Unknown Project
(unknown project) Rerum Sicularum libri [Page 205] INCIPIT LIBER PRIMUS PROEMIUM Honorabili coetui et reverendae universitati officialium curiae domini papae ac metuendorum virorum procuratorum in audientia, Sabas Malaspina, decanus militensis, ejusdem domini papae scriptor, cum promptitudine serviendi se totum. Opus transmitto vobis, quod forsan magis posteris, quam modernis, erit ad aliquod oblectamen, in eo quod nuper, ne segnis otiositas praesentis vacationis indictae lubricum quid sub silentio pariat, et quae antiqui hostis sunt arma pro hebetibus animabus illudendis et captivandis contra quietum spiritum muniant sedulum humani generis inimicum, volui seriose opportuna otia voluntariis levare laboribus, et pigri tantis de more sensum, qui plerunque levibus oneribus expergiscitur, dictationis eloquio experiri. Cumque non semper eorum, quae dicuntur, terminus quaerat laudem, sed nec colonum excitatum ad operas culturae virentis gloria refocillet, nemo improbe credat linguam et calamum tam cito ad laudis gloriam licentiatos, ut currant, sed ut quaedam gesta regum Siciliae memorata recenseant, et memoriae recensita commendent. Placuit ergo sine verbosae digressionis anfractibus a primis Manfredi natalibus usque ad tempora Karoli filii Ludovici Catholici regis Franciae gesta retexere, nec ambages inserere, aut incredibilia immiscere, sed vera, vel similia, quae aut vidi, aut videre potui, vel audivi communibus divulgata sermonibus, stilo prosaico sub ordine contexta narrare. Haec quidem esto forsitan usquequaque non prosint, pro eo quod non semper ex dictis quibuslibet profectus exquiritur; sique etiam superstites non delectet, aut non alliciat animos modernorum, ex eo videlicet, quod eorum fortassis adhuc tamquam recentium memoriam retinent, sequentium tamen, orientorumve posteritas aliquid sibi, quod delectet, inveniet in legendo. Consuevit enim ratio naturalis vestigare in rememoratione praeterita, et antiqua digna veneratione praecolere vestigata.
[Show full text]