The Holy See
The Holy See IOANNIS PAULI PP. II SUMMI PONTIFICIS SOLLICITUDO REI SOCIALIS LITTERAE ENCYCLICAE AD EPISCOPOS, SACERDOTES, FAMILIAS RELIGIOSAS, FILIOS ET FILIAS ECCLESIAE ET AD UNIVERSOS HOMINES BONAE VOLUNTATIS, VICESIMO EXPLETO ANNO AB EDITIS LITTERIS ENCYCLICIS A VERBIS « POPULORUM PROGRESSIO » INCIPIENTIBUS. Venerabiles fratres, dilectissimi filii et filiae, salutem et apostolicam benedictionem 1. Sollicitudo rei socialis Ecclesiae veram hominis et communitatis respiciens progressionem, quae pariter ips ius hominis omnes servet facultates ac provehat, multimodis est patefacta. Praecipuum quidem eiusdem doetrinae tradendae instrumentum novissimis temporibus in Romanorum Pontificum potissimum invenitur Magisterio, quod quidem a Leonis XIII Litteris Encyclicis sumens exordia, quarum verba initialia sunt Rerum Novarum, quasi a capite ad quod reliqua referuntur (1), identidem hac de re pertractavit, dum varia documenta socialia foras edenda interdum curabat ipsis anniversariis temporibus, quibus ilIa occurrebat memoria (2). Nec vero Summi Pontifices suis ipsorum dissertationibus doctrinae socialis Ecclesiae collustrare etiam novas rationes neglexerunt. Ipso igitur initio repetito a Leonis XIII luculentis monitis, subsequentibus additamentis locupletato Magisterii, pervenitur ad « corpus » quoddam doctrinae, quod gradatim contexitur, cum scilicet Ecclesia, Verbi a Christo Iesu (3) revelati spectans 2 plenitudinem, Spirituque Sancto affiante (cfr. Io 14, 16. 26; 16, 13-15), vitae hominum scrutatur eventus, dum per historiae cursum evolvuntur.
[Show full text]