An. et vol. CVII 6 Novembris 2015 N. 11 ACTA APOSTOLICAE SEDIS C O M M E N T A R I U M O F F I C I A L E Directio: Palazzo Apostolico – Città del Vaticano – Administratio: Libreria Editrice Vaticana ACTA FRANCISCI PP. LITTERAE DECRETALES De peracta Canonizatione aequipollenti beati Iosephi De Anchieta, S.I. FRANCISCUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis » (Mt 28, 19-20). « Missioni » fidelis ac Spiritui Sancto obnoxius, beatus Iosephus De An- chieta, Societatis Iesu sodalis, totum se Domino dicavit, cum in Brasilia Evangelium nuntiaret. In oppido San Cristobal de La Laguna Ninguariae apud Insulas Fortunatas die XIX mensis Martii anno MDXXXIV natus est. Studiorum curricula apud Universitatem Conimbrigensem absolvere coepit, ubi Societatem Iesu novit. Sancti Ignatii spiritalitate permotus, die I mensis Maii anno MDLI illius Societatis novitiatum est ingressus. Propter infirmam valetudinem desideriumque missionariae vitae, Soteropolim Brasiliae missus est, quod tunc temporis illius Nationis erat caput. Novitius patrem Pro- vincialem, Patrem Emmanuelem da Nóbrega, ad missionem Piratiningae comitatus est, ubi postea Collegium Sancti Pauli Piratiningae conditum est, quae incunabula fuerunt hodiernae magnae urbis Sancti Pauli in Brasilia, 1096 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale cuius unus ex conditoribus habetur Iosephus de Anchieta. Ipse primum grammaticam colonorum Lusitanorum necnon indigenarum, Tupí appella- torum, filios docere coepit, quorum linguam brevi tempore didicit. Huius loquelae primam grammaticam confecit, aeque atque catechesis litterarum- que scripta Guaraní sermonis. Schola relicta, assiduus fuit cooperator Patris Nóbrega atque primis mensibus anni MDLXV ad pacem inter Lusitanos et feros Tamaoyos faciun- dam eundem est comitatus, perdiu eorum manens obses. Postquam Sanctum Paulum repetivit, tres proximos annos corporis spiritusque indigenarum curae impertivit, mortifero morbo variolae correptorum. Licet missionariis muneribus distineretur, ad presbyteralem ordinationem recipiendam sese comparavit, quam in cathedrali templo Soteropolis Brasiliae die VIII men- sis Iunii anno MDLXVI suscepit. Una cum Patre Nóbrega ad S. Sebastianum Fluminis Ianuarii est missus, ubi Collegium condiderunt, cuius annis MDLXX- MDLXXIII fuit rector. Antehac pagum Retiribam condiderat, qui postea anno MDCCCLXXXVII Anchieta eius ad honorem est appellatus, hodie circumscrip- tionis Spiritus Sancti copiosa urbs. Cum magni a Superioribus Generalibus fieret, anno MDLXXVI Provincialis Brasiliae est nominatus, quod officium usque ad annum MDLXXXVII sustinuit. Cum latissimo territorio praesideret, in quo plus quam CXL Societatis Iesu sodales erant, missionem rexit et Lu- sitanos indigenasque curavit. Bis in anno sodales eorumque opera invisit, scilicet collegia, scholas, rura, calamorum sacchareorum sata, officinas aëra- rias. Cum suum officium obiret, omne genus difficultates vicit et studiosam provectionis missionariaeque industriae operam navavit, tribus interiorum locorum attingens. Complures ipse condidit missiones, inter quas Pernam- bucum et Portum Securum. In urbe S. Sebastiani Fluminis Ianuarii valetudinarium constituit « Sanc- tae Domus Misericordiae », ut aegros et complures morbis affectos, qui illis in locis grassabantur, curaret. Pauperes et derelictos magnopere dilexit, quos non modo curavit, verum etiam corporis spiritusque subsidia prae- buit. Ex pernocte oratione et missae celebratione ad complura patranda vim hauriebat. Anno MDLXXXV in oppido Guaraparí templum condidit Sacri Cordis Iesu, saeculo ante quam sancta Margarita Alacoque Paredii Mona- chorum celebratas illas haberet visiones. Provincialis relicto munere, in Brasilia mansit veluti Collegii Victoriae rector, sollicitum se praestans et amabilem patrem atque praedicationi item varia per loca et evangelizatio- ni dans operam. Huic operi omnes applicavit vires et die IX mensis Iunii Acta Francisci Pp. 1097 anno MDXCVII placide obdormivit in Domino. S. Ignatii verus fuit filius et ita strenue planeque actionem et contemplationem coniunxit. Eius funus veluti gloriae triumphus fuit, cum populus grato animo eum « Brasiliae Apos- tolum » acclamaret. Cum lata haberetur et solida sanctitatis fama, die XXVII mensis Iunii anno MDCXXVII beatificationis et canonizationis causa incohata est. Anno MDCCXXXVI de virtutibus heroicis Decretum editum est. Die XXII mensis Iunii anno MCMLXXX eum in Beatorum catologum rettulit beatus Ioannes Pau- lus II. Cum ille Ecclesiae Brasiliensis putaretur Pater, eius canonizationi studuerunt sive Episcopi, sive presbyteri, sive laici illius insignis regionis. Certiores insuper de eius sanctitatis miraculorumque fama sumus facti, quae memoriam huius praeclari missionarii comitatur. Quapropter postulationi Conferentiae Episcoporum Brasiliensium ac nonnullorum aliorum Praesulum institutionumque ecclesiasticarum amabiliter occurrimus, ut beatus Iosephus De Anchieta sanctorum albo adscriberetur. Nos Ipsi, audito Venerabili Fratre Nostro Angelo S.R.E. Cardinale Ama- to, S.D.B., Praefecto Congregationis de Causis Sanctorum, facultatem feci- mus ut ad hanc rem procederetur. Parata est Positio super canonizatione aequipollenti, quam porro comprobarunt Patres Cardinales Episcopique in Sessione Ordinaria die III mensis Aprilis anno MMXIV. Itaque, eodem die omnibus mature perpensis et certa scientia, divino auxilio invocato, sententiam Congregationis de Causis Sanctorum ratam habuimus et statuimus item ut cultus huic strenuo presbytero nunc et de- inceps ad totam Ecclesiam deferretur. Itaque ad Dei gloriam, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christia- nae incrementum, apostolica Nostra ex auctoritate decernimus ut Iosephus De Anchieta sanctus sit et statuimus ut Sanctorum Catalogo adscribatur ac pia devotione recoli et inter Sanctos Ecclesiae Universalis invocari debeat. Volumus tandem ut haec Nostra deliberatio firma sit, immutabilis et irrevocabilis, atque exoptamus item ut laetanter et gratanter seu ab Eccle- siae pastoribus seu a fidelibus recipiatur, qui, lumen contemplantes quod ex virtutibus ac spiritali sapientia sancti Iosephi De Anchieta manat, in Christum Crucifixum, Filium Dei hominisque Redemptorem amore magis ac magis flagrent ipsique, mirabilia sanctitatis eius exempla imitantes, in communione cum sanctis Apostolis Petro et Paulo omnibusque aliis caeli incolis alacriter in sanctitudinis semita procedere possint. 1098 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Decet prorsus insignem hunc caelitem magnificare, qui eximias dedit religiosae pietatis atque intrepidae fidei testificationes, cum suam vitam impenderet in beneficium animorum et in salutarem Evangelii veritatem demonstrandam. Exoptamus igitur ut eximia eius exempla magno sint ho- minibus qui nunc sunt emolumento. Datum Romae apud S. Petrum, die tertio mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo quarto decimo, Pontificatus Nostri secundo. EGO FRANCISCUS Catholicae Ecclesiae Episcopus Marcellus Rossetti, Proton. Apost. Loco G Plumbi In Secret. Status tab., n. 21.892 Acta Francisci Pp. 1099 LITTERAE APOSTOLICAE I Servis Dei Carmelo Mariae Moyano Linares et IX Sociis ex Ordine Carmeli- tarum Beatorum Martyrum honores decernuntur. FRANCISCUS PP. Ad perpetuam rei memoriam. — « Vincenti dabo ei de manna abscondito et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit » (Apc 2, 17). Carmelus Maria Moyano Linares eiusque IX Socii ex Ordine Carmeli- tarum, confisi benignitate Dei, qui omnes voluntati suae oboedientes re- muneratur, animum Domino omnimodo submiserunt, fide suffulti suosque necatores minime metuentes. Persecutione enim religiosa in Hispania inter annos MCMXXXVI et MCMXXXIX flagrante, illi maluerunt mori potiusquam Chris- tum negare et ideo vitam ut suave sacrificium obtulerunt et sic palmam martyrii adepti sunt. Tam profecto misericordes fuerunt ut veniam dederint necatoribus suis. Hi servi Dei duas ad sui Ordinis communitates in provinciae Baeticae pertinebant in dioecesi Cordubensi. Quattuor ex eis ad communitatem in Montoro pertinebant quae operibus educationis et apostolatus dicata est. Hi sunt: 1. Iosephus Maria Mateos Carballido, O. Carm., die XIX mensis Martii anno MCMII in Encinasola (Onobae) natus, die XXIV mensis Augusti anno MCMXX professus et die XIX mensis Decembris anno MCMXXV sacerdos ordinatus est. 2. Eliseus Maria Durán Cintas, O. Carm., die XXV mensis Novembris anno MCMVI in Hornachuelos provinciae Cordubae natus, die XVI mensis Octobris anno MCMXXV professus et die XXI mensis Maii anno MCMXXXII sa- cerdos ordinatus est. 3. Iacobus Maria Carretero Rojas, O. Carm., die XXVII mensis Aprilis anno in Villaviciosa provinciae Cordubae natus, die X mensis Octobris anno MCMXXX vota religiosa nuncupavit. Dum theologiae studia perficiebat, die VI mensis Ianuarii anno MCMXXXVI ordines minores ostiariatus et lectoratus accepit. 1100 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 4. Raimundus Maria Pérez Sousa, O. Carm., natus est in vico Feás (Orense) die I mensis Augusti anno MCMIII, professus die XI mensis Decembris anno MCMXXXV. Etsi minatio persecutionis tunc oriebatur, hi quattuor religiosi nolue- runt coenobium in Montoro deserere. Tempore matutino diei XX mensis Iulii, milites advenerunt coenobium et Carmelitanos accusaverunt de armis thesaurisque absconditis. Quocirca comprehenderunt et detinuerunt eos, simul cum aliis V hominibus, in
Details
-
File Typepdf
-
Upload Time-
-
Content LanguagesEnglish
-
Upload UserAnonymous/Not logged-in
-
File Pages136 Page
-
File Size-