The Holy See PIUS PP. XII MOTU PROPRIO DATAE SOLLICITUDINEM NOSTRAM* DE IUDICIIS PRO ECCLESIA ORIENTALI Sollicitudinem Nostram in bonum et profectum Ecclesiae Orientalis convertentes, de matrimonii disciplina apud christifideles eiusdem Ecclesiae servanda die XXII mensis Februarii anno MDCCCCXXXXIX Apostolicas Litteras promulgavimus, quarum exitus eventusque conceptae spei Nostrae haud impares esse gaudemus. Solatio enim haud mediocri Nobis fuit a Legatis Nostris in regionibus Orientalis Ecclesiae et a sacrorum Antistitibus, qui ibidem sunt, gratiarum actiones excipere itemque significationes, quae aperte obtestabantur inceptum Nostrum communi opinione perutile aestimari. Atqui ab iisdem, dum iteratis votis petebatur, ut quam primum integer legum Codex pro Orientali Ecclesia publicaretur, asseverabatur quoque rem prorsus urgere, ut saltem canones ad ecclesiastica tribunalia spectantes actutum promulgarentur: quodsi enim huiusmodi necessitati obviam non iretur, magnum incommodum et detrimentum christifidelium animis exoriturum esse. Accedit quoque nonnullas leges processuales in Ecclesia Orientali vigentes, ad antiquorum temporum adiuncta accommodatas, mutatis condicionibus, factas fuisse ad exsequendum difficiles vel minus ad animarum salutem conducibiles. Non paucae vero omni carebant utilitate, et saepe impedimento erant ad iuris canonici studium, utpote quae vel easdem res crebro recinerent vel aliis, recentiore aetate latis, adversaretur. Oportet etiam sacra Ecclesiae iura sarta tecta serventur in exercenda iudiciali potestate, quae ad ipsam divinitus data pertinent, itaque compescantur conamina, ibidem hic illic notabiliter prodeuntia, quae civilibus magistratibus huiusmodi iudicia arrogant. 2 Quibus incommodis et periculis ut afferamus medelam, utque tuendis vel redintegrandis iuribus consulamus in rite peragendis iudiciis, quibus humanae consortionis haud levi in re pax et bonum continentur, Nos attente et cogitate omnibus in Domino perpensis, motu proprio, certa scientia ac de Apostolicae plenitudine potestatis statuimus et decrevimus de supra memoratis causis eos canones iam nunc publicare, qui a Consilio legum Codici pro Orientali Ecclesia conficiendo parati erant. Canones autem, quos Nos Apostolica auctoritate comprobamus, hi sunt, qui sequuntur. DE IUDICIIS PARS I DE IUDICIIS IN GENERE Can. 1 §1. Nomine iudicii ecclesiastici intelligitur controversiae in re de qua Ecclesia ius habet cognoscendi, coram tribunali ecclesiastico, legitima disceptatio et definitio. §2. Obiectum iudicii sunt: 1°. Personarum physicarum vel moralium iura persequenda aut vindicanda, vel facta iuridica, quae per iudicem declarari earundem personarum interest; et tunc iudicium est contentiosum; 2° delicta quod spectat ad poenam infligendam vel declarandam; et tunc iudicium est criminale. §3. Delicta quae cadunt sub criminale iudicium sunt delicta quae in foro externo legitime probari possunt. Can. 2 §1. Ecclesia iure proprio et exclusivo cognoscit: 1° De causis quae respiciunt res spirituales et spiritualibus adnexas; 2° De violatione legum ecclesiasticarum deque omnibus in quibus inest ratio peccati, quod attinet ad culpae definitionem et poenarum ecclesiasticarum irrogationem; 3° De omnibus causis sive contentiosis sive criminalibus quae respiciunt personas privilegio fori gaudentes. §2. In causis in quibus tum Ecclesia tum civilis potestas aeque competentes sunt, quaeque 3 dicuntur mixti fori, est locus praeventioni. Can. 3 Actor, qui causas mixti fori ad tribunal ecclesiasticum deductas ad forum saeculare iudicandas defert, congruis poenis puniri potest et privatur iure contra eandem personam de eadem re et de connexis causam agendi in foro ecclesiastico. Can. 4 Tribunal Congregationis S. Officii suo more institutoque procedit sibique propriam consuetudinem retinet; et etiam inferiora tribunalia, in causis quae ad S. Officii tribunal spectant, normas ab eodem traditas sequantur oportet. CAPUT I De potestate ordinaria et delegata Can. 5 §1. Qui iurisdictionis potestatem habet ordinariam, potest eam alteri ex toto vel ex parte delegare, nisi aliud expresse iure caveatur. §2. Etiam potestas iurisdictionis ab Apostolica Sede delegata subdelegari potest sive ad actum, sive etiam habitualiter, nisi persona propter suas qualitates electa fuerit aut subdelegatio prohibita. §3. Potestas delegata ab eo qui infra Romanum Pontificem habet ordinariam potestatem, si delegetar ad universitatem negotiorum, potest in singulis casibus subdelegari; si vero ad singula negotia, subdelegari potest tantummodo ex concessione expresse facta, sed articulum aliquem non iurisdictionalem, etiam sine expressa commissione, iudices delegati possunt subdelegare. §4. Nulla subdelegata potestas potest iterum subdelegari, nisi id expresse concessum fuerit. Can. 6 §1. Potestas iurisdictionis ordinaria et ad universitatem negotiorum delegata, late interpretanda est; quaelibet alia stricte; cui tamen delegata potestas est, ea quoque intelliguntur concessa, sine quibus eadem exerceri non posset. §2. Ei, qui delegatum se asserit, incumbit onus probandae delegationis. Can. 7 4 §1. Potestas iurisdictionis potest in solos subditos directe exerceri, nisi expresse aliter statuatur. §2. Iudicialis potestas tam ordinaria quam delegata exerceri nequit in proprium commodum aut extra territorium, salvo praescripto can. 152. Can. 8 §1. Delegatus qui, vel quod ad res vel quod ad personas attinet, mandati sui fines excedit, nihil agit. §2. Fines tamen excessisse non intelligitur delegatus, qui alio modo ac deleganti placuerit, ea ad quae delegatus est, peragit, nisi modus ipse fuerit a delegante praescriptus tamquam condicio. Can. 9 §1. Si plures iurisdictionem delegatam obtinuerint ad idem negotium et dubitetur utrum potestas delegata fuerit singillatim an collegialiter exercenda, praesumitur facta collegialiter in re iudiciali; secus, singillatim. §2. Pluribus singillatim delegatis, qui antea negotium occupavit, alios ab eodem excludit, nisi aut posthac impediatur aut nolit ulterius in negotio procedere. §3. Pluribus collegialiter delegatis, omnes, ut actus valeant, in negotio expediendo simul procedere debent, nisi in mandato aliud cautum sit. Can. 10 Pluribus diverso tempore delegatis, ille negotium expedire debet cuius mandatum anterius est nec posteriore rescripto expresse revocatum fuit. Can. 11 §1. Potestas delegata exstinguitur: expleto mandato, elapso tempore aut exhausto numero casuum pro quo concessa fuit, cessante causa finali delegationis, revocatione delegantis delegato directe intimata aut renuntiatione delegati deleganti directe intimata et ab eodem acceptata; non autem resoluto iure delegantis, nisi aliud ex additis clausolis appareat aut rescriptum contineat potestatem alicui factam concedendi gratiam peculiaribus personis in eodem expressis, et res integra sit. §2. Pluribus collegialiter delegatis, si unus deficiat, aliorum quoque delegata potestas exspirat, nisi aliud ex tenore delegationis constet. 5 Can. 12 §1. Nisi aliter iure caveatur, potestas iurisdictionis sive ordinaria sive delegata suspenditur legitima appellatione interposita, excepto casu quo forte appellatio sit tantum cum effectu devolutivo. §2. Haec potestas non suspenditur interposito recursu, nisi aliud ius expresse caveat. Can. 13 In errore communi aut in dubio positivo et probabili sive iuris sive facti, iurisdictionem supplet Ecclesia. CAPUT II De foro competenti Can. 14 Prima Sedes a nemine iudicatur. Can. 15 Ipsius Romani Pontificis dumtaxat ius est iudicandi: 1° Eos qui supremum actu tenent populorum principatum horumque coniuges, filios ac filias eosve quibus ius est proxime succedendi in principatum; 2° S. R. E. Cardinales et Patriarchas; 3° Legatos Sedis Apostolicae, et in criminalibus Episcopos, etiam titulares, firmo praescripto can. 17. Can. 16 §1. Firmo praescripto can. 15, coram tribunalibus Sedis Apostolicae conveniri debent: 1° Episcopi residentiales in contentiosis, et; Syncellis exceptis, ceteri locorum Hierarchae sive in contentiosis sive in criminalibus, dummodo Patriarchae vel Archiepiscopo non subiiciantur aut, si subiiciantur, domicilium vel quasi-domicilium extra patriarchatus vel archiepiscopatus habeant; 2° Personae ecclesiasticae, sive physicae sive morales, quae Superiorem infra Romanum Pontificem non habent. 6 §2. Alias causas quas Romanus Pontifex ad suum advocaverit iudicium, videt iudex quem ipse Romanus Pontifex designaverit. Can. 17 §1. 1° Patriarchae cum Synodo permanenti competit iudicare Episcoporum sibi subiectorum, qui domicilium vel quasi-domicilium in patriarchatu habent, causas criminales minores, quae nempe poenam privationis officii aut depositionis minoris seu depositionis simplicis vel maioris seu degradationis non secumferant; 2° In causis vero maioribus, Patriarcha cum Synodo permanenti processum instruere debet Romano Pontifici, ferendae sententiae causa, transmittendum. Patriarcha, insuper, ad scandalum vitandum, remedia opportuna interim adhibere potest. §2. Archiepiscopo cum Synodo permanenti, quod attinet ad causas criminales minores Episcoporum sibi subiectorum, qui in archiepiscopatu domicilium vel quasi-domicilium habent, competit processum instruere; sententia autem ferri non potest nisi praevia Romani Pontificis speciali delegatione. Can. 18 §1. Patriarchae cum Synodo permanenti est iudicare: 1° Causas contentiosas Episcoporum, etiam titularium, gravioris momenti, et, si agatur de re pecuniaria, illas in quibus agitur de summa vel re cuius pretium excedat triginta milia francorum aureorum; 2° Eparchiarum contentiosas causas; 3° Causas de
Details
-
File Typepdf
-
Upload Time-
-
Content LanguagesEnglish
-
Upload UserAnonymous/Not logged-in
-
File Pages126 Page
-
File Size-