Acta Apostolicae Sedis
An. et vol. CVII 6 Novembris 2015 N. 11 ACTA APOSTOLICAE SEDIS C O M M E N T A R I U M O F F I C I A L E Directio: Palazzo Apostolico – Città del Vaticano – Administratio: Libreria Editrice Vaticana ACTA FRANCISCI PP. LITTERAE DECRETALES De peracta Canonizatione aequipollenti beati Iosephi De Anchieta, S.I. FRANCISCUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis » (Mt 28, 19-20). « Missioni » fidelis ac Spiritui Sancto obnoxius, beatus Iosephus De An- chieta, Societatis Iesu sodalis, totum se Domino dicavit, cum in Brasilia Evangelium nuntiaret. In oppido San Cristobal de La Laguna Ninguariae apud Insulas Fortunatas die XIX mensis Martii anno MDXXXIV natus est. Studiorum curricula apud Universitatem Conimbrigensem absolvere coepit, ubi Societatem Iesu novit. Sancti Ignatii spiritalitate permotus, die I mensis Maii anno MDLI illius Societatis novitiatum est ingressus. Propter infirmam valetudinem desideriumque missionariae vitae, Soteropolim Brasiliae missus est, quod tunc temporis illius Nationis erat caput. Novitius patrem Pro- vincialem, Patrem Emmanuelem da Nóbrega, ad missionem Piratiningae comitatus est, ubi postea Collegium Sancti Pauli Piratiningae conditum est, quae incunabula fuerunt hodiernae magnae urbis Sancti Pauli in Brasilia, 1096 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale cuius unus ex conditoribus habetur Iosephus de Anchieta. Ipse primum grammaticam colonorum Lusitanorum necnon indigenarum, Tupí appella- torum, filios docere coepit, quorum linguam brevi tempore didicit. Huius loquelae primam grammaticam confecit, aeque atque catechesis litterarum- que scripta Guaraní sermonis. Schola relicta, assiduus fuit cooperator Patris Nóbrega atque primis mensibus anni MDLXV ad pacem inter Lusitanos et feros Tamaoyos faciun- dam eundem est comitatus, perdiu eorum manens obses.
[Show full text]