolica * de Poerwokerto . 389 » Apr. 26 Eae Alma in Urbe. - Archisodalitati Urbanae a Doctrina christiana omnibusque institutionis religiosae operibus Praestites tutelares tribuuntur S. Carolus Borromaeus et S. Robertus Bellarmino 196 » Maii 3 ßenogalliensi in civitate. - Cathedrale templum Senogal- liense honoribus Basilicae minoris augetur 335 » » 7 Ut clero indigenae. - Seiuncto territorio e vicariatu aposto­ lico de Phat-Diem, clero indigenae committendo, eri­ gitur vicariatus apostolicus de Thann Hoa in Indo- sinis 363 » » 18 A venerabili fratre. - Titulo privilegiisque minoris Basili­ cae insignitur templum conlegiale B. M. V. in civitate Friburgensi Helvetiorum 364 » » 27 Ut praefecturae apostolicae. - Praefectura apostolica de Douala in vicariatum apostolicum erigitur 365 » » » Cum non sine. - Erigitur in vicariatum apostolicum de Kisumu denominandum praefectura apostolica de Kavirondo 366 » » 28 Cum ea, quae rei. - Fines reguntur inter vicariatum apo­ stolicum de Kumasi et praefecturam de Navrongo . . 367 » Iunii .1 Cum non ñne. - Missio sui iuris de Hwangchow in Sinis in praefecturam apostolicam evehitur 368 » » » Ut christiani nominis. - Missio independens de Changtien in Sinis, in praefecturam apostolicam evehitur .... 369 » » » Litteris Apostolicis. - Praefectura apostolica de Szeping- kai in vicariatum apostolicum erigitur .370 » » 3 Litteris Nostris. - Ampliantur indulgentiae concessae pro visitatione Ssmi Eucharistiae Sacramenti ...... 231 » » 17 Cum vicariatus apostolicus. - Seiuncto territorio e vica­ riatu apostolico de Luanfu erigitur praefectura apo- . stolica de Hungtung in Sinis cleroque indigenae con­ creditur 371 » » » Cum Vicarius Apostolicus. - Ex apostolico vicariatu de Sianfu in Sinis distracto territorio erigitur praefectura apostolica de Chouchih et indigenae clero committitur. 372 » » » Ut prosperitati spirituali. - Praefectura apostolica de Ta­ tungfu in vicariatum apostolicum erigitur ...... 373 » » » Cum Minister generalis. - Praefectura apostolica de Shoh- chow in apostolicum vicariatum erigitur 374 Index documentorum chronologico ordine digestus

PAG. 1932 Iunii 21 Gregorianam Studiorum. - Pontificiae Universitati Gre­ gorianae de Urbe, Magnus Cancellarius attribuitur . . 267 » » 29 Passaviensis dioecesis. - Abbatiale templum de ÎTieder- altaieh O. 8. B. intra fines dioecesis Passaviensis ba­ silicae minoris honoribus augetur . . 3^1 » Iulii 4 Cum apostolicus. - Plenius delineantur fines universi vica­ riatus apostolici de Caqueta in Columbia 392 » » 7 Cum Nuntius. - Plenius delineantur fines universi vica­ riatus Planorum S. Martini in Columbia...... 393 » » 18 Admonet Nos. - Fines regantur inter vicariatus aposto­ licos de Tanganika et Tabora in Africa Centralis. . 394 » » » Cum munus apostolicum. — Distracto territorio e vica­ riatu apostolico de Tanganika erigitur missio indepen­ dens de Tukuyu in Africa Centrali 395 » » » Cum Nos instanter. - Separato territorio e vicariatu apo­ stolico de Sapporo erigitur missio sui iuris de Kara- futo in Iaponia 397 » » » Vt, aucto Pastorum. - Praefectura apostolica de Padang in vicariatum apostolicum erigitur . 398 » » » Cum vicariatuum apostolicorum. - Districtus de Kibondo integer vicariatui apostolico de Tanganika adiudi­ cata 399 » » » Admonet Nos. - Missio sui iuris de Bulawayo in Aposto­ licam praefecturam erigitur 400 » » » De Romanorum Pontificum. - Seiuneto territorio ex dioe­ cesibus Allahabadensi et Nagporensi, erigitur aposto­ lica praefectura de Iubbulpore in India 401 * » Sept. 30 Romanum Seminarium. - Pontificio Seminarii Bomani Athenaeo Magnus Cancellarius praeficitur 336

VI. - EPISTOLAE

1931 Dec. 3 Appetente anno quinquagesimo. - Ad B. P. D. Augusti­ num Henninghaus, ep. tit. Hypaepenum, Vicarium Apostolicum de Yenchowfu, quinquagesimo appetente anno ab inchoata praedicatione evangelii in regione vicariatus eiusdem 48 » » 25 Haud mediocri. - Ad B. P. D. Leopoldum Preçan, Archie­ piscopum Olomucensium, de conventu Velehradensi sexto. . 338 » » 26 Suavissimae iucunditatis. - Ad Emum P. D. Petrum tit. Basil. XII Apostolorum S. B. E. Presb. Card. Lafon­ taine, Patriarcham Venetiarum, vigesimo quinto appe­ tente natali episcopatus eius 49 1932 Febr. 4 Die sacro Deiparae. - Ad Emum P. D. Ioannem Bapt. tit. S. Mariae in Transpontina S. B; E. Presb. Card. Nasalli Bocca de Corneliano, Archiepiscopum Bono­ niensem, vigesimo quinto appetente natali episcopa­ tus eius 70 Index documentorum chronologico ordine digestus 425

. » • • • PAG. 1932 Martii 16 I'e?-agenti tibi proxime. - Ad Emum P. D. Aloisium tit; Ss. Trinitatis ad Montem Pmeium S. E. E. Presbyte­ rum Cardinalem Maurin, Archiepiscopum Lugdunen- sem, dena lustra ab inito sacerdotio peracturum . . . 142 » » 27 In silentio et quiete. - Ad Emum P. I). Alexium Henri­ cum M. tit. S. Susannae S. E. E. Presbyterum Cardi­ nalem Lépicier, eumdemque Sacrae Congregationi Eeligiosorum praefectum, quinquagesimum explen­ tem annum a professione votorum in Ordine Servo­ rum Mariae. 143 » Apr. 25 Semper in studiis. - Ad Emum P. D. Petrum tit. S. Lau­ rentii in Lucina S. E. E. Presbyterum Cardinalem Ga- sparri, eumdemque S. E. E. Camerarium, xvi aetatis lustra feliciter explentem 197 » Maii 22 Tantus est. - Ad Emum P. D. Iulium tit. S. Mariae supra Minervam S. E. E. Presbyterum Cardinalem Serafini, eumdemque Sacrae Congregationis Concilii Praefe­ ctum, XXV appetente natali episcopatus eius . ... 232 » » 26 Y ir entern Sanctorum. - Ad Emum P. D. Laurentium tit. S. Pancratii S. E. E. Presbyterum Cardinalem Lauri eundemque Poenitentiarium Maiorem, quem mittit Legatum suum ad Conventum Eucharisticum ex om­ nibus gentibus Dublini celebrandum . 234 a ». 27 N osti profecto. -Ad Emum P.D. Michaelem S. E. E. Cardinalem Lega, episcopum Tusculanum, quem Le­ gatum mittit Patavium ad Antoniana solemnia ... 233 » Iulii 25 Haud perterriti. - Ad egregium virum Ioannem M. Fischer doctorem, Praesidem Consilii Essendiensis conventui Lxxi catholicorum e Germania apparando 339 » Aug. 7 Servator noster. - Ad Emum P. D. Franciscum tit. S. Pu- dentianae S. E. E. Presbyterum Cardinalem Bourne, Archiepiscopum Westmonasteriensem, quem delegat ad dedicandum templum restitutae abbatiae S. Mariae de Buckfast 341 » » 15 Iam saepius ostendimus. - Ad Emum P. D. Henricum tit. S. Bartholomaei in Insula S. E. E. Presbyterum Car­ dinalem Gasparri, quem mittit Legatum ad Congres­ sum Eucharisticum e tota Aprutina regione . .... 375 » » » Sollemne semper catholicis. - Ad Emum P. D. Alfridum Ildefonsum tit. Ss. Silvestri et Martini ad Montes S. E. E. Presbyterum Cardinalem Schuster, Archie­ piscopum Mediolanensem, quem deputat Legatum Suum ad centenaria solemnia manifestationis B. M. V. de Caravagio 376 » Oct. 18 In comperto omnino. - Ad E. P. Patricium Murray, Con­ gregationis a Ssmo Eedemptore Moderatorem gene­ ralem, altero pleno saeculo a condita Congregatione. 402 .426 Index documentorum chronologico ordine digestus

VII. - ALLOCUTIONES

, PAG. 1932 Febr. 12 F piaciuto. - Ad Christi fideles universos: habita in sacro­ sancta patriarchali Basilica Vaticana post peractam sollemniter Cappellani Papalem, die coronationis Sanctitatis Suae . .65 . » Oct. 27 Tante opere d'arte. - Ex allocutione habita ad Emos Pa­ tres Cardinales ceterosque conventos, die 27 Octobris 1932, occasione dedicationis novae Pinacothecae Va­ ticanae, in ipsa sede : de arte sacra 355

VIII. - CONVENTIONES

1932 Maii 30 Accord concernant 1'interpretation de l'art. IX du Con­ cordat du 10 Mai 1927 entre le Saint-Siège et le Gou­ vernement Boumain 209 » » » Statuts du Conseil du Diocèse catholique de rite latin d'Al­ ba Julia . . ."• 214

II. - ACTA SS. CONGREGATIONUM

I. - SUPREMA S. CONGREGATIO S. OFFICII

1932 Ian. 14 Decretum de cautionibus in mixtis nuptiis praestandis . . 25 » Febr. 20 Decretum, quo damnatur liber Leonis Daudet cui titulus « Les Bacchantes » . 71 » Apr. 8 Decretum, quo damnatur liber Felicis Sartiaux, cui titu­ lus « Joseph Turmel, prêtre, historien des dogmes ». . 145 » Iunii 25 Decretum, quo damnantur opera Alafridi Loisy . .... 237 » Decretum, quo damnatur liber Salvatoris Paglionica . . . 237 Iulii 15 Decretum, quo damnatur opus Benedicti Croce 269 Oct. 29 Decretum, quo communitas religiosa vulgo « delle Piccole Ostie » Crispiani in archidioecesi Taren tina exsistens supprimitur . 378

II. - S. CONGREGATIO CONSISTORIALIS

1930 Dec. 5 Fulden-Maguntin. - Decretum ue mutatione finium . . 51 1931 Aug. 7 Premislien. Latinorum-Leopolien. Latinorum. - Decretum de mutatione finium dioecesium . 379 » ÏTov. 27 Paderbornensis-Coloniensis. -Decretum de finium dioece­ sium mutatione . ..116 1932 Ian. 2 Paderbornensis-Fuldensis. - Decretum de finium dioece­ sium mutatione 117 » Febr. 4 Decretum de abbatia nullius S. Mauritii Agaunensis . . . 119 Index documentorum chronologico ordine digestus 427

1932 Martii 5 Sorocabana et Botucatuensis. - Decretum commutationis finium dioecesium ...... 11.8 » » 22 Transilvanien. - Decretum mutationis tituli dioecesis . 146 » Apr. 22 Colonien.-Paderbornen..- Decretum de finium dioecesium mutatione ...... 404 » Nov. 11 Monacen et Frising.-Augustanae Vindelicorum. -Decretum mutationis finium dioecesium . . . . 405

III. - S. CONGREGATIO PRO ECCLESIA ORIENTALI

1932 Maii 12 Decretum de Ordine Basiliano S. Iosaphat . . . . . 239 » Sept. 26 Instructio de clericis orientalibus apud exteras nationes praeter proprium patriarchatum vel propriam regio­ nem versantibus . 344

IV. - S. CONGREGATIO DE SACRAMENTIS

1932 Iunii 30 Instructio de aetate confirmandorum 271 » Iulii .1. Litterae ad Excellentissimus Archiepiscopos, Episcopos atque locorum Ordinarios: De tractatione" causarum matrimonialium 272

V. - S. CONGREGATIO CONCILII

.1931 Dec. 12 Romana et Aliarum. - De proventibus fodinarum benefì­ cialium 1.47 1932 Febr. 25 Istruzioni circa l'esecuzione della musica sacra nelle chiese. 72 » Iunii 7 Decretum de gratiarum et oblationum in piis ephemeridi­ bus evulgatione . 240 » » 21 Disposizioni circa le Conferenze episcopali in Italia ... 242

VI. - S. CONGREGATIO DE RELIGIOSIS

1931 Dec. Instructio ad supremos Religionum et Societatum cleri­ calium Moderatores: De formatione clericali et religiosa alumnorum ad sacerdotium vocatorum, deque scruti­ nio ante ordinum susceptionem peragendo ..... 74 1932 Apr. 24 Notificazione ai Superiori religiosi d'Italia . 14Í)

VII. - S. CONGREGATIO RITUUM

1932 Ian. Urbis et Orbis. - Decretum de Officiis, Missis et Elogiis in festis Maternitatis B. M. V., S. Roberti Bellarmino, Ep. Conf. et Eccl. Doct., et S. Alberti Magni, Ep. Conf. et Eccl. Doct 151 1931 Nov. 29 Lucen, in Italia. - Decretum super virtutibus in causa beatificationis et canonizationis Servae Dei Gemmae Galgani, virginis saecularis . .54 Dec. 16 Neapolitana. - Decretum introductionis causae beatifica­ tionis et canonizationis Servi Dei Ianuarii De Rosa, Can. Poenitentiarii maioris metropolitanae ecclesiae Neapolitanae 82 428 Index documentorum chronologico ordine digestus

PAG. .1932 Ian. 24 Romana. - Decretum super virtutibus in causa beatifica­ tionis et canonizationis ven. Servi Dei Vincentii Pal- lotti, sacerdotis fundatoris Piae Societatis Missionum. 121 y> Febr. 28 Sinarum seu Tusculana. - Decretum super virtutibus in causa beatificationis et canonizationis ven. Servae Dei Mariae Assumptae Pallotta, sororis professae Instituti Sororum Franciscalium Missionariarium Mariae . . . 125 » Apr. 3 Sancti Deodati seu Nanceyen. - Decretimi super virtutibus in causa beatificationis et canonizationis ven. Servae Dei Mariae Teresiae a Iesu, in saeculo Alexiae Le Clerc, fundatricis Canonissarum Regularium S. Augu­ stini Congregationis Nostrae Dominae v';. 201 » » 13 Officium et Missa in festo S. Gabrielis a Virgine Perdolente Conf. ad universam Ecclesiam extenduntur .... 275 » » » Lucen, in Italia. - Decretum introductionis causae beati­ ficationis et canonizationis Servi Dei Antonii Mariae Pucci, sacerdotis professi Ordinis Servorum B. M. V.. 245 » » » Vicen. - Decretum introductionis causae beatificationis et canonizationis Servae Dei Paulae Delpuig a S. Aloisio, antistitae generalis Instituti Sororum Carmelitidum a Caritate . 281 » Iulii 10 Brixien. - Decretum super virtutibus in causa beatifica­ tionis et canonizationis ven. Servae Dei Mariae Cruci- fixae di Bosa, fundatricis Congregationis Ancillarum a Caritate 307 » » 12 Neapolitana. - Decretum super reassumptione causae ea-. nonizationis beati Francisci Xaverii Mariae Bianchi, sacerdotis professi Congregationis Clericorum Begula- rium Sancti Pauli Barnabitarum...... 311 » » 13 Bonaeren. - Decretum introductionis causae beatificatio­ nis seu declarationis martyrii Servorum Dei Bochi Gonzalez de Santa Cruz, Alfonsi Bodriguez et Ioannis dei Castillo, e Societate Iesu 346 » Nov. 20 Pictavien. - Decretum super miraculis in causa canoni­ zationis B. Andreae Huberti Fournet conf. sacerdotis fundatoris Congregationis Filiarum Crucis vulgo Soro­ rum S. Andreae . . 408 Index documentorum chronologico ordine digestus 429

Iii.'- ACTA TRIBUNALIUM

I. - S. POENITENTIARIA APOSTOLICA

(officium de indulgentiis)

PAG. 1932 Febr. 16 Visitatio imaginis B. M. Virginis Guadalupensis indulgen­ tiis ditatur 129 » Martii 2 Archiconfraternitati Doctrinae Christianae adscriptis nova • indulgentia plenaria conceditur 249 » Apr. 12 Decretum de indulgentiis « Stationibus » adnexis .... 248 ». Nov. 7 Decretum de indulgentia plenaria recitationi divini Officii coram Ssmo Sacramento adnexa 411

II. - S. Il OMAN A BOTA

I. Sententiae editae anno 1931 84 II. Decreta in causis aliter eodem anno finitis 96 Citationes edictales: 1932 Ian. 20 Vratislavien. - Nullitatis matrimonii (Malczewska-Olszan- ski) 27 » Febr. 1 Oranen. - Nullitatis matrimonii (Rouquette-Creteaux) . . 58 » Martii 23 Marianopolitana. - Nullitatis matrimonii (Bouchard-San- ders) 130 » Apr. 7 Liburnen. - Nullitatis matrimonii (Spagnoli-Caprina) . . 170 » Maii 30 Neapolitana. - Nullitatis matrim. (Chacon-De la Fuente). 206 » Oct. 4 Beryten. et Gibdilen. - Nullitatis matrimonii (Habib Yu- suf-Sciafika f. Kalil Mobarak) 381 » » » JEistetten. - Nullitatis matrimonii (Halbritter-Maier) . . . 382

IV. - ACTA OFFICIORUM

I. - PONTIFICIA COMMISSIO AD CODICIS CANONES AUTHENTICE INTERPRETANDOS

1932 Iulii 8 Responsa ad proposita dubia 314

II. - PONTIFICIA COMMISSIO PRO RUSSIA

.1931 Iunii 5 Approbatio . 285 -«f III

INDICES NOMINUM

I. - INDEX NOMINUM PERSONARUM (NB. - Omittuntur nomina actis subscripta)

Antamoro I., 104. A Balthassar a Olavari (B.), Anthony G. L, 62. 29. Abrea Kassa Dedjaz- Antonelli I., 414. Bambozzi S. D. B., 131. maztch, 61. Antoninus ab Assumptio­ Banduin G. A. H., 316. Acquafredda D., 252. nis, 59. f Bandurski L., 136. Agagianian Er., 384. Antoniutti I., 64. f B anegas Fr., 416. Agati L., 134. Archi E., 253. Barambaras Abathum, 61. Agostini C, 53. Argetoianu 0., 61. Barbato F., 102. Aguirre I. C, 118. Arnoz L, 406. Barbera E., 64. Aiguadè Eoig I., 254. Arrigo E., 413. Barbieri CL, 252. Aiolfi L., 135. Artaraz Emaldi E., 238, Barend Luykx I. B., 319. Alaupovió M., 316. 244. Barai P. G., 383. Albertazzi P., 253. Ascaiesi A. (Card.), 82, Barai S., 135. ALBERTUS Bex Belgii, 414. 312. Baron A., 133.

Albertus (S.) Magnus, 5, Asfa Wossen Merede Az- Barraciu B. (E. P.), 200r 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, match, 59, 61, 62. Bart M., 288. 14,15, 16, 29, 166, 167, Asinari di Bernezzo I. M., Barthés Al., 303. 168, 169, 340. 104. Bartley I. F., 32. Albrecht L, 176. Asna Mendia P., 62. Bartoccetti V., 63. Alcaide y Bueso B., 120. Ato Tesfaè Teguen., 62. Bartolini L, 352. Alcaide y Bueso I., 52. Aubert L, 135. Basile IL, 416. Alcin L, 208. Audo L, 173. Basilius a Brugis, 150. Alland A. W., 32. Audren P., 243. Battistelïi S. H., 270. ; Aloisi Masella B. A., 118, Augustinus a Virgine, 283. Baumann A., 406. . 359, 361. Azzariti G., 253. Baumeister A., 407. Altrichter L, 208. Bayon E., 32. Baxter C, 64. Aluffi M., 104. B Alves de Pinho M., 147. Baziak E., 316. Alves de Souza B. P., 120. Bach E., 255. Bazzani A., 175. Andras de Marcy L, 413. Bachettoni A., 351. Bécsy M., 103. Andren P., 199. Bairom A., 28. Bednars E., 252. Angeletti F., 103. Balbino L, 318. Beer G., 174. Angelini Bota A., 62, 315. Baleará Fr., 135. Bekavaó M., 317. Anoge A., 201. Ballerini L, 316. Belin E., 132. Antamoro Fr., 104, 253. Ballis P., 63. Bellarmino S. Bob., 160, 432 Index nominum personarum

162, 163, 164, .169, 196, Borea d'Olmo I. Bapt., 104. C .197, 249. Borello L, 383. BeUei G., 415. Bornati G., 309. Cabrini Francisca Xav. Bellucci A., 352. Borgia P., 60. (S. D.), 28. Belluzzi S., 416. Borromaeus C. (S.), 196, Cacciaguerra H., 63. Beltrami L., 355. 197. f Calabrese Cl., 208. Benedetti I., 85, 86, 88, Boscardin Bertilla S. D., Calcea L., 175. 92, 93, 95, 96. 171. Caldeira do Casal Bibeiro Benna L., 103. Bosco I. (B.), 171, 287. G. V., 320. Benvenutus de Chuches, Bosisio G., 352. Caii R., 384. 52, .120. Bosman Van Oudkaispel Calvani I. M., 59. Benvignati H., 85, 87, 88, C, 101. Camilleri A., 254. 92, 94, 95, 96. Bottaro L, 139, 406. Campari C, 175. Benziger A., 33. Botti-Caffoni L, 103. Camponovo H., 352. Bernareggi H., 26. Botto P., 63. Campisi A., 384, Bersanl F., 86, 93. Bouchard, 130. Candana F., 320. Berthet C. A., 207. Boudewijn Blaisse A. L, Canestri A., 31, 102. Bertucci Fr., 415. 319. Cannóne S., 317. Bianchi F. X. M. (B.), Boullenger P., 254. Capitani C, 254. 286, 311, 312. Boullian F., 251. Capizzi P., 343. Bianchi P., 413. f Bourchany 1. M., 32. Capobianco L, 317. Bianchini I., 317. Bourgeois C, 255. Capodistria (Michele da), Biancone L, 253. Bourne Fr. (Card.), 238, 201. Bichier des Ages (S.D.) 341. Capotosti A. Card., 31, Elisabeth, 408. Boyer P. M., 251. 312. Billecocq C, 175. Bracci F., 90, 92, 93. Cappelletti J., 352. Bilotta IS., 134. Brady I. M., 317. Capretti H., 317. . Bisleti C. Card., 60, 101, Brandys P., 316. Caprina A., 170. 131, 310, 311, 383. Brans L. T., 270, 380. f Carabelli L, 288. Bissonnette A., 319. Brenninkmeyer P., 133. Carabini A., 87, 88. Blanchard Luciana., 409, Bricito Z., 253. Caramellino L, 134. 410. Brillantes B., 135. Cardazzo FL, 175. Blanchet I. M. A. V., 133. Brocco I., 87. Cardella L, 317. Blaquiere H., 317. Brosig L., 384. Carimini L., 319. Blaten Gheta Wold Ma­ Broussier L, 254. . f Carlesi R., 176. riam, 62. Brunhes G. (E. D.), 238. Carmignoto P., 316. Bleske L, 176. Bruni A., 413. Carminati F., 103, 245. Bloedt I. Bapt., 63. Brunault C. E., 252. Carmody M. H., 64. Boattini IST., 208. Bruno L, 316. Carollo C, 208. Bocchini A., 415. Bruschi De Mattias Ae., Carolus de Gorostarzu, Boccoleri C, 102. 175. 244. Boeding A., 316. Brzóz L, 173. Carotenuto A., 136. Boggiani T. P. (Card.), Bucaille V., 133. Carozzi G., 63. 102, 251. Buholzei T., 251. Carpenti G., 415. Boldrin P., 415. Buiatti V., 384. Carrara I., 174. Bona St., 26. Bukraba C, 302. • ' ' Carrara V., 175. Bonetti D., 352. Bunino L, 383. Caruana M., 133. t Boneo I. A., 256. Burquier B., 380. f Cary-ElwesD.C.,(Mons.) Bonnabel A., 302. Butler L. (B. D.), 71. 208. Bonnet L, 254. Buzna A., 136. Casanova I. V., 251. Index nominum personarum 433

Casini H., .103. Claret (ven.) A. M.,, 30, Cuomo A., 31. Casini S., 352. 207. f Curley D., 320. Castañeda A., 316. Cochetti L., 134. Curley M. L, 173. Castellanos y ÏTunez V. Coelho M., 72. Curran A. P. (E. P.), 200. 380. Colangelo ÏL, 147. Cutore Eecupero P., 319. Castelli G., 414. Coletti D., 63. Coletti M., 351. Castrale C, 60. D Catoire I., 175. Colh E., 199. Cattaneo A., 32. Collins L, 200. f Daffra A., 320. Cavagna A., 252. Collins B., 413. Da Guerra Vianna H., 414. Cavatore G., 351. Comizzoli L, 173. D'Alessandri A., 91, 92, Cayzedo y Cuezo E. I., Comnène B. A., 352. 95. 270. , Cone M., 103. Dalla Costa E., 26. Cazzanelli B., 244. Conley C. Fr., 317. Damasceni M., 175. Cekada &, 288. Constantinescu B., 415. Damiano C, 174. Celik C, 288. Conte C, 84, 86, 87, Damoisaux M., 175. Centeno Graü M., 415. 88, 89, 90, 91, 94, 95, D'Angelo L, 175. Centoz A., 72. 96. Daniels G. L. M., 320. Cericioni L, 383. Copeland T. V., 134. D'Annibale E., 252. Cerioli Paula R. vid. Bu­ Copello I. A., 406. Danusso A., 414. seccia Tassis (S. D.), Corbini St., 316. D'Ardia Caracciolo Cici- 287. Cordoba Zeceña S., 106. nelli di Curzi I. A., 352. Cerretti Card. B., 60,102, Corsini L, 270. Darmanin A., 101. 173, 251, 315, 316. Cortes F., 252. Dassetto L., 32. Cesarano C, 26. Cosquer de Kerviler I., Datti P., 104. Cézérac P. C, 303. 254. Daudet L., 71. Chacón, 206. Costart C, 254. David A., 384. Chapuis A., 36. Costa A., 32. De Almeida A. A., 380. Charles-Boux Fr. (S. E.), Costantini C, 112. De Angelis C., 252. 250. Coté L. A., 252. de Avellar Figueira de Chatelus P., 147. Cottolengo I. B. (B.), Mello H., 31. Cheesman Fr., 245. 286. De Barras de Santarem f Chesnelong I. "V. Ae., Condere M. Victoria The­ E. Fr., 64. 32. resia, 131. De Besi F., .134. Chesni F., 135. Courtinat L., 254. De Boisgelin B. (conte), CMarelli L, 256. Couway L, 175. 133. Chiavolini A., 174. Cozza A.j 415. De Boisgelin P. L, 254* Chiesa Bini C, 172. Cremonesi Ph., 174. De Castro L, 173. Chramosta Fr., 63. Creteaux AL, 58. De Cooman L. (E. P. D.), Christian L, 288. Crispolti V., 317. 244. Ciano di Cortellazzo C, Cristiani A., 352. De Croze M., 319. 318. Cristof anetti I. Bapt., De Curières de Castelnau Ciarappa A., 208. 134. N. E., 174. Cibaldi P., 351. Croce B., 269. De Dardel G., 415. f Ciceri N., 384. Croci P., 318. Deery T. H., 319, Cicognani A., 251. Croke T. F., 63. de Ferrari H., 407. Cinti V., 255. Cruysbeighs C. Fr., 1.73. Defreine T., 254. Cipolla Fr., 255. Csothi G., 103. De Giorgi Gr., 63. Cipriani Ph., 208. Cuenco I. M., 413. De Gorostarza C, 199. Civardi A., 252. Cuuiberto Cl., 384. De Gouveia T. 01., 63.

ACTA, vol. XXIV, n. 13. - 31-12-932. 29 43 i Index nominum personarum

De Gruyter L., 252. Descalzo L, 176. Durand P., 200. De Guébrant I. B., 36. Descamps-Thinez E,, 134. Durnis E., 175. De Guibert L, 412. Deschamps I. Bapt., 251. DzierzynsM T., 176. De Hemptinne L, 243. Deseare ver Ae., 3. De Hoenbroeck Kellen­ Descufñ H., 172. E berg E., 256. Désir A., 255. De la Calle Fontecha A., Des Isnards C, 133. Ehrle F. (Card.), 16. 124. 200. Desmedt L., 52. Eltschkner A., 201. De Lafon I., 319. Desmet L., 120. Emery A., 252. De La Fuente Eloína, 206. De Solages B., 252. Engelits G., 256. De la Maire Fr., 318. De Sousa I. S., 302. Equizi L, 413. De la Perouse L., 319. Desta Damten Dedjaz- Esquivel B., 252. Delatena V., 173. maztch, 61. Eszterházy E., 174. Del Castülo T. S. D., 286, De Stryeker P., 174. Ettorre D., 208. . 346, 348, 349. De Subirán (S. D.), Ma­ Eula I. B., 255. Delcourt-Haillot E., 62. ria Teresia, .171. t Errazuriz y Valdivieso Del Frate M., 383. De Vasconcellos C. C, 302. Cr., 136. Del Giudice P., 175. De Vecchi di Val Cismon Del Granado F., 254. C. M., 61, F Della Cioppa L, 414. Deyrieux M., 413. Dell'Acqua A., 63. f De Wächter A, 416. Fadrus C, 63. Dell'Aquila D., 270. D'HumiéresF., 414. Falciola M., 352. Della Zuanna Fr., 384. Dichth Fr., 208. Falcon de Longevialle E., Dell'Orbo C, 384. Di Crollalanza A., 318. 354. Del Magno A., 317. Di Dario B., 413. Pani A., 174. Delpuig (S. D.) Paula o. s. Didier E., 62. Fantosati (S. D.) A., 172. Aloisio, 171, 281. Dietrich de Val Duchesse f Fantozzi A., 64. Del Bio G., 102. C, 415. Fasolino IS., 406. Del Ton L, 208. Di Giorgio L, 176. Fattori L., 351. De Marco D., 384. D'Ignazio Fr., 134. Favretti A., 134. De Marillac Ludovica (B. ) Di Maria P., 60. f Fayolle P., 32. 171, 250. D'Incisa di Camerana A., Feltin M., 302. De Mattias (S.D.) M., 29. 175. Felton I. (B.), 29. f De4 Mergel L., 256. Dini T., 413. Ferdinand, 212. De Miranda Henriques Di Eosa M. C. (S. D.), Fernandes E., 175. A. A., 72. 307. Fernandez A., 414. De Noje L, 102. Djuvara E., 415. Fernandez de la Eiva C, Dentand L, 352. Dominicus a 'Matre Dei, 136. De Oliveira A. C, 320. 131. : Fernando Branco A., 318. f De Oliveira Lopes 1,416. Donato Fr., 63. Feroce Qu., 135. De Pascale C, 102. Donders M., 407. Ferrari A., 32. De Patoul M., 415. f Dontenwill A., 32. Ferrata îsT., 94. Der Abrahaunan S., 316. Douènel L, 150. Ferrata LB., 89, 91, 92. De Eobrik A., 61. Dougherty D. (Card.),172. Ferrerò di Cavallerleone De Bochat Maria G. Ae., Drago A., 119. C. A., 208. S. D., 286. Duarte Costa C, 118. Ferrini ven. C, 287. De Eosa (S. D.) I., 29, Du Bourg V., 133, 254. Ferroni A. N., 52, 243. 82, 83. Ducasse F., 133. Fiandesio L., 176. De Sanctis A., 288. Dujmusic I. B., 316. Fierens E., 133. De Sanctis B., 317. Dunselman C. A., 320. Fierens L, 133. Index nominum personarum 435

Füippini A., 255. Gadomski St., 135. Giunta Fr., 174. Filippini Lucia (S.), 175. Gaffuri A., 384. Giurazza FT., 288. Filippucci I. Bapt., 135. Galata A., 31. Giusino C, 84, 87, 89. Fineschi O., 254. Galeazzi H. P. (Comm.), Glaser M., 252. f Finnigan G. I., 320. 253. f Gogarty H., 136. Fioravanti A., 136. Galeazzi P., 343. Gómez Ocerin L, 174. Fischer I. M., 339. Galgani (ven.) Gemma, 30, Gonzalez A., 53. Fisher I. (B.) 29. 54, 55, 131, 172, 383. Gonzales de Santa Cruz Flammarion E., 71. Gallardo A., 139. (S. D.), 286, 346, 347, Flanagan E., 316. Gallardo L. L, 139. 348, 349. Fliegel L, 255. Gallo A., 134. González y Escudero H., Floridi L, 134. Gallo M., 134. 135. Flynn G. F., 103. Galluppi M., 101. Gorbach L, 255. Flynn P., 302. i Gandolphe T., 175. f Gordaliza Th., 32. Focaccia H. (B. P.) 200. Gaspar (B.) del Bufalo, Goumans I. H., (B. P.), Fogolla (S. D.) Fr., 172. 121. 244. Foley L, 103. Gasparri H. (Card.), 251, Gozi L, 318. Fontana ÍÑT., 63. 375. Gozi F., 351. Formenti L, 32. Gasparri P. (Card.), 197, Graffin E. (B. P.), 52, Forstener C, 102. 315. 121. Foschi S., 416. Gattafoni L, 319. Gragnani A., 208. Fossà L, 102. Gay C, 133. Gramegna B., 135. Fourier P. (S.), 202, 203. Gazzolo Fr., 63. Grandi D. (S. E.), 61. Fourmond Ae., 133. Gebhardt Fr. L, 317. Granito Pignatelli di Bel- Fournet Andr. Hub (B.), Gefìn L, 135. monte I. (Card.), 56, 29, 250, 407, 409, 412. Gelats y Botet Io., 415. 57, 59, 171, 172. Fournier F., 84, 86, 89, Gendebien B., 175. Grassi C, 31. 93, 94, 95. Geraci L., 413. Grassi (S. D.) G., 172. Fracassi S., 64. Gerardy Capelle S., 31. Grazioli C, 64. Fralleone C, 63. Geri P., .175. Grazioli L, 85, 86, 87, 88, Francini D., 351. Gerosa H., 256. 89, 90, 92, 93, 94, 96, Franciolini I. (B. D.), 119. Gerosa Ven. Vincentia, 97, 98, 333. Fraschetti O., 413. 30, 131, 287. Grazioli S., 95. Fraser L, 173. Ghezzi A., 255. Grisostomi-Marini C, 414. Frassinetti P. (B.), 286. Ghika D., 61. Gröber C. (B. P. D.), 238. Fratini Fr., 208. Gianesini L, 383. Grzeszko St., 384. Friess C, 416. Giannini A., 254. Gualdi A., 351. Fritscher C, 63. Giannini C, 175. Guanella A. (S. D.), f Fritz O., 32. Giardini M., 312. 286. Fuentes Figueira L, 201. Giardinieri Fr., 208. Guerrini P., 317. Fulgosi V., 255. Gilardelli E., 252. Guglielmi F., 84, 85, 87, Fumasoni Biondi P., 257, Gille L., 31. 88, 89, 91, 92, 93, 94, 258. Giobbe P., 357. 95, 98, 99. Giordani H., 64. Guggiari L, 318. G Giorgi T., 415. Guichard V., 200. Gabardi E., 134. Girod de l'Ain M., 253. Guidi P., 84, 333. Gabbani B., 134. Gisci T., 254. Guizar A., 26. Gabriel (S.) a Virgine Per- Gisiano B., 255. Gullotta L, 288. dolente, 172, 271 ss., f Gisler A., 64. Gustinelli L, 208. 275, 280/ Giuliani A., 255. Grabig F. P., 317. 436 Index nominum personarum

Jaricot (S. D.) Maria Pau­ Krasinski B., 384. H lina, 28. Krauss I. Bapt., 133. Habbel L, 254. Jarsaillon E., 416. Kremer G., 208. Hahn I. B., 316. Jaussens L. C. A. M., 133. Krüger G., 176. Haluniewicz S., 176. Iaussen Van Tralfhoven Krywald O., 252. Hanivas A., 63. L, 254. Kurier A., 352. Hanley I., 317. Iemolo A., 90. Kurlecki C, 208. Hanna E., 52. Ierme G.,. 254. Kurlecki Fr., 64. Hayes Card. P. L, 257. Han M., 304. Imberti F., 270. Hayes B., 150. L Hazé (S. D.) Maria The­ Imhof E., 200. resia, 28. Innitzer Th., 343. Labouré S. D. Catharina, Healy L, 316. Ioannes Baptista (S. D.) 30, 131, 207. Heard G., 84, 85, 86, 87, a S. Michaele Arch., 28. Lachecki I. (Mons.), 176. 88, 89, 90, 91, 92, 93, 94, Ioannes de Brebeuf (S.), Lafitte L, 71. 95. 29. Laflamme E., 251. Hedde F., 150. Ioannes de Hemptinne Lafontaine P. (Card.), 49. Heelan I. D., 252. (E. P.), 146. Lago M., 61. Heeman A., 254. logues I. (S.), 29. i Lagorio A., 255. Heffernan L, 146, 243. Jbkubauskis St., 407. Lahargou P. L., 413. Henninghans A., 48, 173. Joosten Fr., 200,238, 244. Lahovary L, 62. Herbette I., 253. Jossa A., 62. Lakmojer A., 208. Hermann Ae., 31. Jotilart G., 254. Lamelle E. L., 102. f Hermel A., 136. Jotti J., 317. Lampis L, 415. Hermaza I., 135. Joussard C, 352. Lamy F., 302. Hernien E., 352. Iroide E., 63. Lanari V., 63. Heyman H., 253. Itriago Chacin P., 414. Lanota Condy A., 176. Hlond (Card.) A., 110, Iturzalde Climel A., 62. Langlois P., 252. 351. Juga Ae., 413. Lanteri Pius B. (S. D.), Hòck I., 413. Jullien A., 84, 85, 87, 286. Hoecht I. B., 413. 88, 89, 90, 91, 92, 93, Lapierre L., 238, 244. Hoeck P., 405. 94, 95, 96, 98. Lari A. (Mons.), 102. Hogan T. O., 383. Latour Fr., 134. Horta (a) B. Salvator, Latfallh Lotfì, 319. K • 207. Laudet F., 253. f Huyak E. P., 32. Kane I). J., 288. Laufen E., 63. Hugo L*. M., 51. Kane I. A., 103. j! Laurenti C. (Card.), 57, HUMBERTUS, princeps Pe- Kapoun Ae., 384. 124, 127, 128, 205, 230, demontis 61. Karas I., 132. 280, 311, 410. Hurtado Machado I. E., Kaufmann L., 64. Lauri L. (Card.), 231, 234. . 32. Kearney L, 270. Lawford M, 416. Hutten Czapski A., 31. Kebis L, 103. Lazzarato D., 89, 90, 94, Hynes M. L, 317. Keller C, 254. 96. Khestl Fr., 62. f Lazzati F., 208. K kels P., 230 s. I-J f Lebrecque M. T., 256. Kinsella G., 62. Le Clerc ven. Alicia, 30, Jacuzio R., 174. Kirsch I. P., 173. 132, 201, 202, 203, 205. f Jaffei B., 320. Klein G., 116,117,404,406. Lee G., 26. Jankocoski V., 134. Kolb Fr., 63. Lefebvre L B. A., 133. Jannotta E., 252. Korner L, 63. Leffers H., 175. Index nominum personarum 437

Le Fur L., 320. Marchand L. A. (Mons.), M Lega M. (Card.) 233, 412. 252. - Leger A. W., 132. Me Carthy L, 199. Marchetti Selvaggiani F. Legge P., 343. Me Carthy H., 413. Card., 19, 20, 60, 102, Legrand A., 85, 90. Mae Cormick G. L, 103. 106, 140, 172, 173, 194, Le Gras (B.) Ludovica, Me Fadden I. A., 122. 315, 385 171, 250. Me Givney L, .174. Marchionneschi F., 352. Leiting A., 384. Mae Grath G., 200. Marcondes Homen I., 359. Lejard A. L, 103. Mac Gruley I. B., 343. Marcou I., 244. Le Mailloux M., 238, 244. Me Hugh Conneil A., 288. Marelh A. M., 26. Le Maree I. M., 317. Mac Nulty I. Fr., 199. Marena A., 103. Lembo A., 317. Me Pherson H. P., 173. Marenghi O., 413. Lemmens G., 72. Madarasz St., 252. Maria Teresia a Iesu, ven. Lemmens L., 256. Maeder B., 103. 201,203,205. Lenotte Fr., 103. Mafii P. (Card.), 247. Marino A., 352. Lenti B., 413. Magdalena (ven.) de Ca­ Marmaggi Fr., 379. Leo Pp. XIII, 239. nossa, 28. f Marnas Fr., 384. Leonard L., 255. Magenties I. Bapt. (B. Martelli L, 134. Leone L, 352. D.), 150. Martens A., 134. Lepailleur G. M., 173. Magistrelli H., 255. Martínez H. (B. P.), 200:. Lépicier A. H. Card., 60, Magnam" L, 317. Martius Iunior A. B., 270. 115, 143 s., 172, 205, Magno D., 351. Masella B. A., 219. 247, 251, 287, 315. Mahoney A., 252. Massa L., 132. Lepoutre C, 175. Maier P., 382. Massimi M., 84, 85, 86, 90, Leroux E., 252. Majorino L, 384. 93, 94, 95, 98, 99, 333. Lesage C. M., 103. Makoto Saito, 104. Massin L, 319. Lidjc Yohenes Hailu, 61. Malchiodi H., 316. Mas y Serracant. D., 254. Lipinski A., 413. Malczewska, 27. Matern G. (Mons.), 63. Lippolis A., 406. Malebranche L., 132. Matteoni G., 119. Liran L., 320. Malfìtano V., 62. Matthia a Strijp., 270. f Liviero C, 288. Malfori-Savini F., 415. Mattioli - Pasqualini A., Loisy A., 237. Malusardi L, 60. 104. Lombardi L, 64. Manassei di Collestatte Mauduit G., 415. Lonigo L., 319. P., 318. Maurin A. (Card.), 142. Loupart Fugen O. M., Mancinelli A., 312. Maxa A., 208. 320. Mancini A., 208. Mazurkiewicz St., 135. Loo-Ta-Tza S., 255. Mandeville L. L., 255. Mazzantini C, 255. f Lopez y Criado M. (Mons) Mangers L, 270, 380. Mazzaraki P., 255. 104. t Mannaioli D., 32. Mazzoni A., 173. Lopinot C, 244. Mannucci IT., 84, 85, 88, Meade I. L, 32. Loreti A., 64. 89, 90, 91, 92, 93, 94, Melanson A., 406. Lotthè E., 103. 95, 96, 97, 99, 100. Méndez y Lenza S., 415. Louis G., 303. Manozzi E., 352. Mengarini H., 253. Loulange-Tessier B., 332. Manzi P., 352. Menshausen. F., 61. Loy F. (R. P.), 150. Manzoni Borghesi A., 351. Mercandetti C, 352. f Lozinski S., 136. Mar Ivanios, 289. Mercandino I. L, 133. • Lozoraitis St., 414. Mar Theophilos., 289. Mèrcenier P., i76. Lubrano M., 135. Marais J., 134. f Merel J. M., 416. Luppis C, 351. Marazzi L, 53. Merida Perez S. L, .173. Lyra H., 320. March J., 102. Merolla F., 317. 438 Index nominum personarum

Metzler F. G., 255. Motolese O., 415. Olszanski H., 27. Meyer F., 150. Mrázek H., 63. O'Mahoney G., 413. Meyer-Rodehuser E., 104. Muciaccia L, 175. O'Meara G., 317. Meyers G,, 415. Müller I., 103. Oplt V., 384. Mezzanotte B., 319. Muriaido L. (S. D.), 131. Oppi P., 64. Miccinelli C, 349. Murphy B., 103. Orlandi N., 252. Michael a lustinopoli M. Murphy L, 252. O'Rouike M. Fr., 252. (B. P.), 200. Murray I. G., 26. Orsenigo C, 51, 116, 117, Michaud E. (B. P. D.), Murray P., 402. 404. 243. Müsing L, 133. Osinski T., 413. Michelin A., 254. Mussolini B., 61. Osztovits S., 256. Michelotti M., 352. Myers E. (B. D.), 238. Otava L, 63. Milani A., 319. Ottaviani A., 60. Mület T. F., 413. N Mllot L, 103. P Mistrangelo A. M., 247. Nagy D., 413. Mitchell I. D., 103. Nanni A., 175. Pacchioni H., 254. Mittij L, 52. Nasalli Rocca M., 63. Pacelli E. (Card.), 60, 209, Mlejnek V., 255. Nasalli Rocca de Corne- 251, 270, 287, 383. Mocavero I., 63. liano I. Bapt. (C), 70. f Paget M. D. H., 64. Modesti O., 415. Nascimbene R., 288. Paglionica S., 237. Moglioni A., 208. Natalucci T., 254. Pagliucchi P., 62. Molinari P., 415. Natucci S., 16, 57, 83, Pajié M., 317. Mollenbeck V., 135. 124, 128, 205, 247, 280, Pakocs C, 63. Mollo A., 317. 283, 311, 312, 349, 410. Palazzolo A.M. (S.B.),286. Molony I. P., 103. Navarra P. L., 53. Palica L, 19. Monahan P. L, 238. Navarro Fr., 133. Palla A., 136. Mone P., 414. Negadras Haile Welde- Palla H., 320. Montarmi B., 135. Rufe (S. E.), 62. Pallotta(ven.)Al.,30,125. Montini L., 255. Niccoli F., 199. Pallotta ven. Maria Ay., Montresor A., 253. Nicolini L, 416. 101, 125, 127. Mooney E., 33-38. Nicolò A., 413. Pallotti (Ven.) V., 30, 59, Morano F., 84, 85, 86, 87, Nobili-Vitelleschi A., 415. 121, 122. 88, 89, 90, 91, 92, 93, Notton M., 252. Palma P., 351. 94, 95, 96, 97, 98, 99. Nouailles I. M. A., 199, Palmeira de Azevedo D., Morbi ducei Fr., 63. 244. 135. Morelli A., 384. Nourry E., 237. Palous L, 63. Moreno I., 414. Novaglia B., .176. Pangal L, 62. Morenval Z. I., 103. t Novak St., 352. Pannone O., .173. Moretti A., 135. Pantalli L, 208. Parmann N., 133. Morì I., 60. O Moriarty A. I ., 26. Parrillo F., 86, 87, 88, 89, f Morosini Peri A., 136. O'Brien I. T., 103. 90, 91, 92, 93, 95, 96, Morris I. Bapt., 251. Ochoa Ae., 318. 97, 98, 100. Morrissy M. I., 252. O'Connell G. (Card.), 199, Pasini F. (R. P.), 244. Mörzinger I., 103. 302. Pasquel A., 26. Moscardi V., 316. f O'Connor P. L, 288. Pastian O., 253. Moscatello N., 135; Odendahl L, 53. Pastoor G., 254. Moscato D., 270. Oldano L., 320. Paternam M., .137. Mosconi A., 104. Olivan Generosa, 409,410. Patrizi N., 87, 91, 94. Index nominum personarum 439

Patrizi Naro Montero, 61. Pocci C, 132. f Baiti Fr. M., 208. Pays L, 303. f Podlaha A. (Mons.), 104. Banairo Fr. X., 319. Pediconi Ph., 253. Polak L, 255. Batto H., 317. Peira V., 406. Poli E., 351. Baymundo G., 150. Pellegrini A., 175. f Polit E. M., 384. Ee C, 52, 121. Pellegrini B., 86, 93. Poljak M., 319. Bea F., 102. Pellegrini Quarantotti P., Polverelli C, 319. Beali A., 253. 132. f Papadopoulos I. (Mons.) Bedi Margarita a sacro Pelletier Maria a Sancta .104. Corde Iesu, 172, 250. Eufrasia (ven.), 30,101, Ponti E., 134. Bedi T. M. (B.), 172. 287. Pop. V., 209, 318. Beding F., 103. Peltier H., 133. Porzu P., 134. Eeich I. A., 320. Penotti E., 134. Pospisil Ph., 63. Eeig y Olivet C, 256. Pepe L, 63. Possenti A., 253. Eeina Ph., 253. Pequeño A., 174. Pozzani V., 89. Bemiddi H., 32. Perena B. E. O., 219. Pradel A. A., 320. Bessia I. B., 270. Perez y Cecilia A. M., 67. Precan L., 338. Bestrepo I. M., 31. Periccioli E., 174. Primeau V., 103. Beyes G., 302. Pericoli Bidolfini A., 318. Prosperini F., 288. Bieca F., 343. Pericoli P., 333. Provencher A., 255. f Bicci E., 136. f Perini P., 288. Przezdziecki H., 351. Eidolfi D., 134. Pernet (S. D.) St. 28. Przygodzki V., 135. Bighi P., 319. Pernter L, 133. Pucci (S. D.) A. M., 171, f Biveiro y Jacintho I. B., f Perrichon L., 384. 245, 247. 136. Perrin A., 414. Pucci Eustachius, 246. Eobertus (S.), 1.60, 163, Persichetti Ugolini E. de Puccinelli A., 64. 164, 165. Castel Colbuccaro, 31. Puchi P., 306. Boca N., 62. Peruzzo I. Bapt., 52. Fuggi G., .136. Boceo A., 104. Peterson I. Bapt., 199. Pulaski G. L., 64. Boch A., 288. Petrelli P., 208, Puorto B., 413. Eodriguez A., (S. D.) 286, Pettinelli G., 415. Putzu E., 416. 346, 347, 348, 349. Pfeiffer L, 102, 255. Putzu P., 416. Eodriguez Bafico A., 351. Piani E., 252. Eodriguez Villeneuve L, Pie C, 302. 245. Piccardo I. Bapt., 63. Q Eoesler Franz A., 254. Pichón I. V., 251. Quadrani Fr., 255. Bolla !.. 406. Pierazzuoli A., 174. Quaranta R., 136. Eonca E., 208. Piervincenti I., 64. Quattrocolo H., 84, 85, Eoncalli L, 251.. t Piffl G. F. (Card.), 1.76. 86, 87, 88, 90, 91, 92, Eoncarolo L, 352. Piga E., 415. 93, 94, 95. Eosafco G., 133. Pignatelli (S. D.) I. M., Quinn G., 251. Eosenkranz St., 384. 30, 171, 412. Quum P., 413. Bossi A., 176. Piluso C, 103. Bossi H. 238. Eossi I. 415. Pinger A., 244. R Pirelli A., 288. Eossi E. C. (Card.), 172, Piroli A., 255. Eaffaeli L. (P.), 247. 251, 280, 315, 316. Pirrotti da S. Nicola Pora- Baffo A., 352. Eossi M., 351. pilius M. (B.), 171. Bafols M., 131. Eossini L, 251. Platteau C, .133. Bagonesi Fr., 255. Eoszkiewicz L, 384. Pobozy A., 103. Eainer O., 64. Bota P., 252. 440 Index nominum personarum

f Botoli N., 176. Sciafika f. Kalil Mobarak., Soubirous (B.) Maria Ber­ Bouquette, 58. 381. narda, 131. Rovella L, 252. Schlindwein G. W., 32. Southwell R. (B.), 29. Rovigatti A., 319. Schmid A., 333. Spagnoli, 170. Rozman G., 245. f Schmid de Grüneck G., Spellman F. L, 302. Rubio V., 135. 147, 298. Spezzaferri Margaritha, Ruggiero S., 415. Schmitt I. D., 51. 378. Russo S., 302. Schotte C, 52,121. Spinelli D., 319. Rusconi P., 413. Schrembs L, 199. Sponar St., 63. Rust O., 175. Schrijnen L. I. H., 72, Spreafico E., 312. Byan B. L, 413. 136. Starace V., 319. Ryan L, 252. Schulte O. I. (Card.), 72, Starcevió L, 302. Ryan P. L., 413. 116, 404. Starcke I. ,150. Rzewnicki S., 84, 85, 86, Schulte I. L., 102. Stearns F., 135. 87, 88, 92, 93. Schumacher M. A., 317. Stella L, 84, 85, 86, 87, Schuster A. I. (Card.), 376. 88, 89, 91, 92, 93, 94. Schwarzmann H., 208. Sterbini. A., 253. S Scolari I. C, 31. Stockum^G., 72. Sacchetti S., 415. Scortegagna A., 120. Stoeckle H. M., 176. Sacconi V., 90, 91, 94, f Sedej F. B., 32. Stoidl G., 208. 95, 96. Segeta B., 103. Stoppani P., 63. Sagrini D., 319. Segura y Saenz P. (Card.), Stoyka A., 240. Sahm L, .133. 101, 207, 283, 313, 412. Strappa F., 102. f Sain L, 64. Seidel O., 254. Streicher H., 243. Saint Germain F. A., 252. Serafini I. (Card.), 173, Strieth I., 317. Sainz de Inchaustegui F., 207, 232, 251, 312. Stroppa L, 413. 132. Serres L, 252. Stuart I. C, 316. Salazar T., 270. Sguazzini L, 134. Suarez E., 101. Salimei L, 319. f Shahan T. I.. 136. Suetta L, 135. Saltelli C, 414. Sharon F. B., 133. Szczesnowicz St., 316. Salvator de Horta (B.), 30. Shea P., 320. Szécheñyi G., 414. Salvucci A., 174. Sbeldija N., 384. Szelazek A., 351. Sauric I. B., 316. Sibona L., 174. Szwajnoch St., 135. Santoro V., 316. Signorini Corsi. A., 175. Szyllaba Ae., 136. Sanders R., 130. Silo C, 352. Sandicchi P., 174. Sil vela A. de la Viesca dei Sanguineti C, 175. Castagnar, 32. Santarelli A. M., 59, 60. Silvestri Faà H., 92. Taddeo P., 252. Santucci C, 90. .Simon O., 352. Tagliapietra P., 72. Sanz Esparza Fl., 406. Simonelli I. Bapt., 254. Talamo Atenolri de Ca- Sardi A., 415. Sincero A. (Card.), 60, stelnuovo L, 174. Sargolini F., 252. 283, 338. Talamo T., 252. Sartiaux F., 145. Singleton H., 26. Tanaka D., 134. Sartori A., 317. Siseo D., 316. Tani A., 199. Saubat I., 59. Slavick VI., 253. Taskin I. M., 251. Sbarretti D. (Card.), 172. Smejkal L, 63. f Tchang E., 208. f Scaccia P., 119, 352. Soares I., 343. Tchang L, 26, 121, 244. Scala Fr., 254. Soldati R., 416. Tchao L., 200. f Scanu S., 64. Soret H., 32. Tch'eng P., 244. f Scarano A., 32. Soto I. M., 103. Terre H., 254. Index nominum personarum Ml

Terreno V., 384. j Valentini A., 133. Villemot P. M., 201. f Terzian P. P. XIII, i j Vallejo Maconzet B., 225. Villeneuve B., 26. Tesarcik C, 384. I Valton A., 253. Vincent St., 132. t Tessiatore P., 208. f Van Caloen G., 136. Vincenz L., 147. Testa L, 416. f Van de Ven C, 208. Visconti A., 103. Teutonico A., 252. Van de Venne A. I. M. H., Visser B., 244. Tkatschuk D., 239. 256. Vitanzi A., 254. Tharayil I., 416. Van der Vekens P. L, Vogt Fr. Xaverius, 52, Tneunis G-., 414. 133. 173. Thornton P. J., 413. Van Eynde L. L. B., 173. Volonterio A., 175. Thouret (B.) Ioanna L- Van Nuffel I. B., 319. Von Kessel A., 415. tida, 30, 59. Van Oers I. M., 53. Von Preysing C, 343. Tierny A., 175. f Van Bossum G. Card., Timotheus a Tino, 320. Timr L, 63. Vanni P. L, 238, 244. W Titomanlio S., 251. Vannutelli V., 124. f Waffelaert G., 32. Todini A., 352, 384. Vassalli Ph., 414. Walega L. Tomanek B., 103. Vassallo de Torregrossa Waltner L, 63. Toomey I., 316. A., 405. Ward (S. D.) Maria, 171. Tourmer L. I., 150. Vassiliu A. I., 286. Ware E., 133. Tornielli A., 173. Vastano A., 103. Wasilewski L., 135. Toro B., 200. Vega Centeno F., 135. Waymel E., 253. Torre I., 255. Veglio JSr., 3.17. Weld G., 26, 121, 245. Torrieri H., 415. Venuti V., 415. Westmayr I. Bapt., 288. Torrieri I., 252. Venturini S., 317. Winders M., 255. Torrini A., 244. Verde A. (Card.), 29, 83, Winter M., 288. Tournon P., 320. 207, 250, 287, "349, Wittrup L., 208. Traglia A., 103. 410. Wolfe I. M., 317. de Trannoy H., 253. Verolino I., 135. Wouters I. H. A., 317. Travostini L, 253. t Verrienti A., 136. Wrzol L., 384. Trezzi L, 85, 87, 88, 89, Verriet I., 52, 120. Wurth C. L, 256. 90, 92, 94, 95. f Verstraelen A. (Mons.), Wynen A., 84, 85, 86, Trindade Coelho H., 318. 176. - 87, 88, 89, 90, 91, 92, Tripepi IS"., 351. Vervoort G., 200. s 93, 94,' 95. Turbáceo Fr., 319. f Vettori G., 72, 230, 247. Turquetil A., 52, 121. Vezzulli H., 252. Vico A. (Card.), 205. Z VICTORIUS EMMANUEL III IJbaldi B., 146. rex Italiae, 61. Zaffrani L, 343. Ugliengo H., 269. Vidaurre y Mercedes del Zamanski L, 32. Ulivi D., 252. Pozo de Cueto H., 134. Zangolini F. O., 208. f Vieira de Mattos E., Zaniol L, 63. V 270, 352. Zerba C, 288. Vafiadhakis Stamatios, Vignoli L., 253. Zhänel B., 173. 254. f Viia y Martínez L, 352. Zimmak A., 173. Vagnozzi Ae., 208. Villanueva A., 135. Zucchini T., 253. Index nominum dioecesium, vicariatuum, etc.

IL - INDEX NOMINUM DIOECESIUM VICARIATUUM, ETC.

Antiochen. ., 32. B Antiochen. Pis., 119. Aere et Purus, 219. Antipyrgen., 26, 136. Bac-Mnh 238, 244.. Adamantin., 302. Antioquien., 100. B agen., 172. Adiacen., 251, 316. Antuerpien., 8. de Bahama, 257, 258^ Adrahen., 52, 172. Aprutin., 134, 275, 376. Baiocen., 89. Adrien., 97. Apuan., 64, 103. Baionen., 96. Aeginen., 32, 52. Aquaependien., 63. Baltimoren., 173. Aelaniticen., 199. Aquen. It., 60. Bambergen., 98, 391. Aesin., 252. Aquilan., 31,175,310,413, Bandoeng, '244, 288, 289. Agennen., 133. 415 s. Barcinonen., 172,' 251, Agrigentin., 52, 317, 384. Aquinatem, 312. 254, 256, 282. Albae Iulien., 146, 210, Aquisgranen., 208, 352; Baren., 175. 211, 212, 213, 214, Arboren., 102. Barolen., 270. 215. Arcadiopolitan., 352. Basileen., 8, 103, 251. Albam, 174. Arcen., 136, 270. de Batavia, 388, 389. Albanen., 56, 57. Areopolitan., 251. Bathursten., 316. Albien., 252, 303, 316. Aretin., 63, 64. Bajonen., 254. Aleppen., 84. Argentinen., 166, 168. Beiern en. de Para, 220. Alexandrin., 32. Argentoraten., 6, 8. Bellograden, 414. Alexandrin. in Luisiana, Ariminen., 175, 319, 351, Bellohorizontm., 302. 208. 352, 415. Bellovacen., 254. Algerien., 85, 90. Armenopolitan., 384. Beneventan., 252. AJgizen., 208, 302. Armidalen., 288. Bergomen., 26, 63, 103, Aliphan., 103. Asculan. Pie, .351. 173, 175, 287, 319. Allahabaden., 383, 401. de Ashanti, 294. Bernen in Hollandia, Àltamuren et Aquaviven., Aspenden., 52, 243. 401. .270. Assisien., 122, 224, 275. Beroeen., 72. Amazonen., 219, 220. Ästen., 238. Berolinen., 133. Ambianen., 103, 302. . Atrebaten., 133,175, 253, Berythen., 120. Amoy, 306. 254. Beryten et Gibailen., 381. Anagnin., 7, 8, .167, 384. Aturen et Dax., 413. Bethlehemitan., 380. Anconitan., 312. Augustam, 6, 13, 63, 255, Biden., 199. Andegaven., 254. 270, 405. Bilbao, 315. Andrien., 317. Augustan. P., 208. Birmingbamen., 252. Angolen., 147. Augustodun., 32. Bituntim, 135, 175, 252. Anking, 305. Aulonitan., 406. Bituricen., 91, 316. Ankuo, 304. Aurelianen., 93, 144. Blesien., 251. Annecien., 102. Aversan., 26. Bonaeren., 139, 346, 349, Antigonishen., 173. Auximan., 414. 406. Antinoen., 136. Ayaeuchen., 255. Bononien., 70, 90, 351. Index nominum dioecesium, vicariatuum, etc. 443

Bostonien., 199, 302. Cardicen., 72, 238, 244. Clevelanden., .199. Botucatuen., 118. Carolinaepolitan., 317. Cliftonien., 26. Bracharen., 270, 352,380. Carthaginen., 175. Cluj-Gherlen., 212, 213. Breslavien., 384. Casalen., 134. 269. Clusin., 135. Brictinorien., 63. Casertan., .173. Coccinen., 34, 290. Brigantien., 173. Casien., 136. Cochabambem., 254. Brixien., 132, 176, 255, Casiotan., 406. Coimbaturen., .150. 287, 307, 309, 310, 317. Cassanen., 49. Collen., 199. Brugen., 32. Castorien., 52. Colonien., 6, 8,13, 43, 72, Brunen., 173. Castri Maris, 319. 116, 166, 167, 168, 169, Budovicen., 63, 208. Catacen., 134. 175, 252, 256, 340, 351, Bugellen., 133. Catamarcen., 406. 404. Bukarestien., 211. Catanen., 288, 302. Comen., 343, 352, 384. Bukoba., 399. Caven Tyrrhenorum, 223. Comoran., 244. de Bulawayo in Bhodesia, Cayesen., 251. Concordien., 64. 400. Cebua-n., 413. Conchen., 348. Bulgarien. D. A., 225. Celenderitan., 52, 173. Congen., .147. Burdigalen., 414. Ceneten., 256, 317. Constantinopolitan. V. A., Burgenland (A. A.), 255,6. Centumcellarum, 119. 135, 176, 298, 299. Buscoducen., 133, 254, Cephaluden., 255, 413. de Coquilhatville, 300. 320. Cerretan., 172. Corduben., 71, 348. Changanacherrien., 57 s. Corisopiten., 317, 415. Changska, 306 s. C . Cornen., 270, 380. Changteh, 46 s.,. 306. Coronen., 384. €adurcen., 60. de Changtien., 305, 244, Comenten., 349. Caesarien. Mauret., 219, 369. Cortonen., 119, 176. 359, 361. Chaoshien, 121, 263, 304. Cotennen., 208, 238, 244. Caiacen., 147, 384, 413 s. Chefoo, 304. Cracovien., 384. Cajazeiren., 72. Chengchow, 305. Crainen., 416. Calaritan., 416. Chengtingfu, 26, 304. Cremen., .135. Oalatayeronen., 103. Chengtu, 306. Cremonen., 87, 252, 320, Calatanisiaden., 343. Chiapasen., 327. 351, 376, 413. Calgarien., 238. Chicagien., 26, 62, 103. Croen., 343. Calienten., 288. Chien., 112, 113. Cryptaeferraten., 126. Calien., 357. Chihfeng, 200, 265, 304. Cuban., 415. Calinden., 136. Chihuahuan., 26, 326. Curaeaen., 52, 120. Cameracen., 102,103,175, Choashien (de), 26. Curien., 147, 208. 254. de Chouchih, 244, 305, Cuschen., .135. Camerinen., 174, 208, 252, 372. de Cuttack, 406. 383. Chuchow, 200, 306. Cydonien., 136. Cameronen., 39 s. 42,173. Chungking, 305 s. Czestochovien., 135, 173. Oampanien., 26, 343. Ciliciae Arm., 32. Campecoren., 26. Cincinnaten., 62. D Campinen., 343. Civitas Vaticana, 332. Oampivallen., 319. Civitatis Castelli, 208, 252, Daren., 64. Canton., 307. 288. Daressalamen., 261. Caobang (de), 150. Claromontan., 254, 319, Dausaren., 384. Capuan., 161, 164, 414. 384. Davenporten., .102, 103, de Caqueta, 392, 394, 398. Clavaren., 63, 175, 176, 133. Carcassonen., 99, 303. 317. Detroiten., 319, 413. 444 Index nominum dioecesium, vicariatuum, etc.

Diego Suarez, 293. Fulginaten., 316. Hermopolitan. M., 208. Dionysien., 406, 416. Funingfu, 306. Hierosolymitan., 414. Divionen., 238. Furnitan., 199, 244. Hildesheimen., 6,166,168, Douala (de), 39, 40, 42, Fushun P., 296 s., 304. 340. 238, 244, 365. Hinganfu, 200, 305. Drepanen., 208, 343. G Hispen., 199. Dubuquen., 316, 317. Hispalen., 412. Dyrrh.ach.ien., 245. Gaditan., 104. Hobarten., 103. Gallipolitan., 63, 102. Hongkong, 307. E Gambia (de), 44, 150. Hortan., 103. Gandaven., 133, 319. de Huaraz, 135. Ebroicen., 103, 133, 134, Gazaeus, 60. Hudson (de), 52. 135. Geneven., 133,134, 364 s. Hu-nan, 172. Edessen., 72. Germanicopolitan., 136, Hungtung, 244, 305, 371. Eistetten., 256, 343, 382. 238, 244. Hwangchow, 244, 368. Elenopolitan. Byth., 256. Gerunden., 281, 352. Hypaepen., 48, 173. Eleutbernen., 52. Gherlen, 413. Eperjessen. Ruthenor., Gnesnen et Posnanien., I-J 352. 31, 110, .111, 134, 351. Eporedien., 176, 252. Goajiren., 52, .120. Jaboticaballen., 359. Erien., 32. Granaten., 173, 251, 315. Tacien., 199, 255,302,319, Erythraeae, 72. Grandormen., 32, 64. 384. Eugubin., 53, 135, .146. Gratianopolitan., 102,104, Januen., 63, 255. 172, 270. Jaren., 302. Gravelburgen., 26, 406. laurinen., 174. F Grossetan., 11.9, 255, 317, Ibarren., 26. Faventin., 251, 253, 254. 343. Ichang V. 306., Fenyang V., 305. Guadalupen., 129, 251. Iconien., 60. Feretran., 199. Guastallen., 270, 343. Idushien. P., 201, 305. Ferrarien., 90, 351. Guatimalen., 102. Jehol V., 265, 304, 370. Fesulan., 102. Gurcen., 64. lericoen., 100. Firman., 63, 64, 208. Gurzén., 36. Imolen., 412. Florentin., 26, 60, 98,126, Guyana Anglica, 26, 121, Indiarum Oriental. D. 160, 163, 199, 246, 2á7, 243. A., 33, 34, 36, 37, 68, 315. 290 s. Floriden. et'Melen., 137, H Insulae Grandis, 26. 138. Insularum Mayotte, Nos- Fluminen., 64. Hadrumetin., 32, 52. sibeae et Comorae, 244, Fluminis Magdalen., 200. Haimen, 305. 293. Foochow, 45, 306. Hainan, 307. Insularum Tahiti, 199, Forojulen., 254. Haiti, 132, 133. 244. Forolivien., 320, 406. Hanchungfu, 305. Insulen., 103, 134, 251. Foumbam., 295. Hangchow, 306 s. Interamnen., 102. Friburgen., 6, 13, 166, Hankow, 28, 255, 306. Irenopolitan. in Isauria, 168,^238. Hanyang, 306. 33, 36, 68. Friburgen Brisg., 32,364 s. Harlemen., 133, 251, 254, de Iringa, 261. Friburgen. H., 133, 134, i 19 s. Isauren., 36. 173, 364 s. Hartfortien., 174,175,199. Isernien., 176. Ensingen., 13. Hemesen., 405. de Jubbulpore, 401. Fulden., 51, 117. Herbipolen., 13. Juruen. (P. N.), 219, 220. Index nominum dioecesium,, vicariatuum, etc. 445

Leopolien., 86, 303. Matagalpen., 53. K Leopolien. Latinorum, Matriten. ,32,102,136,175. Kaifeng, 305. 176, 316, 379. Mechlinien., 31, 88, 133, Kaiyang, 307. Leucaden., 147. 173 s. s., 253 s.S.. 415. Kanchow, 306. Lexovien., 89. Medellen., 270. de Karafuto, 397. Libérien., 200. Mediolanen., 26, 31, 32, de Katanga, 146, 243, 301. Liburnen., 170, 175. 63. 97, 123, 134, 160, Katowicen., 92, 98, 100, Lichow, 46, 200, 306. 175, 196, 252, 253, 255, 103, 135, 316. Liman., 176, 316. 288, 376, 413 s. de Kavirondo, 366. Limburgen., 88, 255, 317. Meliten., 99, 254. Khartum, 295. Lincolnen., 255, 316. Mexican., 252, 321, 322, Kianfu, 306. de Lindi, 260, 262, 367, 323, 326, 330. de Kibondo, 399. 416. Michoaean (w<2eMorelien), Kielcen., 84, 97. Lintsing, 42 s., 305. 326. Kienning, 200. Lipen., 135. Miletopolitan., 26. Kienningfu, 306. Lisbonen., 64, 98. Milevitan., 64, 146, 243. Killaloën., 252. Litomericen., 384. Milwauchien., 251. Kirin, 266, 304. de Litore Aureo, 294, 367, Misnen., 120, 238, 343. Kisantu (de), 40, 41. 416. Misurien., 36, 37. de Kisumu, 366. Liverpolien., 64, 103. Modrussen., 302. Kongmoon, 307. Lodzen., 93. Moguntin., 51. de Kontum, 264. Loiang, 305. Monacen., 13, 176, 288, Kottaren., 34, 290. ¡ Lomzen., 316. 343, 405. Kottayamen., 67. I Londonen., 252. Monàsterien., 135, 175, Kumasi, 294, 367. Luanfu, 244, 305, 371. 208, 288. Kumbakonamen., 36. 37. Lublinen., 103, 173. Montereyen. Fresnen., Kwango, 40, 41. Lucen., 9, 245, 246, 247. 343. Kweiteh, 305. Lucen., It. 26, 54, 56. 245, Montis Albani, 94, 319. Kweiyang, 307, 387. 317. Montis Alti, 125, 127. Luceorien., 351. Montispessulan., 133,238. Luganen., 415. L Montispolitian., 351. Lugdunen., 32, 62, 3 33, Montis Regalis, 160, 163. Labacen., 99, 245. 142, 167. Montisregalen. Ped., 255, La Grossen., 103. Luxemburgen., 102, 173. 270, 317, 380, 384. Lacus Salsi, 52, 270. Lycien., 63, 288, 415. Montisvidei, 349. Lamen., 238. Lyren., 254 s. Morelien., 103, 326. Lampen., 32. Lystren., 270. Mosynopolitan., 52. Lanchowfu, 305. Mukden, 296, 304. Lancianen., 64, 252, 415. M Munkacsien. gr.-ruth.,240. Langson (de), 150. Mutinen., 254, 256, 317. Lanlung, 307. Maeaonen., 307. Myriophy ten. ,176. Laohokow, 32, 243, 306. Maceraten., 135, 319. Lauden., .173, 406. Macren. in Ehodope, 406. N Lauretan., 310. Majoricen., 315. Lausannen,, 133,134, 332, Mallotan., 26, 243. Nagporen., 401. 364 s. Manchesterien., 135, 199. Namurcen., 227. Leodien., 28, 134, 227, Manizalen., 270. Nanceyen., 201, 203. 252, 415. Marcianen., 380. Nanchang, 306. Leonen, (in America Cen­ Marden., 173. Nanking, 305. trali), 53. Marianopolitana 130,173. Nanning, 307. 446 Index nominum dioecesium, vicariatuum, etc.

Nanyang, 305. Pakhoi, 307. Poerwokerto (de), 244r Narnien., 102, 343. Pampilonen., 102, 409. 389 s. Ndanda, 260. Panormitan., 88. Policastren., 62, 252. Neapolitan., 29, 82, 83, Paotingfu, 304. Pomarien., 32, 199, 243. 102, 103, 132, 134, 161, Paphien., 104, 147. Pondicherien., 36, 37. . 206, 253, 311, 312. Papien., 175, 252, 287, Pohtiscurvi, 312. Neo-Eboracen., 53, 251, 288, 31.6, 414 s. ' Portlanden., 26, 199. 257, 270. Parahyben., 72. Portus Gratiae, 102, 252. Nepesin., 136. Parentin., 100, 229, 230. Posnanien., 110,134, 351. Nicien., 91, 97. Parisien., 6, 13, 36, 37, Pragen., .132, 252. Nieoletan., 252. 58, 62, 94, 95, 97, 132, Praten., 72, 230. 247, Ningpo V., 306. 133, 134, 145, 150, 166, Premislien., 176. Ningsia (de), 52, 121. 168, 174, .175, 199, 237, Premislien Latinorum., Mngyuanfu, 306. 243, 253, 254, 302, 318, 379. Nivernen., 131, 147, 302, 319, 320. Privernen., 53. 413. Parmen., 175 199. Ptolemaiden. Lyb., 51, Nolan., 31, 136. Passavien., 391. 116, 117, 404. Nominis Iesu seu Caebua- Pastopolitan., 357. Ptolemaiden. in Phoeni- na, 302. Patavin., 6, 26, 53, 134, ciá, 32j 52, 357. Northamptonen., 208. 160, 163, 166, 168, 224, Norvegia septentrionalis, 315,316,319,352,383 s. 150. Peiping Y., 304. N.ossiben., 244. Pekinen., 255. Quebecen., 26, 238, 244,, Nottinghamen., 199. Pèngpu Y., 305. 245, 251, 370. Novae Guineae centr.,113. Peorien., 32. Queretaro., 416. Novae Guineae orient.,222. de Peramiho, 262. Quilonen., 33, 34, 290. Novae Segobiae, 135. Pergulan., 89. de Quinhon, 264. Novarien., 60, 134, .175, Perusin., 146, 251. Quiten., 384. . 297, 298, 380. Pesqueiren., 416. Nueerin., 119. Petinissen., 52. K Nyeri, 52, 121. Petriculan., 251. ' Nyssen., 26. Petrieoricen., 303. Eatisbonen., 6, 8, 13, 29, Petrolinen., 343. 166,167,168,254, 413. Pharen,, .135. Ravennaten., 98. O Phat Diem., 244, 363 s. Reginaegradecen., 63. Oenipontan., 63, 255. Philippen., 19. Renen., 317. Olomucen., 63, 103, 338, Philippopolitan., 299. Rheatin., 96, 175, 351. 384. Phocaeen., 120, 136. Rheginen., 64, 270, 351 s. Oppiden., 52, 147. Pictavien., 407, 409. Rhizaean., 270. Oranen., 58. Pingliang, 305. Rigen., 13. Orthosien., 172. Pinsken., 98 s., 136, 302. Biopreten., 359. Oslo, 133, 270, 380. Pisan., 72, 217. Riverormen., 252. Ostiem, 57. Pisauren., 255. . Bockhamptonen., 150. Oxyrynchitan., 270. Piscien., 383. Rockfordien., 317. Pistorien., 60, 72, 86, 230, Roman., 13,18, 20, 60, 62, P 231, 245, 246, 247.. 63, 64, 70, 89, 92, 94, Pitilianen., 119. 95, 97, 103, 105, 106, de Padang, 380, 398. Placentin., 316. .121, 122, 123, 124, 126, Paderbornen., 114, 1 , de Plata, 406. 133,134, 135, 136, 139, 117, 243, 404, 406. Plymouthen., 252. 140, 141, 147, 151, 154, Index nominum dioecesium, vicariatuum, etc. 447

161, 163, 164, 173, 174, Sancti Mauritii Agaünen., Signin., 63,"253. 175, 176, 194, 195, 196, nullius, 119, 380. Sikkim, 150. 208, 220, 224, 239, 247, Sancti Pauli de Minne­ Silen., 302. 248, 249, 251, 252, 253, sota, 26, 361. Suchow, 305. 254, 255, 267, 288, 315, Sancti Pauli in Brasilia, Sinkiang, 150, 305. 316, 317, 318, 319, 336, 174, 361. Sinu (de), 39. 337, 351, 352, 353, 361, Sancti Peregrini Latiosi, Sinus de Hudson, 121,259. 384, 385, 386, 4.13, 415. 219. Sinyangchow, 305. Bottenburgen., 13. Sancti Severini, 72, 413. Siouxormen., 252, 317. Ruben., 135, 175, 252. SS. Assumptionis, 347, Siwantze, 52, 120, 304. Buremonden., 72, .136, 348. Smyrnen., 112, 113. 256, 316, 317. SS. Conceptionis, 348. Soanen. Pitilianen., 119, Ruthenen., 286. Sanctorien., 150. 270. Ss. Vincentii et Anastasii Sonoren., 413. S ad aquas Salvias, 317. Soran., 312. Sanyuan, 226, 228, 244, Sorocaban., 118. Sabarien,, 135. 305. Spalaten., 255. Sakhalin {vide Karafuto), Sappen., 384, Spiran., 317. 397. Sapporo (de), 397. Spoletan., .172, 251, 252, Salaminen., 290. Sarajevo, 316. 275, 317, 319. Salem (de), 36, 37. Satumarien., 63, 288. Strigonien., 63, 108, 109, Salernitan., 53. Savannen., 63, 103. 252. Salforden., 199. Savonen., 135. Suanhwafu, 304. Salisbnrgen., 95. Schneidemühlen, 176. Sucren., 414. Salopien., 26. Seiantonen., 48. Suif u, 306. Sanctae Agathae Gotho- Scodren., 245. Suiyuan, 304. rum, 64, 252. Scrantonen., 252, 288. Sulmonen., 375, 376, 415. Sanctae Fidei (R. A.), Seccovien., 288, 384, 4.13. Surrentin., 317. 256, 406. Segusien., 238, 269. Susan., 383. Sanctae Fid. in Am. sept., Seljen., 270, 380. Swatow, 307. 103. Senegalen., 44. Syenen., .174. Sanctae Mariae, 120. Senem, 119, 247, 252, Syracusan., 63, 134, 288, Sanctae Mariae Ormensis, 302. 310, 343. 238. Senogallien., 254, 335. Sze-ping-kai, 238, 244, Sancti Angeli de Lom­ Senonen., 32, 302. 304, 370. bardis, 288. Sessan., 135. Sancti Christophori de Setin., 53. T Habana, 89. Shan-si sept., 126. Sancti Deodati, 201, 204. Shan-si, 172. Taboren., 243, 394, 399. Sancti Francisci in Cali­ Shaowu, 306. Taiynanfu (de), 109 s., fornia, 52. Shihtsien, 307, 387 s., 407. 305. Sancti Georgii, 39. Shenchow, 306. Tali, 150, 307. Sancti Germani de Ri- Shikoku, 134. Tananarive, 319. mouski, 92. Shinchow, 307. de Tanganika, 394, 395, Sancti Hippolyt!, 99,102, Shohchow, 305, 374. 396, 399. 103, 208. Shunkingfu, 306. Tärbien. et Lourden., 89, Sancti Iacobi de Chile, Sianfu, 226, 228, 238, 131, 303. 133, 136. 244, 305, 372. Taichow, 306. Sancti Marci et Bisiniani, Siedlcen., 351, 384, 413. Tarnovien., 93, 199. 64, 280. Sienhsien., 304. Tarentin., 378. 448 Index nominum dioecesium, vicariatuum, etc.

Tarquinien., 119. Tsinchow, 305. Vijayapuramen., 67 s., Tarvisin., 53, 253, 351. Tsingtao, 305. 290. Tatsienlu V., 306. Tsining, 304. Vilnen., 95. Tatung, 200, 304 s. Tsitsikar (de), III, 112, Vindobonen. (vide Vien­ Tatungfu (de), 238, 244, 200, 304. nen.,), 87, 343. 373. Tudertin., 208, 252. de Vin h, 407. Taubaten., 135. de Tukuyu, 395,396, 407. Vladislavien., 64, 208. Taurinen., 103, 121, 270, de Tulancingo, 380. Volaterran., 352. 286. . Tullen., 202, 203. Teffè (de), 219. Tumacen., 357, 358. W Tegulcigalpen., 352. Tungchow, 228, 305. Teng-Shu-ting V., 255. Turonen., 320. Wanhsien, 306. Tergestin., 84, 97. Turuzitan., 238, 244. Warmien., 63. Terracinen., 53. Tusculan., 125, 126, 127, Weihaiwei, 200, 305. Thaciae montanen., 244. 194, 195, 233, 317. Weihweifu, 305. Than-Hoa, 244, 363, 407. Tyren., 102. Westmonasterien., .133, Theatin., 319. 238, 241. , Themiseyraens, 136. U Wimen., 85. Theodosiopolitanus in Ar­ Winnipegen., 320. cadia, 263. Ubanghi, 150. Wonsan., 304. Tibentin., 32. Uganden., 243. Wormatien., 7. Tientsin., 304. Ultraiecten., 319. Wratislavien., 7, 92, 120. Timisoaren., 63. Urbevetan., 92. Wuchang, 306. Tinien., 71. Urbinaten., 199. Wuchow, 150, 307. Tingchow P., 306. Utinen., 136, 384. Wuhu, 305. Tirnavien., 136. Uziparitan., 146, 243. Tiruvallen., 290, 291. Uxentin., 406. Y Tloen., 199. Tokien., 172. V Yaehow, 306. Toletan., 283. Yaounde (de), 42, 52, Tolosan., 86, 133, 252, Valentinen., 64, 302. 12.1, 295. 253, 254, 316. Vapincen., 302. Yenchowfu (de), 48, 173, Torcellan., 9. Veliternen., 139. 304. Tornacen., 175. Venafran., 176. Yenki, 304. Torontin., 173. Veneten., 315. Yennanfu, 305. Traianopohtan., 207. Venetiarum., 63, 72, 175. Yihsien., 304. Transilvanien., 85, 86, 88, Ventimilien., 32, 320. Yochow, 47, 200, 306. 146, 209, 211, 213. Verae Crucis, 327. Yukiang, 306.

Trapezuntin., 200. Verapolitan., 34, 67, 290: Yungchowfu, 306. Travancoren., 34. Veronen., 96, 134, 288. Yungnien., 304. Trecen., 254, 302. Versalien., 103, 303. Yungpingfu, 304. Treien., 72. Veszprinien., 103. Yunnanfu, 199, 244, 307. Treviren., 63, 252. Vhrbosnen., 288,316,317, Yutsé, 109 s., 200, 305. Trifluvianen., 255. 319, 352. Tripolitan. Melchitarum, Vicem, 281, 282, 283. Z 319. Victorien. Hisp., 62. Trivandren., 290, 291. Victorien., 132. Zabitan., 243. Triventin., 384. Viennen., 87, 133, 176, Zamoren., 347. Tsinan, 42, 43. 343. Zanzibarien., 146, 243. Tsinanfu, 304, 305. Viglevanen., 384, Zaparen., 238, 244. Index nominum religionum 449

III - INDEX NOMINUM RELIGIONUM

— a Ssmo Redemptore, — Mariae Auxiliatricis, ' A, 402. 171. Adoratrices Pretiosissimi — Helvetica a S. Mauri­ — Ss. Cordis, .173. Sanguinis, 60. tio Agaunen., 380. — Sacrorum Cordium, Ancillae a caritate, 307. — Immaculati cordis B. 172. Ancillae Sacri Cordis Iesu, V. Mariae (de Sonent), — S. Mariae a Providen­ 412. 52, 120, 200, 238, 244, tia, 286. Anglicanae Virgines, 171. 373. — N.D. deIssoudun,316. Augustiniani ab Assump­ — Iesu et Mariae, 315. Filii Immacul. Cordis Ma­ tione, 28. — indigena Sororum Nip- riae, 207. ponicarum a Visitatio­ — S. Familiae, 172. B ne, 172. Fratres Minores, 29, 43, — Belgica, O. S. B., 243. 52, 59, 109, 110, 172, Basilii (S.) Magni Ordo, — Missionis, 406. 200, 207, 223, 224, 226, 239. — Ottiliensis ex Ordine 238, 243 s., 368 s., 371, Benedictinae a Ssmo Sa­ Sancti Benedicti, 260, 374, 397. Jter cramento, 60. 262. -— Capuccini, 52,12(pT50, Benedictinae N. a D. Pro­ — Presbyterorum ab Im­ 200, 270, 293, 380, 398. videntiae, 102. maculato Corde Mariae, — Conventuales, 101,131, Betharram (de), 59, 150. 121. 201, 233, 298, 299. Byzantino slavicae Soro­ — Servulorum Caritatis, Fratres Praedicatores, 5 s., res Missionariae Sa- 286. 7,13,29, 45,52,101,120, cratissimi Cordis Iesu, — Sororum a Ss. Cordi­ 150,168,200, 238,294s. 285. bus Iesu et Mariae, 120. — Ss. Cordium (de Pic- pus), 244. C —- Spiritus Sancti, 40, 52, Hermanas « de la Pureza Canonissae Begulares S. .120 s., 146, 147, 150, de Maria Santísima », Augustini, 20.1, 203. 207, 238, 243, 365. 315. Carmelit. Excalceat., 172. Carmelitides a Caritate, I E .171, 281, 283. Institutum a B. M. V., Cistercien., 114, 115. Eremitae S. Augustini, 171. Clerici discalceati a Pas­ 46, 47, 200, 300, 358. <— a Domino Nostro, 132. sione D. N. I. O, 28, — Sacrae familiae, 287. 131, 172, 270, 275, -— Sororum pauperum, 280. F 286. Clerici excalceati Ssmae Filiae B. V. Mariae « de Trinitatis redemptionis M captivi, 283. la Retraite », 315. — Begulares Sancti Pau­ — Caritatis Canossianae, Mariannhill (Congr. Mis­ li Barnabitarum, 311, 29. sionaria de), 400, 406. 312. — Crucis, vulgo Sorores Maryknoll (Congr. Mis­ Congregatio Augiensis Or­ S. Andreae, 28 s., 250, sionariorum de), 150, dinis Cisterciensis, 115. '407, 408, 412. 296.

ACTA, vol. XXIV, n. 13. —. 31-12-932. 30 450 Index nominum religionum

Matres Piae (de Ovada), Parvulae Sorores derelic- — Missionariorum de Ma­ 60. torum senum, 409. ryknoll, 150, 296 s. Missionarii a Consolata, Puellae Caritatis, S. Vin­ — Missionariorum Afri­ 52, 121. centii, de Paulo, 131, cae, 396, 407. — a Ss. Cordibus Iesu et 171, 207, 250 — missionum ad exteros Mariae, 199. Quebecen, 244, 370. — a Sacratissimo Corde — N. D. de Coenaculo, Iesu, 244, 300, 387, 388, R 131. 390, 407. — Parisiensis missionum Recollecti S. Augustini — Sacrae Familiae, 150. ad exteros, 59,121,123, Eremitae, 251. — Salettenses, 106. 243, 150, 199, 266, 296, . Moniales a Visitatione, 363. 308. S — Presbyterorum Ssmi cordis de Betharram, Sacerdotes a S. Corde Ie­ 59, 150. o su, 295. — Salesiana, 172, 195, — S. C. I. de Betharram., 402. Oblati B. M. V. Immacu­ 59, 150. — (Pia) S. Francisci Sa­ latae, 52,121, 200, 286. Salesiana (Pia Societas) lesii, 105, 194. — e Congregatione Sanc­ B. Ioannis Bosco, 172, — Sancti Ioseph de Mill- torum Gaudentii et Ca­ 195, 407. Hill, 366. roli, 297. Scholarum Piarum (Cle­ Sorores a bono Pastore, Ordo Basilianus S. Iosa­ rici), 171, 212. 101, 287. phat, 239, 240. Servulae Beatissimae Vir­ — a Sacra Familia, 172, — B. M. V. de Mercede, ginis Mariae Immacu­ 250. Bedemptionis Captivo­ latae, 303. —- ab Immaculata Con­ rum, 140. — Iesu in Ssmo Sacra­ ceptione, 102. Ordo Crucigerorum, 244. mento, 316. — Angelorum, 172. — Erem. S. Augustini, — Iesu, 315. — Armenae ab Immacu­ 46, 47, 200, 300, 358. Societas a S. Columbano, lata B. M. V. Concep­ — Praemonstraten., 401. 150, 380. tione, 240. — Sanctae Crucis, " 388, — a S. Ioseph, 131. Sorores a S. Dorothea fi­ 389. Societas a Verbo Divino, liae Ss. Cordium, 161, — S. Benedicti, 243, 391. 150. 286. O. S. B. (Congregatio Bel­ — Helvetica Missionum — Caritatis, 39, 131. gica), 146, 301. - ad exteros, de Betleem, — et Institutionis Chri­ Ordo Servorum Mariae, 111, 200. stianae, 131. 59, 143, 171, 247. : — hibernica a S. Colum­ — a S. Anna, 131. — Ssmae Trinitatis, 59, bano pro missionibus — Carmelitides a cari­ 83, ad Sinas, .150, 380. tate, 171, 281, 283. —- tertiarius Regularis — Iesu, 26, 29, 31, 41, — Divini Salvatoris, 60. Paenitentiae S. Fran­ 106, 121, 160, 161, 163, — Franciscales Missiona­ cisci Assisiensis, 316. 164, 171, 200, 203, 243, riae Mariae, 101, 125, 286, 309, 336, 346, 348, 126, 201. P 349, 412. — Franciscanae a Divi­ — Lugdunen, pro Missio­ na Pastora, 102. Parva domus Divinae pro­ nibus ad Afros, 200,294. — Mercedariae Caritatis, videntiae, 286. — Mariae, 201, 276, 380. 315. Parvulae Sorores ab As­ — Mariae Auxiliatricis, — Minimae Sacri Cor- sumptione, 28. 171. ; dis, 60: Index nominum religionum 451

Sorores Misericordiae (Sa- — Pallottinae Caritatis, — Sancti Francisci Sale­ gienses), 102. 251. sii, 315. Sorores Misericordiae(Ter. — Parvulae Operarii,251. — S. Ioseph (III Ord. S. Ord. S. Franc. Luxem­ — Parvulae Societatis FrancisciWisconsin),60. burgen.), 173. Mariae, 60. — Ssmi Sacramenti, 251. — Missionariae Sacri Cor­ — a Providentia (Gra- •— Servae M. Ssmae, 60. dis Iesu, 28. tianopolitan), 172. — Tertiariae Carmelita- — Missionariae a Socie­ — Resurrectionis N. D. nae Sanctae Teresae in­ tate Mariae, 201. I. C, 60. stituti Sancti Martini, — Missionariae Domini­ — Sacrae Familiae, 286. 315. canae Ssmi Rosarii, 102. — Sanctae Doroteae, 1.61, — Missionariae Zelatrices 286. T S. Cordis, 173. — S. Zitae, 55. — N. Dominae a Calva­ — S. Andreae, {vide Fi­ Tert. Dominicanae Con­ rio, 60. liae Crucis). greg. Granaten., 251.

IV

INDEX RERUM ANALYTICUS

À blici cultus eidem delati monumenta, 12 s., 340; tituli ad Doctoris Ecclesiae di­ Abbatia nullius helvetica S. Mauritii Agau­ gnitatem, 14, 29; opportunitas causae ca­ nensis S. C. Consistoriali subiicitur, 119. nonizationis absolvendae nostro aevo 15;, — — nuper creata: de Ndanda, 260 (cfr. aequipollenter canonizatur, 15 s.; festum Praelatura nullius). statuitur, 16; officium, Missa et elogium, nomine inmutata: de Lindi, nunc de p. .166 ss, Peramiho, 262. Alexander IV, elogium Alberti Magni, 6, 7. Abbatiae monasticae restitutam: Leffiensis, Antoniana basilica et aedes in possessionem Ord. Praemonstraten., in d. Leodiensi, Sedis Apostolicae nuper translata, 234. 227; B. M. V. de Hardehausen in dioec. — solemnia, 224, 233. Paderbornensis 114; S. M. de Buckfast, Apostolatus Orationis consociatio, de tem­ in Vestmonasterien., 341. plo S. Antonii Erem. in Exquiliis, 354. — — laudatae: Altahensis, seu de Nieder - Archidioecesis nova, Trivandren., 290. altaich, 391; Ferigoletensis, 227; Marien­ Archisodalitas Urbana doctrinae christianae, stattensis, 114; B. M. V. de Petragy- patroni caelestes 196; nova indulgen­ rante, 341; Tongerloensis, 227. tia, 249. Actio Catholica, promovenda ubique, 183, ArgenUnae Reipublicae vindicatio in liber­ 340; ex missionibus paroecialibus pro­ tatem, 139; ecclesia in Urbe nationalis, 139. ficit, 403. Ars «.sacra» nova, quae dicitur, quo sensu — adumbratur in «pia societate Apostola­ improbanda, 356 s. tus catholici » ven. Vincentii Pallotti, 123. «Athei militantes » nefariorum scelerum auc­ — in Mexico, 331. tores, 354. Adhalberti (S.) martyris exuviae Gnesnae, Atheismus imperans, praesertim inter com­ 110. munistas, 180 s., 182,189 s., 354; momen­ Aetas confirmandorum declaratur, 271. tum causae, 184. AWa Iulia dioecesis, olim Transilvaniensis, Augustinus (8.), XV saeculari anno per 146; novis iuribus instruitur, 210 s. novas erectiones celebratus, 46 s. Albertus Magnus, ep. Ratisbonen., O. P., faciens et docens, activam cum umbràtili • • B vita componens, ut doctrinae sidus lau­ datur, 5 s.; curriculis vitae, 6 s.; obitus, Bamboszi ven. Benvenutus, causae progres­ 12; translatio exuyiarum, 13; magister sio, 131. Thomae Aq. 6; pacis requester, 7, 9; mis­ Bahama insulae in praefecturam apostoli­ sionalis, 7; in Curia fulgens, 8; episcopus, cam ordinantur, 257. collector Cruciatae, 8; religiosae vitae Basiliarms Ordo, reformatio Leonina, 239; fautor, 8; doctor universalis, 9, 11; dux laudes, 239; constitutio firmata sub no­ exordientis Scholasticae, 10; revelationis mine « Ordo Basilianus S. Josaphat », 239; supernaturalis assertor, 10 s.; eius opera translatis Romam curia et ephebeo, 239; quae magis pietatem redolent, 12; pu­ provinciae, 240. 454 Index rerum analyticus

Basilicae minores declarantur templa: Buda- Canonizatio aequipollens, seu ad modum gra­ pestinum S. Stephani, 108; Cávense, tiae, 15 s. - B. M. V. ab Ulmo, 223; Constantinopolit., Caravagiensis B. M. V. manifestatio quinto S. Antonii, de Pera, 298; Friburgense, ante saeculo, 377. conlegiale Dominae Notrae, 364; G-ne- Cathedraticum, ad mensam episcopalem effor­ snenseB. M. V. Assumptae, 110; Nova- mandam, 34, 68. riensae, B. M. V. in S. M. Varallo, 297; Causae matrimoniales, harum momentum, Parentinum, euphrasianum B. M. V. As­ 274; tractatio, novis diligentiis ordina­ sumptae, 229; Passavien: abbatiale de tur, 272 s.; relatio quotannis de his fa­ Niederaltaich, 391; Pistoriense, B. M. V. cienda S. C. de Sacramentis, 272 s.; tribu­ Humilitatis, 230; Eoman.: S. Antonii nal appellationis, 273 s.; in S. R. Rota Patav., 224; Senogallien., cathedr. S. Pe­ per annum actae recensentur, 34 ss. tri Ap., 335. Cautiones in dispensatione ad mixtas nup­ Bellarmino (S.) Robertus, controversiarum tias, ad validitatem requiruntur, 26. magistri, et catechismi compilator, 197; Censor ex oficio deputatus ad revisionem patronus operum catecheseos christia­ publicandorum, quas normas sequi te­ nae, 197; officium, Missa et elogium in neatur, 241. festo, 160 ss.; indulgentia in festo, 249. Censurarum declaratio: in sac. Marazzi, 53. Beneficiarius, num in omnibus usufructua- Cerioli 8. D. Paula Elv., vid. Busecchi-Tas- rius sit, 147 s.; ratione substantiae bene­ sis, progressio causae, 287. ficii non habet dominium, 148. « Cito ne manus imposueris »: quaenam verbi Beneficium et beneficiarius quoad fodinarum potestas, 79. proventus, 148. Civitatis Vaticanae iudiciaria ordinatio, 332 s. Bianchi (B.) Franciscus Xaverius, beatifi­ Claret Ven. Antonius M., causae progressio, cationis recensio, 311; reassumptio cau­ 207. sae ad canonizationem, 286, 312. Clericis orientales extra propriam regionem Blanchard Luciana, puella invocato B. An­ perrecturi litteras discessuri aies et re­ drea H. Fournet prodigiose sanata, 409. scriptum S. C. pro Eccl. Orientali, impe­ Bona et iura patrimonialia sub administra­ trent, 344; aliisque normis suam com­ tione Status R. C. Transilvaniensis, 310 ss. morationem conforment, 345. Bonorum temporalium aequa partitio in so­ Clericorum habitus, 76 s. cietate promovenda, 184 s. Cleri incrementum pro viribus curandum, 49. Borromaeus S. Carolus, 336; de « Catechismo Clerus indigena, fovendus, 48¿ 363; sui terri­ Romano ad parochos», 196 s.; patronus torii regimen suscipiens: 34, 36, 43, 68, operum christianae catecheseos, 197. 263 ss.; optionem habens ut dioecesi indi­ Boscardin, 8. D. Bertilla, causae progressio, genae etiam alibi adscribi valeat, 37, 68. Clujensis Universitas, 212; et continens ec­ Bosco (B.) Ioannes, causae progressio, 171, clesia, 213. • 287. Codicis canones uberius illustrati: 459 § 4, Bourne Card. Franciscus, Legatus mittitur p. 284; 788 p. 271; 1037 p. 284; 1131, ad solemnia restitutae abbatiae S. M. de p. 284; 1399 § 9, p. 71; 1470-1476, p. 147; Buckfast, 342. 1521, p. 210; 1573, p. 314; 2101, p. 314. Breviarii Bomani reformatio recensetur, 49. Collegium (Pont.) P io-Latinum Americanam Buckfast (S. M. de), abbatia restituta, 342. de Urbe, 220. Bulgariae, Delegatio Apostolica instituitur, Germano-Hungaricum, 106. 225. Buthenwm, olim ad Ss. Sergii et Bac­ Byzantini ritus in Turcica ditione, ordinaria­ chi, 239. tus, 270. — Bussicum de Urbe, curam suscipit tem­ pli S. Antonii Erem., 354. Commissio dioecesana, de musica sacra, 73. C — peculiaris, ad novum ordinem iudicia­ Cabrini Francisca Xaveria S. D., causae pro­ rium Civ. Vat. parandum designatur, 333. gressus, 28. - — Pont. pro Bussia, de templo S. Antonii Caeremoniae sacrae, in honore summo ha­ in Exquiliis catholicis ritus slavici ad­ bendae, 49. dicendo, 353 s. Index rerum •analyticus 455

Communio prima eucharistica, non prohibe­ Cottolengo B. los. Benedictus, causae pro­ tur aetate ante susceptam Confirmatio­ gressio, 286. nem, 272. Couderc S. D. Maria Vict. Teresia, causae Communismus cum ceteris eversoribus pu­ progressio, 131. blici ordinis improbatur, 180. Cruzeiro do Sul, nova sedes praelatitia, 219! Competentia S. R. Rotae, in casu excluditur, 96. D Concionandi ars, quaenam quaerenda, 49 s. Concursus paroecialis, non praescribitur pro Defensor Vinculi, in S. R. Rota, 98 s.; in prima provisione novae erectae paroe­ curiis dioecesanis, 273. ciae, 285. Dei Castillo S. D. Ioannes, S. I., martyr, Conferentiae episcopales, vide Congressus, apostolus Indorum Paraquariensium,348; Episcoporum. processus canonici et Causae introductio, Confirmationis sacramentum qua aetate in 349. latina Ecclesia conferri possit, 271; ali­ Delegatio Apostolica nova in Bulgariae Re­ cubi ex consuetudine antiquissima, 271 s. gno, 225. Congregationis a SS. Redemptore, altero Delpuig S. D. Paula a S. Aloisio, 171; adum­ pleno saeculo laudes recenset R. P. et bratio vitae, 281; obitus, processus cano­ incrementa ominatur, 402. nici, Commissio causae, 283. Congregationes religiosae, nuper approbatae De Matthias Maria (Ven.), causae progres­ (vide Instituta). sio, 29. Congregatio religiosa dissoluta: vulgo delle De Rodat M. Guillelma (Ven.), causae pro­ Piccole Ostie, Tarentin., 378. gressio, 286. Congressus episcoporum in Italia, certis nor­ De Rosa (S. D.) Ianuarius, 29; vita eius mis ordinantur, 242. adumbratur, 82 s.; obitus, processus ca­ Consilium dioecesis catholicae Albae Iulien- nonici, introductio causae, 83. sis lat. rit., 210 ss.; Statuta quibus regi­ Di Canossa Magdalena (Ven.), causae pro­ tur, 213ss.; membra, 215; Comitatus, 217. gressio, 28. Consociationes Mariales, 350 ante annos, pri­ Dioeceses novae (vide et Archidioecesis): Ja- mum erectae Friburgi Helv. a S. P, Ca- boticaballen., 359; Kottaren., 33 s.; Rio- nisio, 364 s. preten., 359; de Salem, 36; Tiruvallen., Consultores dioecesani pro Capitulo, 34, 37, 290; de Vijayapuram, 67 s.. 68, 220. — sede mutata: Floriden. et Meiern, 137. Conventio Rumena, interpretatione donatur — nomine mutata: Transilvanien, nunc circa « Statum catholicum Transylva- Alba Iuliae, 146. niensem», p. 209. — finibus inmutatae. Botucatuen., 118. Ful- — Lateranensis, vide Lateranensis. den.-Moguntin., 51, 117; Monacen.-Au- Conventus Eucharistici Bononiensis, 70; Du­ gustana, 405; Paderbornen.-Colonien., blinensis celebratio, 234 s.; memoriale, 116 s., 404; Premislien.-Leopolien., 379; 231; Aprutin., 375. Chien.-Smyrnen. 112; Sorocabana, 118. — Velehradensis sextus, ad dissidentium Di Rosa M. Cruxifixa (Ven.), adumbratio! reditum parandum, 338. vitae, 308; fundatrix Congr. Ancillarum — Essendiensis catholicorum Germaniae, a Caritate, 309; Cordis Iesu cultrix, 309; 339 s. obitus, 310; canonici processus, 310 s.; Cooperatio formalis, exsulat a petitione per declaratur heroicis praedita virtutibus, legem (Mexici) coacta ad civiles magis­ 311. tratus pro cultus prosecutione, 319 s. Dispensatio super mixta religione quoad Cor Iesu Eucharisticum, 231. cautiones, 26. - . * Cordi Iesu Sacratissimo novae inlatae offen­ Doctrinae Christianae Archiconfraternitas Ur­ siones, 181; sarciendae a piis hominibus, bana 196; nova indulgentia donatur, 249. 183 s.; praesertim oratione, 185, signan­ Dominicus (ven) a Matre Dei, causae pro­ ter ad pacem impetrandam, 187 s.; et gressio, 131. poenitentia, 188; qua ratione festus Ei­ Domus studentatus, religiosis clericalis, 75. dem dies celebrandus, 192 s; octava pia­ « Dulcissimi Iesu » supplicatio officii slavici, cularis, 193. 354. 456 Index rerum -analyticus

E G [Ecclesia orans, 186. Gabriel (8.) a Virgine Perdolente exemplar Ecclesia, seu domus Dei et locus orationis, studentium, 280; Off. et Missa, 172, 275 ss qua arte aedificanda, 356. Calgani Gemma (Ven.), Lucensis virgo, -30, Ecclesiae Christi indefectibilitas, 182 s. 131, 173, 383; 383; adumbratio vitae Essendiae (Essen), christianae laudes, 340. eius, 54 s.; « lilium inter spinas », 55; Ephemerides piae, quoad vulgationem gra­ disciplinae S. Pauli a Cruce alumna, 55 s.; tiarum et oblationum, 240 s. obitus, 56; declaratur virtutibus prae­ Ephesinae synodi celebratio, 19. dita heroicis, 57. Episcopi, de arte sacra solliciti sint, 356 s. Gallardo sac. Leo Ioseph, conditor ecclesiae Episcoporum congressus, seu coetus sive con­ urbanae B. M. V. Perdolentis, 139. ferentiae, in Italia, sub quibus normis Gaspar (B.) del Bufalo, romani cleri decus, vigeant, 242 s. 121. Eucharistia summopere appetenda, 55; aetas Gasparri Card. Henricus, litterae ad eum ad primam Communionem, 272. B. P. quibus mittitur Legatus ad con­ — et missiones, 375. ventum eucharisticum Aprutinum, 375. Eucharisticus cultus, 55, 70, 375; apud Hiber- Gasparri Card. Petrus octogenarius, auctor nos, 235, vide et Conventus eucharistici. Catechismi catholici, et tractatus de matrimonio christiano, Praeses consilii de codificatione orientali, insigni elogio F B. P. honestatus, 197 s. Fantosati 8. D. Antonius, martyr sinensis, Gerosa Vincentia (Ven.), causae progressio, causae progressio, 172. 30, 131, 287. Ferigoletensis abbatia, O. Praem., 227. Guadalupensis B.M.V, iconis, visitatio, in­ Ferrini ven. Contar dus, causae progressio, dulgentiis augetur, 129. 287. Gonzalez 8. D. Rochus, S. I., martyr apostolus Festa pro universali ecclesia extensa: Ma­ Indorum Paraquariensium, 287, 347; pro­ ternitatis B. V. M., 151, 169; S. Roberti cessus canonici et Causae commissio, 349. Bellarmino, 160, 169; S. Alberti Magni, Grassi 88. DD. Gregorius et socii, martyres 166, 169; S. Gabrielis a B. M. V. Per- sinenses a. 1900; causae progressio, 172. dolente, 172 (vide Missa et officium). Gratiae, seu caelestia beneficia, quomodo — translata: s. Gertrudis, 169. vulgandae in ephemeridibus piis, 241. Fides, vinculum mystici corporis I. C, 339. Gregoriana, Pont. Universitas in Urbe, magno Filippini (S.) Lucia, Off., et Missa, 171. Cancellario insignitur, 267. Fischer Io. M„ litterae ad eum B. P. de Guanella S. D. Aloisius, causae progressio, conventu catholicorum Essendiensi, 339. 286. Fodinarum proventus ad beneficii dotem, nec ad fructus, referendi, 147. H Fogolla 8. D. Franciscus, martyr sinensis, Habitus clericorun, 76 s; religiosi gerendi ve­ causae progressio, 172. titum personale, 378. Formula seu testificatio ab alumnis religiosis Hardehausen, abbatia restituta, 114. ante subdiaconatum subscribenda, 80 s. Hazé Teresia (Ven.), causae progressio, 28. Fourier (S.) Petrus, dux spiritualis Ven. Henninghaus Augustinus, episcopus Hy- Alexiae de Clerc, 202. paepenus: eius laudes missionariae, 46; Fournet (B.) Andreas Hubertus, 29, 250; cleri indigenae egregius institutor, ibidem. vulgo dictus « Bonus Pater » 408; recensio Hiberniae catholicae laudes, 234 s. vitae, 408; fundator, 408; miracula ap­ Hierarchia ecclesiastica, in Mexico, 328. probantur, 412. Franciscus (8.) Assisiensis, cur laetitiae sa- I-J tor, 191. Jaricot 8. D. Paulina, causae progressio, 28. Franciscus (8.) de Paula, conditor ecclesiae Iavae insulae nova civilis et ecclesiastica Cavensis B.M.V, ab Ulmo, 223. ordinatio, 388 s. Frassinetti (B.) Paula, officium et Missa Jessen Carolus, nostri temporis scriptor, de approbantur, 286. S. Alberto Magno, 11. Index rerum •analyticus 457

Impedimentum publicum matrimonii, ex Lanieri S. D. Pius Bruno, progressio causae, facto publico iam oritur, 284. 286. Indi, in America^ quibus artibus ad fidem Lateranenses Conventiones, 234, 268. exculti, 347. Lauri Card. Laurentius, legatus mittitur a Indulgentiae, stationales, declarantur et am- latere ad conventum Dublinensem eu­ pliantur, 248 s.; pro visitatione SS. Sa­ charisticum, 231. cramenti innovantur, 231. Lega Card. Michael, Patronus Ordinis Fran­ — pro visitatione imaginis B. M. V. de Gua­ ciscalis, mittitur a latere ad Antoniana dalupe, 129. solemnia, 233 s. — pro sodalibus Doctrinae Christianae, 249. Le Clerc Alexia (Ven.), 30, 132; adumbratio Inqtdsitio suppletiva, iudicialis, 90, 93. vitae, 202; fundatrix, 203; virtutes, 203; Inscriptiones hypothecariae bonorum Sta­ obitus, 204; processus canonici, 204 s.; tus R. C. Transilvaniensis immutandae, declaratur heroicis praedita virtutibus, 212 s. 205. Institutum (Pontificium) de musica sacra, 73. Leffiensis abbatia, O. Praem., vicissitudines, — — utriusque Iuris, 337. 227; restitutio, 227. Instituta (cum suis constitutionibus) noviter Lépieier Card. Alexius Henricus, quinquage­ approbata, Congr. Sororum Armenarum simum explens a religiosa professione ab Imm. Conceptione, 240; Congr. by­ annum gratulationibus B. P, honestatur, zantino sîsiyica Sororum Missionalium 143. SS. Cordis Iesu, 285; Societas hibernica Libri prohibiti, (cfr. in ind. chronol. sub a S. "Öekxmbanö- pro missionibus, 380; S. C. S. Officii); Croce, 269; Daudet, 71; Sororum Servularum B. M. V. Immacu­ Loisy, 237; Paglionica, 237; Sartiaux, 145; latae, Leopoli, ritus graëco-rutheni, 303; — Dallhora, signanter commemoratur, Sororum Missionalium e Societate Ma­ 325. riae, 201; Sororum a SS. Cordibus Iesu Litterae dimissoriae vel testimoniales earum­ et Mariae Berythen, 120. dem momentum bene pensandum a Su­ Institutio christiana iuventutis quanti fa­ perioribus religiosis, 79; exprimant opor­ cienda, 201; gratuitae auctores, 202. tet de scrutiniis peractis testimonium, 81. Instructio de scrutiniis in religionibus quo­ Loisy A., autobiographia, damnatur, 237. tannis praelegenda, 81. Lorenzana (de) P. M., auctor «reductionum», Interdicto supponitur oratorium domus com­ 347. munitatis religiosae suppressae et disso­ Ludgerus (S.) Saxoniae apostolus, Essendiae lutae, 378. conditus, 340. Ioannes B. (S. D.) a S. Michaele Archangelo, Ludovicus (S.) rex, et S. Albertus Magnus, 8. causae progressio, 28. Iordanus (B.) de Saxonia, O. B. auctor ca- M pessendi Ordinem sancto Alberto M., 6. Iosaphat (S.) Kuncewicz, martyr, 239. Magister Sacri Cubiculi, 37. Iudices synodales vocari possunt per turnum Magister spiritus, in religione, 77, 79. ad collegiale tribunal efficiendum, 314. Marazzi Sac. Ioseph, censura afficitur, 53. Marchetti Selvaggiani Card. Franciscus, in E Urbe vice Sacra Antistes, deligitur ad peragendam pastoralem apostolicam vi­ Kirin, in Manciuria vic. ap., Synodus, 266; sitationem Urbis, cum facultatibus am­ et Patroni caelestes, 266. plissimis, 20 ss. Maria Virgo Deipara, omnium gratiarum mediatrix, 192, 376; de Czestochowa, 29. Marienstattensis abbatia, 114. Labouré (ven.) Catharina, progressio causae, Manilae vid. Le Gras Ludovica, causae pro­ 30, 131, 207. gressio, 171, 250. Lafontaine Card. Petrus, Patriarcha Vene­ Marinoni Ioseph, sacerdos romanus eximius, tiarum, XXV appetente natali episco­ 123; conditor Seminarii Mediolanensis patus eius, meritis gratulationibus a pro miss, exteris, 123. B. P. afficitur, 49 s. Mar Ivanios, archiepiscopus Syromalanka- 458 Index rerum -analyticus

rensis in gremium Eccl. Cath. feliciter, Mores a religione irrito conatu seiungeren- reversus, constituitur Archiep. Trivan­ tur, 189. ^ drensis, 290. Monetae vicissitudines in computatione cre­ Mar Teophilus, Episcopus syromalankaren- diti solvendi, 88. ; sis in gremium reversus, constituitur Murialdo 8. D. Leonardus, causae progres­ episcopus Tiruvallensis antioch. ritus, sio, 131. 290. Murray B. P. Patricius, maior Rector Con­ Maternitatis B. M. V. festum,. 19, 129. gregationis a S.S. Redemptore: litterae Matrimonia mixta, quoad cautiones, 26. ad eum B. P. de ipsa sodalitate, 402. Matrimonii nullitas: de eadem constare nec­ Mytilene insula, dioecesi Chiensi adiudica­ ne, ex variis causis declaratur, 84 ss. ta-, 112. — dispensatio super rato, 87 ss., 93. Musica sacra: a iure proprietatis quo pacto Maurin Card. Aloisius, dena lustra,sacerdo­ immunis, .72 s. tii peracturus, laudibus et ominibus B. P. honestetur, 142. N Mauritii (8.) Agaunen., abbatia olim S. C. Nasalli Bocca di Corneliano Card. Ioannes de Prop. Fide, iam S. C. Consistoriali Baptis., Archiepiscopus Bononiensium, subiicitur, 119. XXV anno episcopatus expleto, omini­ Mercedarius Ordo, nanciscitur paroeciam ur- bus et laudibus B, P. honestatur, 70. banam B.M.V Perdolentis, 140. Nationalismus, falsi nominis, 179 s. Merici (8.) Angela, de puellari institutione Neapolitanus clerus elogio Antistitis sui ho­ gratuita, 202. nestatus, 82. Mexicanae Beipublicae constitutionem ca­ Nicolaus (8.) Myrensis, patronus caelestis tholicae religioni inf ensissimam, asper­ populi Russiae, 354. rime in usum deductam dolet B. P., Nova impendet litt. encyclicae, 339. 321 s.; qui tamen longa animi tolerantia Novitiatus religiosi necessitas, verbis Pii IX res emollire conatus erat, 324 s.; sed in commendatur, 75; normae, praesertim cassum, cum nuper referbuerit acerbius in religionibus clericalibus, 76. persecutio, 325 ss. - Normae itaque ad agendum mitissimae praescribuntur, 328 O ss., de cultus divini perfunctione, 328; de petitione ad continuandam sacrum Oblationes prò gratiis acceptis quomodo vul­ ministerium coacta, 329; de actione ea- gentur in piis ephemeridibus, 240 s. — tholica fovenda, 331. Odoricus (B.) a Portu Naone, Lintsing evan- Mexicani cleri laudes, 322 s., 331. gelizavit,' 43; sexto saeculari anno cele­ Miracula, divinum continent testimonium bratus, 43. sanctitatis, 408. Oeconomicae augustae temporum nostrorum Missae novae pro Ecclesia universali : Ma­ qua ratione leyandae, 177, 184 ss. ternitatis B. M. V., 158; S. Roberti Bel­ Officialis, quoad' constitutionem tribunalis larmino, 164; S. Alberti Magni, 168; S. Ga­ collegialis per turnos, 314. brielis a V. P., 278. Officia nova, pro Eccl. universali: Materni­ — propriae locorum vel Ordinum, p. 29. tatis B. M. Virginis, 151; S. Roberti « Missa rupis », hibernica, 235 s. Bellarmino, 160; S. Alberti Magni, 166; Missiones sacrae: earum studium fovendum, S. Gabrielis a Virg. Perd., 275. 46, 70; Eucharistia quantum proficiant, — emendanda; S. Teresiae a Iesu Infante, 151. 375. Officii divini recitationi coram SS. Sacra­ — paroeciales seu internae, 403; earum mento ad effectus lucrandae, indulgentiae,, praeclara utilitas, 403; in his excellent precum, in quas illud commutatum fuerit, Ligoriani sodales, 403. recitatio aequipollet, 411. Missiones sui iuris: novae: de Gambia, 44; Olivan Generosa, religiosa soror, ope implo ¿ de Karafuto, 397; de Kienning,,4.5; Shit- rate B. Andreae H. Fournet prodigiose sién, 387; Tukuyu, 395; Tungchow, 228; sanatur, 409. evectae in praefecturas: de Bulawayo, Ordinarii pro - appellatione designantur a r 400; Changtien, 368; Hwangchow, 369; de dioecesibus: Misnensi, 120; Scodren., 245; Tsitsihar, 155; Vicariatibus Sinarum, Than-Hoa, 407. Index rerum analyticus 459

Ordines minores, in religionibus ante profes­ Pignatelli los. Jf. S. I., causae progressio, sionem temporariam ne suscipiantur, 30, 412. 79; maiores ne ante expletum ab ea Pinacothecae Vaticanae novae dedicatio,355 s. triennium, 80. Pirrotti B. Pompilius M., causae progressio, Ordinariatus byzantini ritus in Turcica,.sui 175. iuris efficitur, 270. Pius IX, de templo Senogallien., 335. Ordinum sacrorum susceptio in religionibus, Pius PP. XI, decennalia sacri Pontificatus 75 s. celebrat, 65 s. Ordo Servorum Mariae, mysticum viridarium, Poenitentiae christianae momentum et effica­ 245. citas, 188 ss.; ad pacem assequendam, 191. Orientales catholici, Romae templum pro­ Praecedentia, in canonicae visitationis ordine prii ritus habeant, 353/ non attenditur, 22. Orphanotrophium Teresianum 1. Sibiu (Al­ Praefecturae Apostolicae novae: de Bahama, bae lulien.), 211. 257; de Bandoeng, 388; de Chihfeng, 265;. de Chouchih, 372; de Douala, 39 s.; de P Fushun, 296; de Hungtung, 371; de Iubbulpore, 401; de Lichow, 46; de Lin­ Palazzolo S. D. Aloysius M., causae pro tsing, 42 s.; de Poerwokerto, 389; de gressio, 286. Sanyuan, 226; de Tsitsihar, III; Tuma- Ballòtta M. Assumpta (Ven.), 30, 108; adum­ cen., 357; de Yochow, 47; de Yutzé, 109. bratio vitae, 125; religionem ingreditur, -— ex missionibus: Bulawayo, 400; Chang- 126; missionaria, 125; post annum ad sien, 369; Hwangchow, 368. superos evocata, 127; canonici proces­ — nomine immutatae: de Kavirondo nunc sus, 127; heroicis declaratur praedita Kisumu; p. 366 de Sinu, 39. virtutibus, 128. — novis limitibus donatae: de Foumbam, Ballotti Vincentius (Ven.): 30, 59; elogium, — 295; Ins. Mayottae, 293; Iringa, 261; No­ 121; adumbratio vitae, 122 s.; pietas va Guineae centr., 222; Navrongo, 22,367. Mariana, 122; sacerdotum exemplar, — in vicariatus erectae: Chaoshien, 263; 122; «apostolatus catholici» conditor, Coquilhatville, 300; Douala, 365; Ka­ 123; obitus, canonici processus, 123; tanga, 301; Kavirondo, 366; Novae Gui­ declaratur heroicis praeditus virtutibus, neae centr. Padang, 398; Shohchow, 374; 124. Sinus de Hudson,, 219, 113; Szepingkai, Paroeciae erectio, prima provisio libera est 370; Tatungfu, 373. a forma concursus, 285. Praelatura nullius, nova: Iuruen., 219. Paroeciae novae in Urbe creantur, dote do­ Preçan Leopoldus. Archiep. Olomucensi, de natae a B. P.: B. M. V. Auxiliatricis, reditu orientalium benemeritus, gratula­ 194; Perdolentis, 139; S. Sabbae, 105; tiones et hortamenta accipit B. P., p. 338. S. M. in Domnica, ex dote suppressae Precationis seu orationis studium fovendum, paroeciae S. Catharinae de Rota, 385. 185; momentum et efficacitas, 186 s., 191. Passionis Christi cultrix eximia Ven. Gem­ Proprietatis iura in musicen sacram ne sunto, ma Galgani, 55 s. 72 s. Patroni caelestes, vic. ap. de Kirin, 266; Pucci 8. D. Antonius M. (Eustachius), .171, operum catecheseos, 197. 246; vitae adumbratio, 245 ss.; obitus Paulus (8.) a Cruce, contra encyclopaedi- et processus canonici, 247; introductio stas vexillum crucis erexit, 55 s. causae, 247. Patricii (S.) cultus, 235. Pax a sapientia pendet, 14; postulanda pro Q omnibus, sed praecipue pro rectoribus, Quadragesimo anno, litterae encyclicae, com­ 187; et poenitentia promerenda, 190 s. memorantur, 179, 340. Pelletier M. a 8. Eufrasia (Ven.) causa pro - • gressio, 101, 287. Pernet 8. D. Stephanus, causae progressio, R 28. / Bafols 8. D. Maria, causae progressio, 131. « Piccole Ostie, di Crispiano» in dioec. Ta­ B edi B. Margarita Teresia, causae progres­ rentina, Institutum dissolvitur, p. 378. sio, 172, 250. 460 Index-rerum -analyticus

« Reductiones » paraquarienses, sapientissima Seminarium (Pont.) Romanum, 232; magnus opera Societatis Iesu constitutae, 347 s. Cancellarius Athenaei, 336. Religiosarum sodalitatum, praeclara utilitas Senogalliensis cathedralis templi fata, 335. verbis B. P. commendata, 74 s. v. Sensus Christi», qui dicatur, 188. Religiosi, quoad ordinationes (vide Instruc­ Separatio coniugum, decernenda forma ad­ tio, Ordines, Scrutinia). ministrativa, 284 s. Ritus graeco-rumenus, exercitus in ecclesia Serafini Card. Iulius, XXV appetente na­ Cluviensi, lat. rit., 213; orientales, pro­ tali episcopatus, gratulationes et omina priis ecclesiis in Urbe donandi, 353; sla- accipit B. P., 232. vicus, 353. Servi B. M. V., vide Ordo S. M. Robertus (S.) Bellarmino (vide Bellarmino). Signatura Ap. et tribunalia Civitatis Vati­ Rodrigues S. D. Alfonsus, S. I., martyr, apo­ canae, 334. stolus Indorum in ditione Paraquariae, Socialis ordo instaurandus, ad normam, litt. 348; processus canonici, et commissio enc. Quadragesimo anno, 179; 340; cfr. e- Causae, 349. tiam infra, s. v. Temporum nostrorum Romae, laudes christianae, 18, 121. discrimina. — aedes S. Laurentii ad Montes, mox di- Societas e Divino Verbo (de Steyl), quinqua­ siectae, olim russis catholicis addictae, gesimo ante anno regionem sinensem de 353. Scianton meridianum occupavit, 49. — templum S. Antonii Eremitae in Exqui- — Iesu, nanciscitur paroeciam S. Sabbae liis earum loco suffertum, 353 s. (vide de Urbe, 106; de missionibus apud In­ et. Basilicae novae, Paroeciae novae). dos Americae Meridionalis, 347 s¿ Russiae populi, 327; patroni caelestes S. Ni­ Stationes liturgicae Miss. Rom., 248; indul­ colaus Myrensis, et S. Teresia a Iesu gentiae declarantur et ampliantur, 248. Infante, 354. Status romano-cathol cus Transilvaniensis, novis normis definitur, 209 ss. S Studentatus religiosi normae, 76 s.; quae ca- venda, 76 ss.; recollectio necessaria, 77, Salesiana Pia Societas B. I. Bosco, nancisca­ n. 9; quid post sacram ordinationem tur paroeciam S. M. Auxiliatricis, 195. praestandum, 78. Salvator (B.) ab Borla, causae progressio, 207. Studia humanitatis, novitiatui in religione Sapientia vera iungit doctrinam cum sancti­ clericali praemittenda, 76; et postea sa­ tate, 5 ss. cris complenda, 77. Seian-ton meridionalis, missionis ortus et — sacra: adhortatio B. P., 77. incrementa celebrantur, 48. Studiorum subsidia pecuniaria (vulgo Borse Scholae et Instituta catholica in Italia, di studio) apud S. C. de Seminariis etc. etiam religiosorum, subsunt S. C. de . in concursum, 350. Seminariis et studiis, 149. Studium S. C. Concilii, 350; Rotae, 383. Schuster Gard. Alf rictus Ildefonsus, Archiep. Subdiaconatus susceptio in religione, 80 s.; Mediolanen., Legatus mittitur a B. P. et ascensus ad superiores ordines, 81. ad solemnia manifestationis B. M. V. de Soubirous B. M. Bernarda, causae progres­ Caravagio, 376. sio, 131. Scientiae naturalis cum revelatione superna­ de Subirán S. D. M. Teresia, causae pro­ turali concordia, 10 s., 14 s.. gressio, 171. Scrutinia candidatorum ad sacros Ordines, Syro-malanlcarenses antiocheni ritus redeunt 75; ad religiosos extenduntur, 75'ss.; in gremium Eccl. cath. 291; in novam ec­ sive ante, sive post novitiatum peragen­ clesiasticam provinciam ordinantur, 290. da, 76 s.; forma praescripta, 78 ss.; et quidem: dé minoribus ordinibus, 79; T de maioribus, 80; signanter de subdiaco­ Temporum nostrorum discrimina, 177 ss.; natu, 80 s.; formula subscribenda a can­ eorumque radices, 179; cupiditas, 179; didato, 80 s. nationalismus, 179 s.; communismus, 180; Seminarii Mediolanensis, pro missionibus eorumque nefaria propagatio 181 s.: re­ exteris, conditor, 123. media opponenda: caritas, 184-s.i 193; pre­ Seminarium (Pont.) Pium, de Urbe, 233. catio assidua, 66 s., 185; poenitentia, 188. Index rerum analyticus 461

Teresia (8.) a Iesu Infante, ut patrona po­ puli Russiae, 354; officii emendatio, 151. V Terrae motus Calabriae et Sicaniae recolitur, Valetudinarium pro aegrotantibus e clero, 142. 49. Vedruna de Mas 8, D. Ioachima, fundatrix, Thomas (S.) Ag. et S. Albertus Magnus, 6 s., 283. 11 s.. Viareggio, seu Vicus regius, in dioec. Lucana, Thouret B. Ioanna Antida, causae progres­ virtutibus S. D. Antonii M. Pucci, illu- sio, 59. stratus, 246 s. Tituli nobiliaris in casu denegatio, 90. Vicariatus apostolici novi: de Kisantu, 40 s.; Tongerloensis Abbas, O. Praemonstr., 227. de Kontum, 264; de Kumasi, 294; de Transilvaniensis dioecesis, abbine Albae Than-Hoa, 363. Iuliensis nuncupanda, 146. — ex praefecturis: Chaoshien, 263; Coquil­ Travancoridis regni nova ecclesiastica ordi­ hatville, 300; Douala, 365; de Katanga, natio, 67. 301; de Kisumu ex Kavirondo, 366; No­ Tribunal collegiale constitui potest ab Offi­ vae Guineae centr., 113; Padang, 398; ciali ut praefertur, 314. Shohchow, 374; Sinus de Hudson, 259; Tribunalia et ratio procedendi in Civitate Szepingkai, 370; Tatungfu, 373. Vaticana novis normis ordinantur, 332 s. — nomine immutati: Cameronensis, 42, 52; Turmel Ioseph, de eodem biographia pro­ — finibus mutati, Caqueta, 392; Daressa- scripta, 145. lamen, 261; Diego Suarez, 293; Karthum, 295; Kumasi, 367; Planorum S. Martini, 393; Tanganika et Tabora, 395, 399. U — clero indigenae transmissus Phat-Djem, « Ufficio centrale per le Scuole e Istituti catto­ 363. lici in Italia » penes S. C. de Seminariis, Visitatio pastoralis in Urbe indicitur, 18; 149. facultates ad eamdem peragendam am­ Usufructuarius, quoad proventus fodinarum, plissimae, 21 s. 147. — SS. Sacramenti, amplioribus indulgentiis — et beneficiarius, 147. ditatur, 231. Universitas Clujensis, 212 s. W — (Pont.) Gregoriana, de Urbe, 267; Magno Cancellario augetur, 267. Ward S. D. Maria, causae progressio, 171.

Quaedam corrigenda in vol. XXIV (1932) Commentarii Acta Aposto­ licae Sedis:

Pag. 48, lin. 13, a calce, loco eius quod est, ipsi pastores, legendum indigenae pastores. » 71, » % » » Cordulensi » Cordubensi. » 136, » 11, » » Novembre » -23 Novembre. » 225, » 3, » » XXV » XVI. » Ml, » 18 et 21, » » 1386 » 1385 s. » 334, » 1 textus, post verbum observantia adde evadat. » 380, » 2, a calce, pro Sanctissimus dignatus esti definitive approbare, leg. defi­ nitive approbatae sunt, VIGESIMUM QUARTUM VOLUMEN

COMMENTARII OFFICIALIS Acta Apostolicae Sedis

ABSOLVITUR DIE 31 DECEMBRIS 1932

TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS