Glossaria Latina, Vol

Glossaria Latina, Vol

PRAEFATIO Cum ante aliquot annos, copiis quas v. d. Aemilius Thewrewk congesserat usus, ea quae Festi truncatus codex servat et ea quae Paulus Diaconus Carolo Magno regi ex pleno codice excerpsit quam fidelissime philologis exhibui (Teubn. 1913), tum promisi me in altero volumine maiera esse adgressurum, ut, quatenus possem, ea quae Festus scripsit adumbrarem, glossariorum imprimis saec. vii-vm conscriptorum adiumento usus. Eheu, quam breve iter mihi tunc visus sum ingredi ; quam longum, quam salebrosum reipsa sum expertus ! Nam quamvis bene Goetz fundamenta glossographicae doctrinae jecisset (Corp. Gloss. Lai., 1-VII), aedificia erant superponenda, Glossarium Ansileubi — urbis illud quidem, non aedificii instar — erat publicandum, Glossarium Abolita a Glossario Abstrusa secernendum, denique cetera glossa­ ria diligentius investiganda, ut Festinas e vasta congerie glossas aliqua ratione eruerem quae et mihi et tibi, lector, satis placeret. Quo igitur testimonio sim fretus audi. 1. DE FESTI CODICE. Quid Festus scripserit testatur imprimis unicus qui extat Festi codex Nea­ politanus (IV A 3) sive Farnesianus, exaratus scriptura quae dicitur Farfensi, et, si vera fama est, ex Illyrico in Italiam saeculo xv advectus. Neque habeo cur negem eum codicem in Illyrico scriptorio oriri potuisse, cum scriptura Far- fensis, de qua disputavi in Palae. Lat. III, nonsolum inRomana regione,sed trans mare Adriaticum in usu fuisse videatur. Ne dimidia quidem pars codicis superest, et illa quidem igne mutilata; sed triumquaternionum qui nunc desunt apogr.aqiha manent, qualiacumque, saeculo xv facta. Qui tamen ea fecerunt limis oculis Pauli epitomam respexisse videntur, difficiliores lectu partes inde aut sumpsisse aut emendasse, otii quam veritatis studiosiores. Solum illud apographum quod Politianus scripsit lacunarum in Festi codice magnitudinem diligenter, non tamen omnino fideliter exhibet. Cave igitur agnoscas duos sem- per testes in apographorum cum epitoma consensu (cf. ad 114,5). In ipso qui superest codice sequi solent binas plenas paginarum columellas — interiores scilicet — binae — scilicet exteriores — igne ita adesae ut nonnisi dimidiae versuum partes supersint. In supplendis eorum versuum lacunis praecipuus 74 PRAEFATtO labor editoris cuiusque adhuc est impensus. In hac tamen editione audaciorem praeterea laborem mihi imposui, ut in eis partibus, ubi nec Festi codex super- ^ est nec Festi codicis apographum, e Paulina epitoma elicere coner quid Festus tractaverit et quo modo. Eam igitur me scito in apparatu materiam congessisse quae, me iudice, a Festo non abhorreat, non tamen omnimodam (1) undique collectam ; et ea mente me scito eam ibi posuisse, ut animo fingere possis quas res et quo modo tractavisse Festum verisimile sit in hac libri sui parte, ubi solius Pauli testimonium manet. Imprimis Varronis de eis rebus testimonium citavi, quoniam Varro et Verrius toties consentire videntur, v. g. : (L. L. 5,91) Turma <= terima ' — E in U abiit — quod ter deni equites ex tribus tribubus Titiensium, Ramnium, Lucerum be­ bant. Itaque primi singularum decuriarum decuriones dicti, qui ab eo in singulis turmis sunt etiam nunc terni. (Fest. 484,9) Turmam equitum dictam esse ait Curiatius quase ' terimam quod ter deni equites ex tribus tribubus Titiensium, Ramnium, Lucerum bebant. Itaque primi singularum decuriarum decu­ riones dicti, qui ex eo in singulis turmis sunt etiam nunc terni. In aliis partibus lacunas quae in nostro codice sunt interdum supplere,cona­ tus sum, MUellerum maxime secutus, interdum vacuas numero amissarum litterarum indicato reliqui. Quos numeros ne quaeso nimis religiose colueris, quoniam regulari illa Carolinarum minuscularum concinnitate caret scriptura Farfensis, neve ad 148,21 : Veranius in libro.. (7 /tb.).. de Verbis Pontibcum nimis conbdenter collegeris supplendum esse certe 'secundo', minus certe 'tertio', nullo modo 'primo'. II. DE scHOLHs isiDORiANis (Valliceli. A 18). Codex Farnesianus saeculi x: exeuntis est. Exeunte priore saeculo Grausus, qui episcopus Cenetensis c. ann. 1000 P. G. creatus est,adhibuitinltalianimirum septemtrionali codicem Festi nunc deperditum, dum scholia componit in Isi- dori Etymologias. Quae scholia v. d. G. Anspach ante aliquot annos repperit nuper edidit Whatmough (Bulletin Du Cange 1926-1927). Epitomam quoque Paulinam a Grauso adhibitam esse vix crediderim ; sicubi igitur scholium ad eam quadrat, videtur mihi Festus a Paulo fuisse bdeliter descriptus, non dico plene exscriptus. Grausum tamen saepe verba Festi rebnxisse, saepe decurtasse patet. (1) Quam tamen collegi et, siquando oooasio erit, sub titulo ' Index ad Philologioam Verriana3 Aetatis Dootrinam' publioi iuris iaoiam. PRAEFATIO 75 III. DE GLOssis FE ST iN is (Vat. lat. 1469). Ex anteriore Festi codice in Italia, ni fallor, septemtrionali glossas aliquot — O utinam plures! — sumpsit nescioqui priscorum vocabulorum amator et in marginibus corporis glossariorum, sicubf locum idoneum invenit, adscripsit. Transcriptum est illud glossariorum corpus cum additamentis pretiosissimis anno 908 (Vat. lat. 1469) ; et ea additamenta non multo prius illuc viam inve­ nisse testatur altera corporis transcriptio sequente anno facta quae ea non habet (Casin. 218). Equidem non possum intellegere quare partem addita* mentorum Goetz in Museo Rhenano (40,324) et in Corp. Gloss. Lat. (IV p.xvm) separatim, v. g. Abzet: extincta est vel mortua, Lucilius in XXII « primum Pacilius tesorofllax pater abzet )>, partem in Corp. Gloss. Lat. (V pp. 520-528) cum aliis vulgaribus glossis indis- cretim ediderit, v. g. (ex Fest. 51,10) Ceres : frumentum vel panem, Liber vitem vel vinum, Venus libidinem vel holera, Neptunus aquam vel pisces, Vulcanus ignem vel solem significant. 3 Cocus edi[di]t Neptunum, Cererem et Venerem expertam Vul­ canum, Liberumque pariter absorbuit (ob- ?) )>, id est cocus comedit pisces et panem et holera cocta ad ignem, et vinum pariter bibit. Quae viri docti inconstantia lectoribus imposuit, siqui nesciunt eas glossas Festinas; nullo indicio in codice designatas, nonnisi hic illic in congerie glossa­ rum alienarum apparere, ' raras nantes in gurgite vasto ', neque ullo alio -dis­ crimine agnosci posse nisi quia in ceteris glossariis non reperiuntur. Dubiae igitur sunt nonnullae, v. g. Ola : summi umeri pars posterior, quae utrum ex Isidoro hausta sit (Etym. 11, 1, 62 : Ola summi humeri pars posterior), an ad Isidorum ex communi fonte, scilicet Festo, pervenerit non omnino liquet; Pegnides : Musae ob ingentem liquorem appellantur a fonte quem ungulae ictu patefecisse dicitur equus, Pepteides : Musae a fonte Macedonico dictae sunt propter liquoris eius unicam subtilitatem splendoremque, quae duae, cum eosdem errores (Pegnides pro ' Pegasides ', Pepteides pro ' Pipleides ') atque Pauli epitoma (234,9 et 11) exhibeant, suspicio oritur ne ex epitoma sint haustae. Nam hoc glossariorum corpus eius temporis est quo Paulus a glossariorum conditoribus adhibebatur. 76 PRAEFATIO Necnon iHud animadvertendum est quod Goetz acute monuit, giossas Luci- lianas saepe iibri Saturarum numerum praebere, quem vix umquam praebet Festus (s. v. Noctipugam, 180,1 ' Lucibus iib. II '). Miram sane rem, sed vix idoneam ad eas giossas a Festo abiudicandas, quoniam iiber de Verborum Significatu in usu apud doctos Itaiiae septemtrionaiis, ne dicam omnis Ita­ liae, eis saecuiis erat. (Cf. etiam Manitius, Herm. 27 [1892], 318, qui ex cata- iogo bibliothecae Cfuniacensis ' Pomp. Fest. ad Artorium Rufum ' pro­ trahit). IV. DE PAULI DlACONI EPITOMA. Iterum, iector, per spatium fere centum annorum regredere ad tempora Caroii Magni, ad quem Paulus Diaconus, in Itaiia septemtrionaii, ni fabor — non ad Casinum —, tum versatus, epitomam Festi misit cum hac epistoia : « Divinae iargitatis munere sapientia potentiaque praefulgido domno regi Karoio regum sublimissimo Pauius ultimus servuius. Cupiens aiiquid vestris bibliothecis addere, quia ex proprio perparum vaieo, necessario ex aiieno mu­ tuavi. Sextus denique Pompeius, Romanis studiis affatim eruditus, tam ser­ monum abditorum quam etiam quarundam causarum origines aperiens, opus suum ad viginti usque proiixa volumina extendit. Ex qua ego prolixitate super- ffua quaeque et minus necessaria praetergrediens et quaedam abstrusa penitus stifo proprio enucleans, nonnuba ita ut erant posita reiinquens, hoc vestrae cefsitudini legendum conpendium optuii. In cuius serie, si tamen iectum ire non dedignabimini, quaedam secundum artem, quaedam iuxta ethimoiogiam posita non inconvenienter invenietis, et praecipue civitatis vestrae Romuieae portarum viarum montium iocorum tribuumque vocabula diserta repperietis, ritus praeterea gentiiium et consuetudines, varias dictiones quoque poetis et historiographis famiiiares quas in suis opusculis frequentius posuere. Quod exiguitatis meae munusculum si sagax et subtihssimum vestrum ingenium non usquequaque reppuierit, tenuitatem meam vita comite ad potiora exci­ tabit )>. Quem Festi codicem habuit Pauius, is saepissime cum Farnesiano in mendis consensit (v. g. 334, 2 ' Redibitur tum ' pro Redhibitum ; 384,14 ' hostiae ' pro hostire ; 334,17 ' divinitus ' pro diu intus), aiiquando melior erat (v. g. 379, 2, ubi tria verba propter homoeon in Farnesiano interciderunt), aliquando peior (v. g. 234, 2, ubi ridicule ' Piacularis porta ' Paulus pro porca exhibet). Et quamquam Pauli testimonium in eis partibus quas Farnesianus servat inutile est, pro religione habui epitomam totam exhibere, ut aestimare possis quam,saepe Festum piene et bdeiiter exscripserit Pauius, quo consilio mutare soieat (v.

View Full Text

Details

  • File Type
    pdf
  • Upload Time
    -
  • Content Languages
    English
  • Upload User
    Anonymous/Not logged-in
  • File Pages
    143 Page
  • File Size
    -

Download

Channel Download Status
Express Download Enable

Copyright

We respect the copyrights and intellectual property rights of all users. All uploaded documents are either original works of the uploader or authorized works of the rightful owners.

  • Not to be reproduced or distributed without explicit permission.
  • Not used for commercial purposes outside of approved use cases.
  • Not used to infringe on the rights of the original creators.
  • If you believe any content infringes your copyright, please contact us immediately.

Support

For help with questions, suggestions, or problems, please contact us