The Holy See
The Holy See PIUS PP. XII APOSTOLICA ADHORTATIO MENTI NOSTRAE* AD CLERUM UNIVERSUM PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTEM : DE SACERDOTALIS VITAE SANCTITATE PROMOVENDA. Venerabiles Fratres ac dilecti filii salutem et Apostolicam Benedictionem Menti Nostrae vox resonat Divini Redemptoris Petro dicentis : « Simon Ioannis, diligis me plus his?. pasce agnos meos, pasce oves meas » (cfr. Io. 21, 15 et 17); itemque illa, qua idem Apostolorum Princeps Episcopos ac sacerdotes aetatis suae hisce verbis adhortabatur: « Pascite qui in vobis est gregem Dei, . forma facti gregis ex animo » (1 Petr. 5, 2 et 3). Quae verba attento animo considerantes, praecipuas esse supremi ministerii Nostri partes putamus id efficere pro viribus, ut sacrorum Pastorum ac sacerdotum opera, quae christianum populum ad vitanda mala, ad superanda discrimina et ad sanctimoniam assequendam conducat oportet, efficacior cotidie fiat; quod quidem nostris praesertim temporibus necessarium est, dum adhuc gentes ac populi ob recens, immane bellum non modo gravibus difficultatibus vexantur, sed animorum etiam perturbatione acerrime afficiuntur; et dum catholici nominis hostes ob rerum adiuncta, in quibus civilis societas versatur, audaciores facti, homines a Deo et a Iesu Christo arcere exitiali odio obtectisque insidiis enituntur. Christianae instaurationis necessitas, quam hodie boni omnes cernunt, Nos iubet mentem voluntatemque Nostram ad totius orbis sacerdotes potissimum covertere, quandoquidem novimus humilem, vigilem studiosamque eorum operositatem, qui, in media
[Show full text]