Acta Apostolicae Sedis

Acta Apostolicae Sedis

An. et vol. XCVI 5 Maii 2004 N. 5 ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM OFFICIALE Directio: Palazzo Apostolico – Citta` del Vaticano– Administratio: Libreria Editrice Vaticana ACTA IOANNIS PAULI PP. II LITTERAE DECRETALES quibus beatae Angelae a Cruce Guerrero y Gonza´lez sanctorum honores decernuntur. IOANNES PAULUS EPISCOPUS servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam « Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est » (1 Cor 1,18). Apostoli Pauli doctrinam sequens beata Angela a Cruce fideliter Christum Crucifixum dilexit, quem per semitas abnegationis diligentiaeque est secuta, qui penitus eius signavit vitam quique fons fuit eius abnegationis, diligentiae caritatisque. Sanctificare se ipsam voluit eandem ac Iesu percurrens viam, crucis scilicet iter, proximum amans in humilitate et paupertate atque seve- ram exercens paenitentiam. Christi haec discipula die xxx mensis Ianuarii anno mdcccxlvi Hispali, in Hispania, ex Francisco Guerrero et Iosepha Gon- za´lez est nata, in familia omnino simplici et paupere in qua precem et amorem erga pauperes omnesque qui in difficultatibus versantur didicit. Scholam tantummodo primariam frequentavit, quam reliquit ut familiam adiuvaret, atque veluti adulescens navitatem cepit in calceamentorum opificio ubi ro- sarium recitabatur et ubi ista primas habebat mysticas experientias. Domini vocem sentiens, xix annos nata, ingredi voluit, moderatore spiritali appro- bante, Carmelitarum discalceatarum monasterium Hispali et Filiarum Cari- tatis communitatem, sed, ob corporis debilitatem, non est accepta. Curam deinde de familiis pauperibus egit et victimis morbi cholerae. Anno mdccclxxi promisit, prope pedes Christi Crucifixi, consilia evangelica se servaturam. Die 250 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale ii mensis Augusti anno mdccclxxv initium « Sororibus Societatis Crucis » dedit. Duos post annos vota nuncupavit temporaria et, anno mdccclxxviii, perpe- tua. Propositum Instituti est, praeter ipsarum Sororum sanctificationem, vario modo spiritalique praesertim consolatione curam erga aegrotos agere. Angela a Cruce Institutospiritum dedit laetitiae, simplicitatis, humil itatis diligentisque cotidiani apostolatus. Munus generalis moderatricis exercens, singularem demonstravit sapientiam, deinde vero humiliter novae antistitae est submissa, spiritales adhortans filias ad altiorem usque oboedientiam. Fide eminuit peculiari atque spe in Deum eiusque Providentiam. Libenti animo pauperes adiuvit se ipsam pauperem considerans. Anno mcmxxxi coagulatione cerebri est paralysi correpta. Longam post colluctationem, Sacramentis ac- ceptis, pie in Domino die ii mensis Martii anno mcmxxxii in urbe Hispalensi obdormivit. Beata Angela a Cruce, quae magnum impulsum habuit in Ec- clesiam ac societatem Hispalis illius aetatis, solida etiam gavisa est sanctita- tis fama. Archiepiscopus Hispalensis anno mcmxxxviii causam incohavit bea- tificationis canonizationisque. Omnibus de iure diligenter expletis, Nos Ipsi die v mensis Novembris anno mcmlxxxii Hispali sollemni modo Angelam a Cruce declaravimus Beatam. Die xx mensis Decembris anno mmii, Nobis adstantibus, decretum super miraculo prodiit quod eiusdem Beatae depreca- tioni est adsignatum. Exauditis Patrum Cardinalium Episcoporumque, in Consistorio die vii mensis Martii insequentis anni celebrato, faventibus sen- tentiis, statuimus deinde ut canonizationis ritus, occasione data itineris No- stri Pastoralis, die iv mensis Maii anno mmiii Matriti perageretur. Hodie igitur, coram populi Dei multitudine Pastorumque Ecclesiae nu- mero magno, perplacuit Nobis hanc quae sequitur proferre canonizationis formulam: En honor de la Santı´sima Trinidad, para exaltacio´n de la fe cato´lica y crecimiento de la vida cristiana, con la autoridad de nuestro Sen˜or Jesucristo, de los Santos Apo´stoles Pedro yPablo yla Nuestra, despue´s de haber reflexionado largamente, invocado muchas veces la ayuda divina y oı´do el parecer de nume- rosos Hermanos en el episcopado, declaramos ydefinimos Santos a los Beato s Pedro Poveda, Jose´ Marı´a Rubio, Genoveva Torres, A´ ngela de la Cruz yMarı´a Maravillas de Jesu´s ylos inscribimos en el Cata´logo de los Santos yestablecemos que en toda la Iglesia sean devotamente honrados entre los Santos. En el nombre del Padre ydel Hijo ydel Espı ´ritu Santo. Clara haec mulier perdiligentem ostendit spiritalem progressum, Christi eiusque Ecclesiae dilectionem, atque insignia dedit religiosae pietatis testi- monia. Dum illius conspicimus vitam, ad altiorem usque in cotidiana vita Acta Ioannis Pauli Pp. II 251 imitationem Salvatoris incitamur adque sanctitatem et proprii status perfec- tionem prosequendam invitamur. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet. Datum Matriti, die quarto mensis Maii, anno bismillesimo tertio, Ponti- ficatus Nostri quinto et vicesimo. EGO IOANNES PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Loco e Plumbi In Secret. Status tab., n. 540.749 CONSTITUTIONES APOSTOLICAE I EMDEBERENSIS In Aethiopia nova Eparchia constituitur nomine Emdeberensis. IOANNES PAULUS EPISCOPUS servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam Ad universae incrementum Ecclesiae fovendum necnon singulariter iugem omnium Aethiopum Christifidelium spiritalem profectum, Nobis, beati Petri successoribus de Dominico grege sollicitis, de consilio Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, visum est peramplam archieparchiam metropolitanam 252 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Neanthopolitanam dividere ut ex eadem nova constituatur eparchia. Summa igitur Apostolica Nostra potestate sequentia decernimus. Quodam detracto territorio a memorata archieparchia, novam constituimus eparchiam Emde- berensem, cuius sedem in urbe « Emdeber » poni iubemus, cunctis factis propriis iuribus atque obligationibus. Ut eadem eparchia archieparchiae metropolitanae Neanthopolitanae suffraganea subdatur statuimus necnon regionem complectatur quae e territoriis Gurageano, vulgo Gurage Zone dicto sitoque in Regione Nationum Meridionalium et Nationalitatum, atque Vol- lisoano, vulgo Wolliso Zone dicto sitoque in regione Ornomiana, vulgo Orno- mia Region dicta, constat. Haec omnia reliquaque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium temperentur. Insuper de eodem absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad dictam Congregationem mittantur. Quae decrevimus denique nunc et in posterum rata esse volumus, contrariis quibuscumque rebus nihil obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis No- vembris, anno bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto ac vicesimo. e Angelus card. Sodano e Ignatius Moussa card. Daoud Secretarius Status Congr. pro Eccl. Orientalibus, Praef. Laurentius Civili, Protonot. Apost. Brennus Chestle, Protonot. Apost. Loco e Plumbi In Secret. Status tab., n. 552.049 II LODZIENSIS Provincia ecclesiastica Lodziensis appellanda in Polonia conditur. IOANNES PAULUS EPISCOPUS servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam Spiritale incrementum Poloniae fidelium foventes, ecclesiastica instituta illa in dilecta terra aptare properamus ad commodiorem inter cunctos Eccle- Acta Ioannis Pauli Pp. II 253 siae filios filiasque salutiferae veritatis divulgationem. Nunc vero enixam consideramus rogationem Venerabilis Fratris Nostri Iosephi Cardinalis Glemp, Archiepiscopi Varsaviensis, qui, audita Episcoporum Poloniae Con- ferentia, ob incolarum copiam in circumscriptione ecclesiastica sibi commissa degentium, ab Apostolica Sede postulavit ut, dismembratis quibusdam ter- ritoriis eiusdem Provinciae ecclesiasticae Varsaviensis, nova constitueretur Provincia ecclesiastica Lodziensis atque eiusdem nominis Ecclesia ad digni- tatem honoremque archiepiscopalis metropolitanae sedis eveheretur. Nosmet Ipsi, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Iosephi Kowalczyk, Ar- chiepiscopi titulo Heracleensis et in Polonia Apostolici Nuntii, de consilio Sectionis de Rationibus cum Civitatibus apud Secretariam Status, Congre- gatione pro Episcopis in consilium advocata, haec quae sequuntur decerni- mus et statuimus. De plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, Lodzien- sem sedem archiepiscopalem Sanctae Sedi adhuc immediate subiectam ad fastigium metropolitanae Ecclesiae evehimus eique iura et privilegia conferi- mus quibus ceterae metropolitanae sedes, ad normam iuris communis, gau- dent. Ex territorio porro duarum communitatum ecclesialium, Lodziensis scilicet et Lovicensis, novam constituimus Provinciam ecclesiasticam Lo- dziensem appellandam. Sacrum deinde Pastorem archidioecesis Lodziensis dignitate archiepiscopali ac gradu Metropolitae insignimus atque iuribus et privilegiis quibus ceteri in orbe catholico Metropolitae secundum canonum normas ornantur, oneribus pariter et obligationibus quibus iidem ligantur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem quem diximus Fratrem Iose- phum Kowalczyk destinamus, necessarias et opportunas ei tribuentes facul- tates etiam subdelegandi ad effectum de quoagitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re demum ad exitum perducta, docu- menta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episco- pis diligenter mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quarto mensis Februa- rii, anno Domini bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo. e Angelus card. Sodano e Ioannes B. card. Re Secretarius Status Congr. pro Episcopis Praef.

View Full Text

Details

  • File Type
    pdf
  • Upload Time
    -
  • Content Languages
    English
  • Upload User
    Anonymous/Not logged-in
  • File Pages
    72 Page
  • File Size
    -

Download

Channel Download Status
Express Download Enable

Copyright

We respect the copyrights and intellectual property rights of all users. All uploaded documents are either original works of the uploader or authorized works of the rightful owners.

  • Not to be reproduced or distributed without explicit permission.
  • Not used for commercial purposes outside of approved use cases.
  • Not used to infringe on the rights of the original creators.
  • If you believe any content infringes your copyright, please contact us immediately.

Support

For help with questions, suggestions, or problems, please contact us