Biblica. Super Evangelium Matthaei
OPERA OMNIA SANCTI THOMAE AQUINATIS -----oOo----- Textum electronicum praeparavit et indexavit Ricardo M. Rom n, S. R. E. Presbyterus Bonis Auris, MCMXCVIII |*EVANGELIUM_MATTHAEI SUPER EVANGELIUM MATTHAEI |+0_Prologus |#0 Prooemium Matthaeus ex Iudaea etc.. Evangelio Matthaei Hieronymus praemittit prologum, in quo tria facit: primo enim ipsum auctorem describit; secundo evangelii mysteria aperit, ibi duorum in generatione Christi principia praesumens; tertio suam intentionem ostendit, ibi nobis autem in hoc studio argumenti fuit. Auctorem vero ipsum describit ex quatuor: primo ex nomine, cum dicit Matthaeus; secundo ex origine, cum dicit ex Iudaea; tertio ex scribendi ordine, ibi sicut in ordine primus ponitur; quarto ex vocatione, ibi, cuius vocatio ad Dominum, idest ad Christum etc.. De hoc Matth. IX, 9 et Luc. V, 27. Et nota quod Glossa interlinearis, quae dicit: primus, idest ante quem nullus etc., videtur velle, quod alii post Matthaeum scripserint in Iudaea, quod non est verum: solus enim Matthaeus scripsit in Iudaea, Marcus in Italia, Lucas in Achaia, Ioannes in Asia. Consequenter ipsius evangelii mysteria aperit. Et primo aperit mysteria circa principium evangelii; secundo ostendit eadem mysteria requirenda esse et in medio, et in fine, ibi in quo evangelio utile est etc.. In principio autem evangelii duo tanguntur. Primo ponitur quasi quidam titulus, cum dicitur, liber generationis; secundo generationis cuiusdam series describitur, cum dicitur, Abraham genuit Isaac etc.. Primo ergo ponit mysteria tituli, vel quae tanguntur in titulo; secundo mysteria generationis, ibi sicque quaterdenario. In titulo autem dicitur liber generationis Jesu Christi; ubi tanguntur duo principia, scilicet David et Abraham. Et hoc quia Abrahae prius datum est praeceptum de circumcisione; ad Rom.
[Show full text]